![]() |
![]() |
![]() |
![]() |
HOMILIA SUMMI PONTIFICIS
MISSA CUM CARDINALIBUS ELECTORIBUS
In Sacello Sixtino, die IX mensis Maii MMXXV
_______________________________________
«Tu es Christus, Filius Dei vivi» (Mt 16,16). Verbis his Petrus a Magistro rogatus, una cum ceteris discipulis, de fide in Eum, patrimonium illud summatim ostendit, quod, duorum milium annorum decursu, Ecclesia per apostolicam successionem servat, vestigat atque transmittit.
Iesus est Christus, Filius Dei viventis, id est unus Salvator et Patris vultus revelator.
In Eo Deus, ut proximus fieret et praesto esset hominibus, nobis sese revelavit e fidentibus pueri oculis, e prompta iuvenis mente, e specie formati hominis (cfr Conc. Oecum. Vat. II, Const. Past. Gaudium et spes 22), usque dum e suo corpore glorioso suis appareret, post resurrectionem. Exemplar sic nobis ostendit sanctae humanitatis, quod omnes imitari possumus, una simul cum aeterna sorte repromissa, quae omnes nostros quidem limites ac facultates praetergreditur.
Petrus, in sua responsione, binas has res percipit: Dei scilicet donum atque iter suscipiendum ut ex iis commutetur, quae sunt salutis inseparabiles rationes, Ecclesiae commissae, ut eas nuntiet pro humani generis commoditate. Quae nobis demandantur, ab Eo electis priusquam in matris gremio formati sumus (cfr Ier 1,5), Baptismi lavacro regeneratis atque, praeter nostros fines et absque nostro merito, huc perductis et hinc missis, ad omni creaturae Evengelium nuntiandum (cfr Mc 16,15).
Peculiarem in modum Deus insuper, per vestra suffragia ad Primo Apostolorum succedendum cum Nos vocet, hunc thesaurum Nobis committit, ut, eo iuvante, fideles simus administrator (cfr 1Cor 4,2), in totius Ecclesiae mystici corporis beneficium; sic Ea semper sit civitas supra montem posita (cfr Apc 21,10), salutis arca quae per historiae fluctus navigat, pharus qui mundi noctes illuminat. Quod non tam per eius structurarum magnificentiam aut eius aedificiorum granditatem – sicut sunt monumenta ubi moramur – quam per sanctitatem eius membrorum, illius populi in acquisitionem, virtutes annuntiantis eius, «qui de tenebris vos vocavit in admirabile lumen suum» (1Pe 2,9).
Attamen in illa sermocinatione in qua Petrus suam profitetur fidem, alia percontatio exstat: «Quem dicunt homines esse Filium hominis?» (Mt 16,13), postulat Iesus. Non agitur de inani quaestione, immo ad quaedam gravia nostri ministerii attinet: ad ea quae vivimus, una cum limitibus et virtutibus, percontationibus ac persuasionibus.
«Quem dicunt homines esse Filium hominis?» (Mt 16,13). De scaena cogitantes quam meditamur, huic percontationi duas possibiles responsiones reperire possumus, quae tantasdem agendi rationes prae se ferunt.
Ante omnia mundi adest responsio. Matthaeus palam narrat sermocinationem inter Iesum ac suos de eius identitate Caesareae Philippi, in pulcherrima urbe, fieri, quae insignibus aedibus locupletatur, intra naturae magnificam scaenam locatur, sub radicibus montis Hermon, sed locus est quoque manipulorum ferorum potentiae ac proditionum infidelitatumque theatrum. Haec imago nobis praebet mundum qui Iesum putat personam prorsus nullius momenti, ad summum, personam singularem, qui, praeter opinionem loquens et agens admirationem movere potest. Ac sic cum importuna fit eius praesentia ob probitatem postulatam et mores quaesitos, hic “mundus” Eum respuere ac delere non dubitabit.
Alia fieri potest responsio Iesu percontationi, quae est communis gentis. Iis Nazarenus non est “vaniloquus” quidam: homo nempe est probus, animosus quidem, qui bene loquitur et iusta profert, sicut reliqui Israel historiae magni prophetae. Hac de causa Eum sequuntur, saltem cum id facere possunt absque haud multis periculis et incommoditatibus. Attamen Eum hominem tantum considerant, quapropter, periculo exstante, Passionis tempore, ii quoque eum deserunt ac destituti abeunt.
Illud animum movet quomodo hae duae agendi rationes ad hodierna plane accommodentur. Ipsae enim cogitationes secum ferunt quas facile invenire possumus – alia forsan loquela patefactae sed e substantia eaedem – in ore multorum virorum ac feminarum nostri temporis.
Hodie quoque non sunt pauca loca ubi christiana fides absurdum quiddam putatur, debilibus personis ac parum intellegentibus destinata, ubi aliae securitates anteferuntur, ut technologia, pecunia, successus, potestas, voluptas.
De locis agitur in quibus haud facilis est condicio Evangelii testandi ac nuntiandi, ubi qui credit ludibrio habetur, repulsatur, despicitur, vel ad summum toleratus et miseratus. Alioqui ob hanc ipsam causam, sunt loca in quibus instat missio, quoniam deficiens fides quaedam gravia secum fert, quae sunt vitae sensus amissio, misericordiae oblivio, in personae dignitatem vis ex extremis eius formis, familiae discrimen atque tot alia vulnera ex quibus nostra societas, ac non parum, patitur.
Hodie quoque non desunt insuper loca in quibus Iesus, quamvis ut homo aestimatus, partium charismaticus quidam ductor tantum habetur vel superhomo, et id non modo inter non credentes, verum etiam inter multos Baptismi lavacro ablutos, qui sic vivunt in illa condicione, re autem athei.
Hic est mundus nobis traditus, in quo, sicut pluries nos docuit Franciscus Papa, ad fidem laetam in Iesum Salvatorem testandam vocamur. Quapropter nobis quoque summi est ponderis iterare: «Tu es Christus, Filius Dei vivi» (Mt 16,16).
Prorsus praestat ut id faciamus nostra ipsa e necessitudine cum eo, ex officio cotidiani itineris conversionis, sed insuper, ut Ecclesia, una simul viventes nostram ad Dominum pertinentiam atque Bonum Nuntium omnibus deferentes (cfr Conc. Oecum. Vat. II, Const. Dogm. Lumen gentium 1).
Hoc primum Nobis deferimus, Petri Successori, cum Nostrum incipimus munus Episcopi Ecclesiae, quae est Romae, vocatae ut Ecclesiae universali in caritate praesideat, ad insignem sententiam sancti Ignatii Antiocheni. Qui, catenis devinctus, hanc Urbem petens, locum instantis sui sacrificii, christianis ibi commorantibus scripsit: «Tunc vere Christi discipulus ero, cum neque corpus meum mundum videbit» (Epistula ad Romanos IV: PG 5, 689B). Circi feras significabat se vorantes – quod factum est – at eius verba generatim necessarium officium secum ferunt uniuscuiusque qui in Ecclesia auctoritatis ministerium gerit: evanescere oportet ut Christus maneat, parvulum fieri ut Ipse agnoscatur et glorificetur (cfr Io 3,3), funditus se tradere, ut nemini copia desit eum cognoscendi et amandi.
Hanc gratiam Nobis tribuat Deus, nunc et semper, Beata Maria Virgine iuvante et intercedente, tenerrima quidem Ecclesiae Matre.
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana