![]() |
![]() |
![]() |
![]() |
LEO PP. XIV
EPISTULA DATA
ROBERTO S.R.E. CARDINALI SARAH
_______________
Venerabili Fratri Nostro
ROBERTO S.R.E. Cardinali SARAH
Praefecto emerito
Congregationis de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum
Ineffabilia Regni caelorum mysteria maxime parvulis revelare dignatur Altissimus (cfr Mt 11,25-26). Quam ob rem gratia Dei s. Anna, mater suavissimae Beatae Mariae Virginis, agricolae Ivoni Nicolazic miraculose apparuit, ut renovanti flamma spiritali Aremoricae populi fides exardesceret. Parvum quidem sacellum est exstructum, quod, ob frequentem devotorum concursum, insigne sanctuarium, s. Annae d’Auray dicatum, est factum atque temporis decursu desideratissimus innumerorum peregrinorum locus. Demum aprico die mensis Septembris anno MCMXCVI ad familiarum fidem, spem et caritatem alendas ac vivificandas eo feliciter pervenit et Decessor Noster s. Ioannes Paulus II.
Fausta igitur occasione capta quadringentesimi anniversarii proximo mense Iulio s. Annae apparitionum in oppido s. Annae d’Auray, Venerabilis Frater Raimundus Centène, Episcopus Venetensis, humanissime papam Franciscum, nunc bo. me., rogavit ut aliquem eximium Purpuratum designaret, qui celebrationibus in commemorationem s. Annae Summi Pontificis nomine praeesset atque verba spiritalis cohortationis pronuntiaret. Piae huic postulationi adnuere volentes et designationem a Decessore Nostro felicis recordationis papa Francisco expressam confirmantes, ad te, Venerabilis Frater Noster, decurrimus, qui, pietate doctrinaque praeditus, sedulus ac diligens emines in vinea Domini operarius.
Te igitur hisce Litteris MISSUM EXTRAORDINARIUM NOSTRUM nominamus ad celebrationes de quibus supra diximus, quae videlicet diebus XXV-XXVI advenientis mensis Iulii, memoria data s. Annae, in oppido s. Annae d’Auray congruenti ritu agentur.
Cohortabere omnes huius eventus participes ut renovatis viribus novoque studio vivam servent spem ad promissa Dei obtinenda, quippe qui huius Iubilaei copiosa adepti sint spiritalia beneficia et caelestis bonitatis gratias, quae procul dubio in cotidiano sustinendo opere multum afferunt adiumenti.
Sacrorum Antistitem dioecesis Venetensis, cunctos fideles ibi congregatos, venerabiles Praesules, sacerdotes, religiosos viros mulieresque, publicas auctoritates et christifideles laicos, Nostro salutabis nomine Nostramque iis ostendes benevolentiam.
Nosmet Ipsi te, Venerabilis Frater Noster, in tua missione implenda precibus comitabimur, s. Anna eiusdemque incomparabili Filia, Beata Maria Virgine, intercedentibus, tibique Apostolicam Benedictionem libentes iam nunc impertimur, signum Nostrae erga te benevolentiae et caelestium donorum pignus, quam omnibus sane celebrationibus participibus rite transmittas volumus.
Ex Aedibus Vaticanis, die XXV mensis Iunii, Anno Sancto MMXXV, Pontificatus Nostri primo.
LEO PP. XIV
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana