LEO PP. XIV
EPISTULA DATA
PETRO S.R.E. CARDINALI PAROLIN
___________________________________
Venerabili Fratri Nostro
PETRO S.R.E. Cardinali PAROLIN
Secretario Status
Locum obtinet in Ecclesia «post Christum altissimum nobisque maxime propinquum» (Lumen gentium 54) Beata Maria Virgo, cuius actuosus amor in domo Nazarethana, apud Elisabeth, in Cana Galileae atque in loco Calvariae per ipsam maternam Ecclesiae curam diligentemque voluntatem, ut omnes homines ad agnitionem veritatis perveniant (cfr 1 Tim 2, 4), continuatur et producitur «in eius vigilantia parvorum et egenorum et infirmorum, in perpetuo eius studio pacis concordiaeque ordinum confirmandae, in perseveranti industria et navitate» (s. Paulus VI, Marialis cultus 28).
Haud dubium est quin, postquam veneranda Beatae Mariae Virginis a Rosario imago Vallem Pompeianam die XIII mensis Novembris anno MDCCCLXXV allata est, tum eiusdem Virginis munus in Verbi Incarnati et Corporis Mystici mysterio, tum ibidem christifidelium officia feliciter usque adeo coniungantur, ut, per diligentem admodum novelli s. Bartholi Longo operam, illa humillima initia grandium caritatis operum, quae prae oculis habemus, baiulent exordium.
Pacis maxime conciliandae simulque tuendae factum praesidium, praeclarum Vallis Pompeianae Templum CL ab eiusdem Beatae Virginis imaginis adventu grato corde revocare memoriam adornat, cuius praecipua proximo mense Novembri celebratum iri eventa didicimus.
Quocirca libentes volentesque postulatis subvenire volumus Venerabilis Fratris Thomae Caputo, Archiepiscopi Praelati Pompeiani seu Beatissimae Virginis Mariae a SS.mo Rosario ac pariter Delegati Pontificii ad Sanctuarium, qui, eventus ille quo magnificentius ageretur, a Nobis humanissime rogavit ut praestantem Praesulem mitteremus, vices Romani Pontificis in Valle Pompeiana gerentem ad celebrationem Eucharisticam ibi agendam. Ad te, ergo, Venerabilis Frater Noster, mentem convertimus, quem, munus Secretarii Status studiose exercentem, peraptum omnino ad hanc permagni momenti circumstantiam putamus. Idcirco, Nostram tibi fraternam confirmantes benevolentiam, harum Litterarum virtute, te LEGATUM NOSTRUM renuntiamus atque constituimus, mandatis tibi factis, ut nomine Nostro insigne apud Sanctuarium Vallis Pompeianae proximo die XIII mensis Novembris Missarum sollemniis et aliis celelebrationibus CL anniversariae memoriae adventus imaginis Virginis a Rosario, uti supra diximus, praeesse valeas.
Libenter tibi potestatem facimus, dum celebrationi Eucharisticae praesidebis, Archiepiscopum Praelatum, clerum, religiosos viros mulieresque, Operum Caritatis hospites et peregrinatores necnon publicas auctoritates atque universos christifideles Nostro nomine salutandi ac benedicendi, quos cohorteris, ut in hoc fidei simulque caritatis Templo humano instructo labore, mentem christologicam et Rosarii contemplativam enodare pergant, iuxta recentis s. Bartholi impulsum, a Decessore Nostro Leone XIII «Rosarii Pontifice» sustentum (cfr s. Ioannes Paulus II, Rosarium Virginis Mariae 8).
Dum missionem tuam, Venerabilis Frater Noster, praesidio Beatae Mariae Virginis a Rosario commendamus, Nostram denique Apostolicam Benedictionem, caelestium gratiarum nuntiam, tibi libenter impertimur, quam ad cunctos celebrationis participes pertinere volumus.
Ex Aedibus Vaticanis, die VII mensis Octobris, in memoria Beatae Mariae Virginis a Rosario, Anno Sancto MMXXV, Pontificatus Nostri primo.
LEO PP. XIV
Copyright © Dicasterium pro Communicatione - Libreria Editrice Vaticana