Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS  PP. VI

EPISTULA AD E.MUM P. D. EMMANUELEM S. R. E. CARDINALEM GONÇALVES CEREJEIRA, PATRIARCHAM LISBONENSEM, QUEM ELIGIT AC NOMINAT, UT EX OMNIBUS NATIONIBUS
DUOBUS CONVENTIBUS, MARIOLOGICO ATQUE MARIANO,
IN LUSITANIA HABENDIS, PRAESIDEAT.

 

Dilecte Fili Noster, salutem et Apostolicam Benedictionem. — Publicis pietatis significationibus erga Caeli Reginam, quae in Lusitana Natione hoc vertente anno feliciter celebratae sunt — quibus quidem Nosmet ipsi interesse voluimus cum ad Fatimense templum peregrinati sumus — aliae eaeque magni momenti proximo mense Augusto accedent: gerninus scilicet ex omnibus Nationibus Congressus, alter Mariologicus Lisbonae celebrandus, alter Marianus, qui in Fatimensi urbe paulo postea subsequetur.

Oculos mentemque adiecimus ad quaestiones in utroque Conventu agitandas, ac putamus sapienti quadam congruentique ratione factum esse, ut in iisdem seligendis normae a Concilio Oecumenico Vaticano II sumptae sint. Hoc enim Concilium, etsi abstinuit a quovis novo Marialis doctrinae capite statuendo, nihilominus tam praeclara dixit de Beatissima Virgine Maria, ut novae iam patere viae videantur sive ad theologica studia altius excolenda, sive ad christiani populi pietatem erga Deiparam rectius salubrinsque promovendam.

Quare meritas laudes tribuimus Pontificiae Academiae Marianae Internationali, quod in Lisbonensi Conventu illustrandam sibi proposuit originem Marialis cultus; ita quidem ut, exploratis omnibus christianae antiquitatis monumentis, clarius percipiatur admirabilis ille laudum concentus omnium aetatum in Deiparam Virginem, qui in suis exordiis submissus, postea clarus et sublimis extollitur eumque audimus «quasi vocem turbae magnae et sicut vocem aquarum multarum et sicut vocem tonitruorum magnorum» (1).

Nec minoris utilitatis fore putamus Conventum Fatimensem, qui cum agere debeat de materna ope Beatissimae Virginis saeculorum decursu christiano populo collata, apte in sua luce ponet matris munus, quod ad Mariam pertinet, quodque Concilium Oecumenicum his verbis spei et solacii plenis descripsit: «Haec autem in gratiae oeconomia maternitas Mariae indesinenter perdurat, inde a consensu quem in Annuntiatione fideliter praebuit, quemque sub cruce incunctanter sustinuit, usque ad perpetuam omnium electorum consummationem. In caelis enim assumpta salutiferum hoc munus non deposuit, sed multiplici intercessione sua pergit in aeternae salutis donis nobis conciliandis. Materna sua caritate de fratribus Filii sui adhuc peregrinantibus necnon in periculis et angustiis versantibus curat, donec ad felicem patriam perducantur» (2).

Hos autem fructus, qui ex geminis Conventibus profecturi sunt, eiusmodi fore speramus, ut non modo theologorum coetus, verum etiam ditent christifideles, qui ad Caelestem Fatimensem Reginam oculos attollunt veluti ad supernae lucis pharum et ad pignus melioris aevi, quod in vera pace fraternaque populorum concordia innitatur.

Quae ut abunde contingant, Nos, qui impensissimo semper amore inclitum Lusitaniae populum prosecuti sumus, volumus ut proxime celebrandis Congressibus pro gravitate eventus nitor quam maxime accedat; quamobrem te, Dilecte Fili Noster, eligimus ac nominamus, qui nomine Nostro Nostraque auctoritate iisdem praesideas.

Tu, qui nullis umquam pepercisti curis atque laboribus, ut apud Lusitanam Nationem Marialis cultus promoveretur, ut pro certo habemus, honorificum tibi concreditum munus ita persolves, ut Nostris votis atque exspectationi apprime respondeas, tibi novam de Ecclesia benemerendi opportunitatem invenias, omnibus autem, qui proximis celebritatibus intererunt, spiritualem profectum compares uberrimum.

Haec ex animo ominati, tibi, Dilecte Fili Noster, sacris Antistitibus, magistratibus, docentibus, itemque sacerdotibus et christifidelibus omnibus qui ad utrumque Marialem Congressum convenient, Apostolicam Benedictionem, caelestium munerum pignus peramanter largimur; ac praeterea tibi tribuimus facultatem semel Apostolicam Benedictionem, postquam sacris pontificali ritu operatus eris, adstantibus impertiendi, cum adnexa Indulgentia Plenaria suetis condicionibus lucranda.

Datum Romae, apud S. Petrum, die XVI mensis Iulii, anno MCMLXVII, Pontificatus Nostri quinto.

PAULUS PP. VI

 


*A.A.S., vol. LIX (1967), n. 13, pp. 854-856

(1) Apoc. 19, 6.

(2) Const. dogm. de Ecclesia Lumen gentium, n. 62: A. A. S. 57 (1965) p. 63.

 

© Copyright 1967 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana