SOLENNE INIZIO DELLA SECONDA SESSIONE
DEL CONCILIO ECUMENICO VATICANO II
ALLOCUZIONE DEL SANTO PADRE PAOLO VI
Domenica, 29 settembre 1963
Salvete, Fratres in Christo dilectissimi, quos undecumque gentium vocavimus, quo sancta et catholica Ecclesia suae protulit Hierarchiae ordines. Salvete vos, qui a Nobis invitati libentes huc confluxistis, ut una Nobiscum in altera interessetis Concilii Oecumenici Vaticani Secundi sessione, quam hodie Nos, auspice Michaele Archangelo, christiani populi Defensore, laeto animo inchoamus.
O, ut in hunc dignissimum Fratrum consessum, in quem ab orientis et occidentis regionibus, ab australibus et septemtrionalibus plagis viri lectissimi convenerunt, apte cadit fatale et nobile nomen Ecclesiae, hoc est congregationis et convocationis! O, ut nova quadam ratione nunc verbum illud impleri videtur, quod, dum in hoc intendimus, spectaculum, Nostro occurrit animo: In omnem terram exivit sonus eorum et in fines orbis terrae verba eorum (Rom. 10, 18, Ps. 18, 5)! O, ut mirabiliter coniunctae elucent arcanae illae Ecclesiae notae, quibus ipsam unam et catholicam praedicamus! Atque ex hoc spectaculo, quo Ecclesia universalis demohstratur, eo adducimur, ut non modo de eius origine apostolica cogitemus, quam hic veluti depictam et celebratam videmus, sed de fine etiam sanctos efficiendi homines, ad quem dilectissima Nobis Ecclesia Dei contendit. Quae sunt propriae Ecclesiae notae, eae refulgent; Christi Sponsae vultus renidet; omniumque nostrum animi eo sensu inflammantur, comperto quidem, sed semper arcano, quo percipimus nos mysticum Christi Corpus esse, eamque simul capimus sine exemplo maximam laetitiam, adhuc profanis hominibus incognitam, quae ex illa sententia oritur: quam iucundum habitare fratres in unum (Ps. 132, 1). Nonnihil igitur iuvare putamus nos, a primo initio, ea perspicere et in animum nostrum admittere, quae ex humano divinoque eventu manant, qui nunc agitur. Hic enim iterum slumus, quasi in altero cenaculo, quod, non amplissima moles, sed congregatorum hominum multitudo facit angustum; hic caelitus Maria Virgo, Christi Mater, profecto nobis assidet; huc, circa Nos, qui, licet postremi tempore et meritis in Petri Apostoli successimus locum, cum eo tamen eandem auctoritatem et munus obtinemus, vos, Venerabiles Fratres, convenistis, qui et ipsi apostoli estis, et a Collegio apostolico originem ducitis eiusque veri estis heredes; hic eadem fide eademque caritate coniuncti una preces fundemus; hic nos sine dubio superno dono fruemur Spiritus Sancti, praesentis, inflammantis, docentis, corroborantis; hic omnes omnium gentium linguae secum consonabunt, eritque univocus nuntius ad universitatem populorum mittendus; huc securo gressu pervenit Ecclesia, viginti iam saecula in hisce terris peregrinata; hic quasi ad fontem, omnem sitim restinguentem, novamque quamlibet sitim accendentem, reficitur agmen apostolicum, ab universo terrarum orbe congregatum; atque hinc, iterum per mundum perque tempus itinere suscepto, ad propositum contendet, quod ultra has terras est et ultra hoc aevum.
Salvete, Venerabiles Fratres: ita vos accipit vestrum minimus, servus servorum Dei, etsi summis clavibus onustus, a Christo Iesu Petro traditis ita vobis ille gratias agit de testimoniis oboedientiae et fìduciae quae vos eidem defertis; ita vobis ille re ipsa ostendit se velle vobiscum et precari, et loqui, et deliberare, et operari. A primo initio alterius sessionis magnae huius Synodi, Deum immortalem testamur, in Nostro animo neque ullum inesse humani dominii consilium, neque Nostrae solius potestatis studium; inesse vero votum et voluntatem divini obeundi mandati, quod Nos, Fratres, vestrum omnium constituit interque vos Summum Pastorem. Quod mandatum a vobis id petit, quod Nostrum efficit gaudium et coronam (cfr. Philip. 4, 1) hoc est sanctorum communionem, vestram erga Nos fidelitatem, animum vestrum Nobiscum coniunctum, operam vestram Nobiscum sociatam. Nos autem in vicem ea vobis deferimus, quae deferre laetamur admodum: Nostram nempe venerationem, existimationem Nostram, Nostram fiduciam, caritatem Nostram.
Erat propositum Nobis ut, quemadmodum traditus mos suadebat, ad vos primas daremus Nostras Litteras Encyclicas; sed cur - ita Nobiscum ipsi quaesivimus - ea scripto communicemus, quae per faustissimam quandam singularemque opportunitatem - per hoc dicimus Concilium Oecumenicum - liceat voce cum praesentibus communicare? Omnino non possumus nunc cuncta exponere, quae mente agitamus, quaeque scriptis facilius tractantur. Sed tamen in praesentia hanc allocutionem sive Concilio huic, sive pontificali muneri Nostro proludere posse putamus. In praesens igitur vox Nostra in vicem reponatur Litterarum Encyclicarum, quas, Deo bene iuvante, ad vos speramus Nos esse daturos, operosis hisce diebus transactis.
OBSEQUIM MEMORIAE IOANNIS XXIII DELATUM
Nunc autem, postquam vobis salutem diximus, oportere existimamus Nosmetipsos vobis proferre. Etenim recentes in pontificali munere sumus, quod obimus, vel potius inimus. Compertum enim habetis, die vicesimo primo superioris mensis Iunii - in quem nimirum diem sacratissimi Cordis Iesu festum feliciter incidebat - purpuratorum Patrum Collegium - cui praesenti gaudemus iterum obsequium et venerationem Nostram praebere - Nostra debilitate et humanitate neglecta, ad Romanam episcopalem Sedem, atque adeo ad Summum universae Ecclesiae Pontificatum eligere voluisse.
Qua de re dum Nobiscum recogitamus, facere non possumus quin simul Nobis repraesentemus Decessorem Nostrum felicis et immortalis recordationis, Ioannem XXIII, quem valde dileximus. Cuius nomen Nobis, iisque omnibus quibus licuit eum contemplari in hac sede, quam Ipsi modo tenemus, memoriam affert eius imaginis dulcis et sacerdotalis; cum, die undecimo mensis Octobris superioris anni, primam inchoavit sessionem huius Concilii Oecumenici Vaticani Secundi, eamque habuit orationem, quae non tantum Ecclesiae, sed universae etiam hominum societati visa est praesagientis animi divinatio, ad nostram hanc aetatem quod attinet. Quae quidem oratio in memoria Nostra, in Nostraque conscientia adhuc personat, dum iter ostendit, quod Concilium instet; eademque profecto valebit ad animos nostros ab omni dubitatione, ab omnique lassitudine liberandos, si quae nos in difficili hoc itinere occupaverint. O carum et venerandum Ioannem Pontificem! Grates tibi agantur, tibi tribuantur laudes, quod Concilium hoc, divino quasi instinctus consilio, cogi iussisti, ut simul Ecclesiae novas aperires vias, simul a Christi Dei gratia novas easque bellefluentes aquas, adhuc occultas, in terras derivares. Tu, nullo terrenae rei stimulo incitante, nullis cogentibus singularibus adiunctis, quasi caelestis Numinis divinans consilia, atque in nostrae huius aetatis introspiciens obscuras acerbasque necessitates, comminutum filum Concilii Vaticani Primi resarciendum esse existimasti. Quod faciens, id etiam es consecutus, ut sponte eam diffidentiam discuteres, quam ex illo Concilio quidam immerito collegerant, quasi scilicet ad regendam Ecclesiam satis esset summa potestas Romano Pontifici a Christo Iesu collata atque ab eodem Concilio agnita, praetermisso Conciliorum Oecumenicorum auxilio.
Tu praeterea Fratres, Apostolorum successores, non solum coegisti, ut intermissa studia et in suspenso relictae leges revocarentur, verum etiam ut iidem se cum Summo Pontifice veluti in unum corpus redactos sentirent, ab eoque robur acciperent et moderationem: ut sacrum christianae doctrinae depositum efficaciore ratione custodiatur atque proponatur (A.A.S. 1962, p. 790). Attamen cum nobiliore hoc Concilii proposito illud quoque coniunxisti, quod pastorale appellant, quodque in praesentia magis instans videtur et salubre quam primum. Etenim admonuisti: Neque opus Nostrum, quasi ad finem primarium, eo spectat, ut de quibusdam capitibus praecipuis doctrinae ecclesiasticae disceptetur, sed potius ut: ea ratione pervestigetur et exponatur, quam tempora postulant nostra (ibid, p. 791- 792). Insuper in iis, ex quibus magisterium ecclesiasticum constituitur, opinionem confirmasti, doctrinam christianam non esse solummodo veritatem ratione, quam fides illustraverit, investigandam, sed etiam verbum, vitam et operationem gignens; neque tantum Ecclesiae auctoritatem eo spectare debere, ut errores coargueret, qui eam polluissent, sed documenta etiam pronuntiare debere directa et vitalia, quorum eadem est ferax. Cum igitur magisterii ecclesiastici munus neque dumtaxat spectativum sit neque solum negans, necesse idcirco est, ut illud in hoc Concilio magis magisque vim virtutemque demonstret doctrinae Christi, qui dixit: Verba, quae ego locutus sum vobis, spiritus et vita sunt (Io. 6, 63).
Nos igitur neutiquam obliviscemur normas, quae a Te, primo huius Concilii Patre, sapientissimo consilio impertitae sunt, et quas iuvat hic in mentem revocare: . . . nostrum non est pretiosum hunc thesaurum - doctrinae scilicet catholicae - solum custodire, quasi uni antiquitati studeamus; sed alacres sine timore operi, quod nostra exigit aetas, nunc insistamus, iter pergentes, quod Ecclesia a viginti fere saeculis fecit. Quapropter: . . . eae inducendae erunt rationes res exponendi, quae cum magisterio, cuius indoles praesertim pastoralis est, magis congruat (A.A.S. 1962, pp. 791-792).
Neque a nobis illa magni momenti quaestio neglegetur, quae omnium unitatem spectat, quotquot in Christo credunt et ad Ipsius volunt pertinere Ecclesiam, quam Tu, Ioannes, indicasti tamquam paternam domum omnibus patentem; ita quidem ut altera celebranda sessio Concilii Oecumenici, a Te statuti et inchoati, viam fideliter terat a Te patefactam, ac proposita, quae flagrantissimis optasti votis, iuvante Deo, assequi possit.
QUAENAM SINT INITI CONCILII PRINCIPIUM VIA ET FINIS
Quamobrem, Venerabiles Fratres, susceptum pergamus iter. Hoc autem manifestum consilium ad aliud considerandum Nostrum movet animum: idque tam gravis momenti est tamque praeclarum, ut Nos impellat ad illud vobiscum communicandum, quamvis totus hic consessus de eo certior sit factus, eiusque quasi lumine perfundatur.
Undenam, Venerabiles Fratres, iter Nostrum initium sumet? Praeterea quaenam via terenda erit, si magis quam ad ratianes modo expositas, ad leges divinas attendamus, quibus obsequi oportet? Denique itineri nostro quinam erit praestituendus finis? Qui quidem finis, dum his in terris degimus, quamquam ad mortalis huius vitae tempora et adiuncta accommodandus est, nihilominus semper spectare debet ad supremum hominis finem, ad quem post terrestrem hanc peregrinationem perveniamus oportet.
Hae tres quaestiones, quae, quamquam intellectu facillimae sunt, maximae tamen sunt gravitatis, nonnisi unam habent responsionem, quam hac ipsa sollemni hora et in hoc consessu, repetendam esse nobismetipsis putamus et universo mundo nuntiandam: scilicet Christum, Christum dicimus, principium nostrum esse, Christum ducem et viam esse nostfam, Christum esse spem nostram nostrumque finem.
Utinam hoc Concilium Oecumenicum vinculum illud plane perspectum habeat, unum et multiplex, firmum et incitans, arcanum et manifestum, arctum et suavissimum, quo nos cum Iesu Christo coniungimur, quo haec vivens ac sancta Ecclesia, hoc est nos, copulatur cum Christo, a quo procedimus, per quem vivimus, et ad quem tendimus. Non alio lumine praesens hic consessus noster fulgeat, nisi Christo, qui est lux mundi; non aliam veritatem quaerant animi nostri, nisi verba Domini, qui unus est magister noster; nihil aliud studeamus nisi Eius praeceptis prorsus fideli obsequio obtemperare; non alia fiducia nos suffulciat, nisi ea quae flebilem roborat infirmitatem nostram, cum Ipsius verbis innitatur: Et ecce Ego vobiscum cum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi (Matth. 28, 20).
Utinam hac grandi hora ad Dominum Nostrum Iesum Christum vocem Ipso dignam Nobis liceret extollere! Hic usurpamus Sacrae Liturgiae verba: Te Christe, solum novimus - te mente pura et simplici - flendo et canendo quaesumus - intende nostris sensibus! (Hymnus ad Laudes, feria IV). Dum haec verba proferimus, ante oculos nostros, mirabundos ac trepidos, Iesus ipse obversari videtur, et quidem tanta insignis maiestate, quanta in vestris Basilicis, Venerabiles Ecclesiarum Orientalium Fratres, atque etiam in occidentalibus, Pantocrator refulget. Nosmetipsi quodammodo videmur personam gerere Decessoris Nostri Honorii III, qualis in apside Basilicae Sancti Pauli extra moenia splendido musivo opere effingitur, Christum adorans. Ille Pontifex statura pusillus et corpus quasi exinanitum humi prosternens, Christi pedes osculatur, qui immensa magnitudine praestans, instar magistri regali praediti maiestate, multitudini in Basilica congregatae, hoc est Ecclesiae, praesidet atque bene precatur. Iamvero spectaculum huiusmodi Nobis repraesentari videtur, non iam per imaginem in pariete lineis et coloribus descriptam, sed re ipsa, hoc nempe consessu nostro, qui Christum agnoscit ut principium et fontem, unde humanae redemptionis opus et Ecclesia manant; qui pariter Ecclesiam agnoscit tamquam eiusdem Christi terrestre idemque arcanum spiramentum et continuationem; ita quidem ut mentis nostrae oculi quasi ea Apocalipsis visione percellantur, quam Ioannes Apostolus his verbis describit: Et ostendit mihi fluvium aquae vivae, splendidum tamquam crystallum procedentem de sede Dei et Agni (Apoc. 22, 1).
Nobis prorsus opportunum esse videtur, ut hoc Concilium ex huiusmodi imagine, immo vero ex mystica hac celebratione initium capiat. Haec enim celebratio Dominum Nostrum Iesum Christum esse Verbum incarnatum proclamat, Filium Dei et Filium hominis, mundi Redemptorem, hoc est humani generis spem eiusque unum ac summum Magistrum, Pastorem, Panem vitae, Pontificem nostrum nostramque Hostiam, unicum Mediatorem inter Deum et homines, Servatorem terrae, Regem venturum aeterni saeculi; ac praeterea eadem celebratio declarat nos esse a Christo divinitus vocatos, eiusque esse discipulos, apostolos, testes, administros, legatos; itemque una cum ceteris fìdelibus viva ipsius membra, quae in immensum illud atque unum Mysticum Corpus coalescunt, quod Ipse, fidei et sacramentorum ope, per humanas, continuas aetates sibi format; ipsius Ecclesiam dicimus, quae spiritualis et aspectabilis societas est, fraterna et hierarchica, nunc temporalis, aliquando autem perpetuo mansura.
Venerabiles Fratres, si id attento animo perpendimus, quod summi momenti est, scilicet Christum esse Conditorem nostrum nostrumque Caput, non oculis cernendum sed verum, ac Nos ab Ipso omnia recipere, ita ut cum Eo efficiamur: Christus totus, de quo apud Sanctum Augustinum legimus, et quo tota doctrina de Ecclesia perfunditur, tunc sine dubitatione clarius patebunt praecipui huius Concilii fines; quos fines, brevitatis et claritatis causa, ad quattuor redigimus capita, quae sunt: notio vel, si magis id placet, conscientia Ecclesiae, eius renovatio, unitatis redintegratio inter christianos universos, et Ecclesiae collocutio cum nostrae aetatis hominibus.
NOTIO ECCLESIAE PLENIUS DEFINIENDA
In primis dubium non est, quin in Ecclesia exoptet, immo necessitate et officio cogatur, ad dandam tandem de se ipsa plenam notionem. Ac nobis omnibus plane compertae sunt pulcherrimae imagines, quibus in Sacris Litteris natura Ecclesiae describitur; ea enim variis in locis appellatur aedificatio Christi, domus Dei, templum et tabernaculum Dei, eiusque populus, grex, vinea, campus, civitas, ac tandem Sponsa Christi eiusque Mysticum Corpus. Quarum pulcherrimarum imaginum ubertas causa fuit cur Ecclesia, earum consideratione permota, se ipsam agnosceret ut societatem hisce in terris constitutam, aspectabilem, sacra praeditam hierarchia, pariterque arcana virtute intus animatam. Per praeclaras Encyclicas Litteras Decessoris Nostri Pii XII, quibus initium «Mystici Corporis», factum est, ut partim implerentur Ecclesiae optata, tradendi plenam de se ipsa doctrinam; partim vero eadem acrius impelleretur ad sui ipsius definitionem dandam propriam atque satis plenam. Concilium Oecumenicum Vaticanum primum iam sibi huiusmodi argumentum proposuerat, ad quod pertractandum, docti viri, sive intra sive extra Catholicae Ecclesiae septa, pluribus externis causis movebantur, cuiusmodi erant: socialis vitae incrementa, quibus huius temporis civilis cultus distinguitur; aucta commercia inter homines; necessitas varias christianas professiones iudicandi iuxta veram univocamque notionem, in divina revelatione contentam; et id genus alia.
Mirum non est, si fere exactis viginti saeculis, postquam Christi religio condita est, ac post tot incrementa ab Ecclesia catholica ubique suscepta, nec non a ceteris religiosis communitatibus, quae a Christo nomen ducunt et Ecclesiae appellantur, mirum non est, inquimus, si vera, suprema ac plena notio Ecclesiae, qualem Christus condidit et Apostoli aedificare coeperunt, adhuc accuratiore enuntiatione indiget. Nam Ecclesia mysterium est, scilicet arcana res quae Dei praesentia penitus perfunditur, ac propterea talis est naturae, quae novas semper altioresque suipsius explorationes admittat.
Mens hominis cogitando et inveniendo natura sua progreditur. Ex veritatibus enim, quas experimentis percepit, ad concipiendas cognitiones ascendit ratione et via magis conspicuas et elatas. Ex aliis veritatibus alias dialectice infert; et cum in conspiciendo consistit, rem quandam multiplicem et prima praeditam certitudine, unum aliumve eius prospectum considerat; ita ut illa investigantis animi industria, explicetur de qua humani generis historia enarrat.
Nobis prorsus videtur advenisse nunc tempus, quo circa Ecclesiam Christi veritas magis magisque explorari, digeri, exprimi debeat, fortasse non sollemnibus illis enuntiationibus, quas definitiones dogmaticas vocant, sed potius declarationibus adhibitis, quibus Ecclesia clariore et graviore magisterio sibi declarat quid de seipsa sentiat.
Conscientia Ecclesiae sibimetipsi clarescit, dum firmissimo obsequio verbis et sententiis Christi adhaeret, dum reverenti memoria Sacrae Traditionis probata praecepta complectitur, dum interiori lumini Spiritus Sancti obsecundat, qui videtur hoc ab Ecclesia nunc exquirere, ut omnibus viribus contendat, ut qualis ipsa sit ab hominibus plane agnoscatur.
Putamus hoc auspicato fore, ut Spiritus veritatis in hoc Oecumenico Concilio sacris Ordinibus Ecclesiae docentis radiantiorem lucem afferat, et evidentiorem proponat doctrinam de eiusdem Ecclesiae natura atque perinde contingat, ut quasi Sponsa Christi in Ipso imaginem suam inquirat, et in Ipso, flagrantissimo mota amore, studeat propriam detegere formam, pulchritudinem scilicet, quam Ipse vult in Ecclesia sua elucentem.
Hanc ob rem argumentum princeps, quod in hac altera sessione Oecumenici Concilii proponetur, ad Ecclesiam ipsam spectabit. Cuius propterea intima natura penitus indagabitur, ut, pro humana fandi facultate, eius definitio idcirco exhibeatur, ut vera et primaria constitutio Ecclesiae altius ediscatur et eius multiplex salvificumque mandatum clarius patescat.
Potest inde theologica doctrina magnificas accipere explicationes plane dignas, quae etiam a seiunctis Fratribus attenta consideratione perpendantur; quae quidem explicationes, ut flagrantibus exoptamus votis, ipsis facilius usque iter demonstrant ad consensionum unitatem efficiendam.
Inter varias diversasque quaestiones, de quibus in Concilio pertractabitur, primas habet quae ad vos attinet, utpote Episcopos Ecclesiae Dei. Haud dubitamus asseverare Nos magna spe ac sincera fiducia huiusmodi disceptationem exspectare. Enimvero, salvis declarationibus dogmaticis Oecumenici Concilii Vaticani primi ad Romanum Pontificem attinentibus, altius investiganda erit doctrina de Episcopatu, de eius muneribus, deque eius cum Petro necessitudinibus. Exinde rationes Nobis exponentur, quibus, ad doctrinam et usum vitae quod attinet, in apostolico munere Nostro obeundo utamur. Hoc namque universale munus, quamvis a Christo instructum sit plenitudine et iusta virtute potestatis, quam quidem scitis, poterit tamen auxilii et praesidii maiores vires sibi adiungere, si dilecti et venerabiles Fratres in Episcopatu, modis et rationibus opportune statuendis, Nobis validiorem et suscepti oneris magis consciam praestabunt adiutricem operam.
Postquam huiusmodi doctrina declarata erit, aliud caput eam enodationem subsequetur, quod ad compositionem pertinebit Corporis visibilis et mystici Christi, Ecclesiam scilicet militantem et peregrinantem in terris, hoc est sacerdotes, religiosos, sodales, fideles, itemque seiunctos a nobis Fratres, qui et ipsi ad ei plene adhaerendum vocantur.
Neminem praeterit quodnam momentum et pondus habiturum sit hoc Concilii theologicum munus, ex quo Ecclesia conscientiam sui haurire potest, suae nempe virtutis, lucem, laetitiam et sanctimoniam gignentis. Utinam has spes Nostras impleat Deus!
CATHOLICAE ECCLESIAE RENOVATIO
Quae spes ad aliam quoque primariam causam indicti Concilii pertinent; ad sanctae Ecclesiae videlicet renovationem, quam vocant.
Nostra quidem sententia, huiusmodi renovatio proficisci debet pariter e conscientia necessitudinis, qua Ecclesia cum Christo coniungitur. Vult, uti diximus, Ecclesia in Christo imaginem suam inquirere. Si quid umbrae, si quid vitii post hanc contemplationem in vultu suo, in sua veste nuptiali animadverterit, quid sponte et strenue ei est agendum ? Uti liquet, nihil aliud spectet opus est, nisi ut se renovet, se corrigat, se ad eam congruentiam referat cum divino archetypo suo; quam sequi ex praecipuo officio suo tenetur.
Verba Iesu Christi memoriam repetimus, quae in prece sacerdotali protulit, cum eius supremi cruciatus et mors imminerent: Ego sanctifico meipsum, ut sint et ipsi sanctificati in veritate (Io. 17, 19).
Oecumenicum Concilium Vaticanum secundum - ut Nostra fert opinio - hanc certam vivendi disciplinam, quam Christus voluit, probare et amplecti debet. Tunc solum, cum interioris sanctimoniae tantum opus perfectum erit, Ecclesia vultum suum universo mundo ostendere poterit, talia fundens dicta: Qui videt me, videt et Patrem (Io. 14, 9).
Ad hanc rationem, Oecumenicum Concilium veluti novum ver habendum est, quod immensas animorum vires et virtutes, in Ecclesiae sinu quasi occultas, excitet. Concilio enim, ut aperte patet, est propositum, ut sive interiores Ecclesiae opes sive normae, quibus eius canonica instituta et rituales formae ordinantur, in pristinum redeant vigorem. Scilicet universalis haec Synodus eo contendit, ut Ecclesiae augeat venustam illam perfectionem et sanctimoniam, quae nonnisi Iesu Christi imitatio atque mystica cum eo per Spiritum Sanctum coniunctio eidem tribuere possunt.
Sane quidem, Concilium ad florentiorem spectat Ecclesiae renovationem. Attamen cavendum est ne, ex eo quod haec affirmamus atque optamus, quis putet Nos concedere Ecclesiam catholicam nostris his temporibus accusari posse, quod mentem Conditoris sui in re magni momenti violaverit. Quin immo ex explorata planius sua fidelitate erga Christum quoad summas res, eadem grata atque verecunda afficitur laetitia, atque alacritatem studiumque sumit emendandi labes, quae humanae sunt infirmitatis. Itaque renovatio, ad quam Concilium spectat, neque praesentem Ecclesiae vitam subvertere ducenda est, neque eius traditioyes interscindere, in iis quae sunt potissima et venerabilia, sed potius his ipsis traditionibus honorem habere, caducis et mendosis formis exutis, atque easdem sinceras feracesque efficere velle.
Nonne ipse Iesus dixit discipulis suis: Ego sum vitis vera, et Pater meus agricola est. Omnem palmitem in me non ferentem fructum tollet eum, et omnem, qui fert fructum, purgabit eum, ut fructum plus afferat (Io. 15, 1-2)? Quae Evangelii verba satis superque sunt ad ostendenda praecipua capita perfectionis, quam nunc temporis appetit et persequitur Ecclesia. Cuius perfectionis caput eiusdem interiorem exterioremque vitalitatem attingit; Christo enim vivo Ecclesia viva respondere debet. Si vero fides atque caritas sunt principia eius vitae, plane liquet nihil omittendum esse, quod fidei laetam firmitatem novumque conferet alimentum, quodque christianam eruditionem et educationem efficaciorem reddat, ad eas res consequendas. Non esse omittenda dicimus neque studium impensius neque deditior divinae veritatis cultus, quae profecto uti fundamenta sunt habenda huius renovationis. Deinde caritatis disciplina nobilem obtinebit locum. Ecclesiam caritatis nempe appetere debemus, si volumus, ut ea potestatem habeat se penitus renovandi atque - quod perquam arduum et difficile est - mundum universum instaurandi. Praeterea caritas, ut omnibus notum est, regina est et veluti radix aliarum christianarum virtutum; hoc est humilitatis, paupertatis, pietatis, se devovendi voluntatis, fortitudinis in veritate profitenda, iustitiae exquirendae amoris, aliarumve virium, quas in agendo novus exserit homo.
Qua super re Oecumenici Concilii munus ad latissimos spatiatur campos: quorum unum, praestantissimum sane et caritate florens, sacra liturgia occupat. De qua cum in prima sessione longe fuseque actum sit, fore speramus, ut nunc ad felicissimos perducatur exitus. Ad alias quoque campos eodem certe studio eademque diligentia Patres animum intendent; quamvis timendum sit ne, ob temporis angustias, omnes quaestiones, prout res postulat, explorari queant, ita ut quarundam disquisitio ad aliam futuram sessionem sit differenda.
UNITATIS REDINTEGRATIO INTER UNIVERSOS CHRISTIANOS
Tertia est causa Oecumenico huic Concilio a Decessore Nostro Ioanne XXIII praestituta, quae in spiritualium reium ordine gravissima sane est existimanda: causam dicimus, quae ad «alios christianos» spectat, hoc est eos, quos, quamvis in Christo credant, nequimus - o abreptum Nobis gaudium! - inter eos numerare qui sunt Nobiscum vinculo perfectae unitatis Christi coniuncti. Haec unitas quam per se vi Baptismatis ipsi participare deberent ab una catholica Ecclesia illis offerri potest, et ab iis vi naturaque sua percupitur.
Etenim ea quae recens in sinu christianarum communitatum a Nobis seiunctarum contingunt quaeque maiora in dies incrementa suscipiunt, duo perspicue demonstrant: Ecclesiam Christi unam esse et unam esse debere; et arcanam hanc et aspectabilem unitatem in rem deduci non posse nisi una fide, nisi participatione eorundem Sacramentorum, nisi apta cohaerentia unici ecclesiastici regiminis, quamvis admitti possint alibi alii sermones, sacri ritus et a maioribus accepti mores, locorum propriae praerogativae, investigationes de rebus spiritualibus, legitima instituta, actionis vitae formae, quas quis praeoptet.
Quid sentiat, quidve agat Concilium, quod attinet ad haec ingentia agmina seiunctorum a Nobis Fratrum, et ad possibiles varietates in unitate? Res prorsus patet. Etiam hanc ob rationem singularis evadit huius convocatio Concilii. Contendit nempe hoc ad oecumenicitatem, ut aiunt, plenam scilicet et universalem: saltem in votis, in precibus Deo admovendis, in praeparatione. Hodie affulget spes, cras fortasse res. Enimvero dum Concilium vocat, numrrc:, claudit in Christi ovili oves, quae illud iusto plenoque iure constituunt, aperit interea portas, vocem extollit, atque trepidanter praestolatur tot Christi oves, quae unici ovilis saeptis adhuc non continentur. Quocirca hoc est huius Concilii proprium, ut vocet, ut exspectet, ut confidat fore ut in posterum plures fraterno animo veram oecumenicitatem suam participent.
Omni cum reverentia nunc alloquium Nostrum convertitur ad delegatos christianarum communitatum ab Ecclesia catholica seiunctarum, ab his idcirco missos, ut personam gerentes Observatorum, quos appellant, sollemnibus hisce coetibus intersint.
Suave est Nobis iis salutem ex animo impertire.
Gratias iis agimus, quod huc advenerunt.
Per eos nuntium, amoris Nostri paterni et fraterni interpretem, mittimus ad venerabiles christianas communitates, quarum ipsi hic personam gerunt .
Tremit vox Nostra, cor Nostrum palpitat, propterea quod quemadmodum praesens earum propinquitas Nobis inenarrabile solatium et spem dulcissimam affert, ita diuturna earum separatio animum Nostrum perquam acerbe afficit.
Si quae culpa ob huiusmodi separationem in nos admittenda sit, veniam humili rogatu a Dei petimus, ab ipsisque Fratribus veniam petimus, si iniuriam a nobis se accepisse putent. Ad nos quod attinet, animo parati sumus ad condonandas iniurias catholicae Ecclesiae illatas, et ad relinquedum moerorem, quo confecta est, diuturnarum dissentionum atque separationum causa.
Utinam caelestis Pater hanc nostram affirmationem benigne excipiat, nobisque universis pacem vere fraternam restituat.
Supersunt, ut probe novimus, quaestiones ex rei natura graves atque implicatae, quae perscrutandae, tractandae atque dissolvendae sunt. Velimus sane ut id statim fiat ob caritatem Christi quae urget nos; persuasum tamen habemus multas condiciones requiri, ut causae huiusmodi componi ac dividi possint; quae quidem condiciones nondum eo pervenerunt, ut res possit expediri. Verum non piget aequo animo faustum exspectare tempus, quo perfecta reconciliatio tandem contingat.
Interea autem Observatoribus, qui hic adsunt, quasdam praecipuas rationes confirmare volumus, quibus innixi unitatem ecclesiasticam cum Fratribus seiunctis efficiendam esse putamus, ut eas ad suas quisque communitates christianas referant; itemque ut vox Nostra ad alias etiam venerabiles communitates christianas perveniat, a Nobis seiunctas, quae invitantibus Nobis ut huic Concilio, quamvis sine mutuo officii onere, adessent, renuerunt. Qui quamquam rationes illas, ut opinamur, iam compertas habent, eas tamen posse hic salutariter declarari opinamur.
Sermo, quo eos alloquimur, est pacificus et sincerus omnino. Nullae in eo insidiae, nulla utilitatis terrestris studia occulta latent. Nos, ut oportet, fidei nostrae, quam divinam esse plane credimus, apertissime ac firmissime adhaeremus. Attamen pro certo habemus eam minime impedimento esse, quominus ad exoptatam consensionem inter nos et Fratres a Nobis seiunctos deveniatur; agitur enim de divina veritate, quae est principium unitatis, non discriminis et separationis. Ceterum nolumus fidem nostram esse causam ob quam cum illis concertemus.
Deinde debita, quae par est, reverentia religiosam hereditatem prosequimur antiquitus acceptam omnibusque communem, quam Fratres seiuncti servaverunt et ex parte etiam bene excoluerunt. Libenter sane eorum studia probamus, qui honeste in sua luce et honore ponere nituntur germanos veritatis vitaeque spiritualis thesauros eorundem Fratrum seiunctorum, ea mente, ut rationes, quae inter nos et illos intercedunt in melius mutentur. Fore autem confidimus, ut et ipsi pari voluntate permoti nostram doctrinam altius cognoscere velint et perspicere, quam rationaliter e divinae revelationis deposito ea proficiscatur, atque etiam nostrae historiae nostraeque vitae religiosae uberiorem notitiam sibi comparare conentur.
ECCLESIAE COLLOCATIO CUM NOSTRAE AETATIS HOMINIBUS
Praeterea, ad rem quod attinet, dicere libet Nobis, qui conscii sumus praegravium difficultatum, quae optatissimae unitati etiamnum officiunt, suppliciter Nos fiduciam Nostram in Deo collocare. Quapropter ei admovere preces pergemus, operamque dabimus, ut. omnibus viribus luculentius praebeamus testimonium vitae vere christianae fraternaeque caritatis. Quodsi eventus spei et exspectationi Nostrae non responderint, haec verba Christi, solacii plena, meminerimus: Quae impossibilia sunt apud homines, possibilia sunt apud Deum (Luc. 18, 27).
Denique, Concilio propositum est, ut humanam consortionem nostrae aetatis, quodam quasi ponte instituto, attingat. Rem sane miram! Ecclesia enim, dum, internum vigorem suum Spiritus Sancti ope magis magisque animando, a societate profana, qua circumfunditur, distinguitur atque secernitur, interea apparet ut fermentum vivificum et instrumentum salutis eiusdem humanae consortionis, itemque munus missionale sibi praestitutum detegit et confirmat, quod est potissimum officium suum, eo pertinens, ut humano generi, quaecumque eius est condicio, Evangelium, pro accepto mandato, alacri studio annuntiet.
Ceterum vosmetipsi, Venerabiles Fratres, hoc prodigium experiendo novistis. Etenim, primae sessionis initium facientes et auspicali sermone Ioannis XXIII veluti inflammati, statim vestras esse partes duxistis fores aulae huius consessus, ut ita dicamus, patefacere et ilico ad omnes homines nuntium salutis, fraternitatis, spei e valvis apertis magna voce mittere. Singulare sane factum, sed admirabile! Prophetiae donum, ut ita dicamus, Ecclesiae datum, tunc de repente erumpere visum est; et quemadmodum Sanctus Petrus Pentecostes die impulsus est, ut sine mora verba faceret et orationem ad populum haberet, ita et vos confestim non de rebus vestris agere voluistis, sed de iis quae ad humanam spectarent familiam, non inter vos colloqui voluistis, sed ad homines vos convertere.
Ex quo colligitur, Venerabiles Fratres, peculiarem notam huius Concilii esse caritatem, eamque amplissimam et vehementissimam, caritatem, quae potius de aliena quam de sua ipsius utilitate cogitat, caritatem dicimus universalem Christi!
Quae profecto caritas animum erigit nostrum. Nam, cum vita hominum, ut nunc est, oculis obversatur nostris, sponte fit ut metu magis afficiamur quam solatio, dolore magis quam laetitia, atque ad periculum arcendum et ad errores damnandos magis quam ad fiduciam et amicitiam moveamur.
Res ipsas spectare oportet, nullo modo vulnus celantes quod pluribus de causis huic ipsi universali Synodo illatum est. Num cacci oculi Nobis sunt, ut plura loca in hoc consessu vacua esse non videamus? Ubinam sunt nostri Fratres ex iis Nationibus, ubi Ecclesiae bellum indictum est, et in quanam condicione religio ibidem versatur? Haec Nobis considerantibus graviora videntur, si mentem intendimus ad ea quae novimus, multo magis autem ad ea quae noscere non licet, de sacra Hierarchia, de religiosis viris et sacris virginibus, ac de ingenti filiorum Nostrorum multitudine, qui ob invictam suam erga Christum et Ecclesiam fidelitatem timoribus, vexationibus, aerumnis, oppressionibus sunt obnoxii. Ob huiusmodi dolores quanta aficimur tristitia, et quam vehementer dolemus, cum cernimus in quibusdam territoriis religiosam libertatem, sicut alia praecipua hominis iura, opprimi eorum principiis et artibus, qui opiniones a suis diversas de re politica, de hominum stirpibus, de cuiusvis generis religione non tolerant. Dolemus praeterea tot adhuc iniurias alicubi iis illatas, qui religionem suam honeste ac libere profiteri velint. Attamen in hisce malis deplorandis, potius quam acerba verba, sinceram humanamque adhortationem iis iterum adhibere placet, in quos tristis huius condicionis culpa recidit; ut tandem desinant animum gerere catholicae religioni sine causa infensum; catholicae enim religionis asseclae non inimici vel infidi, sed potius honesti et operosi cives Nationis, ad quam pertinent, sunt habendi. Catholicos vero, qui propter suam fidem doloribus premuntur, hanc etiam occasionem nacti, peramanter salutamus et pro ipsis peculiaria a Deo solatia precibus imploramus.
Nec satis hic tristitiae Nostrae. Dum hominum familiam aspicimus, summa aegritudine angimur ob plures alias calamitates quibus conflictatur; ob atheismum potissimum, qui ad humanae consortionis partem pervasit, ita rerum ordinem perturbans, qui ad mentis culturam, ad mores et ad socialem vitam pertinet, ut inter homines germana eiusdem ordinis recta notio pedetemptim deponatur. Etenim dum clarior fìt lux, quae e naturalium rerum scientia oritur, passim - pro dolor - obscurior evadit scientia Dei, ac propterea vera etiam hominis scientia. Quare dum progressae artes mirum in modum cuiusvis generis instrumenta perficiunt, quibus homo utatur, magis in dies ipsius occupant aninum solitudo, tristitia, desperatio.
De implexis atque multas ob causas tristibus nostrae aetatis hominum condicionibus, plura a Nobis dicenda sunt; sed de iisdem hodie loqui non vacat Nobis. Nunc, ut modo diximus, caritate flagrat animus Noster, sicut flagrat Ecclesia in Concilium coacta. Aetatem hanc nostram eiusque varias et pugnantes significationes summa benevolentia prosequimur, itemque summo afficimur studlo, ut amoris, salutis et spei nuntium, quod Christus attulit mundo, nostrorum temporum hominibus deferamus: Nos enim misit Deus Fìlium suum in mundum, ut iudicet mundum, sed ut salvetur mundus per ipsum (Io. 3, 17).
Probe noverit mundus se peramanter ab Ecclesia aspici, quae in ipsum sincera fertur admiratione sinceroque proposito movetur non ei dominandi sed serviendi, non eum contemnendi, sed dignitatem ipsius augendi, non eum damnandi, sed solacium et salutem ei afferendi.
In hoc Concilio, unde in universum terrarum orbem prospectus patet, peculiari animi sollicitudine ad quosdam hominum coetus Ecclesia suae mentis oculos refert. Scilicet contuetur pauperes, egenos, moerentes, eos qui fame et dolore premuntur, qui in vincula sunt coniecti; hoc est eam humani generis partem peculiari modo aspicit, quae dolet et luget, cum sciat hos homines ad se iure evangelico pertinere; quare gaudet iisdem adhibere Dominica verba: Venite ad me omnes (Matth. 11, 28).
Oculos praeterea Ecclesia conicit in viros doctrina excultos, qui litterarum studiis, rerum naturae investigationi, optimis artibus sunt addicti; hos quoque Ecclesia summo in honore habet, incensissimoque ardore studet eorum excipere experimenta, confirmare ingenii nisus, libertatem tutari, eorumque animis perturbatis et commotis aditum patefacere ad supernas divini verbi divinaeque gratiae regiones.
Respicit ad opifices, ad eorum personae et laboris dignitatem; ad eorum legitima optata; ad necessitatem, qua ipsi tantopere adhuc aelictantur, ut in melius mutentur eorum rationes sociales, eorumque spiritualis vita proficiat; ad munus denique quod ipsis committi potest, recto tamen christianoque animo absolvendum: munus dicimus novum condendi rerum ordinem, in quo homines liberi sint seseque fratres agnoscant. Ecclesia, Mater et Magistra, ipsis praesens adest.
Respicit ad populorum rectores. Pro gravibus monitis, quibus eos saepe appellare debet, Ecclesia hodie haec verba hortationis et fiduciae plena iisdem adhibet: Bono estote animo, Nationum moderatores! Complura bona, quibus hominum vita indiget, hodie vestris gentibus suppeditare potestis, nempe panem, doctrinam, ordinem, dignitatem, liberorum et concordium civium propriam, dummodo tamen noscatis quid sit homo; quam rem vos sapientia christiana tantum plene valet edocere. Coniunctis consiliis agentes ad iustitiae et amoris normam, vos pacem donare potestis, bonum omnium praestantissimum, quod tam sitienter omnes exoptant et Ecclesia tam strenue tuetur ac promovet; atque adeo ex omni gentium familia potestis civitatem unam efficere. Deus vobiscum sit!
Catholica Ecclesia etiam longius respicit, ultra christianae familiae fines; quomodo enim certis terminis circumscribere potest amorem suum, cum imitari debeat amorem Dei Patris, qui omnibus, bona sua dilargitur (cfr. Matt. 5, 48) et sic dilexit mundum, ut pro eius salute unigenitum Filium suum daret? (cfr. Io. 3, 16). Ultra igitur christiana castra oculos suos dirigit, et ad alias religiones respicit, quae servant sensum et notionem Dei, unius, creatoris, providentis, summi et rerum naturam trascendentis; quae Dei cultum exercent sincerae pietatis actibus; quaeque ex iis usibus et opinionibus, morum et socialis vitae praecepta derivant.
In his quidem religionibus catholica Ecclesia cernit profecto, nec sine dolore, lacunas, defectus et errores; facere tamen non potest quin ad eas quoque mentem suam convertat, ut easdem certiores faciat, catholicam religionem debita aestimatione iudicare quidquid veri, boni et humani apud ipsos reperitur; itemque ut moneat, ad tuendum in hominibus huius temporis religionis sensum et Dei cultum - quod civilis cultus necessitas et officium postulant - se in prima scie stare, utpote quae Dei iura in homines validissime defendat.
Denique Ecclesia respicit ad alios eosque immensos humanae navitatis campos: ubi nempe novellae iuvenum aetates adolescunt, vivendi et excellendi studio incensae; ubi recentiores Nationes conscientiam suorum iurium, libertatem ac civilia instituta sibi vindicant; ubi innumeri homines solitudine laborant, etsi inter tumultum humanae societatis vivant, quae ipsorum animis nullum salutare verbum proferre potest. Ad hos singulos universos Ecclesia vocem suam spei plenam dirigit, atque lucem veritatis, vitae et salutis omnibus optat et praebet, quia Deus omnes homines vult salvos fieri et ad agnitionem veritatis venire (1 Tim. 2, 4).
Venerabiles Fratres!
Munus ministrandae salutis nobis commissum, grande et grave est. Quod ut dignius sustineamus, nunc in hoc sollemni consessu una congregati sumus. Nostrorum animorum concordia, firma atque fraterna, nos ducat et roboret. Communio cum Ecclesia caelesti sit nobis propitia; adsint Sancti caelites, qui in variis Dioecesibus peculiari veneratione coluntur et in religiosis familiis; adsint Angeli Sanctique omnes, ac praesertim Sancti Petrus et Paulus, Sanctus Ioannes Baptista, ac peculiarissimo modo Sanctus Ioseph, qui huius Concilii Patronus declaratus est. Assideat nobis, maternam et validam ferens opem, beatissima Virgo Maria, quam incensissimis precibus invocamus; Christus praesideat; atque omnia cedant in Dei gloriam, in honorem Sanctissimae Trinitatis, cuius benedictionem vobis omnibus audemus impertire, in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana