zoomText
  • A
  • A
  • A
pdf
Generatio PDF in progressu.....
LA

LEO EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

CAIANA*

In Mozambico, dismembrato territorio Ecclesiarum Beirensis, Cimoianae, Quelimanensis Tetensisque,
nova dioecesis Caiana nuncupanda conditur.

Mandatum Christi de Evangelio praedicando omni creaturae (cfr Mc 16, 15) hanc Apostolicam Sedem, tantopere movet, ut non solum provideat ut fides christiana quam latissime propagetur, verum ut ea omnia necessaria apparentur, quae eiusdem propagationem adiuvent et expediant. Ideo Nos res disponere festinamus ut hoc facilius commodiusque eveniat. De consilio igitur Dicasterii pro Evangelizatione, quorum interest audita consentanea sententia, haec statuimus et decernimus. Novam dioecesim condimus Caianam appellandam, a dioecesibus Beirensi, Cimoiana, Quelimanensi Tetensique integrum territorium abstrahendo duodecim municipiorum, qui populari loquela appellantur: Caia, Chemba, Cheringoma, Chinde, Doa, Luabo, Maringue, Marromeu, Mopeia, Morrumbala, Mutarara et Tambara. Hanc novam dioecesim Metropolitanae Ecclesiae Beirensis suffraganeam facimus atque iurisdictioni Dicasterii pro Evangelizatione subicimus. Episcopalem porro sedem in urbe ponimus, quae Caia vocatur, et ibidem templum s. Matthaeo, apostolo et evangelistae, dicatum ad statum Cathedralis Ecclesiae attolimus. Simul ac Caiana dioecesis erectio ad effectum deducta fuerit eo ipso sacerdotes memoratae dicioni adscripti censeantur in cuius territorio ecclesiasticum officium detinent; ceteri vero sacerdotes seminariique tirones eidem sedi incardinati maneant vel incardinentur in cuius territorio legitimum habent domicilium. Cetera secundum leges canonicas temperentur. Haec omnia ad expedienda Venerabilem Fratrem Aloisium Michaëlem Muñoz Cárdaba, Nuntium Apostolicum in Mozambico, deputamus vel, eo absente, negotiorum Sanctae Sedis ibi gestorem, facta videlicet facultate quempiam alium virum in ecclesiastica dignitate constitutum subdelegandi. Re tandem ad finem perducta, documenta apparentur, quorum sincera exempla ad Dicasterium pro Evangelizatione diligenter mittantur. Hanc denique Constitutionem Nostram nunc et in posterum ratam esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die vicesimo tertio mensis Decembris, Anno Sancto bismillesimo vicesimo quinto, Pontificatus Nostri primo.

Petrus Card. Parolin
Secretarius Status

 


✠ 
Aloisius Antonius Card. Tagle
   Pro-Praefectus Dicasterii pro Evangelizatione

 

 

  Villelmus Millea, Proton. Apost.
Paulus Lucas Braida, Proton. Apost.

_____________________________________________

* AAS, vol. CXVIII (2 Ianuarii 2026), n. 1, pp. 1-2.