LEO PP. XIV
EPISTULA DATA
CHRISTOPHORO S.R.E. CARDINALI SCHÖNBORN, O.P.
________________________________
Venerabili Fratri Nostro
CHRISTOPHORO S.R.E. Cardinali SCHÖNBORN, O.P.
Archiepiscopo emerito Vindobonensi
Insignes profecto devotionis testificationes annorum decursu singularemque pietatem in Beatam Mariam Virginem tribuere consuesse in orbe terrarum fideles probe scimus. Id adhuc evenire etiam in perantiqua Colonia urbe, in dilecta Germania, pro comperto habemus, ubi fidelium multitudo decurrit ad celebre Mariale Sanctuarium Matris Dei Nigrae in via v.d. Kupfergasse situm. Trecentesimus eventurus est et quinquagesimus annus ex quo tempore, die videlicet VIII mensis Septembris anno MDCLXXV, hoc sacellum, Beatae Mariae Virginis Lauretanae Domus imago, consecratum est. In ipso, quod merito cor insignis urbis archidioecesisque Coloniensis appellatur, sacra effigies Virginis Sanctissimae piis obsequiis iam multa per tempora colitur, quae omnia mystici Corporis Christi membra complectitur et Mediatrix gratiarum ab Ecclesia iamdudum appellatur.
Quam ob rem Venerabilis Frater Noster Rainerius Maria S.R.E. Cardinalis Woelki, Archiepiscopus Metropolita Coloniensis, humanissime amatissimum Decessorem Nostrum Franciscum papam, nunc bo. me., rogavit, ut aliquem Eminentissimum Virum mitteret, qui vices Romani Pontificis Coloniae gereret simulque ibi celebrationi Eucharisticae praeesset. Nos itaque, Praedecessoris Nostri libentissime voluntatem adimplentes, te, Venerabilis Frater Noster, qui, Patris Purpurati dignitate ornatus necnon devotioni Marianae deditus, plurimum conferre potes ut participantes hunc eventum certiores fiant de profusa caritate qua illos diligimus ac de sollertia qua precationes pro iisdem fundimus, his Litteris MISSUM EXTRAORDINARIUM NOSTRUM confirmamus, ut celebrationi eventus illius die XIV insequentis mensis Septembris praesis ipsamque vocem Nostram significes.
Archiepiscopum Metropolitam Coloniensem, omnes adstantes sacros Praesules, sacerdotes, religiosos viros mulieresque et christifideles laicos Nostro salutabis nomine Nostramque iis ostendes humanitatem. Verba demum Nostrae benevolentiae etiam ad Auctoritates civiles omnesque participantes pertinere volumus.
Oramus iam nunc Matrem Dei Nigram, ut hoc Anno Sancto omnibus nobis sinceram, fortem, inviolabilem impetret fidem in Christum Dominum, Filium suum. Ille, natus ex Matre, de caelo terrae novum sidus ostendit, natus ex Patre caelum terramque formavit. Eo nascente lux nova est in stella revelata, quo moriente in cruce lux antiqua est in sole velata (cfr S. Augustinus, Sermo CXCIX). In obscuris igitur et in dubiis, patientem atque constantem fidem imploramus, quam beatus Ioannes Apostolus nostram esse dicit victoriam, quae vincit mundum (cfr 1 Io 5, 4).
Dum missionem tuam, Venerabilis Frater Noster, praesidio Beatae Mariae Virginis Matris Misericordiae et s. Ioseph commendamus, Nostram denique Apostolicam Benedictionem, caelestium gratiarum nuntiam, tibi libenter impertimur, quam ad cunctos celebrationis participes pertinere volumus.
Ex Arce Gandulfi, die XV mensis Augusti, in sollemnitate Assumptionis Beatae Mariae Virginis, Anno Sancto MMXXV, Pontificatus Nostri primo.
LEO PP. XIV
Copyright © Dicasterium pro Communicatione - Libreria Editrice Vaticana