Index   Back Top Print

[ IT  - LA ]

PAULUS PP. VI

EPISTULA AD ANICETUM FERNÁNDEZ,
ORDINIS PRAEDICATORUM GENERALEM MAGISTRUM,
CUI SUMMUS PONTIFEX BENEVOLENTIAE ET GRATULATIONIS
SENSUS PROMIT, CUM ANTIQUUM COMMISSARIORUM MUNUS
APUD S. CONGREGATIONEM CATHOLICAE FIDEI MORUNQUE
 INTEGRITATI TUENDAE ESSE DESINERET, POST NOVAM
ILLIUS CONGREGATIONIS TEMPERATIONEM

ORDINIS PRAEDICATORUM

 

Dilecte Fili, salutem et Apostolicam Benedictionem

Ordinis Praedicatorum intaminata ac fidelis erga Apostolicam Sedem observantia, tamquam maximi pretii hereditas ab ipso S. Dominico Legifero Patre accepta, per saeculorum decursum mirum in modum eluxit, sive apud singulos quosque religiosos viros, qui vires suas, immo quandoque vitam ipsam, in Ecclesiae Sanctae utilitatem impenderunt atque impendunt, sive in praegravibus muneribus, quae Ordini vestro a Decessoribus Nostris alia post alia commissa surit, ut Romanae veritatis Cathedrae arcto caritatis vinculo inservicet.

Quae inter officia singulare obtinuit momentum murais Commissariorum apud S. Congregationem Sancti Officii seu catholicae fidei morumque integritati tuendae, quod, a Paulo III Pontifice Maximo anno MDXLII institutum, praeclaras sane utilitates inde ab initio et decursu temporum Apostolicae Sedi praebuit. Commissarii enim Sancti Officii, sicuti appellabantur — quos inter memorari placet Michaëlem Ghislieri, postea ad supremum Petri Solium evectum, ac sanctorum Caelitum honoribus decoratum, S. Pium V dicimus, Ecclesiae decus, vestrique Ordinis ornamentum perpetuum — tanta concrediti oneris diligentia et conscia cura, tamque integro fidei servandae studio plus quam quadringentos annos eminuerunt, ut maximae iis et Ordini Praedicatorum gratiae in aevum reddendae sint.

Hisce enim in adimplendis partibus, Dominiciani Sodales sese praestiterunt amantissimos Conditoris filios, cuius una vitae sanctissimae ratio fuit, Christo et Ecclesiae se usque ad extremum halitum devovere; iidemque Romanorum Pontificum spei plane responderunt, qui tantae gravitatis ipsis crediderunt officia, ut in animorum procurandam salutem indefatigati incumberent: ut enim Honorius III, Decessor Noster, per Apostolicas Litteras affirmavit,  «Ordinem Fratrum Praedicatorum, sicut credimus, Dominus suscitavit, qui non quae sua sunt sed quae Christi quaerentes, ... se dedicaverunt evangelizationi verbi Dei» (6 maii 1220. cf Bullarium Ordinis Praedicatorum, 10, n. 15). Quod laudis praeconium Nobis suavissimum est vestro Ordini iterum tribuere, cum probe noverimus, id cum rei veritate per aetatum decursum omnino congruisse.

At impensiorem gratae mentis Nostrae significationem vobis reddendam esse censemus, cum, post novam memoratae Congregationis temperationem, quae celebrato Concilio Oecumenico Vaticano II facta est, mutata nostro hoc tempore rerum adiuncta suaserint, ut antiquum illud Commissariorum munus esse desineret. Quam ob rem tibi ac sodalibus tuis, praesertim dilecto Filio Raimundo Verardo, qui utpote quadragesimus sextus S. Officii Commissarius naviter, scite prudenterque suo munere postremus functus est, atque eius sociis, benevolentiae et gratulationis sensus promimus flagrantissimos, universae quoque Ecclesiae nomine, quandoquidem Ordo vester quattuor amplius saecula gravi huic agendi provinciae optimo cum fructu consuluit, atque honoris titulum sibi comparavit singularem.

Haec verba Nostra sacris quoque precibus fulciuntur, dum vobis uberrima Dei dona et solacia invocamus, qui unus hominum acta penitus inspicit ac merito remuneratur praemio; vobisque Pauli Apostoli verba accommodantes, haec paterna caritate iteramus: Itaque, fratres mei dilecti, stabiles estote et immobiles, abundantes in opere Domini semper, scientes quod labor vester non est inanis in Domino (1 Cor 15, 58).

Supernae benignitatis auspicium praesentissimum esto Apostolica Nostra Benedictio, quam tibi, supra memoratis religiosis viris, universisque tui Ordinis sodalibus, peramanter impertimus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XXVI mensis Martii, anno MCMLVI, Pontificatus Nostri tertio.

PAULUS PP. VI

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana