IOANNES PP. XXIII
NUNTIUS RADIOPHONICUS
A SUMMO PONTIFICE MISSUS,
CUM NEO-EBORACI OPERA EXPOSITIONIS
EX OMNIBUS NATIONIBUS INCHOARENTUR,
APOSTOLICAE SEDIS AEDIFICIO DESTINATA
Die XXXI Octobris mensis, a. 1962
Animo praesentes sollemni ritui, quo in civitate Neo-Eboracensi Expositionis ex omnibus Nationibus opera, Apostolicae Sedis aedificio destinata, inchoantur, perplacet Nobis faustissimum huiusmodi eventum gratulatione Nostra prosegui eique prosperum exitum ominari. Quod quidem eventum, dum palam testabitur quid hominum ingenium et labor valeant ad civilis cultus progressum, multum sane conferet ut populi inter se arctioribus vinculis devinciantur et amico foedere ad commune bonum conspirent. Quam ad rem fore omnino confidimus, ut admiranda technicarum artium incrementa ad hominum spiritualem profectum efficaciter conducant, in quo solummodo secura pax et veri nominis prosperitas innituntur. Hoc sibi proposuit Apostolica Sedes, quae Expositioni isti libentissime interesse voluit; atque ut vota Nostra feliciter expleantur, supplicibus precibus divinorum auxiliorum copiam ab Omnipotenti Deo imploramus.
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana