zoomText
  • A
  • A
  • A
pdf
Generazione pdf in corso.....

[DE - EN - ES - FR - IT - LA - PT

DECRETUM

De celebratione sancti Ioannis Henrici Newman, presbyteri et Ecclesiæ doctoris, 
in Calendario Romano generali inscribenda

Lux benigna gratiæ Dei, quæ ad revelationem gentium in hunc mundum venit (cf. Lc 2, 32), Ioannem Henricum Newman ad pacem in Ecclesia catholica inveniendam perduxit et eum tam confirmavit ut ipse dicere posset: «Deus me creavit ad definitum ministerium ei persolvendum. Particeps magnæ huius operæ sum; nexus catenæ, iunctura inter homines. Nec pro nihilo me creavit». Cardinalis Newman etenim, longæ decursu vitæ, servitio suæ vocationis se indefesse impendit, adimplens videlicet ministerium intellectu inquirendi, prædicandi insuper atque docendi, necnon pauperibus minimisque se devovendi.

Viva eius mens nobis mansura magni momenti monumenta in re theologica et ecclesiologica reliquit, sicut etiam poetica devotionisque carmina. Constans eius studium transeundi de umbris et imaginibus ad plenitudinem veritatis pro omnibus discipulis Domini Resuscitati exemplum factum est. Nam sanctus Ioannes Henricus, peculiari modo, cum fulgens dux Ecclesiæ peregrinantis per historiam agnitus sit, inter alios sanctos doctores inscriptos in Calendario Romano generali iuste enumerari potest.      

Qua de causa, Summus Pontifex LEO XIV, respectu recentis declarationis tituli doctoris Ecclesiæ, qui sancto tanti ponderis pastori pro universali fidelium communitate tributus est, decrevit ut sanctus Ioannes Henricus Newman, presbyter et Ecclesiæ doctor, in Calendario Romano generali inscriberetur et eius memoria ad libitum quotannis die 9 mensis octobris ab omnibus celebraretur.

Nova igitur memoria cunctis Calendariis Librisque liturgicis pro Missæ et Liturgiæ Horarum celebratione inseratur, adhibitis textibus liturgicis huic decreto adnexis, cura Cœtuum Episcoporum vertendis, approbandis et post huius Dicasterii confirmationem edendis.

Contrariis quibuslibet minime obstantibus.

Ex ædibus Dicasterii de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum, die 9 mensis novembris 2025, in festo Dedicationis Basilicæ Lateranensis.

Arturus Card. Roche
Præfectus

✠ Victorius Franciscus Viola, O.F.M.
Archiepiscopus a Secretis