LEO PP. XIV
EPISTULA DATA
ARCHIEPISCOPO ALEXANDRO ARELLANO CEDILLO
___________________________________
Venerabili Fratri
ALEXANDRO ARELLANO CEDILLO
Archiepiscopo titulo Bisuldinensi
Tribunalis Rotae Romanae Decano
Totius primatiale Hispaniae cathedrale Toletanum templum, quod quidem veluti avitae pietatis ac liberalitatis monumentum media aetate insigne, postquam christianam denuo praeclara urbs adepta erat libertatem, maiores vestri excitarunt, merito ob molis amplitudinem, lineamentorum perfectionem simulque ornatus splendorem, octingentesimum ab exaedificata pulcherrima aede faustum sollemnibus praeludit annum caeremoniis.
Huiusmodi ibidem in Ecclesia, mire tum a primordiis tum praeter modum s. Hildephonsi, Toletani episcopi, valenti impulsu, Sanctae Mariae tutelae herede, singulari cultu caelestis colitur Patrona, Virgo a Sacrario nuncupata, sacra cuius sedens effigies abhinc centum iam annos aurea redimita est corona.
In cognitionem ideo Nos pervenimus opportuni autem capti consilii, ea scilicet mente ut saecularis huius eventus faustitas augeretur, sollemnis apparandae ducendaeque processionis, quae sanctimoniae fructus in clero et in christifidelibus ferret uberrimos.
Quocirca libentes volentesque Venerabilis Fratris Francisci Cerro Chaves, sacrorum metropolitanae Toletanae archidioecesis Antistitis, postulatis subvenire cupimus, qui praestantem a Nobis poposcit Praelatum,ut centenariae Beatae Virginis a Sacrario coronationis commemorationi agendae sollemniter interesset.
Quo festivius explicetur supra dicta processio, spectatum statuimus mittere virum, qui Nostram sustineat personam Nostramque pariter benignam ostendat mentem. Tu autem, Venerabilis Frater, prorsus aptus occurris, cui haec demandetur procuratio, quippe qui, ab eadem perantiqua Ecclesia oriundus, uti Decanus Tribunalis Rotae Romanae alacri praesis diligentia, cum Supremo munere iudiciali in caritate cooperans ministerio iustitiae et veritatis efficiendo. Quapropter te, harum Litterarum virtute, MISSUM EXTRAORDINARIUM NOSTRUM pia constituimus affectione, mandatis tibi factis, ut, exoptata occurrente processione, proximo die XXX mensis Maii anno MMXXVI Toleti ipsam Nostram significes vocem, unde cuncti novum suscipiant animum ad fidem augendam recteque excolendam.
Proximae demum saecularis commemorationis Nosmet Ipsi gaudium praecipimus, futurum prospicientes ut tam Toletanus quam Hispaniae clerus populusque universus a maiorum erga Deum fide eiusque suavissimam Matrem filiali devotione numquam desciscant quasque etiam temporibus nostris ardentius aemulentur.
Salutationem iam tandem fervidam una cum optatis Nostris, Venerabilis Frater, Archiepiscopo Metropolitae Toletano eiusdemque Auxiliari Episcopo atque sacrorum aliis inibi Antistitibus, clero, religiosis viris mulieribusque, necnon publicis auctoritatibus atque universis christifidelibus, communicare ne graveris, quae, ut effecta dentur, dilectissima Toletanorum Patrona sua impetret deprecatione. Caelestium interea munerum conciliatrix paternaeque Nostrae benevolentiae testis Apostolica sit Benedictio, quam tum tibi tum iis omnibus qui sollemni processioni intererunt, peramanter impertimur.
Ex Aedibus Vaticanis, die I mensis Maii, in memoria s. Ioseph, opificis, anno MMXXVI, Pontificatus Nostri primo.
Leo PP. XIV
Copyright © Dicasterium pro Communicatione - Libreria Editrice Vaticana