Index   Back Top Print

[ DE  - EN  - ES  - IT  - LA ]

PAULUS PP. VI

EPISTULA APOSTOLICA

AMORIS OFFICIO*

AD IOANNEM S. R. E. CARDINALEM VILLOT,
A PUBLICIS ECCLESIAE NEGOTIIS,
QUA PONTIFICIUM CONSILIUM «COR UNUM»
DE HUMANA ET CHRISTIANA PROGRESSIONE FOVENDA
IN URBE CONDITUR.

 

Venerabilis frater noster,
salutem et apostolicam benedictionem

Amoris officio ducti ad universam hominum familiam per semitas mutuae sinceraeque necessitudinis incitandam, novum quoddam propositum diu mente alimus, quod plures etiam a Nobis postulaverunt; idque, cum maxime consentaneum muneribus hodierno tempore Ecclesiae obeundis arbitremur, in animo Nobis est tecum sedulo communicare, Venerabilis Frater Noster, qui prae ceteris, Nostras sollicitudines novisti atque participas: propositum dicimus curandi ut, in latissimis finibus christianae populorum coniunctionis hominumque progressions germana cantate fovendae, omnes vires et incepta quae in Ecclesia vigent, artiore inter se vinculo coniungantur; ut scilicet cum Romano Pontifice — qui certis Romanae Curiae Dicasteriis, sive antiquis sive recens conditis, universale sibi iniunctum officium Evangelii prolatandi et humanae dignitatis promovendae absolvere studet — hinc omnes ex universo terrarum orbe Episcopi, illinc catholica instituts, quae in beneficentiae et liberalitatis opera incumbunt, collatis viribus allaborent ad hosce nobilissimos persequendos effectus. Quare opportunum Nobis videtur quoddam condere Consilium, quod veluti congressionis facultatem cuncto praebeat Dei Populo ad supra memoratas quaestiones pertractandas de hominum coniunctione atque progressione secundum immutabilia Evangelii principia promovendis.

Id prorsus expostulatur gliscentibus necessitatibus, quas fuse in nuper data Epistula Apostolica, «Octogesima adveniens» inscripta, exposuimus, ut inde ortis quaestionibus lumen afferretur, quod a Christi doctrina promanat, atque efficientiora usque hominibus praeberentur adiumenta, Deo opitulante, ad suas componendas difficultates, quibus hodie ipsi premuntur.

Sicut praeteritis saeculis, ita nostra aetate Ecclesia suum esse putat sedulo studio atque humanitatis plena voluntate hominibus inservire, quia a Dei Filio condita est, qui a «non vent ministrare, sed ministrare» (Matth 20, 28); vult ipsius exemplis insistere, sicut scribit S. Ambrosius: «Hac servitute pollet populus christianus, sicut et Dominus ad discipulos suos ait: "Qui vult inter vos primus esse, sit omnium servus" (Matth 20, 27) . . . hanc servitutem operatur caritas, quae et spe maior et fide est» (De Paradiso, 14,72, CSEL, XXXII, p. 330); vult fratribus prodesse, ea scilicet sentiendi vi, «quae Ecclesiae est propria quae, remota a quavis humana utilitate, serviendi officio et erga tenuiores cantate distinguitur», sicut in commemorata Epistula anmadvertimus (n. 42), ita ut efficax suum hominibus praebeat auxilium, qui hodie maxime varus quaestionibus respondere debent, in quibus vires haud raro desunt vel animi concidunt, quique saepe saepius doloribus, fame, anxitudine afficiuntur, aut, calamitatibus acerbo vulnere percussi, omnibus rebus destituuntur vitamque degunt miserrimam.

Verum complura exstant in Ecclesia instituts, quae ad id efficiendum vires conferunt; haec sane amplissima laude sunt digna, siquidem sive ad promovendum integrum vitae condicionum progressum, sive ad damna reparanda maturo providoque nisu incumbunt. Neminem autem fugit, maxime convenire, ut mirifica ella incepta magis magisque inter se congruent et ita, consociata opera, aptiore modo in campo caritatis exercendae, adiumenti ferendi, et fovendae populorum progressionis sebi constitutos fines feliciter adipiscantur. Oportet pariter, ut horum institutorum agendi ratio mutua voluntatum conspiration scite et accommode regatur, ne fortuita atque extemporalis sit, nec umquam virium opumque dispendia faciat. Quod Oecumenici Concilii Vaticani II votis plane respondet; etenim Patres, postquam in omnium memoriam revocarunt onus Populi Dei «miserias huius temporis pro viribus» sublevandi, a idque ut antiquus mos ferebat Ecclesiae, non ex superflues tantum sed etiam ex substantia», haec adiecerunt: «Modus subsidia colligendi et distribuendi, quin sit rigide et uniformiter ordinatus, recto tamen ordine disponatur in dioecesibus, nationibus et universo mundo» (Gaudium et spes, 88).

Huiusmodi autem munus in hanc potissimum Petri Cathedram recidere, atque ad apostolicum mandatum, Nobis divinitus commissum, pertinere videtur, siquidem Dei voluntate uti Episcopus et Pastor Romanae praeficimur Ecclesiae, quae a «praesidet . . . universo caritatis coetui» (S. IGNAT. ANT. Ad Romanos Inscr.; FUNK, I, p. 253). Praeterea firmiter putamus hoc Nostrum esse onus, ut omnes nationes commoneamus inter ipsas idem vigere coniunctionis οfficium, quod inter singulos homines intercedat: etenim, sicut in Encyclicis Litteris, a verbis «Populorum Progressio» incipientibus, commemoravimus, «quae in regionibus divitioribus supersunt, ea indigentibus regionibus debent erodesse» (49, cf 38-49): id sane non solum poscit sodalis iustitiae atque mutuae inter populos necessitudinis οfficium, sed potissimum munus universale caritatis, «qua pro omnibus consortio humanior promovetur, in qua cuncti dare debeant et accipere» (Ib., 44). Hisce igitur omnibus causis perpensis, Romae Pontificium Consilium «Cor Unum» de humana et christiana progressione fovenda condimus et instituimus, cuius te Praesidem eligimus atque renuntiamus. Eiusdem autem Consilii erit quae supra descripsimus proposita persequi, scilicet: operam dare omnium institutorum catholicorum, immo totius Populi Dei viribus et inceptis cοmponendis per opportunum notitiarum commercium et augescens cοoperationis studium, ita ut constanti ac recte ordinata razione foveatur plena humana progressio, aptioribus usque ad id adhibitis instrumentis; praesto esse Episcopis et omnibus, qui publica munera obeunt, nectendo opportuna coniunctiοnis vincula cum catholicis beneficentiae institutis, atque, quantum fieri potest, aequiorem usque ogum viriumque partitionem fovendo; cum seiunctis fratribus agere, ut, ubi fieri possit, populi per mutua caritatis inceρta subleventur; faciliores reddere institutorum catholicorum necessitudines cum publicis atque internationalibus Consiliis, quae in endem beneficentiae et progressionis campo allaborant; in repentinis ruinis efficere, ut singula Consilii membra concοrs, efficax celereque auxilium afferant, salvis propriis cuiusque iuribus agendique modis, ita ut Ecclesia, ad quam omnium oculis convertuntur, suum expectatum, etsi veris necessitatibus pro dolor semper impar subsidium, miseris praestare queat. Munus praeterea Consilii erit, quotiescumque Summo Pontifici in caritatis materie quaedam singularia facta et incepta suscipienda videantur, adiutricem operam Ipsi navare Eiusque veluti instrumentum esse, ut ea ad prometum exitum deducantur.

Tibi igitur, Venerabilis Frater Noster, officium committimos novum huiusmodi Consilium ad rem quam primum perducendi, ratione quae magis accommodata videbitur. Tuum erit congruum catholicorum institutorum numerum ex universo terrarum orbe Nostro nomine deligere et in Consilium allegere, eorum auxilio agendi ordinem et vias eiusdem Consilii temperare, atque, ad hoc advocatis viris, qui horum institutorum partes agant, post congruum tempus experimenti causa aptas perficere et constituere normas, quas rerum usus suaserit.

Ut plane patet, magnam spem in orituro Consiliο collocamus, atque vehementer optamus, ut ipsum in christiana communitate validum, etsi modicum, adiumentum suppeditare possit, cuius ope magis magisque promoveatur recte ordinata Ecclesiae actio in eorum omnium cοmmodum, quotquot in mundo necessitate premuntur et iure sibi vindicant humanio res vitae condiciones.

Ut tibi tuisque in hac re adiutoribus caelestis aspiret gratia, Nostras ad Caelum fundimus preces atque, supernorum munerum auspicem Nostraeque singularis benevolentiae testem, Apostolicam Benedictionem peramanter impertimus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XV mensis Iulii, anno MDCCCCLXXI, Pontificatus Nostri nono.

PAULUS PP. VI 


* AAS 63 (1971), pp. 669-673

                                           



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana