Index   Back Top Print

[ EN  - ES  - FR  - IT  - LA  - PT ]

PAULUS PP. VI

SACERDOTALIS CELIBATUS*

LITTERAE ENCYCLICAE

Ad Episcopos, ad Sacerdotes et Christifideles totius Catholici Orbis:
de sacerdotali caelibatu.

 

VENERABILES FRATRES ET DILECTI FILII
SALUTEM ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM

 

1. Sacerdotalis caelibatus, quem Ecclesia quasi quandam nitentem suae coronae gemmam tutatur, in summa laude et aestimatione nostris etiam diebus est, cum sive hominum sensus sive corporearum rerum condiciones sunt fere penitus immutata. Sed in nova huiuscemodi animorum aestuatione quorundam simul erupit proclivitas vel, ut verius dicamus, significata voluntas Christi Ecclesiam ad id impellendi, ut hoc proprium ac suum institutum recognoscat, cuius conservationem, ut eorum fert opinio, et nostra tempora et nostri mores difficilem vel potius impossibilem efficiant.

2. Quapropter huius generis rerum statu, quo cum nonnullorum sacerdotum et sacerdotii candidatorum conscientia commovetur in diversumque trahitur, tum multorum fidelium animi perturbantur, Nobis veluti adigi ipsi videmur, ut, omni cunctatione discussa, quod Venerabilibus Patribus Concilii promisimus teneamus, quibus esse Nobis propositum diximus, ut in hac temporum ratione novum decus novamque firmitatem sacerdotali caelibatui adderemus (1). Quo interim spatio, non solum diu ferventerque Spiritum Paracletum ad necessaria lumina atque auxilia devocavimus, sed consilia etiam flagitationesque ante Dei oculos momentis suis ponderavimus, ad Nos undique, in primis vero a multis Ecclesiae Dei Pastoribus, delata.

3. Equidem fatemur magnam hanc quaestionem, quae in Ecclesia de sacro cleri caelibatu est, longum tempus pro sua amplitudine et gravitate in animo Nostro versatam esse. Etiamne nunc - ita Nobiscum quaerebamus - severa illa et nobilitante sponsione obligentur, qui sacris maioribus ordinibus initiari cupiant? Sitne hodie huic sponsioni et possibilis et consentanea obtemperatio? Tempusne advenisse putemus, cum vinculum dissolvatur, quo in Ecclesia caelibatus cum sacerdotio conectatur? Curam integrum cuilibet potius non sit arduam hanc legem servare? Fructumne exinde sacerdotale munus capiat, et facilior fiat ad nos in catholicorum aditus? Quodsi praeclara sacri caelibatus lex in posterum etiam est servanda, quibusnam hodie rationibus eam esse sanctam et opportunam probemus? Quo posito, quibusnam modis lex eadem colenda, et ex onere in vitae sacerdotalis adiumentum convertenda?

4. Quae omnia dum meditaremur, ea maxime animum Nostrum subibant, quae variis argumentis contra sacri caelibatus custodiam et allata sunt et afferuntur. Etenim tam gravi implicataque materia quasi cogi videmur, ut pro apostolico, quo fungimur, ministereo cum rem ipsam tum in ea insitas quaestiones fideliter perpendamus, et, quemadmodum sive iniunctum officium sive creditum munus a Nobis postulant, eam demissa a Christo luce illustremus; eo nempe spectantes, ut non modo illius voluntati omnino oboediamus et pareamus, qui Nobis has detulit partes, sed ut Nos etiam servos servorum Dei, quales ab Ecclesia putamur, reapse praestemus.

5. Scilicet suscipiamus oportet, numquam praeteritis temporibus de ecclesiastico caelibatu vel acrius vel copiosius quam nostris hisce diebus inquisitum esse: ad rationes nimirum vel doctrinae, vel rei historicae, vel rei socialis, vel humane animi pervestigationis, vel pastoralis muneris quod attinet; idque, quamvis aliquando usurpata verba aliud significare viderentur, ut plurimum honestis consiliis factum esse. Bono igitur animo ea circumspiciamus, quae praecipua adversus legem ecclesiastici caelibatus cum sacerdotio copulati dicuntur. Itaque prima contradictio, quae ex sanctissimo monumento manare videtur, hoc astruit, in Novo Testamento, quo primum Christi tum Apostolorum doctrina continetur, sacrorum administrorum caelibatum non aperte imperari, sed ut aliquid dumtaxat proponi, quo quis libere aut peculiari Dei vocationi, quam dicunt, aut peculiari Dei dono respondeat (2). Praeterea neque a Christo Iesu ex caelibatu suspensam esse duodecim Apostolorum electionem, neque ab Apostolis unos fuisse caelibes primis christianorum consortionibus praepositos (3).

6. Ad hoc, arta necessitudo - aiunt nonnulli - qua anteactis temporibus Ecclesiae Patres atque scriptores hinc divinam ad sacerdotium invitationem hinc sacram virginitatem inter se iungi statuunt, partim ab opinationibus partim a rerum momentis proficiscitur, a nostrorum temporum longe diversis. In Patrum enim operibus legimus saepenumero, eos sacerdotibus suadere magis ut a matrimonii usu temperent, quam ut caelibatum retineant. Insuper quae causae ab Ecclesiae Patribus subiciuntur quare sacrorum administri perfectam castitatem colant, ex eo quandoque fluere videntur, quod iidem aut hominis condicionem, ad corporis voluptates quod pertinet, aequo deteriorem iudicent, aut, peculiari quadam opinione ducti, puritatem iis necessariam censeant, quibus res sacras contingere detur. Tum etiam autumant nonnulli, expositas a veteribus scriptoribus argumentationes cum rebus socialibus cumque sensibus et consiliis hominum iam non congruere, inter quos Ecclesia per sacerdotes suos nostra hac aetate operetur necesse est.

7. Alii quidam quoad caelibatum ex eo difficultatem conflari putant, quod, iuxta vigentem legem, donum divinae ad sacerdotium invitationis idem esse atque donum perfectae castitatis cum statu Dei administri coniunctae deliberatum sit. Hanc enim ob causam iidem quaerunt sitne aequum eos a sacerdotio ineundo arcere, qui, quamvis ad vitam caelibem amplectendam non inclinent, tamen ad sacerdotalia munera capessenda propenso sint animo.

8. Asseverant praeterea alii, caelibatum in Ecclesia servatum ibi detrimenta non levia parere, ubi sacerdotum paucitas - quam Concilium Oecumenicum Vaticanum II et agnoscit et gravissime conqueritur (4) - rerum parat condiciones in primis miserandas, cum simul Dei obstet consiliis, ad hominum salutem pertinentibus, simul quandoque impedire possit, quominus ad quosdam homines prima ipsa Christi Iesu nuntiatio perferatur. Nonnulli namque tantam sacerdotum inopiam ex onere caelibatum custodiendi nasci arbitrantur.

9. Neque desunt qui sibi persuasum habeant, si sacerdotes uxores ducant, ansam ad infidelitates, ad perturbationes, ad acerbiora molienda transfugia iam iisdem sacerdotibus non dari, quae Ecclesiam tantopere vulnerent atque excrucient; immo e diverso maiorem exinde Christi administris suppeditari facultatem christiana praecepta in ipso domestico convictu tenendi, unde ii ob praesentem suae vitae statum seponi videantur.

10. Sunt etiam qui instanter asserant, sacerdotem propter caelibatum in ea corporis et animi condicione versari, quae non modo sit contra naturam, sed etiam suae ipsius humanae personae aequo temperamento et maturitati officiat; atque ita fieri, ut identidem sacerdos quadam quasi siccitate arescat, eoque animi ardore sensim careat, per quem commune ceterorum hominum vivendi genus et fortunam participet; atque adeo segregem vitam agere cogatur, unde tot rerum acerbitates totque animi debilitationes atque abiectiones capiat.

Quae omnia - aiunt - nonne ostendunt caelibem sacerdotem iniustam iam in seipsum vim adhibere, iam animi bona, a Creatore Deo data, atque a Christo Redemptore perfecta, pro nihilo putare?

11. Ad extremum, via perspecta, per quam nunc sacrorum alumnus ad tantum caelibatus opus suscipiendum pervenit, quidam opponunt nihil eum, post huiusmodi praeparationem animi, facere posse visi onus idem ferre et pati, cum tradita disciplina exaltera parte non semper fuerit prorsus expleta, ex altera iustae non satis hominis paruerit libertati. Ex quo colligunt, iuvenes, qui caelibatum amplectantur, id ipsos non omnino vera libertate praeditos agere: propriam enim iuvenum et intellegentiam et liberum decernendi arbitrium et sive animi sive corporis maturitatem ipsi caelibatus oneri eiusque veris incommodis et diuturnitati imparia et incongruentia existimanda esse.

12. Neque profecto Nos latet alia adversus sacrum caelibatum afferri posse. Nam res implicatissima agitur, quae communem vitae sensum praeterquam ad vivum contingit, superna etiam illustrat et complet luce a divina revelatione nata: siquidem infinita quaedam difficultatum series iis non procreari non potest, qui neque capiunt verbum istud (5), neque cognoscunt aut obliviscuntur donum Dei (6), neque percipiunt quam et excellens ratio, et mira efficacitas, et dives ubertas in novo hoc vitae sensu insit.

13. Porro hic contradictorum veluti concentus non solum perantiqua et grandia testimonia sive Pastorum Ecclesiae, sive magistrorum pietatis opprimere videtur, sed etiam viva in nostrisque oculis haerentia exempla, ab innumerabili cohorte edita sanctorum ac fidelium Dei administrorum, qui in re vera sacrum caelibatum demonstrant sibi causam itemque indicium eius fuisse doni, quo se totos laetissimosque Christi mysterio tradiderunt. Quae utique egregia exempla, non minus hostris quam praeteritis temporibus posita, placate constanterque adhuc loquuntur. Quapropter Nos, quibus praesentes res semper curae fuerunt, teneri non possumus, quin necopinatam hanc mirificamque veritatem animadvertamus, qua docemur nunc etiam in Dei Ecclesia, ubicumque terrarum ea sancta tabernacula statuit, innumeram multitudinem sacrorum administrorum - subdiaconorum, diaconorum, presbyterorum, episcoporum - voluntarium Deoque sacratum caelibatum caste et integre servare.

Cum quibus abstinere non possumus, quominus mente coniungamus fere infinitam virorum et virginum Deo devotorum, adulescentium, laicorumque hominum manum, fideliter perfectae castitatis sponsionem colentium: et hoc videlicet, non quod divinum vitae donum iidem parvipendant, sed quod propter amorem caelitus immissum novam vitam, Christi mysterio paschali partam, prosequuntur. Qui nimirum ita vitam caelibem vivunt, ut pariter fortem morum gravitatem et animi laetitiam, pariter perfectam integritatem non sine quadam facilitate praestent. Egregium autem huius generis spectaculum singulari veritate fidem facit, regnum Dei veluti visceribus humanae societatis haerere, in quam id beneficii non iactanter confert, ut lux mundi itemque sal terrae (7) exsistat.

Cuius Nos castissimorum hominum spectaculi magna incedit admiratio, quippe quod sine dubio Christi Spiritus inflammaverit.

14. Legem igitur vigentem sacri caelibatus nunc etiam cum sacerdotali munere esse conectendam censemus; eaque fulciri oportere sacerdotem, cum constituit praeterquam se totum, se in perpetuum, se uni tantummodo summo Christi amori dicare, operam quoque suam Dei religioni, Ecclesiaeque commodis navare. Ea insuper caelibatus lege status et condicio sacerdotis opus est distinguatur, sive ad fidelium sive ad profanorum hominum convictum quod spectat.

15. Concedimus sane, donum supernae invitationis ad sacerdotium, ad cultum Deo adhibendum et ad religiosa bona christiano populo ministranda spectans, a dono differre, quo quis ad caelibatum, uti vitae condicionem Deo sacratam, eligendum movetur (8). Attamen superna, quam diximus, ad sacerdotium invitatione nihil sane efficitur, nihil absolvitur, nisi is illam periclitatus fuerit et probaverit, penes quem ministerii populi christiani est opus et potestas. Quam ob causam in rationem ecclesiasticae auctoritatis cadit, pro locis et temporibus, decernere quibus reapse numeris et virtutibus eos ornari deceat, quibus opportune animorum et Ecclesiae sint utilitates concredendae.

16. Quocirca fidei spiritu impulsi libenter occasionem, Nobis a providenti Deo oblatam, nanciscimur, ut rationibus cum sensu hominum, qui nunc sunt, congruentibus iustas et magnas sacri caelibatus observandi causas iterum illustremus; nam si quae contra fidem afferuntur, ad accuratiorem et altiorem intelligentiam fidei mentem excitare possunt (9), haud secus de ecclesiastica disciplina fieri opinamur, christianorum vitam regente. Etenim hac etiam re ad id laetissime permovemur, ut virtutis divitias et pulchritudines Ecclesiae Christi demiremur, quae quandoque hominum oculis non statim ob eas causas aspiciuntur, quod amore divini Ecclesiae Conditoris gignantur, quodque absoluta ea sanctitudine (10) significentur, quae hominum animos admiratione afficit, cuiusque rationes hominum vires non valent explicare.

I

17. Re quidem vera, ut Sacrosanctum Concilium Oecumenicum Vaticanum II edixit, virginitas non exigitur quidem a sacerdotio suapte natura, uti apparet ex praxi Ecclesiae primaevae et ex traditione Ecclesiarum orientalium (11); sed eadem universalis Synodus graviter riteque confirmare non dubitavit, antiquam, sacram, peropportunam, vigentem legem caelibatus sacerdotalis, causas eodem tempore exponens, quae ei suffragantur, dummodo aliquis cum fidei studio et animi alacritate de divinis muneribus aestimet.

18. Non his tantum temporibus de multimoda convenientia (12) caelibatus quoad sacri ordinis ministros disquiritur; quodsi allatae causae variae fuerunt pro vario mentis habitu variisque rerum condicionibus, semper tamen innitebantur in sententiis vere christianis, quibus penitus perspectis ad rationes perveniebatur altiores. Quae causae in pleniore luce possunt collocari, ob eum rerum usum, qui a subtiliore perceptione rerum spiritualium volventibus saeculis manavit (13); quae fieri contingunt afflante Spiritu Sancto, quem Christus suis promisit ad intellegenda futura (14) et ad provehendam in populo Dei cognitionem mysterii Christi atque Ecclesiae.

19. Sacerdotium christianum, quod novum est, nequit mente comprehendi, nisi affulgente luce novitatis Christi, Pontificis omnium summi et aeterni Sacerdotis, qui sacerdotium suis ministris obeundum instituit, ut veram communicationem unius sui ipsius sacerdotii (15). Christi igitur administer et dispensator mysteriorum Dei (16), eum etiam habet exemplar, quod proxime imitetur, et perfectissimam vitae suae speciem (17). Dominus enim Iesus, unigenitus Filius Dei, a Patre missus in mundum, homo factus est, ut hominum genus, peccato et morti obnoxium, renasceretur et novo ortu (18) in regnum caelorum ingrederetur. Quam novam creaturam (19) Iesus, voluntati Patris plane obsecutus (20), ope mysterii paschalis perfecit, in tempora et in mundum novam vitae rationem eamque praecelsam, divinam inducens, qua ipsa condicio humanitatis egregie commutata est (21).

20. Matrimonio etiam, quo e Dei voluntate opus primae creationis continuatur (22), cum sit in universum de humana salute consilium insertum, nova tribuitur vis novumque momentum. Etenim Iesus primigeniam ei restituit dignitatem (23), honorem ei dedit (24), ad gradum sacramenti id evexit et arcani signi unitatis, qua ipse cum Ecclesia coniungitur (25). Ita fit, ut coniuges christiani, et amore inter se diligentes, et peculiaria sibi officia implentes, et nitentes ad propriam sibi sanctitatem, una simul ad patriam caelestem progrediantur. Christus vero, melioris Testamenti Mediator (26), novum etiam iter patefecit, in quo positus homo, Deo ipsi penitus adhaerens ac de eo tantum sollicitus et de iis, quae sunt ipsius (27), apertius et plenius manifestat vim illam quam maxime novantem, quae propria est Novi Testamenti.

21. Christus unicus Dei Filius, ob ipsam suam incarnationem, Mediator inter caelum et terram interque Patrem et genus humanum est constitutus. Cui prorsus congruens muneri, Christus per totius vitae cursum in virginitatis condicione est versatus; qua quidem re significatur, eum totum se devovisse Dei hominumque ministerio. Artissimus hic nexus inter virginitatem et sacerdotium, qui in Christo obtinet, ad eos etiam refertur, quibus datum est dignitatem ac munus Mediatoris et Sacerdotis aeterni participare; quae communicatio eo est perfectior, quo sacer administer a vinculis carnis et sanguinis liberior est (28).

22. Iesus, qui primos salutis ministros, a se electos, voluit non solum nosse mysteria regni caelorum (29), sed etiam esse singulari prorsus nomine adiutores Dei, et pro se legatione fungi (30); qui eos amicos et fratres appellavit (31), pro quibus se ipsum sanctificavit, ut essent et ipsi sanctificati in veritate (32), uberrima praemia iis promisit omnibus, qui domum, familiam, uxorem, filios propter regnum Dei reliquissent (33). Quin immo, verbis usus arcanis et concitantibus exspectationem, perfectiorem etiam suasit rationem (34), qua aliquis, peculiaris muneris ope (35), regno caelorum devoveretur virginitate. Causa cur quis huiusmodi donum persequatur, est regnum caelorum (36); pariter idem hoc regnum (37), Evangelium (38), et nomen Christi (39) eficiunt, ut Iesus ad arduos subeundos labores apostolicos provocet, cum tot incommodis sponte tolerandis coniunctos, ut sua ipsius sors artius participetur.

23. Qui igitur hoc modo a Iesu vocati sunt, ad virginitatem quasi rem optabilem digne eligendam impelluntur sive mysterio novitatis Christi; sive mysterio earum rerum omnium, quae declarant quis reapse ille sit, quodve eius sit momentum; sive summa earum rerum, quae ut perfectissimae et maxime expetendae in Evangelio et regno proponuntur, sive denique peculiari quadam gratiae significatione, a divini Redemptoris mysterio paschali manante. Quod quidem illi agunt, non solum ut in partem veniant muneris sacerdotalis, quo Christus fungitur, sed etiam ut idem ineant vitae genus.

24. Si quis Deo votanti obsequitur, amanter respondet amori, quem Christus modo ineffabili nobis exhibuit (40); quae responsio quasi quodam arcano contegitur propter peculiarem amorem erga hominum animos, quos ad seipsum sequendum Christus idem est gravissimis verbis adhortatus (41). Gratia vi quadam divina necessarios usus amplificat amoris, qui, modo sit germanus, omnia complectitur, stabilis est ac perennis, atque invitamento, cui nequit resisti, ad praeclarissima quaeque patranda accendit. Hac de causa caelibatus, quem quis eligit, semper habitus est tamquam signum et stimulus caritatis (42): signum videlivet amoris sine ulla exceptione, et incitamentum caritatis omnibus patentis. Num quisnam in vita, quae aliis tota ob allatas causas devovetur, indivia deprehendat animi angusti, studii propriae utilitatis, cum ea sit et esse debeat exemplum rarum et quam maxime significans vivendi rationis, quae movetur et alitur amore, quo homo, quanta sit sua excelsitas, significat? Num quisnam dubitet vitam quandam non esse moraleter et spiritualiter ad absolutionem perductam, quae tantopere dedita sit, non cuilibet rei, licet eximiae et summopere appetendae, sed Christo eiusque operi, ad hominum genus omnibus locis omnibusque temporibus renovandum pertinenti?

25. Ex hac ergo consideratione, cum a divinis litteris, tum a sacra theologia orta, sacerdotium nostrum ut administrorum sociatur sacerdoteo Christi, atque a vita eiusdem, qui plane et unice salvifico muneri suo inserviit, exempla hauriuntur et rationes, quae nos movent, ut formae caritatis et sacrificii Christi Redemptoris similes reddamur: haec quippe consideratio tam alta Nobis esse videtur tamque ferax veritatum in contemplando et agendo positarum, ut non solum vos, Venerabiles Fratres, et doctrinae christianae studiosos, sed etiam pietatis magistros cunctosque sacerdotes, ad munus suum supernaturali lumine percipiendum aptos, moneamus ad pergendum diligenter eam cogitationem expendere et ad reconditas et fecundas, quas illa continet, res perscrutandas. Sic fiet, ut magis magisque appareat sacerdotium et caelibatum clarissima ea ratione inter se colligari, quae pariter sit fortissimi animi index, pariter postulet amorem, quo unice et sine exceptione diligatur Christus eiusque Ecclesia.

26. Comprehensus a Christo (43), ab eoque ductus, ut totum pro eo se impendat, sacerdos similior redditur Christo, illo etiam amore, quo Sacerdos aeternus Ecclesiam, Corpus suum, amavit, totum se tradens pro ea, ut eam sibi exhiberet Sponsam gloriosam, sanctam et immaculatam (44). Virginitas enim Deo devota sacri ordinis administrorum amorem virginalem ostendit, quo Christus diligit Ecclesiam, itemque virginalem et supernaturalem fecunditatem huiusce conubii, quo filii Dei non ex sanguinibus, neque ex voluntate carnis (45) nati sunt (46).

27. Cum sacerdos se ministerio Christi eiusque Mystici Corporis dicat, plena fruens libertate, quae etiam facilior redditur, quod ipse totum se offert, vitae suae sacerdotalis unitatem et quasi concentum perfectiore quadam ratione repraesentat (47). Augetur in eo facultas audiendi verbi Dei et piae faciendae precationis. Verbum enim Dei, ab Ecclesia custoditum, in animo sacerdotis, qui illud cotidie meditetur, illud vivendo exprimat, illud fidelibus nuntiet, vehementissime gravissimeque resonat.

28. Non secus atque Christus, eius administer, iis dumtaxat rebus intentus, quae Dei sunt atque Ecclesiae (48), summumque Sacerdotem imitatus semper viventem ad interpellandum pro nobis coram Deo (49), ex attenta piaque recitatione divini Officii, quo votem praebet Ecclesiae, preces una cum Christo fundentis (50), continenter gaudium percipit et impulsionem: pariterque animadvertit sibi opus esse assiduitatem precationis producere, quae munus est sacerdotis omnino proprium (51).

29. Ex quo consequitur, ut cetera etiam, quae in sacerdotis vita occurrant, maiorem plenioremque vim et efficientiam, sanctimoniae potentem, accipiant. Eapropter ad singulare officium sanctimoniam adipiscendi, quo se sacerdos obstringat oportet, nova ratione adigitur ministerio gratiae et ministerio Eucharistiae, in qua totum bonum spirituale Ecclesiae continetur (52). Personam nempe Christi gerens, sacerdos artius cum oblato dono coniungitur, in ara totam vitam suam deponens, quae signa piaculi praefert.

30. At quid aliud exponamus de incrementis, quibus augetur facultas, ministerium, amor, se devovendi studium sacerdotis circa universum populum Dei? Christus de se ipso est in hanc locutus sententiam: Nisi granum frumenti cadens in terram mortuum fuerit, ipsum solum manet; si autem mortuum fuerit, multum fructum affert (53); atque Paulus apostolus cotidie mortem obire non dubitavit, ut per fideles haberet gloriam in Christo Iesu (54). Itaque sacerdos, eo quod sibimetipsi cotidie moritur, et legitimum amorem uxoris et liberorum, propter Christum eiusque regnum, missum facit, gloriam adipiscitur vitae plenissimae ac fecundissimae in Christo; siquidem, ut ipse et in ipso, amat omnes filios Dei seseque iisdem veluti sacrat.

31. Cum autem sacerdos in fidelium sibi concreditorum communitate Christum repraesentet, summopere convenit, illum in omnibus rebus huius exprimere imaginem huiusque exempla singillatim imitari, sive in vita sua intima sive in vita ministerio dedita. Suis enim filiis in Christo sacerdos est veluti signum ac pignus rerum nobilium atque novarum regni Dei, quarum est dispensator quasque ipse perfectius possidet. Ad hoc sacerdos fidem et spem omnium christianorum alit, qui, uti tales, lege castitatis secundum propriam cuiusque condicionem servandae tenentur.

32. Praeterea cum novo nomine eoque praecelso, id est per caelibatum, Christo consecratus sit, sacerdos, quemadmodum liquet, etiam in vitae usu et consuetudine maxima pollet efficacitate optimaque facultate, ad animi sensus et affectus movendos; ita ut continenter possit perfectam eam caritatem exercere (55), qua modo ampliore magisque definito pro omnibus sese impendat (56), et qua, ut patet, liberior sit et expeditior ad sacrum exsequendum munus (57), ad conversandum, cum navitate et amore, in mundo, quo cum Christus misit (58), ut cunctis filiis Dei debitum, quo iis obligatur, veluti ad assem solvat (59). 

33. Dei regnum, quod non est de hoc mundo (60), occulto involutum mysterio hisce in terris adest, neque in perfecto suo statu consistet, nisi cum Dominus Iesus triumphator advenerit (61). Huiusce autem regni semen initiumque est Ecclesia, quae, dum gradatim itemque expedite procedit, perfectum regnum affectat omnibusque viribus suo cum Rege coniungi expetit in gloria (62). Nam populus Dei tamquam viator per rerum humanarum vites ad caelestem suam patriam peregrinatur (63), ubi non solum pleno in lumine apparebit, redemptos homines aeterni Dei (64) etiam esse filios, verum divini Agni Sponsae pulchritudo mirum in modum conversa perpetuo fulgebit (65).

34. Dominus noster idemque Magister ait: In resurrectione... neque nubent neque nubentur, sed erunt sicut angeli Dei in caelo (66). Porro in hominum societate, quae magnam sane partem terrenis curis distinetur nimisque saepe carnis cupiditatibus implicatur (67), pretiosum ac prope divinum perfectae continentiae propter regnum caelorum servandae donum revera est peculiare signum honorum caelestium (68), utpote quod iam adesse in terris, novo quodam exoriente mundo, extrema salutis tempora nuntiet (69), ipsamque quodammodo consummationem regni praeveniat, cuius summa confirmat bona, quae olim in universis Dei filiis elucebunt. Id igitur muneris aperto est testimonio continuati illius laboris, quo Dei populus ad extremum usque terrestris peregrinationis limitem contendit, idemque omnibus est incitamento, ut ad caelestia studiose respiciant, ubi Christus est in dextera Dei sedens, atque etiam vita nostra est abscondita cum Christo in Deo, donet apparebt et ipsa cum ipso in gloria (70).

35. Longum sane est, quamvis doctrina uberrimum, ea scripta pervolutare, quae per saeculorum aetates de ecclesiastico caelibatu sunt edita. Sed haec sint satis, quae nunc breviter attingemus. Nam priscis christianorum temporibus Patres Ecclesiaeque scriptores testantur sive in Orientis sive in Occidentis partibus caelibatum sponte passim ac voluntate a sacrorum administris esse servatum (71), quod cum aptissime congruere cum suscepto proposito sese Christo eiusque Ecclesiae devovendi censerent.

36. Quem profecto morem occidentalis Ecclesia quarto iam ineunte saeculo, per varias provinciarum suarum Synodos ipsosque Summos Pontifices, confirmavit, amplificavit ratumque fecit (72). Opera enim potissimum horum Dei Ecclesiae Pastorum et magistrorum, quippe qui pretiosi fidei thesauri sanctorumque morum christianorum tutores atque interpretes essent, factum est, ut sacri caelibatus usus proveheretur, defenderetur et revocaretur insequentibus temporum aetatibus, tum etiam cum ipse sacerdotum ordo lapsique hominum mores virtuti ac fortitudini nullo prorsus modo faverent. Denique lex caelibatus servandi ab Oecumenico Concilio Tridentino sollemniter condita est (73), ac demum in Codicem Iuris Canonici recepta (74).

37. Summi vero Pontifices, qui Nos propius praecesserunt, ardens, quo flagrabant, studium exquisitamque, qua pollebant, doctrinam eo contulerunt, ut sacerdotes eiusmodi institutum edocerent eosque ad retinendum incitarent (75). Qua de re debitis Nostrae pietatis officiis nolumus deesse erga proximum Decessorem Nostrum, adhuc certe in hominum animis viventem, qui in Romana Synode, sacro almae Urbis adstante planeque assentiente coetu, haec asseveravit: Cumprimis moeremus, quod... nonnulli, allucinationi cuidam indulgentes, putant Ecclesiam catholicam velle aut opportunum ducere ab ecclesiastici caelibatus lege desistere, quae per saeculorum decursum fuit et est sacerdotii praeclarum et nitidissimum ornamentum. Sacri caelibatus nempe lex atque impendenda cura, ut ea diligenter servetur, in mentem semper reducunt memoranda gloriosaque certamina eorum temporum, quibus Ecclesia Dei ad aspera proelia vocata fuit et triplicem rettulit triumphum: nam hoc est insigne victoriae Ecclesiae Christi, conniti ut sit libera, casta, universalis (76).

38. Quodsi aliae prorsus leges in orientali Ecclesia de disciplina sacri caelibatus vigent, quas tandem Trullanum Concilium anno DCXCII sanxit (77) quasque nuper Oecumenicum Concilium Vaticanum Il publice agnovit (78), aliis id certe rerum locorumque adiunctis, ad electissimam hanc partem catholicae Ecclesiae pertinentibus, est tribuendum, quibus sane omnibus Sanctum Spiritum provido supernoque auxilio suo praefuisse credimus. Immo etiam hac uti opportunitate iuvat, ut Nostrae existimationis et observantiae sensus universo orientalium Ecclesiarum clero profiteamur, ea libenter fidelitatis pastoralisque diligentiae exempla animadvertentes, quae eum germana dignum veneratione efficiunt.

39. Verumtamen quod laudis praeconium orientales Patres virginitati detulerunt, Nos erigit atque instimulat, ut in sacri caelibatus disciplina perstemus. In Nostro enim recinit animo - ut aliquod afferamus exemplum - vox quaedam S. Gregorii Nysseni, quae monet virginalem vitam illius esse imaginem beatitatis, quae nos futuro maneat saeculo (79). Neque minus non erigit atque recreat ea, quam assidua nunc etiam cogitatione versamus, praedicatio sacerdotii a S. Ioanne Chrysostomo conscripta, cum inde clarius eluceat quam apta sint comprehensione iungendae et privata altaris administri vita et dignitas illa, qua ipse ad sacra munera obeunda eminet: ... ita eum, qui ad sacerdotium ascendat, decet esse castum, quasi in caelo habitet (80).

40. Praetereaque ad illud non erit utilitate vacuum animum attendere, quod et in Oriente caelibes tantummodo sacerdotes in episcoporum ordinem ascribuntur iidemque post initum sacerdotium nuptias facere vetantur. Quod quidem non obscure probat aliquem saltem locum et apud illas venerandas Ecclesias obtinere rationes sacerdotii cum caelibatu coniungendi vel etiam cuiusdam convenientiae cum christiano sacerdotio, cuius summum fastigium ac plenitudo penes episcopos sint (81).

41. Utcumque res est, occidentalis Ecclesia sese inferiorem in vetusto suo more tenendo praestare nequit; neque eadem putanda est, aut multa per saecula quoddam institisse iter, quod aliquatenus uberiori sanctimoniae ac virtuti sive singulorum animorum sive Dei populi adversaretur potius quam faveret, aut per improbas insolentesque leges impedivisse, ne recondita sive naturae sive gratiae bona libero cursu florescerent.

42. Quapropter ex primaria illa norma, quam ad regimen catholicae Ecclesiae spectantem supra commemoravimus (82), duo hoc loco esse statuenda censemus: hinc legem, quae eos, qui in sacros ordines ascribantur, caelibatum libere ac perpetuo eligere iubet, firmam in suo iure manere; illinc licere peculiares perspicere condiciones sacrorum administrorum, qui iam matrimonio coniuncti sive in ecclesiis sive in christianis communitatibus a catholica communione adhuc distinctis vivunt, si, plena huiusmodi communione frui sacroque postea ministerio fungi exoptantes, ad sacerdotalia officia vocentur; ea tamen ratione quae statutae iam disciplinae sacri caelibatus, a clero servandi, non obsit.
Ceteroqui Ecclesiae primores ab hac utenda potestate minime abstinere ex eo colligitur, quod recens Concilium Oecumenicum sapienter censuit, ut sacer nempe diaconatus ordo provectis etiam aetate viris, in matrimonio viventibus, posset conferr (83).

43. Sed haec omnia neque eam, quae iamdudum viget, disciplinam iam labare ostendunt, neque ita sunt accipienda, veluti si eandem legem tollendam praenuntient. Tali igitur ne obsecundetur opinioni, quae animorum non solum vigorem amoremque extenuat, unde caelibatus firmitas et gaudium consequitur, verum etiam rectam obscurat doctrinam, qua in se ipse consistit maximeque illustratur; sed iis potius pervestigationibus studeatur, quibus nobilissima notio ac virtus eximia virginitatis atque caelibatus a quavis criminatione vindicetur (84).

44. Etenim peculiare donum in sacra virginitate est agnoscendum. Attamen universa horum temporum Ecclesia, per suos omnes Pastores, sancti bene conscios officii, legitime praesens eademque, ut diximus, orientalium Ecclesiarum consuetudinis retinens, plane se confidere professa est in Spiritu donum caelibatus, sacerdotio Novi Testamenti tam congruum, liberaliter a Patre dari, dummodo qui sacerdotium Christi per Sacramentum Ordinis participant, immo et universa Ecclesia, humiliter et enixe illud expetant (85).

45. Nos ergo in Nostrum veluti conspectum universum Dei populum mente vocamus, ut, suo perfuncturus munere quam plurimas ad sacerdotium voluntates conciliandi (86), Patrem omnium divinumque Ecclesiae Sponsum Sanctumque Spiritum, eiusdem Ecclesiae animam, eo obsecret atque obtestetur, ut, Beata Virgine Maria eiusdem Christi et Ecclesiae Matre deprecante, hac potissimum aetate supermura eiusmodi domum dilargiantur, quod nullo sane pacto Pater denegat petenti, utque animi ad recipiendum summa fide impensaque caritate sese comportant. Et ita sacerdotes in mundo huius temporis, qui eget gloria Dei (87), ad unius summique Sacerdotis imaginem moribus in dies pressius conformatis, micantis instar fulgoris sint gloria Christi (88), per quos maximis efferatur laudibus gloria gratiae Dei in universa terra (89).

46. Revera, venerabiles ac dilectissimi in sacerdotio Fratres, quos omnes in visceribus Iesu Christi adamamus (90), praesens hic mundus, qui, gravi licet discrimine ob rerum factas progressiones atque mutationes sollicitetur, de honestis tamen nobilibusque rebus, hominum industria partis, merito gloriatur, is ipse, inquimus, magnopere indiget testimonio eorum, qui sacris praestantissimisque animi bonis totos se tradant, ne luce mirabili paeneque divina humani spiritus ad celsissima quaeque enitentis haec nostra careat aetas.

47. Iesus Dominus noster paucis admodum viris, quos nemo sane et numero et viribus impares non iudicaret, formidandum munus evangelium usque quaque evulgandi concredere non dubitavit. Sed gregi tam pusillo mandavit ne timeret (91), cum per ipsum atque cum ipso, diuturna scilicet praesentissimi auxilii continuatione (92), victoriam de mundo esset adepturus (93). Idem praeterea monuit, Dei regnum tam interiore ac recondita vi sua pollere, qua et increscere et messem edere, etiam dum nescit homo, possit (94). Huiusce porro regni messis quidem multa, operarii autem - nunc ut initio - pauci, quin etiam numquam totidem fucrunt, quot humano saltem iudicio sufficere viderentur. Verum caelestis Rex impensas a nobis preces postulat, ut ipse dominus messis mittat operarios in messem suam (95). Qua in re humanae prudentiae consiliis praeponderari nequit arcana sapientia Christi, qui semper in memoria reparatae salutis sive hominum sapientiam sive potentiam sua stultitia suaque infirmitate contempsit (96).

48. Nunc igitur fidei virtute suffulti, quid hac de re sentiat Ecclesia in medium proferimus: quae si alacrius et constantius divinae gratiae obsequatur, si apertius et amplius arcanae eius invictaeque potentiae confidat, si denique Christi mysterium palam pleneque testificetur, pro certo habet se numquam defuturam esse gravissimo illi muneri salutis universo mundo afferendae, quamvis humanae rationes ac falsae rerum species sibi repugnent. Unusquisque se noverit omnia posse in eo, qui solus animos confortat (97), suaeque Ecclesiae incrementum dat (98).

49. Neque vero facile adducimur ut credamus, si ecclesiasticus tollatur caelibatus, continuo ea de causa numerum ad sacra munia vocatorum valde increbrescere. Nostrorum enim dierum usus Ecclesiarum ceterarumque communitatum religiosarum, quae suos sinunt administros nuptias inire, in contrarium prorsus videtur inclinare. Aliunde sane repetendae sunt causae, cur ad sacerdotium vocati numero decreverint. Nam eae ut nonnulla exempla subiciamus, in hoc sunt positae, quod apud singulos domesticosque convictus rerum divinarum ac sacrarum sensus amissus ac paene sit exstinctus, quod ab iis minoris nihilique fere aestimetur Ecclesia, quae sui vi muneris hominum saluti per fidem atque sacramenta prospiciat. Haec igitur quaestio, unde est exorta, ibidem est pervestiganda.

50. Quemadmodum iam affirmavimus (99), Ecclesiam minime latet, ei, qui sacrum caelibatum eligat, graves difficultates quaestionesque parmi, quippe cuius vitae commodis multa detrahantur, hominis animum pepitus contingentia; quibus potissimum difficultatibus nostrae huius aetatis homines permoveantur. Videatur enim caelibatus haud congruere cum amplo illo ac praeclaro laudis praeconio, quod Ecclesia inter Oecumenicum Concilium Vaticanum II humanitatis bonis tribuit. Sed si res attentius consideratur, patet sacerdotes, qui Christi caritate ducti amorem proicere dicantur, quo ceteri homines coniugio devincti in sua cuiusque familia fruuntur, re vera ad hunc amorem magnum decus conferre. Nam inter omnes constat, homines munera Deo semper obtulisse, sive iis digna, qui donarent, sive eo, qui eadem susciperet.

51. Ecclesia ceteroqui illud neque potest neque debet ignorare, iuvenem ad caelibatum eligendum - si tamen prudentia atque officii conscientia utatur, cum hominis tum Christi asseclae propriis - caelesti gratia dirigi, quae naturam non destruit nec vim ipsi infect, sed eam potius perficit eidemque supernaturales facultates vigoremque donat. Cum enim sciat Deus, qui hominem creavit atque redemit, quid homini imponat, eidem propterea necessaria praebet auxilia, ut, quae eius Creator ac Redemptor ab ipso postulaverit, ad effectum adducere possit. Ait enim S. Augustinus, hominis naturam in semetipso maxime acriterque expertus: Da quod iubes, et Tube quod vis (100).

52. Sacerdoti autem valde expedit, immo necesse est, ut veras caelibatus difficultates sincero iudicio cognitas habeat, ut prudens ac sciens animadvertat, quae caelibatus ab ipso requirat, ut veri nominis sit virtus et sibimetipsi ceterisque hominibus prosit; at sincero quoque iudicio opus est, ne hisce difficultatibus maius momentum et pondus tribuatur, quam humanarum vel religiosarum rerum adiunctis, in quibus sacerdotes vitam degere solent, neve tales reputentur, quae omnino dissolvi nequeant.

53. Nam iniquum est, post ea quae a doctrinarum peritis nostra aetate explorata sunt, asseverando (101) pergere, sacrum caelibatum repugnare naturae, quasi legitimis corporis, animi et affectus necessitatibus adversetur, quae compleantur oportet ad hominis naturam omnibus numeris cumulandam atque perficiendam. Homo, qui ad Dei imaginem et similitudinem (102) creatus est, non totus ex carne constat, neque eius appetitus ad sexum pertinens unus omnibus praestat; homo constat etiam, immo maxime constat ex ratione, voluntate libertateque, quarum facultatum vi rerum universitatis est princeps, seque principem existimare debet, nam iisdem usus homo sive corporis sive animi sive affectuum impetus coërcere didicit.

54. Vera et recondita sacri caelibatus causa - ut supra animadvertimus - in eo posita est, ut sacerdotii candidatus seipsum Christi et Ecclesiae mysterio artiore atque absolutiore quodam necessitudinis vinculo iungere, ad universi humani generis utilitatem, praeoptet. Dubium autem non est, quin summa illa hominis bona in huiusmodi electione maximopere explicari queant.

55. Quare sacri caelibatus electio minime postulat, ut appetitus ad sexum pertinens atque diligendi facultas sensusque ignorentur et despiciantur - quod quidem corporis animique noceret aequabilitati - sed claram rerum intellegentiam, intentam animi moderationem, sapientemque mentis ad superiora elationem requirit. Hac igitur ratione, cum sacer caelibatus hominem mira dignitate cohonestet, valde reapse confert ad perfectam cumulatamque hominis plenitudinem virtutemque assequendam.

56. Concedimus sane, naturale ac legitimum optatum, quo homo aliquam mulierem diligere ex eaque liberos suscipere cupit, ab eo post haberi, qui sacri caelibatus lege teneatur; pernegandum tamen est, matrimonium atque familiam unicas esse vitae condiciones, ad integram hominis maturitatem comparandam necessarias. In sacerdotis animo amoris flamma nequaquam restinguitur. Caritas enim, quae e purissimo hauritur fonte (103) atque imitando Deum et Christum servatur, plurimum a sacerdote postulat atque cum ad agendum impellit (104), haud aliter atque verus quilibet amor. Ad hoc caritas campos et fines agendi in immensum veluti diducit; suscepti officii conscientiam, maturioris animi clarum indicium, penitius perpendit et latius extendit; atque in ipso sacerdote plenos et teneros affectus excolit (105), altioris cuiusdam uberiorisque paternitatis signum; quibus sane affectibus sacerdos cumulatissime ditatur.

57. Universa Dei plebs Christi mysterium eiusque regnum testari debet; attamen in huiusmodi edendo testimonio alius ab alio differt. Etenim Ecclesia, hinc filiis suis laicis, nuptiarum foedere coniunctis, id muneris committit, ut vitam profiteantur, in matrimonii inque familiae necessitudinibus servandis, christiano nomine fidelissime pleneque dignam; hinc a sacerdotibus postulat, ut talem vitae rationem profiteantur, quae tota in novissimis atque iucundissimis regni Dei rebus meditandis procurandisque posita sit. Quodsi directo ac per se nequit sacerdos coniugii condiciones experiendo cognoscere, ipse tamen, sive ob acceptam disciplinam initumque sacerdotale munus, sive ob suae condicioni divinitus pollicitam gratiam, vim omnem humanitatis intimius etiam perspicere potest; fita ut non modo ad huiusmodi quaestiones in ipso carum fonte intellegendas pervenire, sed etiam suis consiliis coniugibus et christianis familiis validum auxilium ferre queat (106). Nam sacerdos, ad sacri caelibatus normam magno animo vitam dirigens, christianis coniugibus praeclaro erit indicio, humanum amorem, hoc nomine dignam, spirituali vi et significatione pollere; idemque praeterea, se ipsum devovendo, christianis hominibus, matrimonii vinculo sociatis, germanae coniunctionis gratiam merebitur.

58. Equidem non infitiamur, sacerdotem, propter sacrum caelibatum, solitarium hominem esse. Attamen eius solitudo haud putanda est quiddam vastum vel inane, quandoquidem Deo atque ingentibus eius caelestis regni divitiis completur. Accedit quod ad hanc tolerandam solitudinem, quae interius exteriusque caritate affluat oportet, sacerdos se ipse paravit, si tamen eam cogitate elegit: hoc est, non ut, quodam ductus supercilio, a ceteris hominibus distaret; non ut gravibus muneribus, omnium communibus, exsolveretur; non ut a fratribus se secerneret, aut mundum despicatui duceret. Etenim, a mundo segregatus, sacerdos haudquaquam a populo Dei separatur, quoniam pro hominibus constituitur (107), ac totus consecratur cum caritati exercendae (108), tum operi ad quod Dominus eum assumpsit (109).

59. Fieri nonnumquam potest, ut sacerdos solitudine gravetur; hanc tamen ob causam, minime cum paenitebit, huiusmodi vitae rationem magno animo elegisse. Ipse namque Christus, tristissimis in rerum adiunctis, solus fuit, atque vel ab illis derelictus, quos testes ac socios suae vitae sibi asciverat, quosque in finem (110) dilexerat, nihilominus ait: Non sum solus, quia Pater mecum est (111). Qui libere optaverit ut totus adhaereat Christo, in eius familiaritate versans atque ex ipso gratiam hauriens, animum in primis ita confirmabit, ut omnum pellere maestitiam omnemque animi debilitationem abiectionemque vincere valeat; ipsi neque deerunt amantissima Deiparae Virginis tutela maternaque Ecclesiae sollicitudo, cui sese addixit; neque Episcopi providentia, qui Christi gratia patris munere fungitur; neque artum fidae amicitiae vinculum cum ceteris in sacerdotio fratribus; neque denique universi populi Dei caritas, consolationis feracissima. Quodsi quorundam hominum animi vel aversi, vel ad suspiciones proni, vel prorsus alieni solitariam sacerdotis vitam plus aequo interdum taedio affecerint, is sibi conscius erit, se significantissima rei veritate ipsam Iesu Christi sortem participare: cum germani apostoli instar, qui esse nequit maior eo qui misit illum (112), tum amici instar, cui divinus Amicus intimos animi sensus, vel doloris vel laetitiae plenos, aperuit; a quo propterea delectus est ut, vitam agens mortis speciem praebentem, arcanos vitae afferret fructus (113).

II

60. Ex huiusmodi, quae exposuimus, cogitatis de sacrae virginitatis nitore, gravitate atque recondita convenientia, ad Christi et Ecclesiae ministros quod attinet, fis, qui Magistri Pastorisque partes in Ecclesia sustinent, praegrave onus oritur, omnibus viribus curandi, ut virginitas reapse colatur iam inde ab illa aetate, qua animus ad tam praeclarum suscipiendum donum paratur. Etenim difficultates atque molestiae, quae nonnullis sacerdotibus sacri caelibatus conservationem vel asperam vel prorsus impossibilem faciunt, haud raro ex impertita sacrorum alumnis institutione afferuntur, quae, ob recentes rerum conversiones, iam omnino apta haud censenda sit ad Dei hominem (114) digne formandum.

61. Qua de re Sacri Concilii Oecumenici Vaticani II Patres iam normas ac praecepta ediderunt sapientissima, non modo cum progressibus disciplinarum de hominis animo deque adulescentium educatione congruentia, sed etiam cum singulorum hominum et sivilis societatis condicionibus convenientia, nostra has aetate valde immutatis (115). Volumus propterea, ut quam primum peculiares condantur leges, quibus de has disciplina late diffuseque, ut par est, agatur, peritis quoque viris ad adiutricem navandam operam arcessitis; ut fis, qui in Ecclesia gravissimum susceperunt munus sacerdotii candidatos instruendi, praesens opportunumque praebeatur subsidium.

62. Sacerdotium est ministerium a Christo Iesu institutum, ad inserviendum eius Mystico Corpori, quod est Ecclesia. Quam ob causam illud ad Ecclesiae Auctoritates spectat, ut eos tantum, quos idoneos iudicaverint, ad sacerdotium admittant, hoc est eos, quibus Deus, praeter cetera sacrae vocationis indicia, etiam sacri caelibatus donum concesserit (116).

Ex huiuscemodi dono, canonica lege confirmato, vocatur homo ut libera voluntate plenoque sui devovendi studio invitanti Deo obtemperet, eiusque auctoritati mentem atque conscientiam accommodet. In re vera Deus certum aliquem virum vocat, sui ipsius plane compotem, cuius libertatem caelestis gratia neutiquam intercipit. In sacerdotii ergo candidatis animus ita excolendus est, ut divinum munus in se docili ingenio recipiant, et Deo vocanti praesto sint, atque adeo praecipuum locum supernis subsidiis tribuant.

63. Sed ratio quoque accurate habeatur oportet de corporis animique candidati condicionibus, ut is apte ad celsum sacerdotii fastigium consequendum dirigi atque institui possit. Quam ob rem ut educatio candidati, cuius verae animi condiciones et facultates iam penitus perspectae sint, reapse id assequatur ad quod spectat, necesse plane est divinae gratiae processum cum naturae processu concinne componat. Quae animi condiciones religiosissima diligentia inspiciendae sunt, ubi primum sacrae vocationis indicia se ostendunt. Cum enim nemini oporteat tumultuario levique iudicio fidem adiungere, ad rem adhibendus quoque erit aliquis medicinae vel, ut Graeco verbo utamur, psychologiae peritus, qui huic investigationi adsit auxiliumque ferat. Neque praetereunda erit accurata pervestigatio, quam anamnesticam appellant, ut probetur utrum candidatus ad sacerdotium idoneus sit, etiam gravissima illa ratione considerata, quae ad animi corporisque bona a parentibus quasi hereditate accepta pertinet.

64. Ii autem, qui, corporis, animi ac morum ratione habita, minus idonei existimentur, statim a sacerdotio capessendo dehortandi sunt. Quare sciant educatores, se ad hoc faciendum gravissimo officio adigi; ne inani spei aut fiduciae periculorum plenae indulgeant, neve ullo modo sinant, sacrorum alumnos hanc spem fovere, cum magno sui et ipsius Ecclesiae detrimento. Tale enim vitae genus, quale caelebs sacerdos agere debet, cum interius exteriusque tam impense divinis rebus vacare iubeat ac tanta indigeat prudentia, candidatum minime admittit, qui, ad corpus, ad animum, ad mores quod attinet, haud satis se praebeat necessariis dotibus ornatura; neque exspectandum est, hac in re divinam gratiam ea, quae naturae desirat, subiecturam esse.

65. Statim atque candidatum idoneum esse constiterit, eidemque facultas facta erit iter, quod ad sacerdotium eum perducet, ingrediendi, sedula cura adhibenda erit, ut ipse plenam personae suae maturitatem gradatim per congruam educationem adipiscatur, quae eius corpus, mentem ac mores attingat, adeo ut nativam indolem, animi sensus atque impetus cohibere ac regere valeat.

66. Quam congruam educationem comprobabit ea animi fortitudo, qua fit ut quis privatam et communera vivendi disciplinam, qualem sacerdotalis vita postulat, ultro amplectatur. Haec disciplina, cuius defectio aut enervatio deplorandae sunt, utpote quae ad gravia pericula adducant, non quasi onus extrinsecus impositum ferri debet, sed, ut ita dicamus, intus in animum excipienda atque inserenda, ut vitae spiritualis pars necessaria habeatur.

67. Ars educandi in eo versari debet, ut iuvenes ad sinceritatis virtutem, sacri Evangelii propriam (117), et ad sponte agendum conformentur; quod eveniet, si quaevis bona privata incepta foveantur, eo spectantia, ut iuvenis discat se noscere suasque vires recte aestimare, sua onera scienter suscipere, illudque sui ipsius imperium adipisci, quod summi momenti est in sacerdotali educatione impertienda.

68. Oportet praeterea usus auctoritatis, cuius suprema principia semper firmiter sunt retinenda, non solum sapienti moderatione pastoralique animo fiat, et colloquii instar procedat, sed etiam alumnos per gradus exerceat; adeo ut educator magis magisque iuvenis animum perspicere possit, atque educatio hoc habeat proprium, ut sit praecipue actuosa, idemque iuvenis, ex animi sententia, ad reapse agendum moveatur.

69. Plena ac perfecta sacerdotii candidati educatio eo spectare debet, ut is tranquillo animo, scienter et libere gravia ea munera eligat, quae ipsi aliquando summa religione coram Deo et Ecclesia erunt suscipienda.
Animi ardor atque magnitudo sane mira sunt iuvenum ornamenta, quae, si recte excolantur atque firmentur, eiusmodi sunt, ut non modo caelestia praesidia, verum etiam admirationem et fiduciam Ecclesiae, immo et universorum hominum, ipsis concilient. Iuvenes nulla lateat earum difficultatum, quas huiusmodi vitae genus eligentes in se ipsi aut in hominum societate reapse in posterum experientur, ut sui animi inflammatio ne levis aut inanis evadat; at una cum difficultatibus aequum erit iisdem in sua luce ostendere, non minore veritate et claritate, sublimem electae vitae praestantiam; quae quidem, si hinc personae humanae vacuum quoddam in corpore et in animo parat, hinc nihilominus talem affert spiritualem plenitudinem, quae valeat sacerdotis vitam pepitus afficere et ad summum evehere perfectionis fastigium.

70. Iuvenes persuasum habeant, se arduum huiusmodi iter terere non posse, visi peculiarem asceseos disciplinam amplectantur, communia officia ceterorum christifidelium exsuperantem atque sacerdotii candidatorum propriam. Asceticam disciplinam dicimus, severam quidem, non autem animos opprimentem, quae coniunctam habeat consciam assiduamque earum virtutum exercitationem, quae efficiunt, ut sacerdos a ceteris hominibus distinguatur. Hae virtutes sunt: summum se devovendi studium - quae necessaria conditio est, ut quis Christi assecla fiat (118); humilitas atque oboedientia, quae interiorem veritatem recteque ordinatam libertatem significant; prudentia et iustitia, fortitudo atque temperantia, sine quibus veri nominis religiosa vita, eaque excellens, haberi nequit; egregia officii conscientia; fidelitas ac probitas in muneribus gerendis; actuosae et contemplativae vitae apta coniunctio; animi a terrestribus rebus abalienatio paupertatisque studium, e quibus suam vim et virtutem accipit evangelica libertas; castitas, numquam intermisso visu comparata, cum ceteris naturalibus et supernaturalibus virtutibus pulchre conveniens; animi serenitas ac securitas in commercio habendo cum hominibus, quorum causa sacerdotii candidatus Christo eiusque regno sese aliquando devovebit.

Hac via sacrorum alumnus, iuvante Dei gratia, vir evadet aequo, forti ac maturo animo praeditus; in quo scilicet nativae vires cum virtutibus labore partis conspirabunt, omnesque facultates mirum in modum inter se cohaerebunt, cum eas illuminent fides atque coniunctio cum Christo, qui illum elegit, ut sibi famularetur et salutis administer humano generi fieret.

71. Attamen, quo certius constet, iuvenem ad sacerdotium idoneum esse, et deinceps testimoniis probetur eundem humanam ac supernaturalem maturitatem adeptum esse - est enim difficilius bene conversari cum cura animarum, propier exteriora pericula (119) - oportet sane sacri caelibatus observantia certis spatiis experimento probetur, antequam per presbyteratus ordinem stabilis ac perpetua evadat (120).

72. Cum pro viribus probatum erit, maturitatem sacerdotii candidati satis iam firmitatis habere, tunc ipse profecto poterit grave et suave sacerdotalis castitatis onus suscipere, tamquam plenam sui ipsius donationem Christo eiusque Ecclesiae factam.
Ita enimvero sacrorum alumnus, divina aspirante gratia, caelibatus legem, quae ex voluntate Ecclesiae cum sacerdotali ordine re vera coniungitur, plane conscius ac liber in se suscipiet, non sine tamen, uti patet, prudenti et sapienti probatorum pietatis magistrorum consilio, quorum erit magnam ac liberam optionem factam non iniungere, sed magis consciam reddere. Atque eo gravissimi temporis momento, in quo totius futurae vitae suae cursus vertetur, candidatus non modo externae cuiusdam vexationis opus non persentiet, sed potius ex optione illa propter Christi amorem peracta magnam hauriet laetitiam.

73. Sacerdos nullo modo existimet, sacra ordinatione suscepta, sibi iam omnia facilia reddi, aut se a quibusvis vitiorum illecebris vel periculis in perpetuum iam tutum fore. Castitas non eiusmodi virtus est, ut quis tam semel in perpetuum adipiscatur; sed magno labore et cotidiana exercitatione comparatur. Nostra haec aetas magnopere germana bona extollit illius amoris, qui ad mutuum utriusque sexus commercium pertinet; sed hac in re, pro dolor, difficultates et pericula etiam multiplicavit. Quapropter, ad castitatis bonum omni diligentia tuendum, atque ad excelsam huius virtutis dignitatem palam testandam, necesse prorsus est, ut sacerdos aperto ac sereno animo suam condicionem consideret, hoc est, se existimet iugi spirituali certamini obnoxium, adversus cupiditatum illecebras, quas in se ipso et in mundo experietur; ac praeterea sine intermissione propositum renovet, magis magisque irrevocabile sui ipsius donum perficiendi, cui idem plenam ac sinceram reapse praestare debet.

74. Christi sacerdos novam vim novamque laetitiam percipiet, si cotidie precando meditandoque altius donationis suae causas exploraverit atque in dies magis persuasum habuerit, se optimam partem elegisse. Hanc ob causam sacerdos humiliter et perseveranter fidelitatis gratiam implorabit, iis defuturam numquam, qui illam sincero animo postulaverint, ad id naturalibus et supernaturalibus subsidiis, quae ipsi praesto sunt, simul adhibitis. Ac praesertim sedulo servandas curabit illas asceseos normas, quae in Ecclesia experiendo iam comprobatae sunt, quaeque in praesentibus rerum adiunctis, non minus quam anteacta aetate, necessariae videntur (121).

75. In primis sacerdos, quam maximo potest amore, divina gratia indito, det operam excolendae intimae suae cum Christo coniunctioni, eiusque inexhausto ac beatitudinis pleno mysterio investigando. Studeat praeterea Ecclesiae mysterium praeclarius perspicere, a quo seiuncta sacerdotalis vitae conditio in periculo est, ne vana atque absurda ipsi videatur.
At vero, si pietas sacerdotalis a purissimis divini Verbi et sanctissimae Eucharistiae fontibus alimoniam ducat; si cum actione liturgica vitaliter coniungatur; si denique tenero et conscio cultu fulciatur SS. Virginis, summi et aeterni Sacerdotis Matris eiusdemque Apostolorum Reginae (122), tunc sacerdos scaturigines attinget ipsius germanae spiritualis vitae, quae sola efficit, ut sacrae virginitatis conservatio veluti in firmissimo fundamento consistat.

76. Sacerdos, qui divina gratia atque interiore pace fruatur, forti sane animo vitae suae suique ministerii multiplicia munera tueri valet; nam, dum fide ac religionis studio permotus eadem obeat, novas occasiones nanciscitur testandi, se totum ad Christum pertinere ad eiusque Mysticum Corpus, ut sanctitudinem sibi aliisque hominibus romparet. Caritas Christi, quae eum urget (123), opem et auxilium feret, non ut potissimos animi sui sensus cohibeat, sed ut eosdem sublimiores et altiores reddat; idque efficiet devovendi se studio, sicut Christus, summus sacerdos, qui artissimam vitae communionem cum hominibus habuit, eos dilexit et pro ipsis passus est (124); sicut etiam Paulus Apostolus, qui omnium sollicitudines participabat (125), ut in mundo lucem et virtutem Evangelii gratiae Dei testificaretur (126).

77. Sollicitudine actus integrum servandi donum suipsius Christo factura, sacerdos sese tueatur ab iis animi impulsionibus, qui affectus gignunt haud satis cum rationis lumine et moderamine consentaneos, neque necessitates vitae spiritualis vel apostolatus tamquam causas afferat ad excusandas animi propensiones, quae reapse periculorum plenae sunt habendae.

78. Sacerdotalis vita flagrans studium postulat pietatis verae ac sincerae, vi cuius sacri administri Spiritu vivant, Spiritu et ambulent (127); postulat internam atque externam christianae asceseos disciplinam virili animo vere dignam, quemadmodum eos adderet qui, et peculiari quodam nomine Christo famulentur, et in ipso et propter ipsum carnem suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis suis (128); atque adeo minime dubitant ardua ac diuturna inire certamina (129). Quae si praestiterit, Christi administer apertius mundo ostendere poterit fructus Spiritus, qui sunt: caritas, gaudium, pax, patientia, benignitas, bonitas, longanimitas, mansuetudo, fides, modestia, continentia, castitas (130).

79. Sacerdotalis castitas invalescit, custoditur ac defenditur eo etiam vivendi genere, iis socialibus condicionibus iisque artibus, quae Dei administrorum sunt propriae; quare omnino oportet quam maxime illam foveri intimam fraternitatem sacramentalem (131), qua sacerdotes omnes ob sacrum Ordinem susceptum fruuntur. Dominus Iesus docuit urgere novum praeceptum caritatis; idque exemplo suo mirum in modum testatus est, tunc praesertim cum SS. Eucharistiae et catholici sacerdoeei sacramenta instituit (132), atque caelestem Patrem rogavit, ut dilectio, qua abeoex omni aeternitate diligeretur, in illis esset, et ipse in illis (133).

80. Perfecta sit igitur inter sacerdotes animorum coniunctio, ae frequens inter eos foveatur precationum, serenae amicitiae et cuiusvis mutuae opis commercium. Nec satis umquam sacerdotibus commendabitur quaedam vitae communis forma. ut sacerdotale munus magis magisque pietate imbuatur; vel frequens conventuum consuetudo, in quibus ipsi fraterno more cogitata, hortamenta et experimenta inter se communicent; vel denique consociationum incrementum, ad sacerdotalem sanctitudinem incitandam spectantium.

81. Sacerdotes diligentissime perpendant Concilii Vaticani II monitum (134), quo invitantur ad mutuam sensuum communionem fovendam, ut penitus sentiant in se sortem recidere suorum in sacerdotio fratrum, qui difficultatibus laborent ac divinum donum, quod in ipsis est, in grave discrimen adduci patiantur. Erga eos caritate flagrent, utpote qui magis quam ceteri amore, benevolentia, precious et auxiliis prudentibus efficacibusque indigeant, atque iustam habeant causam, cur inexhausta illorum caritate nitantur, qui prae ceteris verissimi ipsorum amici sunt atque esse debent.

82. Denique, ut Nostri huius epistolaris colloquii quoddam quasi complementum et monumentum tradamus, vos, Venerabiles in Episcopatu Fratres, vosque, sacerdotes, altaris administri, hortari velimus, ut unusquisque vestrum quotannis, anniversario die suscepti sacerdotii, aut omnes una simul animo coniuncti feria V in Cena Domini, quo religiosissimo die sacerdotium institutum est, propositum ineatis plenam fidentemque vestram ipsorum donationem olim Christo Domino factam renovandi, nec non conscientiam in vobis excitandi vestrae ad sacra munera electionis, ac denique cum humilitate et animi fortitudine iterum Christo pollicendi, vos unico eius amori vestraeque castissimae donationi (135) in perpetuum futuros esse fideles.

83. Nunc vero, paterno amore, magna trepidatione ac dolore cogitatio Nostra fertur ad infelices illos Nostros in sacerdotio fratres, sed semper dilectissimos ac desideratissimos, qui, cum in animo Impressum gerant sacrum signum per Presbyteratus ordinem collatum, nihilominus ab officiis in sacerdotali consecratione susceptis misere desciverunt.
Quae lugenda illorum condicio, atque damna inde publice privatimque consecuta, in causa sunt cur nonnulli secum quaerant, utrum huiusmodi infelices casus ac prava exempla, quibus populus Dei offenditur, caelibatui ipsi sint quodammodo tribuenda. Immo contra, nihil in sacro caelibatu culpae haeret. Haec omnia in re vera acciderunt, vel quia non semper opportuno tempore de sacerdotii candidati dotibus certum ac prudens iudicium latum est, vel quia sacrorum administrorum vivendi ratio cum officiis vitae suae Deo integre dicatae non omnino concinuit.

84. Ecclesia maxime sollicita est de infelici horum filiorum sorte, atque adeo suum esse ducit, omnem curam adhibere ad praecavenda vel sananda vulnera, quae ex eorum defectione accepit. Vestigiis insistentes proximorum Decessorum Nostrorum, decernere voluimus, ut in iudiciis ad sacerdotalem ordinationem spectantibus, instituendae investigationes ad alios eosque gravissimos casus et rationes extendantur, in vigenti iure canonico non recensitos (136), cum inde gravia ac vera dubia oriri possint de sacerdotii candidatorum plena libertate et conscientia in oneribus suscipiendis, nec non de eorundem habilitate ad sacerdotalem vitam amplectendam; eo sane consilio, ut ab oneribus eximantur quotquot in legitimo iudicio reapse non idonei declarati sint.

85. Quae dispensationes, uti aiunt, hac in re forte concedantur, - quae paucissimae profecto putandae sunt si cum magno numero sacerdotum sanorum ac dignorum comparentur - simul ex iustitia singulorum spirituali bono prospiciunt, simul Ecclesiae curas ostendunt, ut lex sacri caelibatus firma mancat eademque ab omnibus sacris administris integre fideliterque servetur.
Ecclesia, ita se gerens, semper magno cum maerore procedit, praesertim cum casus occurrunt singulariter dolendi: cum videlivet qui suave Christi iugum digne ferre recusant, iidem hoc faciunt ob fidem in discrimen adductam vel ob corruptos mores, ac propterea scienter saepe nec sine christiani populi offensione.

86. O si scirent hi sacerdotes quantum angoris, quantum dedecoris, quantum trepidationis sanctae Dei Ecclesiae afferunt; o si cogitarent quae fuerunt susceptorum munerum gravitas et praestantia, quaeve pericula in hac vita et in futura adeunt, cautiores utique et prudentiores essent in consiliis capiendis, promptiores in precibus Deo fundendis, atque subtiliores acrioresque in causis praecavendis eiusmodi spiritualis et moralis defectionis.

87. Sed mater Ecclesia peculiari quadam cogitatione se ad eorum casum sacerdotum florentis adhuc aetatis convertit, qui, quamvis magno animi ardore atque sedula industria sacrum ministerium secuti sint, postea tamen in alacri sacri muneris perfunctione nonnihil vel desperationis, vel dubitationis, vel libidinis, vel insaniae sensitius affecti sunt. Quapropter in bis praesertim rerum adiunctis putat Ecclesia nihil non esse temptandum, ut vacillane labansque frater persuasione possit ad animi tranquillitatem, ad fiduciam, ad paenitentiam atque ad pristinam resumendam alacritatem revocari. Atque tunc tantum cum visum fuerit fieri non posse ut sacerdos ad bonam frugem compellatur, tum demum infelix Dei minister a sibi concredito munere exsequendo eximetur.

88. Quodsi aliquando fiat ut, quamvis is reduci non possit ad sacerdotii partes rursus sustinendas, sinceram tamen bonamque ostendat voluntatem christianae vitae ducendae, ut laicum decet, Apostolica Sedes, omnibus diligentissime perpensis, collatisque cum loci Ordinario vel cum Superiore religioso consiliis, potiorem habens amorem quam dolorem, postulatam dispensationem interdum concedit, nonnullis pariter pietatis et expiationis operibus eam ob causam iniunctis, ut in filio misero, at semper amato, salutare permaneat signum materni Ecclesiae maeroris, utque in eiusdem animo vividior insideat recordatio, omnibus opus esse divina misericordia.

89. Quae quidem disciplina, severa pariter et misericordiae plena, semperque ad normas iustitiae et veritatis, summae prudentiae et cautionis conformata, provul dubio valde proderit ad probos sacerdotes confirmandos in proposito integre sancteque vivendi; item sacrorum alumnos monebit, ut sapienti educatorum praeceptorumque moderatione ad altare accedant suscipiendi officii plane conscii, sui ipsorum commodi obliti, studioque inflammati divinae gratiae impulsionibus et Christi eiusque Ecclesiae voluntati obtemperandi.

90. Denique facere non possumus, quin ingenti cum laetitia grates Deo eam ob causam persolvamus, quod animadvertimus, nonnullos ex iis, qui pro aliquamdiu a suscepto onere desciverant, tam diligenter usos esse omnibus subsidiis ad rem idoneis, in primisque supplici precatione, humilitatis exercitatione, tenaci animi contentione, crebro sacrac Paenitentiae lavacro, ut summi Sacerdotis dono ad rectam viam reversi sint iterumque lectissimi eiusdem summi Sacerdotis ministri magno cum omnium gaudio facti.

91. Quo autem dilectissimi Nobis sacerdotes sumpta murria facilius et iucundius tueri possint, iure iidem gaudent officioque adstringuntur, Venerabiles Fratres, summo vestro prorsusque necessario auxilio fruendi. Cum enim vos in sacrorum alumnorum numerum eos asciveritis, ad sacerdotium ineundum institueritis, eorumque capiti manus imposueritis, ii propterea sive dignitatis sacerdotalis causa, sive sacri Ordinis vi, quam maxime vobiscum coniunguntur, atque vestram in christifidelium communitatibus sibi commissis personam gerunt. Quare vobiscum iidem erecto fortique animo sociantur, utpote qui, in suo quisque gradu, partes vestras vestrasque curas in se recipiant (137). Quoniam vero, sacrum caelibatum eligentes, Praesulum exemplum secuti sunt, iam antiquitus sive in Oriente sive in Occidente vigens, fit idcirco ut nova inde oriatur necessitudinis ratio inter Episcopum et sacerdotem, eademque penitius in vitae traducatur actionem.

92. Perinde ac Iesus dulcissimam caritatem suam erga discipulos tum magis ostendit, cum eos ministros fecit sui veri ac Mystici Corporis (138), ita et vos, per quos adest in medio credentium Dominus Iesus Christus, Pontifex Summus (139), vestrum esse haud ignoratis, potissimum amorem praccipuasque sollicitudines ad sacerdotes atque ad sacri ministerii tirones convertere (140). Numquam profecto opportunius firmam hanc persuasionem vestram patefacietis, quam si, officii conscientia et sincera invictaque caritate ducti, alacrem dederitis operam sacri ordinis alumnis erudiendis atque sacerdotibus omni ope adiuvandis, ut cum divinam vocationem tum sua munera fideliter tueantur.

93. Sacerdotis, uti hominis, solitudinem, quae haud raro causa est cur animi debilitentur atque ad illicita trahantur, vos in primis fraterne atque amice praesentes allevate (141). Erga vestros igitur sacerdotes, potius quam antistites et iudices, vos magistros, vos patres, vos amicos et fratres praestate, ad bonitatem, ad misericordiam, ad indulgentiam, ad veniam, ad auxilium paratos. Contendite praeterea, ut sacerdotes vobis commissos ad mutuam amicitiam vobis gerendam et ad plenam in vobis collocandam fiduciam adducatis, ita tamen ut legitimae oboedientiae vinculum non modo non dissolvatur, sed potius sacri Pastoris caritate firmetur, atque adeo ipsa oboedientia libentior, sincerior et securior evadat. Quae officiosa amicitia atque filiorum vobiscum consuetudo procul dubio occasionem facultatemque suppeditabunt, ut animum suum tempestive vobis aperiant suasque difficultates ostendant, certa erecti spe, vos nullo non tempore sibi praesto fore, ut errata, in quae forte inciderint, in vobis deponere possint, sine servili castigationis metu, sed, ut filios decet, cum admonitionis, veniae et subsidii exspectatione, quae simul eos instimulet et accendat ad coeptum iter redintegrata fiducia pergendum.

94. Hoc certe vobis persuasum est, Venerabiles Fratres, quotiescumque cuilibet sacerdoti suscepti muneris gaudium ac studium iterum inicitis vel animi tranquillitatem salutisque spem restituitis, vos pernecessario atque nobilissimo munere fungi, quod summopere prodest ingenti animarum numero. Quodsi aliquando facere non potestis, quin vestra utamini auctoritate atque salutarem adhibeatis severitatem erga eos paucos, qui, vestra reiecta benignitate, malo exemplo populo Dei noceant, curate tamen ut, in quos necessario consulitis, eorum emendationem prae oculis habeatis. Dominum Iesum, pastorem et episcopum animarum vestrarum (142), secuti, harundinem quassatam ne confringatis et linum fumigans ne exstinguatis (143). Haud secus atque Iesus, plagas sanate (144), salvum facite, quod perierat (145), sedulo amore amissam ovem quaeritate, ut eam ad tepens ovile reducatis (146), atque, sicut ipse fecit, vos quoque, ad ultimum nitimini, ut amicum infidelem ad bonam frugem revocetis (147).

95. Pro explorato sane habemus, Venerabiles Fratres, vos pro vestra doctrina et sapientia vestraque pastorali sollicitudine nihil inexpertum esse relicturos, quod sacerdotibus vestris sacri caelibatus sublimem formam assidue proponatis, atque numquam sacerdotum curam esse deposituros, a domo Dei, quae et sua est, digressorum, quicumque demum eorum tristis iacturae est exitus: perpetuo enim filii vestri manent.

96. Attamen cum sacerdotum virtus bonum sit totius Ecclesiae atque praecellens thesaurus et decor, ad exemplum utilitatemque universi populi Dei pertinens, placet idcirco Nobis, omnes christifideles, Nostros in Christo filios, amanter impenseque hortari, ut in se quoque recidere arbitrentur illorum fratrum virtutis custodiam, qui partes sibi sumpserunt iisdem utpote sacerdotes ministrandi in aeterna comparanda salute. Omnes igitur preces Deo admoveant; nitantur eos iuvare, qui divinitus ad sacerdotium sunt vocati; sacerdotibus obsequio et studio, quae filios decent, opitulentur, ac sociam docilemque navent operam, eo permoti consilio, ut solacium iis afferant, eorundem pastoralibus curis libenter respondendo. Ad hoc, iisdem sacris in Christo patribus animum addant ad omne genus difficultates evincendas, quae saepe iis occurrunt eredita sibi munia plene fideliterque obeuntibus, ut hominum generi optimo sint exemplo. Omnes denique, fidei et christianae caritatis studio ducti, magnam reverentiam et quandam quasi verecundiam sacerdotibus testentur, eorum maxime condicione perspecta, quae propria est hominis Deo et Ecclesiae omnino addicti.

97. Quae Nostra hortatio potissimum ad eos laicos pertinet, qui diligentius vehementiusque quam ceteri Deum quaerunt atque ad christianorum morum perfectionem in profana vita nitantur, quibusque propterea fas est, observantis sinceraeque amicitiae necessitudine cum illis constituta, sacris administris maximum afferre adiumentum. Laicis enim, quippe qui, quamvis terrestris huius vitae negotiis implicentur, tamen elaborent, ut Baptismi promissis satisfaciant, licet nonnumquam sacerdoti lumen praebere eundemque confirmare, ne, in Christi Ecclesiaeque famulatu, e quibusdam rerum adiunctis atque e pravo turbidoque huius saeculi afflatu, quod attinet ad divinae vocationis suae integritatem, detrimentum capiat. Quibus ex rebus sine dubio consequetur, ut universus Dei populus Dominum Iesum in iis colat et observet, qui eius gerunt personam, de quibusque ipse ait: qui recipit vos, me recipit, et qui me recipit, recipit eum qui me misit (148), certam mercedem se daturum promittens iis; qui evangelii nuratios quovis modo caritate prosequantur usque operam navent (149).

98. Porro, antequam his Litteris Nostris finem facimus, vos, Venerabiles Fratres Nostri, divini gregis, ubicumque terrarum est, Pastores, vosque dilectissimi sacerdotes, fratres et filii Nostri, Christi amore instincti monemus, ut nova fiducia novaque spe, filiorum propria, oculos et animos in dulcissimam Iesu Christi atque Ecclesiae Matrem intendatis eiusque maternam et potentem deprecationem pro catholico sacerdoteo imploretis. Nam populus Dei eam miratur et colit ut formam atque exemplar Ecclesiae Christi, quod attinet ad fidem, ad caritatem atque ad perfectam cum ipso Christo coniunctionem. Beatissima igitur Virgo et Mater Maria impetret Ecclesiae, quae eadem virginis et matris appellatione honestatur (150), ut in eo submisse constanterque gloriari possit, quod sacerdotes excelsum sacrae virginitatis donum integrum servent, utque sacrum caelibatum videat magis magisque florere atque cotidie pluris a quovis hominum coetu haberi; adeo ut in dies eorum numerus crescat, qui divinum sequuntur Agnum quocumque ierit (151).

99. Qua de re Ecclesia, Christo confisa, ad egregiam spem erigitur, nam, etsi conscia est quantum sollicitudinis habeat sacerdotum penuria pro spiritualibus omnium gentium necessitatibus, verumtamen infinitis arcanisque divinae gratiae auxiliis innixa, firmiter confidit fore, ut spiritualem sacrorum administrorum excellentiam eorum frequentia consequatur; omnia enim possibilia sunt apud Deum (152).
Quod pro certo habentes plurimumque sperantes, tum vobis, Venerabiles Fratres, tum sacerdotibus ac fidelibus vobis commissis, Apostolicam Benedictionem, caelestium gratiarum auspicem Nostraeque paternae benevolentiae testem, ex animo impertimus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die XXIV mensis Iunii, in festo S. Ioannis Baptistae, anno MDCCCCLXVII, Pontificatus Nostri quinto.

 

PAULUS PP. VI


* AAS 59 (1967), pp. 657-697

(1) Cf Epistula die X mensis Oct. anno MDCCCCLXV ad Eminentissimum eirum Eugenium Tisserant Card. data, posteroque die in generali Concilii congregatione lecta.

(2) Cf Mt 19,11-12

(3) Cf 1 Tim 3,2-5; Tit 1,5-6

(4) Cf Decr. Christus Dominus, n. 35: AAS, LVIII, 1966, p. 690; Decr. Apostolicam Actuositatem, n. 1: AAS, LVIII, 1966, p. 837; Decr. Presbyterorum Ordinis, ren. 10ss.: AAS, LVIII, 1966, pp. 1007-1008; Decr. Ad Gentes, ren. 19 et 38: AAS LVIII, 1966, pp. 969 et 984

(5) Mt 19,11

(6) Io 4,10

(7) Cf Mt 5,13-14

(8) Cf supra, un. 5 et 7. 16

(9) CONC. VAT. II, Const. past. Gaudium et spes, n 62: AAS, LVIII, 1966, p. 1082

(10) Cf Eph 5,25-27

(11) Decr. Presbyterorum Ordinis, n. 16: AAS, LVIII, 1966, p. 1015

(12) Ibid.

(13) Cf CONC. VAT. II, Const. dogm. Dei Verbum, n. 8: AAS, LVIII, 1966, p. 820

(14) Cf Io 16,13

(15) CONC. VAT. II, Const. dogm. Lumen gentium, n. 28: AAS, LVII, 1965, pp. 33-36; Decr. Presbyterorum Ordinis, n. 2: AAS, LVIII, 1966, pp. 991-993

(16) Cf 1 Cor 4,1

(17) Cf 1 Cor 11,1

(18) Cf Io 3,5; Tit 3,5

(19) Cf 2 Cor 5,17; Gal 6,15

(20) Cf Io 4,34; 17,14

(21) Cf Gal 3,28

(22) Cf Gn 2,18

(23) Cf Mt 19,3-8

(24) Cf Io 2,1-11

(25) Cf Eph 5,32

(26) Heb 8,6

(27) Cf 1 Cor 7,33-35

(28) Cf CONC. VAT. II, Decr. Presbyterorum Ordinis, n. 16: AAS, LVIII, 1966, pp. 1015-1017

(29) Mt 13,11; Cf Mc 4,11; Lc 8,10

(30) Cf 2 Cor 5,20

(31) Cf Io 15,15; 20,17

(32) Cf ibid 17,19

(33) Cf Lc 18,29-80

(34) Cf CONC. VAT. II, Decr. Presbyterorum Ordinis, n. 16: AAS, LVIII, 1966, pp. 1015-1017

(35) Cf Mt 19,11

(36) Cf ibid 19,12

(37) Cf Lc 18,29-30

(38) Mc 20,29-30

(39) Mt 19,29. 24

(40) Cf Io 3,16; 15,13

(41) Cf Mc 10,21

(42) CONC. VAT. II, Const. dogm. Lumen gentium, n. 42: AAS, LVII, 1965, p. 48

(43) Phil 3,12

(44) Cf Eph 5,25-27

(45) Io 1,13

(46) Cf CONC. VAT. II, Const. dogm. Lumen gentium, n. 42: AAS, LVII, 1965, p.48; Decr. Presbyterorum Ordinis, n. 16: AAS, LVIII, 1966, pp. 1015-1017

(47) Cf CONC. VAT. II, Decr. Presbyterorum Ordinis, n. 14: AAS, LVIII, 1966, p. 1013

(48) Cf Lc 2,49; 1 Cor 7,32-33

(49) Cf Heb 9,24; 7,25

(50) CONC. VAT. II, Decr. Presbyterorum Ordinis, n. 13: A-AS, LVIII, 1966, p. 1012

(51) Cf Act 6,4

(52) CONC. VAT. II, Decr. Presbyterorum Ordinis, n. 5: AAS, LVIII, 1966, p. 997

(53) Io 12,24

(54) Cf 1 Cor 15,31

(55) Cf CONC. VAT. II, Decr. Optatam totius, n. 10: AAS, LVIII, 1966, pp. 719-720

(56) Cf Cor 12,15

(57) Cf CONC. VAT. II, Decr. Presbyterorum Ordinis, n. 16: AAS, LVIII, 1966, pp. 1015-1017

(58) Cf Io 17,18

(59) Cf Rom 1,14

(60) Io 18,80

(61) Cf CONC. VAT. II, Const. past. Gaudium et spes, n. 39: AAS, LVIII, 1966, pp. 1056-1057

(62) Cf CONC. VAT. II, Const. dogm. Lumen gentium, n. 5: AAS, LVII, 1965, pp. 7-8

(63) Cf Phil 3,20

(64) Cf 1 Io 3,2

(65) Cf CONC. VAT. I, Const. dogm. Lumen gentium, n. 48: AAS, LVII, 1965, pp. 53-54

(66) Mt 22,30

(67) Cf 1 Io 2,16

(68) CONC. VAT. II, Decr. Perfectae caritatis, n. 12: AAS, LVIII, 1966, p. 107

(69) Cf 1 Cor 7,29-31

(70) Col 3,1-4

(71) Cf TERTULLIANUS, De exhort. castitatis, 13: PL 2, 930; S. EPIFANIUS, Adv. Haer. II, 48, 9 et 59, 4: PG 41, 869, 1025; S. EFREM, Carmina nisibena, XVIII, XIX, ed. G. BICKELL, Lipsiae, 1866, p. 122; EUSEBIUS CAESAR., Demonstr. evan., 1, 9: PG 22, 81; S. CYRILLUS HIEROSOLYM., Catechesis, 12, 25: PG 33, 757; S. AMBROSIUS, De officiis ministr., 1, 50: PL 16, 97ss.; S. AUGUSTINUS, De moribus Eccl. cath., 1, 32: PL 32, 1339; S. HIERONYMUS, Adversus Vigilantium, 2: PL 28, 340-41; SYNESIUS EPISCOPUS PTOLEMAID., Epist. 105: PG 66, 1485

(72) Quod primum factum est a Concilio Eliberitano, anno c. 300, can. 33: MANSI, II, 11

(73) Sess. XXIV, can. 9-10

(74) Can. 132, § 1

(75) Cf S. PIUS X, Adhortatio apost. Haerent animo: ASS, XLI, 1908, pp. 555-577; BENEDICTUS XV, Epistula ad Franciscum Kordac Archiep. Prag.: AAS, XII, 1920, pp. 57-58; Allocutio consistorialis, habita die 16 mensis Decembris anno 1920: AAS, XII, 1920, pp. 585-588; PIUS XI, Litt. Encycl. Ad catholici sacerdotii: AAS, XXVIII, 1936, pp. 24-30; PIUS XII, Adhortatio apost. Menti Nostrae: AAS, XLII, 1950, pp. 657-702; Litt. Encycl. Sacra virginitas: AAS, XLVI, 1954, pp. 161-191; IOANNES XXIII, Litt. Encycl. Sacerdotii Nostri primordia: AAS, LI, 1959, pp. 554-556

(76) Allocutio secunda, habita die 26 mensis ianuarii anno 1980: AAS, LII, 1960, p. 226

(77) Can. 6, 12, 13, 48: MANSI, XI, 944-948, 965

(78) Cf Decr. Presbyterorum Ordinis, n. 16: AAS, LVIII, 1966, pp. 1015-1016

(79) De Virginitate, 13: PG 381-382

(80) De Sacerdotio, 1. III, 4: PG 48, 642

(81) CONC. VAT. II, Const. dogm. Lumen gentium, nn. 21, 28, 64: AAS, LVII, 1965, pp. 24-25; 33-36; 64

(82) Cf supra, n. 15

(83) Cf Const. dogm. Lumen gentium, n. 29: AAS, LVII, 1965, p. 36

(84) Cf ibid., n. 42: AAS, LVII, 1965, pp. 47-49

(85) CONC. VAT. II, Decr. Presbyterorum Ordinis, n. 16: AAS, LVIII, 1966, pp. 1015-1016

(86) Cf CONC. VAT. II, Decr. Optatam totius, n. 2: AAS, LVIII, 1966, pp. 714-715; Decr. Presbyterorum Ordinis, n. 11: AAS, LVIII, 1966, pp. 1008-1009

(87) Cf Rom 3,23

(88) Cf 2 Cor 8,23

(89) Cf Eph 1,6

(90) Phil 1,8

(91) Cf Lc 12,32

(92) Cf Mt 28,20

(93) Cf Io 16,33

(94) Cf Mc 4,26-29

(95) Mt 9,37-38

(96) Cf 1 Cor 1,20-31

(97) Cf Phil 4,13

(98) Cf 1 Cor 3,67

(99) Cf supra, n. 10

(100) Conf. X, 29, 40: PL 32, 796

(101) Cf supra, n. 10

(102) Gn 1,26-27

(103) Cf 1 Io 4,8-16

(104) Cf ibid., 3,16-18

(105) Cf 1 Thess 2,11; 1 Cor 4,15; 2 Cor 6,13; Gal 4,19; 1 Tim 5,1-2

(106) Cf 1 Cor 2,15

(107) Heb 5,1

(108) Cf 1 Cor 14,4ss.

(109) Cf CONC. VAT. II, Decr. Presbyterorum Ordinis, n. 8: AAS, LVIII, 1966, pp. 993-995

(110) Io 13,1

(111) Ibid., 16,32

(112) Cf ibid., 13,16; 15,20

(113) Cf ibid., 15,15-16.20

(114) Cf 1 Tim 6,11

(115) Cf Decr. Optatam totius, nn. 3-11: AAS, LVIII, 1966, pp. 715-721; Decr. Perfectae caritatis, n. 12: AAS, LVIII, 1966, p. 721

(116) Cf supra, n. 15

(117) Cf Mt 5,37

(118) Cf ibid., 16,24; Io 12,25

(119) S. THOMAS, Summa Theol., II II, q. 184, a. 8 c.

(120) Cf CONC. VAT. II, Decr. Optatam totius, n. 12: AAS, LVIII, 1966, p. 721

(121) Cf CONC. VAT. II, Decr. Presbyterorum Ordinis, nn. 16, 18: AAS, LVIII, 1966, pp. 1015-1016; 1019

(122) Cf ibid., n. 18

(123) Cf 2 Cor 5,14

(124) Cf Heb 4,15

(125) Cf 1 Cor 9,22; 2 Cor 11,29

(126) Cf Act 20,24

(127) Cf Gal 5,25

(128) Ibid., 5,24

(129) Cf 1 Cor 9,26-27

(130) Gal 5,22-23

(131) Cf CONC. VAT. II, Decr. Presbyterorum Ordinis, n. 8: AAS, LVIII, 1966, p. 1003

(132) Cf Io 13,15 et 34-35

(133) Cf ibid., 17,26

(134) Decr. Presbyterorum Ordinis, n. 8: AAS, LVIII, 1966, pp. 1003-1005

(135) Cf Rom 12,1

(136) Cf C.I.C., can. 214

(137) Cf CONC. VAT. II, Const. dogm. Lumen gentium, n. 28: AAS, LVII, 1965, pp. 34-35

(138) Cf Io cc. 13-17

(139) CONC. VAT. II, Decr. Lumen gentium n. 21: AAS, 1965, p. 24

(140) CONC. VAT. II, Decr. Presbyterorum Ordinis, n. 7: AAS, LVIII, 1966, pp. 1001-1103

(141) Cf ibid.

(142) 1 Pe 2,25

(143) Cf Mt 12,20

(144) Cf Lc 9,11

(145) Cf Mt 18,11

(146) Cf Lc 15,4ss.

(147) Cf ibid., 22,48

(148) Mt 10,40

(149) Cf ibid., 10,43

(150) CONC. VAT. II Const. dogm. Lumen gentium, nn. 63, 64: AAS, LVII, 1965, p. 64

(151) Apc 14,4

(152) Mc 10,27; cf Lc 1,37

 

 


Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana