IOANNES PAULUS PP. II
LITTERAE APOSTOLICAE
DIVINI AMORIS
SANCTA TERESIA A IESU INFANTE ET A SACRO VULTU
DOCTOR ECCLESIAE UNIVERSALIS RENUNTIATUR
1. Divini amoris scientia, quam Pater misericordiarum per Iesum Christum in Spiritu Sancto effundit, donum est, parvulis tributum humilibusque, ut ii cognoscant atque enuntient Regni arcana eruditis abscondita et sapientibus; quam ob causam exsultavit in Spiritu Sancto Iesus Patri laudes referens quoniam ita fieri voluit (cfr Lc 10, 21-22; Mt 11, 25-26).
Exsultat pariter Mater Ecclesia cum intellegat saeculorum decursu Dominum pergere sese patefacere parvulis humilibusque ac per ipsum Spiritum qui «omnia scrutatur, etiam profunda Dei» (1 Cor 2, 10) aptos reddere electos suos ad ea dicenda «quae a Deo donata cunt nobis ..., non in doctis humanae sapientiae, sed in doctis Spiritus verbis, spiritalibus spiritalia comparantes» (1 Cor 2, 12.13). Universam hoc modo ad veritatem Sanctus Spiritus Ecclesiam perducit, variis eam instruit muneribus suisque honestat fructibus, eamque Evangelii virtute iuvenilem efficit temporumque scrutandis signis idoneam reddit, uncle melius congruat cum Dei voluntate (cfr Lumen gentium, 4. 12; Gaudium et spes, 4).
Inter parvulos, quibus praecipue Regni sunt reclusa mysteria, elucet Teresia a Iesu Infante et a Sacro Vultu professa monialis Ordinis Carmelitarum Excalceatarum, cuius centenaria hoc anno in caelestem patriam ingressionis repetitur memoria.
Progrediente quidem vita «lumina nova, abditas atque arcanas significationes» (Ms A 83 v). Teresia detexit atque a divino Magistro illam accepit «amoris scientiam» quam deinde proprio suo declaravit modo in operibus scriptis (cfr Ms B 1 r). Lucida sane haec scientia declaratio est ipsius cognitionis mysteriorum Regni nec non eius singularis experimenti gratiae divinae. Haberi potest peculiare sapientiae evangelicae charisma quam Teresia, perinde ac alii sancti fideique magistri, sua percepit in oratione (cfr Ms C 36 r).
2. Vitae eius exemplum illiusque doctrinae evangelicae celeriter nostra aetate et ubique et continenter est susceptum. Tamquam ad ipsius praematurae spiritualis maturitatis imitationem, ab Ecclesia paucorum annorum intervallo sanctimonia illius est agnita. Etenim decretum institutae beatificationis causae consignavit die X mensis Iunii anno MCMXIV Pontifex Pius X; heroicum autem Servae Dei virtutum modum Benedictus XV die XIV mensis Augusti anno MCMXXI pronuntiavit, quo etiam tempore de spiritalis infantiae via habuit sermonem; beatam vero eam Pius XI die XXIX mensis Aprilis anno MCMXXIII renuntiavit. Paulo post, mensis Maii die XVII anno MCMXXV, innumerabili coram turma in Petriana basilica idem Pontifex Romanus eam in Sanctarum rettulit fastos, eius extollens virtutum fulgorem propriamque doctrinae indolem, atque duobus post annis, die XIV mensis Decembris anno MCMXXVII, compluribus id missionariis exposcentibus episcopis, una cum sancto Francisco Xaverio Patronam sacrarum missionum eam edixit.
Ab his profectus Ecclesiae iudiciis, Teresiae a Iesu Infante spiritalis fulgor crevit atque universum per orbem est dilatatus ad nostros usque dies. Vitae consecratae Instituta multa nec non ecclesiales motus, praesertim in Ecclesiis iunioribus, Patronam ipsam magistramque sibi sumpserunt spiritali eius permoti magisterio. Doctrina illius, quae saepe in sic dicta «parva via» comprehenditur quaeque aliud nihil est quam evangelica sanctitatis via omnibus destinata, a theologis doctrinaeque spiritalis cultoribus est pervestigata. Sub Sanctae Lexoviensis patrocinio excitata sunt et Domino dicata templa cathedralia et basilicae, sanctuaria et aedes omnibus in terris. Variis in tam Orientis quam Occidentis ritibus cultum eius Ecclesia catholica celebrat. Deprecationis illius plurimi experiri potuerunt fideles. Tot ad sacerdotale ministerium vel consecratam vitam vocati, in missionum praesertim regionibus atque clausuris, precibus eius et exemplis adscribunt divinam vocationis suae gratiam.
3. Huius saeculi Ecclesiae Summi Pontifices, Pastores nempe Nostri Decessores, qui in exemplum omnibus sanctitatem eius proposuerunt, simul quidem Teresiam spiritalis vitae magistram esse praedicaverunt ex doctrina nempe simplici tum etiam alta, quam ex Evangelii hausit fontibus divino ducente Magistro quamque fratribus et sororibus in Ecclesia deinceps efficacissime est impertita (cfr Ms B 2 v - 3 r).
De eius vitae propria narratione haec prodita est spiritalis doctrina, quam tres codices ab ea extremis vitae annis manu conscripti atque anno post mortem editi cum inscriptione Histoire d'une Âme (Lexovii an. MDCCCXCVIII) collegerunt, summumque ad haec nostra tempora studium excitavit. Haec vitae descriptio, cum ceteris eius scriptionibus, in quinquaginta ferme conversa linguas, Teresiam cunctis in orbis provinciis etiam extra Ecclesiam catholicam reddidit notissimam. Centesimo ab obitu eius hoc anno pergit Teresia a Iesu Infante agnosci una maximarum vitae spiritalis temporis nostri magistrarum.
4. Nihil propterea est mirandum quod ad Apostolicam Sedem petitiones sunt plures delatae ut Ecclesiae universalis Doctoris titulo honestaretur.
Superioribus hisce annis, ac potissimum fortunata redeunte mortis eius centenaria memoria, auctae magis magisque sunt a Conferentiis Episcopalibus preces; congressus praeterea studiorum facti sunt ac scripta multiplicata quibus Teresia a Iesu Infante liquido possidere nuntiatur singularem quandam sapientiam suaque doctrina tot adiuvare cuiuslibet status viros ac feminas ad Iesum Christum illiusque Evangelium cognoscendum ac diligendum.
His impulsi sententiis inquiri diligenter Nos iussimus haberetne Sancta Lexoviensis necessarias proprietates ut Ecclesiae universalis nomine exornari posset Doctoris.
5. Hac ita oblata opportunitate perplacet breviter Nobis quaedam commemorare vitae Teresiae a Iesu Infante eventa. In Gallia nascitur Alensonii die altero Ianuarii mensis anno MDCCCLXXIII: duobus post diebus baptizatur in Dominae Nostrae aede accipitque Mariam Franciscam Teresiam nomina. Eius parentes sunt Aloisius Martin et Zelia Guérin quorum nuperius heroicam virtutum agnovimus naturam. Vita dein perfuncta matre die XXVIII Augusti mensis anno MDCCCLXXVII omni cum sua domo in urbem Teresia se confert Lexovium, ubi patris sororumque circumdata benevolentia, institutionem accipit severam atque teneritudine plenam.
Anno exeunte MDCCCLXXIX primum accedit ad reconciliationis sacramentum. Die Pentecostes anno MDCCCLXXXIII peculiarem obtinuit sanationis gratiam a graviore quodam morbo, intercedente ipsa quidem Domina Nostra a Victoriis. Apud sorores Lexovienses Benedictinas erudita, primam recipit die VIII mensis Maii anno MDCCCLXXXIV Communionem, post ad eam intentissimam praeparationem, quam unicum cumulavit experimentum gratiae coniunctionis intimae cum Iesu. Paucis inde post hebdomadibus, eiusdem nempe anni die decimo quarto mensis Iunii, Sacramentum percepit Chrismatis sibi plane conscia quid tandem Spiritus Sancti donum propriam ad Pentecostes gratiae communicationem adferret. In sollemnitate Natalis Domini anni MDCCCLXXXVI altissimam cognoscit spiritalem exercitationem, quam definit tamquam «plenam conversionem». Per quam vincit mobilem fragilitatem ab obitu matris inductam atque praegrandem init cursum in perfectionis itinere (cfr Ms A 44 v - 45 v).
Umbratilem cupit Teresia vitam amplexari prout etiam ipsius sorores Paulina ac Maria fecerant in coenobio Carmelitano Lexoviensi, attamen impediebat illud iunior eius aetas. Sacram in Italia peragens peregrinationem, cum Domum Sanctam Lauretanam invisisset necnon Urbis Aeternae loca, recepta a Pontifice Leone XIII in audientiam concessam fidelibus Lexoviensis dioecesis die XX Novembris mensis anno MDCCCLXXXVII, ab eo licet quindecim dumtaxat annos nata petivit sibi ut Carmelum ingredi liceret.
Ita re vera Lexoviensem communitatem Carmelitanam die IX Aprilis mensis anno MDCCCLXXXVIII intrat ubi Virginis habitum ordinis insequentis anni die X Ianuarii induit atque festivo nativitatis Virginis Mariae die VIII Septembris anno MDCCCXC religiosa profitetur vota sua. Iter perfectionis a legifera matre Teresia a Iesu designatum vera alacritate fidelitateque in Carmelo persequitur variis suis communitatis perfungens muneribus. Dei illuminata Verbo atque aegritudine amatissimi sui patris Aloisii Martin vita defuncti die XXIX Iulii mensis anno MDCCCXCIV adflicta, procedit Teresia ad sanctitatem praecipuum amori adtribuens. Reperit et novitiis sororibus suae curae commendatis impertit parvulam spiritalis infantiae viam, qua altius usque se immergit in Ecclesiae mysterium, Christique adducta amore crescere in se percipit apostolicam ac missionalem vocationem quae eam paulatim impellit ut omnes secum ad congressum pertrahat Divino cum Sponso.
In Sanctissimae Trinitatis sollemnitate die IX mensis Iunii anno MDCCCXCV misericordi Dei Amori se holocausti hostiam offert. Proximo autem anno nocte ipsa inter feriam quintam et sextam Maioris Hebdomadae, die scilicet III Aprilis, primum animadvertit indicium aegrotationis ad mortem se deducturae. Hanc suscipit Teresia veluti arcanam quandam Divini Sponsi congressionem. Eodem etiam tempore in fidei incidit probationem quae ad mortem usque permanebit. Ingravescente autem morbo iam die Iulii mensis anno MDCCCXCVII in valetudinarium defertur. Sorores ipsius ceteraeque religiosae eius sermones excipiunt dum dolores atque incommoda, quae patienti perfert animo, augescunt usque dum post meridiem die XXX Septembris anno MDCCCXCVII obiit. «Haud quaquam morior, ingredior potius vitam» spiritali suo fratri scripserat domino Bellière (LT 244). Vitam sic signant novissima eius effata: «Te amo, Deus meus».
6. Scriptiones nobis Teresia a Iesu Infante tradidit quae iure meritoque illi magistrae spiritalis vitae apellationem meruerunt. Praecipuum vero eius remanet opus vitae enarratio tribus commendata codicibus manu propria conscriptis (Manuscrits autobiographiques A, B, C), qui sub titulo prodierunt celeriter celebrato Histoire d'une Âme.
In codice A, exarato post petitionem sororis Agnetis a Iesu, tunc monasterii Antistitae eique tradito die XXI mensis Ianuarii anno MDCCCXCVI, spiritalis suae vitae tempora Teresia describit: primos infantiae annos, potissimum quidem Communionis primae eventum atque Confirmationis, adulescentiam dein usque ad introitum in Carmelum et prima nuncupata vota.
Compositus autem eodem anno in spiritali solitudine codex B, flagitante etiam sorore ipsius Maria a Sacro Corde, quasdam praebet pulcherrimas profecto notissimasque et saepissime memoratas Sanctae Lexoviensis paginas. Plenam enim illustrant Sanctae maturitatem quae de sua loquitur inibi vocatione intra Ecclesiam, Christi Sponsam animarumque Matrem.
Codex tandem C, quem Iunio mense primisque Iulii diebus anno MDCCCXCVII paucis nempe suum ante obitum contexuit mensibus quemque, ipsa rogante, monasterii Praefectae Mariae de Gonzaga dicavit, memorias codicis A de vita ad Carmelum complevit. Spiritalem maturitatem commonstrant paginae tum etiam supernaturalem scriptricis sapientiam. Extremi hnius vitae suae spatii nonnullas experientias omnino altissimas persequitur Teresia. Fidei probationi devovet paginas animum nostrum commoventes: de purificationis gratia sermo est qua in longam ipsamet ac dolorosam mergitur noctem obscuram quam tamen collustravit illius fiducia de misericordi paternoque Dei amore. Rursus itaque neque suas repetens sententias Teresia facit ut coruscans emicet Evangelii lumen. Affirmationes hic reperimus venustissimas dedicatas eius devotioni fidenti in Dei manus nec non coniunctioni inter amorem Dei et proximi tum denique missionali ipsius in Ecclesia vocationi.
Tribus hisce in codicibus diversis, unum qui continent argumentum atque progredientem vitae eius spiritalisque itineris referunt descriptionem, exhibet nobis Teresia germanam suam autobiographiam quae est eius animae historia. Hinc Clare elucet vitam ipsius talem fuisse in qua nuntium Deus certum hominibus reddidit, evangelica patefacta via, «parva via» scilicet, quam omnibus percurrere licet quandoquidem ad sanctitatem advocantur omnes.
Suis deinde in ducentis sexaginta sex epistulis (Lettres), quas familiaribus et religiosis et «fratribus» missionariis inscripsit, suam aperit Teresia sapientiam, dum magisterium expedit quod re constat alta exercitatione spiritalis animarum moderationis.
Ad opera pariter pertinent eius quinquaginta quattuor poemata (Poésies), nonnulla quorum theologicam spiritalemque prae se ferunt amplissimam vim, ad Sacras Litteras pertinentia. Memorari inter ea oportet Vivre d'Amour!... (P 17) et Pourquoi je t'aime, ô Marie! (P 54), quod quidem propriam summam complectitur de Virginis Mariae secundum Evangelium itinere. His autem scriptis accedunt octo recreationes piae (Récreations pieuses), quae poeticae sive scaenicae scriptiones sunt pro communitate a Sancta excogitatae et exhibitae de quorundam dierum festivorum argumentis secundum Carmelitarum consuetudinem. Decet exinde minora inter opuscula collectionem commemorare viginti et unius precum (Prières). Neque obliviscenda est dictorum ecloga extremis vitae ipsius mensibus enuntiatorum, quorum variae servantur editiones, etiam sub nomine «novissimorum verborum», quae etiam veluti Dernièrs Entretiens agnoscuntur.
7. Subtili ex sanctae Teresiae a Iesu Infante operum pervestigatione tum etiam e responsione quam in Ecclesia habuerunt, praecipuae colligi possunt partes «praestantis doctrinae», quae elementa principalia praebet unde Doctoris Ecclesiae tribui ei licet titulum.
Peculiare sapientiae charisma hinc in primis profluit. Nam institutione theologica carens adolescens haec carmelita at Evangelio illuminata, se videt a Magistro divino doceri qui, perinde ac asseverat, «Doctor Doctorum est» (Ms A 83 v), a quo «divina praecepta» accipit (Ms B 1 r). In se ad effectum percipit deducta esse Sacrae Scripturae dicta: «Si quis est parvulus veniat ad me...; exiguo enim conceditur misericordia» (Ms B 1 v) (cfr Prv 9, 4; Sap 6, 6); atque amoris scientiam pariter esse instructam, quae latet sapientibus et prudentibus, quam tamen ipsi reserare dignatus est Magister divinus sicut omnibus parvulis (Ms A 49 r) (cfr Lc 10, 21-22).
Pontifex Pius XI qui «sui pontificatus astrum» Teresiam Lexoviensem iudicavit, adseverare non dubitavit in oratione canonizationis ipsius habita die XVII Maii anno MCMXXV: «...eidem Spiritus veritatis aperuit ac patefecit, quae solet a sapientibus et prudentibus abscondere et revelare parvulis; siquidem haec – teste proximo Decessore nostro – tanta valuit supernarum rerum scientia, ut certam salutis viam ceteris indicaret» (AAS 17 [1925] p. 213).
Non tantum cum Litteris Sacris doctrina congruit eius atque catholicae fidei, verum etiam eminet ob altitudinem et summam sapientiae intus collectam. Ecclesiae simul fidei confessio doctrinis ipsius inest, mysterii christiani experientia atque ad sanctitatem semita. Maturum enim christianae spiritalitatis compendium praebet Teresia; theologiam coniungit cum vita spiritali, magna cum vi et auctoritate sese exprimit, egregia cum persuadendi resque communicandi facultate, quemadmodum perceptio et eius nuntii disseminatio demonstrat intra populum Dei.
Teresiae doctrina congruenter exhibet in unaque consentanea compositione consociat christianae fidei dogmata tamquam veritatis institutum et vitae experimentum. Non est obliviscendum hac in re quod intellegentia depositi fidei ab Apostolis traditi, perinde ac Concilium Vaticanum II edocet, progreditur in Ecclesia Spiritu Sancto adiuvante: «Crescit enim tam rerum quam verborum traditorum perceptio, tum ex contemplatione et studio credentium, qui ea conferunt in corde suo (cfr Lc 2, 19 et 51), tum ex intima spiritualium rerum quam experiuntur intellegentia, tunc ex praeconio eorum qui cum episcopatus successione charisma veritatis certum acceperunt» (Dei Verbum, 8).
Fortassis in Teresiae Lexoviensis scriptis non reperitur, sicut ceteris in Doctoribus, rerum divinarum propositio ad scientiae rationem enucleata, attamen illuminatam fidei testificationem deprehendere valemus quae dum fidenti amore misericordem Dei dignationem atque in Christo salutem excipit, arcanum revelat et Ecclesiae sanctitatem.
Agnosci potest itemque merito in Sancta Lexoviensi praecipiendi charisma Doctoris Ecclesiae, tum propter Spiritus Sancti donum quod recepit ut suam fidem vivere et patefacere posset, tum propter singularem mysterii Christi intellectum. In eam namque legis novae concurrunt dona, gratia videlicet Spiritus Sancti, quae in vivida se prodit fide per caritatem operante (cfr S. Thomas Aquinas, Summa Theol. I-II, q. 106, art. 1; q. 108, art. 1).
Ad Teresiam Lexoviensem id accommodare possumus quod Decessor Noster Paulus VI elocutus est de alia iuvene sancta, Ecclesiae Doctore, Catharina Senensi: «Quod magis Nos permovet in hac sancta est sapientia infusa nempe lucida, profunda et inebrians veritatum divinarum appropriatio nec non mysteriorum fidei ...; quae appropriatio naturae eximiis omnino dotibus adiuta est, verum, ut patet, prodigiosa fuit, charismati sapientiae Spiritus Sancti adscribenda» (AAS 62 [1970] p. 675).
8. Singulari propterea doctrina sua nempe unico scribendi genere eminet Teresia tamquam fidei vitaeque christianae germana magistra. Per ipsius opera, haud secus ac per Sanctorum Patrum affirmationes, vivifica illa perfluit catholicae traditionis lympha cuius divitiae, sicut rursus legitur in Concilio Vaticano II, «in praxim vitamque credentis et orantis Ecclesiae transfunduntur» (Dei Verbum, 8).
Lexoviensis Teresiae doctrina, si secundum suscipitur peculiare suum litterarum genus quae institutioni eiusque animi culturae respondent et si praeterea cum specialibus illius aetatis condicionibus componitur, providentiali quodam modo cum certissima Ecclesiae traditione cohaeret simul ob catholicae fidei confessionem simul ob maximae authenticae spiritalis vitae promotionem, quae vivo ac pervio sermone omnibus fidelibus exponitur.
Nostro quidem tempore fecit ut Evangelii suavitas eluceret; officium praeterea accepit provehendi Ecclesiae cognitionem amoremque mystici Christi Corporis; homines etiam adiuvit ut a duritia et formidine Iansenistarum doctrinae sanarentur, quae quidem ad iustitiam Dei efferendam propendebant potius quam divinam ipsius misericordiam. Contemplata est in Deique misericordia omnes divinas adoravit perfectiones quoniam «vel Dei iustitia (ac plus forsitan quam reliquae perfectiones) amore induta mihi videtur (Ms A 83 v). Vivens itaque facta ea est illius Dei imago qui, secundum Ecclesiae precem, «omnipotentiam suam parcendo maxime et miserando manifestat» (cfr Missale Romanum, Collecta, Dominica XXVI per annum).
Quamvis verum proprieque dictum doctrinarum corpus non habeat Teresia, singularia quaedam doctrinae lumina emicant de eius scriptis quae, quasi e Spiritus Sancti gratia, intimum revelationis succum in prospectum unicum ineditumque proiciunt dum magisterium egregia indole praeditum exhibent.
Ipsum Dei-Amoris mysterium enim intimam eius nuntii efficiunt partem, Dei-Trinitatis, infinite in se perfecti. Si consonare debet vera spiritalis experientia christiana revelatis cum veritatibus, quibus videlicet se communicat Deus suaeque mysterium voluntatis (cfr Dei Verbum, 2), affirmari oportet Teresiam Revelationem Divinam esse expertam, atque eo etiam usque esse progressam ut praecipuas fidei nostrae veritates in mysterio trinitariae vitae cumulatas contemplaretur. In culmine, tamquam fons simul et finis, misericors sistit trium Personarum divinarum amor, perinde atque eloquitur Sancta, potissimum suo in Actu oblationis erga misericordem Amorem. In fundamento, ex parte subiecti, experimentum reperitur per quod constituimur Patris filii adoptivi in Iesu; hic certissimus infantiae spiritalis est census, id est filiationis divinae perceptio sub Spiritus Sancti motu. In fundamento pariter et ante nos proximus versatur, ceteri omnes, quorum redemptioni adlaborare debemus cum et in Iesu per ipsum eius misericordem amorem.
Per spiritalem hanc infantiam experimur omnia a Deo profluere, ad Eumque refluere et in Illo persistere, ad omnium hominum salutem, intra amoris misericordis mysterium. Haec est doctrinae nuntiatio quam haec tradidit Sancta atque vivendo implevit.
Haud secus ac in cunctis Ecclesiae omnium aetatum sanctis accidit, similiter ei, spiritalem intra experientiam propriam, centrum et revelationis plenitudo est Christus. Fervore quodam sponsae cognovit Iesum Teresia, eum dilexit fecitque ut et alii diligerent. Eius in infantiae mysteria intravit nec non in Evangelii ipsius verba, in Servi perdolentis passionem super eius Vultum sanctum insculptam, in eius gloriosae vitae fulgorem inque eucharisticam praesentiam. Divinae Christi caritatis titulos cecinit singulos, prout in Evangelio produntur (cfr PN 24, Jésus, mon Bien-Aimé, rappelle-toi!).
De Corporis Christi mystici veritate insigniter est Teresia illustrata, de varietate gratiarum eius, Spiritus Sancti donorum, de potenti caritatis virtute quae tamquam ipsum Ecclesiae cor exstat ubi vocationem suam uti contemplativae ac missionariae repperit (cfr Ms B 2 r - 3 v).
Demum inter singularia maxime scientiae spiritalis eius capita commemoranda est sapiens illa inquisitio quam Teresia in mysterium ac Virginis Mariae iter enodavit, unde consectaria deduxit proxime ad doctrinam Concilii Vaticani II accedentia in capitulo VIII Constitutionis Lumen gentium, itemque ad ea quae Nos in Litteris Encyclicis Redemptoris Mater die XXV mensis Martii anno MCMLXXXVII editis protulimus.
9. Praecipua vero experientiae spiritalis doctrinaeque eius origo est Dei Verbum et in Vetere et in Novo Testamento. Illud confitetur ipsa, dum ardentem suum in Evangelium extollit amorem (cfr Ms A 83 v). Plus mine numerantur eius in scriptionibus biblici loci: quadringenti e Vetere sexcenti Novo e Testamento.
Quamquam non satis educata erat neque apta prae manibus habebat instrumenta ad Sacrorum Librorum investigationem et interpretationem, se tamen fide et alacritate unica Verbo Dei ponderando dedidit. Instigante Spiritu sibi adepta est et aliis peraltam revelationis scientiam. Sic amanter in Sacras Scripturas incumbens quin immo Hebraice scire et Graece cupivit quo animum ac litteram Librorum Sacrorum plenius comprehenderet – momentum collustravit quod in vita spiritali prae se ferunt biblici fontes, proprietatem viriditatemque Evangelii praedicavit, prudenter spiritalem Verbi Dei coluit exegesim nunc Veteris nunc Novi Testamenti. Abditos ita thesauros detexit, votes sibi ac narrationes assumens nonnumquam audacia quadam supernaturali, velut cum, exempli gratia locos perlegens Paulinos (cfr 1 Cor 12-13) suam ad amorem introspexit vocationem (cfr Ms B 3 r - 3 v). Verbo revelato illuminata, paginas condidit Teresia ingeniosas de amoris Dei et proximi necessitudine (cfr Ms C 11 v - 19 r); in Iesu precationem intra ultimam cenam sese immersit, tamquam declarationem suae pro omnium salute deprecationis (cfr Ms C 34 r - 35 r).
Uti iam est dictum, cum Ecclesiae magisterio consonat doctrina eius. Inde a primis edocta est a familiaribus ad precationem celebrationemque liturgicam participandam. Se ad primam confessionem, ad primam Communionem adque chrismatis sacramentum parans, unicum fidei veritatum commonstravit amorem atque Catechismum paene verbum de verbo edidicit (cfr Ms A 37 r - 37 v). De vita decessura suo sanguine Apostolorum symbolum perscripsit, se ita cupiens significare suam animi adiunctionem, nulla posita exceptione, cum fidei professione.
Praeter quam verbis Scripturarum atque Ecclesiae doctrinis, a pueritia nutrita est Teresia etiam praeceptis Imitationis Christi quam fere memoriter didicisse fatetur (Ms A 47 r). Ad ipsius definiendam vocationem carmelitanam praecipue valuerunt spiritales Legiferae Matris Teresiae a Iesu scriptiones, praesertim quae contemplativum ecclesialemque illuminant charismatis Carmeli Teresiani sensum (cfr Ms C 33 v). At singulariter omnino mystico sancti Ioannis a Cruce magisterio enutrita est Teresia, qui verus ipsi spiritalis exstitit magister (cfr Ms A 83 r). Nihil propterea mirum si, his duobus praeeuntibus Sanctis, qui et ipsi postmodum sunt Ecclesiae Doctores renuntiati, quoque discipula optima vitae spiritalis evasit Magistra.
10. Regno Dei dilatando profuit Teresiae Lexoviensis doctrina spiritalis. Suo sanctitatis perfectaeque erga Matrem Ecclesiam fidelitatis exemplo nec non plenae cum Petri Sede coniunctionis, tum etiam peculiaribus illis gratiis, quas pluribus fratribus ac sororibus missionariis impetravit, beneficium eximium renovatae praedicationi et Evangelii Christi experientiae attulit sicut et catholicae fidei propagationi omnes per orbis nationes.
Opus non est plura hie edisserere super doctrinae Teresianae universalitate superque nuntii eius latissima receptione hoc per saeculum quod ab ipsius obitu nos separat: recte hoc comprobatum est studiis ipsis ad titulum Doctoris Ecclesiae huic Sanctae conferendum peractis.
Hac in re id magni ponderis est quod Ecclesiae Magisterium non solum sanctitatem Teresiae agnovit sed sapientiam quoque eius doctrinamque in claram lucem produxit. Iam Pontifex Pius X asseveravit eam «maximam recentiorum temporum Sanctam» exstare. Laetus quidem suscipiens primam Italicam editionem libri Historiae animae, extulit ille fructus qui e Teresiana spiritalitate percipiuntur. Declarans postmodum heroicam naturam virtutum Servae Dei, Pontifex Benedictus XV spiritalis infantiae explanavit viam rerumque divinarum laudavit scientiam a Deo Teresiae tributam ut alios salutis semitas doceret (cfr AAS 13 [1921] pp. 449-452). Tempore autem tam beatificationis quam canonizationis Pontifex Pius XI Sanctae doctrinam proponere atque in universum commendare voluit, singularem illius divinam illuminationem extollens (Discorsi di Pio XI, vol. I, Torino 1959, p. 91) eamque vitae describens magistrrm (cfr AAS 17 [1925] pp. 211-214). Cum anno MCMLIV Lexovii basilica consecraretur, inter alia Pontifex Pius XII Teresiam confirmavit propria doctrina ad cor Evangelii ipsum penetravisse (cfr AAS 46 [1954] pp. 404-408). Saepius Lexovium invisit, praesertim cum Lutetiae Parisiorum esset nuntius, Angelus Roncalli, deinceps Pontifex futurus Ioannes XXIII. Pluribus oblatis opportunitatibus Pontificatus sui tmpore suam pietatem idem ille in Sanctam ostentavit necessitudinemque inter Abulensis Sanctae eiusque filiae Lexoviensis Teresiae doctrinas explicavit (Discorsi, Messaggi, Colloqui, vol. II 1959-1960 pp. 771-772). Progrediente Concilio Vaticano II participes exempla et magisterium Teresiae pluries commemoraverunt. Centesimo dein volvente ortus eius anno Pontifex Paulus VI Litteras die II mensis Ianuarii anno MCMLXXIII Episcopo inscripsit Baiocensi-Lexoviensi quibus exemplum ductumque Teresiae in Deo conquirendo celebravit, eam orationis pariter ac theologalis spei proposuit magistram, specimen communionis cum Ecclesia, eius doctrinarum investigationem magistris et educatoribus suasit, pastoribus et ipsis theologis (cfr AAS 65 [1973] pp. 12-15). Nos Ipsos crebrius iuvit recogitare de Sanctae figura doctrinaque, maxime visitationis memorabilis Nostrae tempore apud Lexovium, die videlicet II mensis Iunii anno MCMLXXX, cum adstantibus universis ediximus: «De Teresia Lexoviensi quisque potest certo animo dicere Spiritum Dei eius cordi concessisse ut nostrae aetatis hominibus recta via, principale mysterium, veritatem Evangelii patefaceret ... Illa "parva via" est "sanctae infantiae" via. Hac in via aliquid subest omnino unicum, ingeniosum inventum sanctae Teresiae Lexoviensis. Simul vero inest confirmatio ac renovatio veritatis plane fundamentalis atque universalis. Quae enim Evangelici nuntii pars magis revera est fundamentalis magisve universalis quam haec: Pater noster est Deus nosque Eius liberi sumus?» (Insegnamenti di Giovanni Paolo II, vol. III/1 1980 p. 1659).
Brevia haec indicia continuatae seriei testificationum Pontificum saeculi nostri de sanctimonia ac doctrina sanctae Teresiae a Iesu Infante deque latissima eius nuntii disseminatione luculenter testantur quantum amplexata sit Ecclesia suis in pastoribus ac fidelibus spiritale huius iuvenis Sanctae magisterium.
Ecclesialis agnitionis doctrinarum Sanctae testimonium est recursus ad eius doctrinam qui in compluribus fit Magisterii ordinarii Ecclesiae documentis, praesertim cum de contemplativa ac missionali vocatione fit sermo, de fiducia erga Deum iustum et clementem, de christiana laetitia, de vocatione ad sanctitatem. Huius praeterea rei comprobatio est ipsa principiorum eius usurpatio in nuperrime promulgato Catechismo Catholicae Ecclesiae (nn. 127, 826, 956, 1011, 2011, 2558). Ea, cui tantopere placuit apud catechismum veritates fidei discere, digna est habita quae praestantes inter magisterii catholici recenseretur auctores.
Praedita est Teresia singulari universalitate. Recepta sunt mirabiliter semper ubique et etiam nunc eius persona atque evangelicus nuntius «parvae vice» fiduciae spiritalisque infantiae, quod quidem per omnes iam terrarum fines sentitur.
Viros in primis ac feminas afficit nuntii eius impulsio, quorum sanctitatem atque virtutum heroicam rationem ipsa agnovit Ecclesia, Ecclesiae pastores cultoresque theologiae et spiritualitatis, presbyteros sacrorumque alumnos, religiosos ac religiosas, ecclesiales motus novasque communitates, cuiusque condicionis et continentis viros ac feminas. Singulis his suum praebet Teresia testimonium, christianum scilicet mysterium, cuius facta est ipsa testis immo et apostola semet reddens in precatione, prout audacter ilia eloquitur, «apostolorum apostolam» (Ms A 56 r), ad litteram suscipi oportere quam maxima cum rerum ipsarum comprehensione, quandoquidem vim in tempore ac spatio habeat universalem. Eius doctrinae virtus in eo consistit quod concreto modo explicat qua via universae Iesu promissiones compleantur in homine credente qui sua in vita salutarem Redemptoris praesentiam percipere fidenter noverit.
11. Clarissime testificantur hae omnes rationes utilitatem praesentem doctrinarum Lexoviensis Sanctae nec non impulsum peculiarem magisterii eius in temporum nostrorum mulieres ac viros. Accidunt praeterea in ea quaedam rerum adiuncta unde significantior fit eius destinatio in Magistram Ecclesiae temporis nostri.
Femina insuper Teresia est quae, ad Evangelium accedens, abditas illius divitias eruere potuit concreta ratione ac profunda in vitam sapientiamque resonantia quae ingenii omnino feminei sunt propriae. Ex sanctarum mulierum multitudine, quae ob Evangelii sapientiam refulgent, eminet Teresia suam propter universalitatem.
Contemplativa insuper est ipsa. In Carmeli sui latebris maximum christianae experientiae eventum ita vixit ut latitudinem, longitudinem, altitudinem et profunditatem amoris Christi cognosceret (cfr Eph 3, 18-19). Noluit Deus ut perpetuo sua absconderentur arcana, ideo Teresiam idoneam fecit quae Regis secreta reseraret (cfr Ms C 2 v). Vivendo testatur sane Teresia et theologica ratione persequitur vitae contemplativae pulchritudinem veluti deditionis penitus effectae Christo, Ecclesiae Sponso, atque vivae affirmationis dominatus Dei in omnia. Abscondita est eius vita quae ad Evangelium prolatandum arcanam in se continet fertilitatem quaeque Ecclesiam et orbem bono replet Christi odore (cfr LT 169, 2 v).
Iuvenis demum Teresia est Lexoviensis. Sua florenti in adulescentia sanctimoniae est maturitatem adepta (cfr Ms C 4 r). Hanc ob causam Magistram evangelicae vitae se exhibet aptam potissimum ad semitas collustrandas iuvenum quorum munus erit se actores Evangeliique testes praebere apud posteras gentes.
Non modo Ecclesiae Doctor maxime iuvenis aetate est Teresia a Iesu Infante verum etiam tempore ad nos quam proxima, unde continuum indicare videtur tenorem quo Spiritus Domini in Ecclesiam nuntiatores utriusque sexus mittere pergit tamquam praeceptores ac fidei testes. Quaecumque enim incidere possint varietates per historiae aetates et praeter omnes repercussus quos ille ad vitam hominum cuiusque aetatis et mentem habere possunt, praeterire non licet continuum illud vinculum quod inter se Doctores Ecclesiae coniungit: omnibus quidem in historiae adiunctis testes illi permanent Evangelii quod numquam mutatur, atque luce ac virtute sibi a Spiritu concessis, nuntiatores illius se praestant, ut sui temporis hominibus idem Evangelium propria nuntient in integritate. Magistra est Teresia nostra aetate, cum tanta sitis est vocis vivae et essentialis, testimoniorum heroicorum et credibilium. Qua de causa diligitur aequabiliter et recipitur a fratribus ac sororibus aliarum communitatum christianarum atque vel non christianarum.
12. Hoc anno, quo centenaria recolitur memoria obitus insignis Teresiae a Iesu Infante et a Sacro Vultu, dum ad anni bis millesimi Magnum Iubilaeum comparamur celebrandum, plurimis et singularis auctoritatis precibus receptis praesertim a multis totum per orbem Episcoporum Conferentiis, atque publica petitione agnita, sive Supplici Libello, Nobis die VIII mensis Martii anno MCMXCVII inscripto tum ab Episcopo Baiocensi-Lexoviensi tum a Praeposito Generali Ordinis Fratrum Discalceatorum Beatae Mariae Virginis de Monte Carmelo eiusdemque Ordinis Postulatore Generali, decrevimus Nos Congregationi de Causis Sanctorum studium peculiare committere ad huic Sanctae titulum Doctoratus tribuendum, «praehabito voto Congregationis pro Doctrina Fidei ad eminentem doctrinam quod attinet» (Const. Ap. Pastor bonus, 73).
Necessariis conglobatis documentis, memoratae superius binae Congregationes quaestionem sua apud propria consilia pertractaverunt: Congregatio pro Doctrina Fidei die V mensis Maii anno MCMXCVII quod spectat ad «eminentem doctrinam»; Congregatio de Causis Sanctorum die XXIX Maii mensis eiusdem anni ut singularem «Positionem» perscrutaretur. Die XVII subsequentis mensis Iunii, Eminentissimi Cardinales atque Excellentissimi Episcopi sodales earundem Congregationum, sequentes rationem agendi a Nobis huius rei causa confirmatam, convenerunt plenariam in sessionem «interdicasterialem» atque Causam excusserunt. Universos se ad unum consentire declaraverunt ut sanctae Teresiae a Iesu Infante et a Sacro Vultu Ecclesiae universalis Doctoris adderetur titulus. Hanc Nobis deinceps coram in conspectu aperuerunt sententiam Venerabilis Frater Noster Iosephus Cardinalis Ratzinger, Praefectus Congregationis pro Doctrina Fidei, nec non Venerabilis Frater Albertus Bovone Pro-Praefectus Congregationis de Causis Sanctorum, Archiepiscopus titulo Caesariensis in Numidia.
His omnibus proinde expensis, superiore die XXIV mensis Augusti, precationem Angelicam persolventes, ante fratres centenos episcopos pariterque innumerabilem ex omni orbe iuvenum turmam Parisios ob XII Diem Iuventutis Mundialem advocatam, voluimus praesentes Nos Ipsi voluntatem consiliumque aperire Teresiae a Iesu Infante et a Sacro Vultu renuntiandae Ecclesiae universalis Doctoris data opportunitate Mundialis Diei Missionum Romae brevi eventuri.
Hodie quidem die XIX mensis Octobris, in Petriana area fidelibus ex omni terrarum provincia constipata, adstantibus Cardinalibus compluribus plurimisque Archiepiscopis et Episcopis, media in ipsa Eucharistica celebratione Doctorem universalis Ecclesiae pronuntiavimus proclamavimusque hisce ipsissimis vocibus Teresiam a Iesu Infante et a Sacro Vultu: «Nos, vota multorum Fratrum in episcopatu plurimorumque christifidelium totius orbis explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, praehabito voto Congregationis pro Doctrina Fidei ad eminentem doctrinam quod attinet, certa scientia ac matura deliberatione deque apostolicae potestatis plenitudine Sanctam Teresiam a Iesu Infante et a Sacro Vultu, virginem, Ecclesiae Universalis Doctorem declaramus. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti».
His igitur rite peractis, decernimus ut hae Litterae Nostrae religiose serventur suosque effectus sive nunc sive in posterum plene habeant; atque praeterea sic apte sit iudicandum ac definiendum, irritumque et inane fiat, si quidquam secus super his a quovis, auctoritate qualibet, scienter vel ignoranter attentari contigerit.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die undevicesimo mensis Octobris, anno Domini millesimo nongentesimo nonagesimo septimo, Pontificatus Nostri vicesimo.
IOANNES PAULUS PP. II
© Copyright 1997 - Libreria Editrice Vaticana
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana