Index   Back Top Print

[ HR  - LA ]

LEO PP. XIV

EPISTULA DATA

MATTHAEO MARIAE S.R.E. CARDINALI ZUPPI

______________

Venerabili Fratri Nostro
MATTHAEO MARIAE S.R.E. Cardinali ZUPPI
Archiepiscopo Metropolitae Bononiensi
Conferentiae Episcoporum Italiae Praesidi

Qui de vivis et electis lapidibus aeternum habitaculum suae praeparat maiestati, Ecclesiam ipsam sponsam suam vocare etiam dignatus est (cfr 1Pt 2, 5), ut populus nomini Iesu inserviens et in caelestis aedificationem Ierusalem semper accrescens ad caelestia promissa per Christi imitationem perveniat. In domo enim visibili, quam Deus Nobis cotidie exstruere concedit, mysterium Eius nobiscum communionis mire figuratur ac perficitur, in quo Ecclesia per terrarum orbem diffusa in dominici compagem corporis augetur in pacis visione complendam; ipsa nimirum est ancora spei hac in nostra aetate, super fundamenta Apostolorum aedificata, summo angulari lapide ipso Christo Iesu.

Haec considerantes, gaudeamus igitur de celebrationibus quibus metropolitana in archidioecesi Fluminensi clerus ac christifideles gratias Deo agent in festo C anniversarii eiusdem communitatis fundationis, Litteris Decessoris Nostri Pii XI, bo. me., quibus titulus Supremum pastorale munus, die XXV mensis Aprilis, anno MCMXXV emanatis, constitutae.

Primis igitur diebus Nostri muneris Pastoris Ecclesiae Universae cupimus Nostrum animum ad dilectam Ecclesiam Fluminensem vertere, cum eiusdem Sedis Archiepiscopus Metropolita, Venerabilis Frater Matthaeus Uzinić, humanissime amatissimum Decessorem Nostrum Franciscum Papam, bo. me., rogavit, ut aliquem Purpuratum Patrem mitteret, qui vices Romani Pontificis Flumini gereret simulque ibi celebrationi Eucharisticae praeesset.

Nos itaque, Praedecessoris Nostri libentissime voluntatem adimplentes, te, Venerabilis Frater Noster, qui pietate ac spiritali fervore praeditus ac diligenti navitate emines, hisce Litteris libenter MISSUM EXTRAORDINARIUM NOSTRUM confirmamus ad praecipuam celebrationem, quae in vigilia sollemnitatis s. Viti, martyris, Ecclesiae Fluminensis insignis Patroni, die scilicet XIV proximi mensis Iunii Flumini agetur ad honorandos C annos fundationis dictae ecclesialis communitatis.

Hoc Anno Sancto quem Ecclesia Universa celebrat, omnes participes adhortaberis ut, quemadmodum universae res creatae ad Conditorem suum ordinantur, sua sponte se dirigant ad Ipsum, veritatem primam supremumque bonum. Archiepiscopum insuper Metropolitam Fluminensem ceterosque adstantes sacros Praesules, sacerdotes, religiosos viros mulieresque necnon christifideles laicos Nostro nomine salutabis. Verba demum Nostrae benevolentiae etiam ad Auctoritates civiles omnesque participantes pertinere volumus.

Fervida denique prece Omnipotentem Deum exoramus, Beata Maria Virgine Tersatensi et s. Vito, martyre, intercedentibus, ut diligenter officium tibi concreditum expleas, ita ut omnes anniversarium participantes uberibus gratiis a Domino ditentur. Caelestium verum donorum conciliatrix et nuntia esto haec Apostolica Nostra Benedictio, quam tibi, Venerabilis Frater Noster, libenter in Christo impertimur, quam item ad omnes congregatos volumus pertinere.

Ex Aedibus Vaticanis, die XXIX mensis Maii, in sollemnitate Ascensionis Domini, Anno Sancto MMXXV, Pontificatus Nostri primo.

LEO PP. XIV



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana