Index   Back Top Print

[ IT  - LA ]

EPISTOLA SSMI. D. N. LEONIS XIII

SAEPENUMERO CONSIDERANTES*

ad Amos Cardinales Antonmum De Luca, Vice cancellarium S. R. E., Ioarnnm Baptistam Pitra,
Bibliothecarium S. R. B., Iosephum Hergenroether, tabulariis Vaticanis praefectum; qua, patefactis malis artibus,
quibus hostes christiani nominis historiam et res gestas RR. Pontificum, cum rebus italicis colligatas,
conscribunt, innuit ut viri probi, versati iu hoc genere disciplinarum, animum adiiciant ad historiam scribendam,
quibus patebit suppellex Bibliothecae Vaticanae.

LEO PP. XIII.

DILECTI FILII NOSTRI
SALUTEM ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM

 

Saepenumero considerantes, quibus potissimum artibus confidant qui Ecclesiam et Pontificatum romanum in suspicionem invidiamque adducere nituntur, satis cognoveramus, ipsorum conatus multa cum vi et calliditate in historiam christiani nominis esse conversos, maximeque in eam partem, quae res gestas complectitur Pontificum romanorum cum ipsis italicis rebus colligatas atque connexas. — Quod cum nonnulli Episcopi nostrates idem animadvertissent, commoveri se dixerunt non minus cogitatione malorum, quae inde consecuta sunt, quam futurorum metu. Etenim iniuste simul et periculose faciunt qui plus odio romani Pontificatus quam rerum veritati tribuunt, illuc non obscure spectantes, ut superiorum temporum memoriam mendaci colore fucatam novis in Italia rebus servire cogant. — Quoniam igitur Nostrum est non solum iura Ecclesiae cetera, sed ipsam eius dignitatem et Apostolicae Sedis decus ab iniuria vindicare, cum velimus ut vincat aliquando veritas, et itali homines agnoscant unde sibi vis beneficiorum maxima antea percepta et in posterum speranda sit, decrevimus de re tanti momenti vobis, dilecti filii Nostri, consilia Nostra impertire, eaque sapientiae vestrae ad perficiendum committere.

Incorrupta rerum gestarum monumenta siqui tranquillum et praeiudicatae opinionis expertem intendat animum, per se ipsa Ecclesiam et Pontificatum sponte magnificeque defendunt. Licet enim in iis institutorum christianorum germanam naturam magnitudinemque intueri: inter fortia certamina inclitasque victorias divina vis Ecclesiae virtusque cernitur, et manifesta factorum fide eminent et apparent collata a Pontificibus maximis beneficia in universas gentes magna, sed in eas maiora, quarum in sinu Sedem Apostolicam providentia Dei collocavit. Quamobrem qui Pontificatum ipsum conati sunt omni qua possent ratione et contentione lacessere, consentaneum iis erat haudquaquam parcere testi tantarum rerum historiae. Reapse integritatem eius adorti sunt, idque ait e et pervicacia tanta, ut arma illa ipsa, quae essent ad propulsandas iniurias optime comparata, ad inferendas detorserint.

Istud lacessendi genus tribus ante saeculis usurpavere prae ceteris Centuriatores Magdeburgenses: qui scilicet, cum auctores fautoresque opinionum novarum ad expugnanda doctrinae catholicae praesidia minime valuissent, ipsi, nova velut acie, in concertationes historicas Ecclesiam compulerunt. — Centuriatorum exemplum omnes fere scholae, quae a doctrina veteri defecissent, renovarunt: idemque, quod est longe miserius, nonnulli persecuti sunt religione catholici, natione itali. Illo igitur, quo diximus, proposito pervestigata sunt vel minima antiquitatis vestigia: singuli prope tabulariorum tentati recessus: evocatae in lucem tabulae futiles: commenta, refutata centies, centies iterata. Circumcisis saepe vel coniectis astute in umbras iis quae sunt tamquam rerum lineamenta maiora, praeterlabi reticendo libuit gloriose facta et merita memorabilia, intentis acriter animis ad consectandum exaggerandumque si quid esset temere, si quid minus recte gestum: cuius quidem generis cavere singula plus difficultatis habet, quam quod hominum natura patiatur. Immo etiam licere visum est incerta vitae domesticae arcana scrutari sagacitate improba, arreptis inde medioque positis quae prouae ad obtrectationem multitudini spectaculo simul et ludibrio facilius fore viderentur. Ex Pontificibus maximis vel ii, quorum virtus excelluit, saepe notati vituperatique perinde ac cupidi, superbi, imperiosi: quibus rerum gestarum gloria invideri non potuit, eorum reprehensa sunt consilia: illaque audita millies insana vox, de ingeniorum cursu, de humanitate gentium male Ecclesiam meruisse. Nominatim vero in civilem romanorum Pontificum principatum, libertati maiestatique eorum tuendae non sine divino consilio institutum, eumdemque et iure optime partum et innumerabilibus benefactis memorabilem, acerrima male dictorum falsorumque criminum tela coniecta.

Iisdem vero machinationibus et hodie datur opera, ut, si unquam alias, certe hoc tempore illud vere dici possit, artem historicam coniurationem hominum videri adversus veritatem. Et sane renovatis vulgo prioribus illis insimulationibus, serpere audacter mendacium videmus per laboriosa volumina et exiles libros, per diariorum volitantes paginas et apparatas theatrorum illecebras. — Ipsam rerum antiquarum recordationem nimis multi adiutricem ad iniurias volunt. — Recens illud in Sicilia specimen, quod cruentae cuiusdam memoriae occasionem nacti, multa invecti sunt in decessorum Nostrorum nomen, mansuris etiam consignata monumentis agresti immanitate dictorum. Idemque paullo post apparuit cum honores publice tributi sunt homini Brixiensi, quem editiosum ingenium et infensus Apostolicae Sedi animus insignem posteris reddidere. Tunc enim aggressi iterum sunt incitare populares iras, itemque Pontificibus maximis ardentes contumeliam admovere faces. — Siqua vero commemoranda fuerunt omnino Ecclesiae perbonorifica, in quibus omnes calumniarum aculeos manifesta lux veritatis obtunderet  extenuando tamen dissimulandoque data est opera, ut pars laudis meritique quam minima posset ad Pontifices redire putaretur.

Illud vero gravius est, hanc similitudinem tractandi historiam ipsas in scholas invasisse. Persaepe enim pueris commentarii ad ediscendum proponuntur aspersi fallaciis: quibus illi assuefacti, praesertim si accesserit doctorum aut perversitas aut levitas, facile imbibunt venerandae antiquitatis fastidium, rerumque et personarum sanctissimarum inverecundam contemptionem. Primordia litterarum supergressi, non raro in discrimen adducuntur etiam maius. Nam in maiorum disciplinarum meditationibus ab eventuum narratione ad rerum proceditur caussas: a caussis vero exaedificata legum petitur ad iudicia temere ficta, quae saepius cum doctrina divinitus tradita aperte dissentiunt, et quorum ea omnis est ratio, dissimulare ac tegere quid et quantum instituta christiana in rerum humanarum cursu eventorumque consequentia ad salutem potuerint. Idque a plerisque suscipitur nihil laborantibus quam sibi parum ipsi cohaereant, quam loquantur pugnantia, quot quantisque tenebris eam, quae philosophia historiae dicitur, involvant. Ad summam, ne agamus de singulis, omnem historiae tradendae rationem eo convertunt, ut suspectam faciant Ecclesiam, invisos Pontifices, et illud maxime persuadeant multitudini, civile romanorum Pontificum imperium incolumitati et magnitudini rerum italicarum obesse.

Atqui nihil dici potest, quod a veritate magis abhorreat, ut permirum videri debeat, accusationes huiusmodi, quae tot testimoniis tanta vi redarguuntur, verisímiles videri multis potuisse. — Profecto sempiternae posterorum memoriae historia commendavit summa Pontificatus romani in Europam merita ac nominatim in Italiam; quae ab Apostolica Sede commoda et utilitates, ut erat proclive factu, una ex omnibus accepit plurimas. In quibus illud primo loco commemorandum, potuisse Italos in iis, quae religionem spectant, intactam a dissidiis retinere concordiam: permagnum sane populis bonum, quo qui potiuntur, ii praesidio ad prosperitatem publicam et domesticam firmissimo potiuntur. Et ut singulare quiddam attingamus, nemo unus ignorat, post afflictas Romanorum opes formidolosis incursionibus barbarorum fortissime ex omnibus restitisse Pontifices romanos; eorumque consilio et constantia effectum esse nec semel, ut, represso furore hostium, solum italicum a caede et incendiis, Urbs Roma ab interitu vindicaretur. Et qua tempestate Imperatores Orientis curas cogitationesque omnes alio derivarant, in tanta solitudine et inopia nusquam rerum suarum tutelam nisi in romanis Pontificibus Italia reperit. Quorum in illis calamitatibus spectata caritas plurimum valuit, aliis accedentibus caussis, ad initia civilis ipsorum principatus. Cuius quidem laus est, coniunctum semper cum summa utilitate communi fuisse: quod enim licuit Apostolicae Sedi omne rectum studium humanitatemque provehere, et ad civiles rationes virtutis suae porrigere efficacitatem, et res, quae habentur in civitate maximae, coniunctim complecti, certe huic caussae non exigua gratia debetur, quod civilis principatus libertatem opportunitatesque praebuit tantis peragendis rebus necessarias. Quin etiam cum decessores Nostros impulerit conscientia officii, ut iura imperii sui ab hostium cupiditate defenderent, hoc ipso pluries externarum gentium dominatum magna Italiae parte prohibuerunt. Simile quidquam recentiore est etiam perspectum memoria, quo tempore maximi imperatoris victricibus armis Apostolica Sedes non cessit, et ut sibi omnia principatus iura redderentur, a foederatis regibus impetravit. — Neque minus illa italis hominibus salutaria, quod saepenumero Pontifices romani voluntati principum non iustae libere repugnarint: et quod Europae viribus foedere icto consociatis Turcarum, per iterata vulnera imminentium, immanissimos impetus insigni fortitudine sustinuerit. Duo praelia maxima, deletis italici iisdemque catholici nominis hostibus, alterum in agro Mediolanensi, alterum ad Echinadas insulas, opera auspiciisque Apostolicae Sedis et suscepta et pugnata sunt. Expeditiones Palestinenses, auctoribus Pontificibus initas, vis est et gloria navalis Italorum consecuta: item leges, vitam; constantiam res publicae populares a sapientia Pontificum mutuatae sunt. —Ad laudem Apostolicae Sedis magnam partem pertinet quaesitum italico nomini ingenuis studiis atque artibus decus. Tacile interiturae Romanorum Graecorumque litterae erantj nisi reliquias tantorum operum Pontifices et Clerici velut ex naufragio collegissent. In Urbe vero actae perfectaeque res altius loquuntur: nova condita et summorum artificum operibus exculta: musea et bibliothecae constitutae: scholae instituendis adolescentibus apertae: Licea magna praeclare fundata: quibus de caussis ad hanc laudem Roma pervenit, ut communi hominum opinione mater optimarum artium habeatur.

Ex his aliisque multis cum tantum lumen eluceat, nemo non videt, infestum italico nomini praedicare aut Pontificatum per se, aut civilem Pontificum principatum, idem plane esse ac de rebus perspicuis et evidentibus velle mentiri. Flagitiosum consilium scienter fallere, et venenum malum historia facere: multoque magis in hominibus catholicis eisdemque in Italia natis reprehendendum quos plus quam ceteros gratus animus deberet et religionis suae honos et caritas patriae non ad studium modo sed etiam ad patrocinium veritatis hortari. Cum vero ex ipsis Protestantibus satis multi acri ingenio et aequo iudicio opiniones non paucas exuerint, et compulsi veritatis viribus Pontificatum romanum commendare non dubitarint quod sit humanitatem utilitatesque permagnas in republica afficiens, indignum est quod multi ex nostratibus contra solent. Qui in historicis disciplinis adamant adventicia pleraque; et scriptores externos, ut quisque instituta catholica peius vexat, ita sequuntur et probant maxime, fastidiendos rati summos ex nostris, qui cum historiam scriberent, caritatem patriae ab obsequio et amore Apostolicae Sedis diiungere noluerunt.

Interim tamen vix credibile est quam sit capitale malum historíate famulatus servientis partium studiis et variis hominum cupiditatibus. Futura quippe et non magistra vitae neque lux veritatis, qualem esse oportere veteres iure dixerunt, sed vitiorum assentatrix et ministra corruptelae: idque praesertim hominibus adolescentibus, quorum et mentes opinionum implebit insania, et animos ab honestate modestiaque deflectet. Percutit enim historia magnis illecebris praepropera ac fervida iuvenum ingenia: oblatam antiquitatis effigiem et illas imagines virorum, quos velut ad vitam revocatos in conspectu narratio ponit, amplexantur cupide adolescentuli et altius in animo retinent ad diuturnitatem insculptas. Itaque hausto semel a teneris annis veneno, vix aut ne vix quidem ratio quaeretur remedii. Neque enim illa est satis vera spes futurum et aetate sapiant rectius, dediscendo quod ab initio didicerint: propterea quod ad historiam penitus et considerate pertractandam pauci sese dedunt: maturiore autem aetate, in consuetudine vitae quotidianae plus fortasse offendent confirmandis quam corrigendis erroribus loci.

Quamobrem permagni refert huic occurrere tam praesenti periculo, et omnino videre ne diutius in materiam ingentis publice privatimque mali ars historica, quae tantum habet nobilitatis, traducatur. Viri probi, in hoc disciplinarum genere scienter versati, animum adiiciant oportet ad scribendam historiam hoc proposito et hac ratione, ut quid verum sincerumque sit appareat, et quae congeruntur iam nimium diu in Pontifices romanos iniuriosa crimina docte opportuneque diluantur. Ieiunae narrationi opponatur investigationis labor et mora: temeritati sententiarum prudentia iudicii; opinionum levitati scita rerum selectio. Enitendum magnopere, ut omnia ementita et falsa, adeundis rerum fontibus, refutentur; et illud in primis scribentium obversetur animo primam esse historiae legem ne quid falsi dicere audeat: deinde ne quid veri non audeat; ne qua suspicio gratiae sit in scribendo, ne qua simultatis. — Est autem in scholarum usum confectio commentariorum necessaria, qui salva veritate et nullo adolescentium periculo ipsam artem historicam illustrare et augere queant. Cuius rei gratia, perfectis semel maiore mole operibus ex fide monumentorum quae habentur certiora, reliquum erit capita rerum ex illis operibus excerpere litterisque mandare dilucide et breviter; caussa quidem minime difficilis, sed quae non mínimos habitura est usus, ideoque dignissima, in qua vel excellentium ingeniorum elaboret industria.

Non est autem huiusmodi palaestra intractata et nova: immo vero est summorum virorum non paucis impressa vestigiis. Siquidem rem historicam, sacris quam profanis rebus veterum iudicio propiorem. studiose Ecclesia ab initio coluit. Per medias illas quae in exordia christiani nominis incubuere cruentas procellas, complura acta et rerum monumenta incolumia conservata sunt. Itaque cum pacatiora tempora illuxissent, florere in Ecclesia studia historicorum coepere: Oriensque et Occidens doctos labores in eo genere vidit Eusebii Pamphili, Theodoreti, Socratis, Sozomeni, aliorum. Et post imperii romani occasum, quod humanioribus artibus ceteris, id et historicae usuvenit, ut nusquam nisi in monasteriis perfugium, nec fere alios, praeter Clericos, cultores nancisceretur: ita plane ut, si sodales religiosi de scriptitandis annalibus minus cogitavissent, notitiam prope nullam ne rerum quidem civicarum longo temporis intervallo haberemus. Ex recentioribus vero commemorare duos illos satis est, quos nemo superavit, Baronium et Muratorium. Prior enim virtutem ingenii sui subtilitatemque iudicii incredibili eruditione cumulavit: alter vero, quamvis in eius scriptis multa reperiantur censura digna (Benedictus XIV. Epist, ad Supremum Hispaniae Inquisitorem 31 Iulii 1748), tamen ad res vicesque italicas illustrandas tantam vim congessit monumentorum, ut nemo maiorem. Iis vero plures annumerari facile possent et dari et magni, quos inter pergratum recordari Angelum Maium, amplissimi Ordinis vestri decus et ornamentum.

Artem ipsam historiae philosophicam magnus Ecclesiae doctor Augustinus princeps omnium excogitavit, perfecit. Ex posterioribus qui in hac parte quiddam sunt memoria dignum consecuti, Augustino ipso usi sunt magistro et duce, ad cuius commentata et scripta ingenium suum diligentissime excoluerunt. Qui contra a vestigiis tanti viri discessere, eos error multiplex a vero deflexit, quia cum in itinera flexusque civitatum intenderent animum, vera illa scientia caussarum, quibus res continentur humanae, caruerunt.

Igitur si de disciplinis historicis optime omni memoria Ecclesia meruit, mereat et in praesens: praesertim quod ad hanc laudem ipsa ratione impellitur temporum. Etenim cum hosti lia tela, uti diximus, potissimum ab historia peti soleant, oportet ut aequis armis congrediatur Ecclesia, et qua parte oppugnatur acrius in ea sese ad refutandos impetus maiore opere muniat.

Hoc consilio alias ediximus, ut tabularia Nostra praesto essent, quantum potest, religioni et bonis artibus provehendis: hodieque similiter decernimus, ut adornandis operibus historicis, quae diximus, opportuna ex Bibliotheca Nostra Vaticana pateat supellex. — Nihil dubitamus, dilecti filii Nostri, futurum ut vestri auctoritas officii vestrorumque opinio meritorum facile vobis adiungat viros doctos, in historia scribendique arte exercitatos, quibus recte possitis pro singulorum facultate suum cuique assignare opus, certis tamen legibus auctoritate Nostra sanciendis. Quotquot vero studium operamque suam vobiscum in hanc caussam collaturi sunt, erecto bonoque animo esse iubemus, et singulari benevolentia Nostra confidere. Res quippe agitur digna studiis patrocinioque Nostro, in qua sane spem utilitatis plurimum collocamus. Nam firmis ad probandum argumentis cedat necesse est opinionis arbitrium: conatusque adversus veritatem diu susceptos ipsa tandem per se superabit et franget veritas, quae obscurari aliquandiu potest, extingui non potest.

Atque utinam quamplurimi excitarentur veri investigandi cupiditate, et inde utilia ad recordationem documenta caperent. Clamat enim quodammodo omnis historia, Deum esse qui rerum mortalium varios perpetuosque motus providentissime regit eosque vel invitis hominibus ad Ecclesiae suae incrementa transfert. Item e dimicationibus illataque vi Pontificatum romanum semper evasisse victorem: oppugnatores eius, deiectos de spe, suam sibi perniciem comparavisse. — Neque minus aperte historia testatur quid sit de Urbe Roma iam inde ab origine sua provisum divinitus: scilicet ut domicilium sedemque perpetuo praeberet beati Petri successoribus, qui hinc tamquam e centro universam christianam rempublicam nullius obnoxii potestati gubernarent. Cui quidem divinae providentiae consilio nemo est repugnare ausus, quin serius ocius inania coepta senserit.

Haec sunt, quae tamquam in illustri posita monimento intueri licet, undeviginti saeculorum confirmata testimonio: nec absimilia censendum futura quae reliquum afferet tempus. Nunc quidem praevalentes hominum sectae, Deo et Ecclesiae suae inimicorum, omnia in Pontificem romanum hostilia audent, compulso in ipsam eius sedem bello. Qua re hoc contendunt, debilitare vires sacramque potestatem romanorum Pontificum comminuere; immo Pontificatum ipsum, si fieri posset, extinguere. Quae hic post expugnationem Urbis acta sunt, quaeque etiamnum aguntur nihil dubitare sinunt, quid in animo habuerint qui sese ad novas res architectus et duces praebuerunt. — Ad hos accessere non eodem fortasse consilio plurimi, quos nimirum constituendae augendaeque reipublicae studium cepit. Ita numerus crevit decertantium cum Apostolica Sede, et romanus Pontifex in eam misere conditionem deiectus, quam gentes catholicae concorditer deflent. Illis tamen nihil sane melius incoepta succedent, quam ceteris ante eos eodem proposito, audacia pari. Ad italos vero quod attinet, vehemens istud cum Apostolica Sede certamen, iniuria et temere susceptum, caput est ingentium domi forisque damnorum. — Ad alienandos multitudinis animos, adversari quidem Pontificatus dictus est rebus italicis; sed incriminationem iniquam ac stultam ea ipsa, quae supra commemoravimus, satis convincunt. Idem vero, sicut antea omni memoria, ita in posterum non nisi prosperus et salutaris futurus est italicis gentibus: propterea quod haec eius est constans immutabilisque natura, bene mereri et prodesse in omnes partes. Quamobrem non est virorum rationibus publicis bene consulendum maximo isto beneficiorum fonte Italiam prohibere: nec dignum italis hominibus caussam suam cum iis communicare, qui nihil aliud quam Ecclesiae perniciem meditantur. Simili modo nec expedit nec prudens consilium est cum ea potestate confugere, cui perpetuitatis est sponsor Deus, historia testis: quam ut toto orbe catholici religiose verentur, ita eorum interest, esse omni ope defensam: quamque ipsam principes rerum publicarum et agnoscant et plurimi faciant necesse est, his praesertim tam trepidis temporibus, cum fundamenta ipsa, quibus hominum nititur societas, propemodum vacillare videantur. Omnes igitur, in quibus est vera patriae caritas, si saperent et vera viderent, in eo maxime deberent studium curamque ponere, ut amoveantur funesti huius dissidii caussae, et Ecclesiae catholicae tam aequa postulanti ac de iuribus suis sollicitae ea, qua par est, ratione satisfiat.

Ceterum nihil magis optamus, quam ut ea, quae commemoravimus, sicut litterarum monumentis consignata sunt, ita animis hominum penitus adhaerescant. Hanc ad rem vestrum erit. dilecti filii Nostri, quanto maiorem potestis sollertiam industriamque conferre. — Quo autem vester et eorum, qui vobis navabunt operam, magis fructuosus sit labor caelestis patrocinii auspicem vobis illisque, universis Apostolicam Benedictionem peramanter in Domino impertimus.

Datum Romae apud S. Petrum die XVIII Augusti, Anno MDCCCLXXXIII Pontificatus Nostri Anno Sexto.

 

LEO PP. XIII 


*ASS, vol. XVI (1883-4), pp. 49-57.  



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana