zoomText
  • A
  • A
  • A
pdf
Generatio PDF in progressu.....
LA

LEO EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

ZHANGJIAKOUENSIS*

In Sinis, praevia olim dioecesium Sivanzeanae atque Siüenhoavensis suppressione,
nova conditur dioecesis Zhangjiakouensis nuncupanda.

Sinensium Dominici gregis ad salutem procurandam atque fovendam propensissima intenti caritate, in supereminenti Ecclesiae consilio et apostolicae potestatis plenitudine summa Redemptoris nostri benignitate constituti, illuc christifidelium spiritualium necessitatum in irriguo ipsius Ecclesiae agro plantatorum curae providentes, pastoralis Nostri officii partes, prout locorum temporumque rationes postulant, libenter conferimus, ut fideles iugi christianae caritatis ac misericordiae non careant incremento animarumque salus peramplius subsequatur. Quibus pastoralis caritatis permoti sensibus, salutare Ecclesiae in Sinis comitamur iter, cui quippe provida curamus incrementa comparare. Expostulationi, igitur, Dicasterii pro Evangelizatione atque Sectionis de Rationibus cum Civitatibus et Institutis Internationalibus Secretariae Status concedere volumus, ut, Ecclesiis Sivanzeana atque Siüenhoavensi in Sinis suppressis, finibus ex earundem territoriis congruenter accomodatis, nova erigatur dioecesis Zhangjiakouensis nuncupanda. Ideo Nos, praehabito quorum interest favorabili voto, has preces exaudientes atque Spiritus Sancti afflatu ducti, valde profuturas eas censuimus libentesque excipiendas decrevimus.

Proinde, Apostolicae Nostrae auctoritatis ac potestatis plenitudine, disponimus atque statuimus ita dioeceses Sivanzeanam atque Siüenhoavensem supprimi, ut a dioecesi Siüenhoavensi cunctum distrahatur territorium itemque ex illa Sivanzeana municipia vulgo nuncupata Xuanhua, Qiaodong, Xiahuayuan, Chongli, Qiaoxi, Wanquan, Chicheng, Huailai, Zhuolu, Weixian, Yangyuan, Huai’an, Shangyi, Zhangbei, Guyuan, Kangbao adiungantur, ex quibus novam dioecesim ZHANGJIAKOUENSEM appellandam erigimus et constituimus. Quod autem ad reliqua quae eiusdem olim Sivanzeanae municipia supersunt pertinet, illud vulgo Yanqing sub dicione metropolitanae archidioecesis Pechinensis illudque vulgo Xilinguolemeng sub dicione dioecesis Zinimensis ut pertineant decernimus.

Huius novae Zhangjiakouensis dioecesis episcopalem sedem atque cathedrale Templum Sanctae Cruci dicatum apud eandem praecipuam urbem Zhangjiakou vulgo nuncupata regionis vulgo Xuanhua constituimus.

Novam circumscriptionem Zhangjiakouensem metropolitanae Ecclesiae Pechinensis suffraganeam statuimus atque iurisdictioni Dicasterii pro Evangelizatione obnoxiam.

Hanc, denique, Constitutionem Nostram iugiter ratam adque perpetuam memoriam servatam esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die octavo mensis Iulii, Anno Sancto bismillesimo vicesimo quinto, Pontificatus Nostri primo.

Petrus Card. Parolin Secretarius Status
Secretarius Status



✠ 
Fortunatus Nwachukwu
Secretarius Dicasterii pro Evangelizatione

 

  Villelmus Millea, Proton. Apost.
Brennus Ferme, Proton. Apost.
 

_____________________________________________

* AAS, vol. CXVII (2025), n. 9, pp. 895-896.