zoomText
  • A
  • A
  • A

LEO PP. XIV

EPISTULA DATA

CRESCENTIO S.R.E. CARDINALI SEPE

_________________________________

LA

Venerabili Fratri Nostro
Crescentio S.R.E. Cardinali Sepe
Archiepiscopo emerito Neapolitano

“Ipsam Ecclesiam Haliciensem in Archiepiscopalem seu Metropolitanam erigimus, statuentes, quod eaedem Primisliensis, Laudimiriensis et Chelmensis Ecclesiae dictae Haliciensis Metropolitanae Ecclesiae sint perpetuo suffraganeae et Metropolitico iure subiectae, privilegiis, indultis, constitutionibus et consuetudinibus contrariis non obstantibus quibuscumque” - his sane verbis Praedecessor Noster Gregorius PP. XI per constitutionem Apostolicam Debitum pastoralis officii circumscriptionem ecclesiasticam Haliciensem ad dignitatem Ecclesiae Metropolitanae anno MCCCLXXV evexit. Quandoquidem hoc tempore iam DCL anniversaria memoria huius eventi celebratur in Archidioecesi Leopolitana Latinorum, quae vera heres illius est, Archiepiscopus Metropolita eius, Venerabilis Frater Miecislaus Mokrzycki, humanissime rogavit, ut ad istam iubilaei memoriam celebrandam adque fidem roborandam inter fideles huius regionis, Nos Patrem Purpuratum eligeremus, qui hoc in fausto eventu personam Nostram gereret. 

Ad te, ergo, Venerabilis Frater Noster, animum Nostrum convertimus, cui hoc opus magni ponderis committere decernimus. Idcirco, harum Litterarum virtute, Te MISSUM EXTRAORDINARIUM NOSTRUM nominamus, mandatis tibi facultatibus, ut nomine Nostro Leopoli die VI proximi mensis Septembris Missae celebrationi in DCL anniversariam memoriam evectionis sedis Haliciensis ad gradum Metropolitanae Ecclesiae praeesse valeas. Spiritualem Nostram dilectionem atque proximitatem hoc in difficillimo tempore, in quo Ucraina versatur, cunctis christifidelibus atque hominibus bonae voluntatis ibi congregatis renunties ac omnes ad praeceptum adhortaberis caritatis diligentiore etiam modo tum in familiis tum publicis in adiunctis servandum, necnon ad vivam spem christianam cotidiana in vita colendam et in fine a Deo optatum donum pacis perdiligenter petendum.

Missionem porro tuam comitetur valida intercessio Beatae Mariae Virginis, Matris Ecclesiae, necnon plurimorum sanctorum beatorumque huius terrae. Tibi, denique, Venerabilis Frater Noster, Benedictionem Nostram Apostolicam, caelestis gratiae auspicem atque propensae Nostrae voluntatis testem, in primis impertimur quam utriusque ritus catholicis Episcopis, sacerdotibus, religiosis viris et mulieribus, christifidelibus laicis, civilibus Auctoritatibus omnibusque iubilaris laetitiae participibus nomine Nostro largiaris volumus.

Ex Aedibus Vaticanis, die VI mensis Augusti, in festo Transfigurationis Domini, Anno Sancto MMXXV, Pontificatus Nostri primo.

 

 LEO PP. XIV