Index   Back Top Print

[ EN  - ES  - FR  - IT  - LA  - PT ]

ALLOCUTIO IOANNIS PAULI PP. II
AD SODALES CONSILII SECRETARIAE GENERALIS
SYNODI EPISCOPORUM

Die XXX mensis Aprilis, anno Domini MCMLXXXIII

 

Dilectissimi Fratres,

1. In postremo conventu vestro Consilii Secretariae Generalis Synodi Episcoporum, in quo lineamenta “Instrumenti laboris” adumbrastis, vos proposuistis ut specialis haberetur sessio, quae peculiarem in modum impenderetur considerandis quaestionibus internis huius vestri instituti ecclesialis, recentis quidem sed iam usu et exercitatione praediti. In supplementum operis vestri ordinarii eiusmodi laborem suscepistis. Ex animo vobis gratias ago et una vobiscum officialibus eiusdem Secretariae atque peritis, qui diligenti pervestigatione sua praebuerunt amplum fundamentum, in quo deliberatio vestra de munere et muneris functione Synodi Episcoporum inniteretur.

Haec congressio vestra est veluti temporis spatium interpositum ab operario, qui, postquam partem laboris implevit, paulum consistit ut de causis recogitet, quibus est motus, et ut animum colligat ad opus pergendum. Synodus Episcoporum effloruit e fecunda quasi humo Concilii Vaticani II, sole est collustrata a Paulo VI, Decessore meo, quo erat ingenio sagaci et sollerti, prioresque fructus edere coepit ex quo primus coetus ordinarius anno MCMLXVII habitus est in ipso loco, quo nunc sumus. Exinde Synodus Episcoporum, statis temporibus congregata, interdum vero etiam alium modum conventus agendi temptans, plurimum contulit ad exsequendas, in vita Ecclesiae universae, doctrinas ac normas directorias Concilii Vaticani II. Ratio, secundum quam Synodus Concilium intellegit, explanat, facta est propemodum via idem interpretandi, ad effectum adducendi, progressione quadam perficiendi.

Consideratis itaque copiosis hisce fructibus, qui iam sunt percepti, atque ipsis facultatibus adulescentis adhuc institutionis Synodi, quae nondum plene sunt enucleatae, par in primis est agere Deo gratias quod ipse indiderit consilium instituendae Synodi eiusque opera adhuc direxerit. At aequum similiter est, nonnullis his transactis annis, diutius rem contemplari secundum facta iam experimenta.

2. Permagna ergo beneficia reddidit Episcoporum Synodus Concilio Vaticano II, quae posthac etiam afferre poterit, dum directoriae Concilii normae ad effectum adducuntur ulteriusque perficiuntur. Huius autem temporis post Concilium peractum experientiae luculenter commonstrant quam egregie Synodi opus exprimat concitatum vitae pastoralis motum in Ecclesia universa.

In congressionibus enim Synodi partes singularum ex omnibus continentibus terris Ecclesiarum sustinentur a delegatis earum pastoribus. Immo iam cum Synodus praeparatur, illae consuluntur Ecclesiae, quae experimenta propriae vitae fidei vicissim exponunt per Episcopos in coetu Synodi. Ibi permutantur similiter indicia seu notitiae rerum necnon consilia et proposita; ac secundum Evangelii praecepta doctrinamque Ecclesiae componuntur universales regulae moderatrices, quae adsensu ipsius Successoris beati Petri comprobatae, redduntur rursus in ipsarum localium Ecclesiarum commodum ut tota Ecclesia servare possit communionem suam in magno varioque numero generum culturae et condicionum vitae. Quo quidem modo etiam Synodus Episcoporum mirifice confirmat illam Ecclesiae naturam ac veritatem, in qua collegium episcopale “quatenus ex multis compositum, varietatem et universalitatem Populi Dei, quatenus vero sub uno capite collectum unitatem gregis Christi exprimit” (Lumen Gentium, 22). 

Synodus absque dubio instrumentum collegialitatis est ac validum simul elementum communionis, quamvis alia sit ratio ac Concilii Oecumenici. Agitur tamen semper de instrumento efficienti ac tractabili, de instrumento tempestivo ac parato ad omnium Ecclesiarum localium ministerium earumque mutuae coniunctionis. Hic finis et propositum, quod semper pertinet ad Synodum veluti constitutum “stabiliter peculiare sacrorum Antistitum consilium”, iam inde ab eius institutione vigebat — haud secus ac Paulus VI in Litteris Apostolicis Apostolica Sollicitudo enuntiavit — “ut etiam post Concilium peractum ad christianum populum affluere pergeret larga illa beneficiorum copia, quae Concilii tempore ex arcta Nostra cum Episcopis coniunctione feliciter percepta est”. Ut vero usque copiosius eadem beneficia afferre possit Synodus, plurimi interest quo pacto capta a Synodo consilia in solidos effectus convertantur apud unamquamque localem Ecclesiam, ducibus videlicet Episcopis et Conferentiis Episcoporum. Haec proinde post Synodum opera flagitat maximam animi intentionem peculiaremque curam.

3. Porro tota dynamica vis Synodi Episcoporum — sicut et vos praeclare significastis — innititur, ut in fundamento, in recta intellegentia vitaque simul collegialitatis Episcoporum.

Etenim Synodus est ostensio admodum fructuosa efficacissimumque instrumentum episcopalis collegialitatis, scilicet singularis cuiusque officii seu responsabilitatis Episcoporum circum Ecclesiae Romanae Episcopum.

Synodus vero est aliqua ratio profitendae Episcoporum collegialitatis. Universi enim Ecclesiae Episcopi, capite quidem Romano Episcopo — Petri Successore, qui est “unitatis . . . perpetuum ac visibile principium et fundamentum” (Lumen Gentium, 23) episcopatus — efficiunt collegium, quod apostolico illi collegio successit, cui praefuit Petrus. Necessitudo autem coniunctionis, qua inter se omnes illi nectuntur, ac sollicitudo eorum de universali Ecclesia ostenduntur maximo modo, quotiescumque Episcopi cuncti “cum Petro et sub Petro” in Concilium Oecumenicum congrediuntur. Exstat profecto discrimen necessarium ac proprium — ut patet — inter Concilium ac Synodum; nihilominus Synodus collegialitatem significat ratione prorsus insigni, licet diversa a viis Concilii Oecumenici.

Potissimum demonstratur haec collegialitas ipso modo collegiali, quo pastores Ecclesiarum localium sua iudicia proferunt. Cum enim illi — praesertim post congruentem praeparationem communitariam apud proprias Ecclesias et collegialem apud suas episcopales Conferentias (cum conscientia suorum officiorum erga proprias communitates at etiam cum cura totius Ecclesiae) communiter testificantur fidem fideique vitam, sententia eorum — si morali consensione est una — prae se fert pondus ecclesiale peculiaris generis, quod alicuius voti consultivi rationem simpliciter formalem excedit.

Vigor Synodi revera pendet ex magnitudine diligentiae, qua praeparata est inter communitates ecclesiales Conferentiasque episcopales; quanto melius geritur collegialitas inter Episcopos concreto modo — dum communio exprimitur intra singulas Ecclesias —, tanto maiores utilitates esse possunt, quas illi congressioni Synodi afferunt. Pastorum collegialitatis exercitatio in Synodo mutua fit permutatio, quae prodest etiam ipsi communioni tam pastorum inter se quam fidelium, ac proficit tandem altiori usque et magis organicae unitati Ecclesiae. Deservit igitur Synodus ecclesiali communioni, quae aliud nihil est nisi ipsa Ecclesiae unitas secundum suam dynamicam rationem.

Intra Ecclesiae mysterium omnia elementa suum obtinent locum suumque officium. Munus ideo Pontificis Romani alte eum inserit in Episcoporum collegium tamquam cor cardinemque episcopalis communionis; ipsius autem primatus, qui pariter ministerium est ad totius Ecclesiae commodum, obstringit eum vinculis communionis et cooperationis longe maioris. Synodus ipsa facit ut arctus nexus collegialitatis et primatus emineat: opus enim Petri Successoris simul inservit Episcoporum collegialitati, haec vicissim collegialitas effectiva et affectiva Episcoporum adiuvat maxime primatiale ministerium Petrianum.

4. Haud secus atque institutio quaelibet humana, Synodus item Episcoporum etiamnunc crescit poteritque posthac crescere suasque facultates magis explicare, sicut ceteroquin Decessor meus iam praeviderat in Litteris Apostolica Sollicitudo. Etenim quaedam synodales formae — quamquam prius iam sunt sancitae — nondum tamen congruenter satisque sunt in effectum conversae. Immo vos ipsi inquisivistis in plures varietates ipsius rationis procedendi methodique servandae necnon in diversa proposita, quae in huius instituti vita adhuc emerserunt. Quod ad me quidem attinet, certi esse potestis de maxima mea aestimatione operis Episcoporum Synodi in Ecclesia atque de plena fiducia, quam habeo super navitate eius ad Ecclesiae universae bonum.

Quibus cum sensibus iterum profiteor me summi facere opera vestra, in quae Benedictionem Dei omnipotentis devoco praesidiumque Mariae Matris Ecclesiae.

 

© Copyright 1983 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana