zoomText
  • A
  • A
  • A
pdf
Generatio PDF in progressu.....
LA

LEO EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

BARIADENSIS*

In Tanzania, dismembratis quibusdam territoriis ecclesiasticae circumscriptionis Shinyangaënsis,
dioecesis Bariadensis conditur.

Suavis Nutrix animarum et Mystica Sponsa, quae per operatum sui Dilecti discipulorum sacris ordinis insignitorum, numquam cessat oculos cordis ad mysteria divinae caritatis erigere, ut unitate Corporis Christi spiritualia incrementa ubique provideat et gloriam Dei suis in filiis quam fructuosius manifestet. Nos autem divina providentia apostolica in Sede confirmati, munus s. Petri successoris exercentes, ardentius implere cupimus illud Domini praeceptum: Sine me nihil potestis facere (cfr Io 15, 5), ita ut Ecclesia variis in totius orbis terrarum regionibus, quasi Dei in civitate peregrinans (cfr s. Augustinus, De civitate Dei XIV,1), uberius sicut mystica vinea floreat. Cum igitur expostulatum est, ut dioecesis Shinyangaënsis, in Tanzania sita, divideretur, ita ut nova dioecesis Bariadensis nuncupata exhinc constitueretur, Nos, sententiam Dicasterii pro Evangelizatione benigne accipientes auditoque favorabili voto quorum interest petitioni huic libentes annuimus. Haec enim mutatio, instar renovationis interioris, Ecclesiae in Tanzania prosperitatem spiritualem et unitatem in Christo capite summopere profutura censetur, quam libenter approbamus.

Proinde, Apostolicae Nostrae auctoritatis potestatisque plenitudine, a dioecesi Shinyangaënsi portionem territorii distrahere statuimus, prout in praesens lege civili circumscribitur, cuius subtracta municipia vulgo Bariadi Urbana, Bariadi, Busega, Itilima, Meatu nuncupata, novam dioecesim Bariadensem appellandam formabunt et constituent, quam nunc virtute huius Constitutionis Apostolicae erigimus ac renuntiamus.

Huius novae dioecesis sedem in eadem urbe vulgo nuncupata Bariadi statuimus templumque paroeciale ibi exstans, Deo in honorem s. Lucae, evangelistae, dicatum, ad gradum dignitatemque ecclesiae Cathedralis evehimus.

Quam circumscriptionem Bariadensem metropolitanae Ecclesiae Mvanzaënsis suffraganeam statuimus atque Dicasterii pro Evangelizatione obnoxiam. Acta et documenta omnia, quae ad hanc novam dioecesim eiusque clericos, fideles et bona temporalia forte respiciunt, a Curia Shinyangaënsi ad Curiam Bariadensem quam primum transmittantur.

Simul ac Bariadensis dioecesis erectio ad effectum deducta erit, eo ipso censeantur sacerdotes circumscriptioni ecclesiasticae illi adscripti, in cuius territorio ecclesiasticum officium detinent; ceteri vero sacerdotes Seminariique tirones circumscriptioni ecclesiasticae illi incardinati maneant vel incardinentur, in cuius territorio legitimum habent domicilium. Cetera vero secundum canonicas leges temperentur.

Ad haec omnia perficienda, Venerabilem Fratrem Angelum Accattino, Archiepiscopum titulo Sabionensem, Nuntium Apostolicum in Tanzania, deputamus vel, eo a sede absente, negotiorum Sanctae Sedis in Tanzania pro eo gerentem, necessarias et opportunas iisdem tribuentes facultates etiam subdelegandi, ad effectum de quo agitur, quemlibet virum in ecclesiastica dignitate constitutum, onere imposito ad Dicasterium pro Evangelizatione, cum primum fas erit, authenticum exemplar actus peractae exsecutionis remittendi. 

Hanc, denique, Constitutionem Nostram iugiter ratam esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die octavo mensis Ianuarii, anno bismillesimo vicesimo sexto, Pontificatus Nostri primo.

 

Petrus Card. Parolin 
Secretarius Status



✠ Aloisius Antonius Card. Tagle

Pro-Praefectus Dicasterii pro Evangelizatione

 

  Villemus Millea, Proton. Apost.
Paulus Lucas Braida, Proton. Apost.

 

   

_____________________________________________

* AAS, vol. CXVIII (6 Februarii 2026), n. 2, pp. 127-129.