zoomText
  • A
  • A
  • A
pdf
Generatio PDF in progressu.....

LEO PP. XIV

EPISTULA DATA

VILFRIDO FOX S.R.E. CARDINALI NAPIER, O.F.M.

___________________________________

LA

Venerabili Fratri Nostro
VILFRIDO FOX S.R.E. Cardinali NAPIER, O.F.M.
Archiepiscopo emerito Durbaniano

“Confiteantur tibi, Domine, omnia opera tua; et sancti tui benedicant tibi. Gloriam regni tui dicant et potentiam tuam loquantur” (Ps 145,10-11). Haec Psalmistae versicula in corde volventes, libenter sane mentem Nostram convertimus ad archidioecesim A Litore Aureo, quae, una cum quondam suffraganeis dioecesibus, hoc tempore faustissimum ob anniversarium diem in Domino gaudet. Nam septuagesimum quintum annum feliciter hae in Africa communitates ecclesiales complent a die quo easdem aliasque diciones erexit Decessor Noster Pius XII, felicis recordationis, postquam ibidem – ut in litteris ac documentis legitur – postremis praesertim illis temporibus, per indefessum et interdum heroicum Dei verbi praeconum laborem, nec non indigeni cleri in aciem subcrescentis sedulam industriam, non mediocre catholica fides suscepit incrementum.

Fausta igitur hac opportunitate, Venerabilis Frater Matthaeus Kwasi Gyamfi, Episcopus Sunyaniensis, una voce cum Conferentia Catholicorum Episcoporum Ghanae, cui praeest, humanissime rogavit ut Nos quendam eximium Purpuratum designaremus, qui, in erectionis memoria archidioecesis A Litore Aureo necnon olim dioecesium Accraënsis, Ketaënsis, Kumasiensis et Tamalensis celebrationi Nostro nomine praeesset atque verba spiritalis cohortationis pronuntiaret. Piae huic postulationi adnuere volentes, ad Te, Venerabilis Frater Noster, decurrimus qui veluti diligens ductor pietate, doctrina pastoralique alacritate praeditus emines. Te igitur, Praedecessoris Nostri voluntatem sequentes, hisce Litteris MISSUM EXTRAORDINARIUM NOSTRUM nominamus ad celebrationem de qua supra diximus, quae die XXV advenientis mensis Octobris in archidioecesi A Litore Aureo sollemni ritu agetur. Omnes huius eventus participes adhortaberis ut precibus, meditatione necnon pastoralium necessitatum consideratione renovatis viribus novoque studio peculiarem dilectionem Christi eiusque Evangelii demonstrent atque fidei zelo in vita cotidiana ferveant.

Cunctos fideles ibi congregatos, sacros praesules, sacerdotes, religiosos viros mulieresque, publicas auctoritates et christifideles laicos, Nostro salutabis nomine Nostramque iis ostendens benevolentiam.

Nosmet Ipsi Te, Venerabilis Frater Noster, in tua missione implenda precibus comitabimur, Beata Virgine Maria et s. Ioseph intercedentibus, Tibique Apostolicam Benedictionem libentes iam nunc impertimur, signum Nostrae erga Te benevolentiae et caelestium donorum pignus, quam omnibus celebrationis participibus rite transmittas volumus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XV mensis Septembris, Anno Sancto MMXXV, Pontificatus Nostri primo.

LEO PP. XIV