Index   Back Top Print

[ AR  - DE  - EN  - ES  - FR  - IT  - LA  - PL  - PT ]

BENEDICTUS PP. XVI

LITTERAE APOSTOLICAE
MOTU PROPRIO DATAE

PORTA FIDEI 

quibus Annus fidei incohatur


 
 
 
1. PORTA FIDEI (cfr Act 14,27) semper nobis patet, quae in communionem cum Deo nos infert datque copiam eius Ecclesiam ingrediendi. Limen illud transiri potest, cum Dei Verbum nuntiatur atque cor informante gratia fingitur. Quidquid est, illam portam transire idem est ac iter facere, quod tota vita producitur. Idem Baptismi gratia incohatur (cfr Rom 6,4), per quem Deum Patris nomine vocare possumus, et, per transitum ex morte ad vitam aeternam, ad finem perducitur, quae ex Domini Iesu resurrectione oritur, qui, Spiritus Sancti dono, sua in gloria quotquot in ipsum credunt implicare voluit (cfr Io 17,22). Fidem profiteri erga Trinitatem – Patrem, Filium et Spiritum Sanctum - idem est atque in unum, qui Amor est, Deum credere (cfr 1 Io 4,8): Patrem qui plenitudine temporum pro nostra salute Filium suum misit; Iesum Christum, qui in suae mortis et resurrectionis mysterio mundum redemit; Spiritum Sanctum qui procedentibus saeculis in exspectatione Domini reditus Ecclesiam dirigit.

2. Inde a Nostro incohato ministerio veluti Petri Successor necessitatem memoravimus fidei iter denuo detegendi ut in lucem laetitia et renovatum studium Christum conveniendi liquidius usque proferantur. In homilia in sancta Missa habita, cum initium faceremus Nostri pontificatus, diximus: “Ecclesia tota, et in ea Pastores, sicut Christus iter suscipere debent, ut homines ex solitudine traherent ducerentque ad locum vitae, ad amicitiam cum Dei Filio, ad Eum qui dat vitam, vitam in plenitudine”[1]. Iam non raro fit ut christiani de socialibus, culturalibus politicisque consectariis sui muneris magis sollicitentur, fidem putantes in communi convictu manifesto esse praesumendam. Sed reapse haec praesumptio non modo iam non est talis, verum etiam saepe vel negatur[2]. Cum actis temporibus agnosci potuerit una quaedam cultus conformatio, quae late reciperetur, quod fidei praecepta eiusque contenta bona attinebat, hodie in magnis societatis partibus non ita videtur, fide funditus in discrimine versante, quod complures personas attigit.

3. Pati non possumus ut sal evanescat ac lux abscondatur (cfr Mt 5,13-16). Hodiernus quoque homo necessitatem denuo animadvertere potest, sicut Samaritana, puteum petendi ut audiat Iesum, qui invitat ad credendum in se et suo salienti ex fonte aquam vivam ad hauriendam (cfr Io 4,14). Iterum gustum detegere debemus nos Dei Verbo alendi, quod Ecclesia fideliter transmittit, et vitae Pane, quae ad eius discipulos sustentandos praebentur (cfr Io 6,51). Etenim Iesu doctrina etiam nostris diebus eadem vi personat: “Operamini non cibum, qui perit, sed cibum, qui permanet in vitam aeternam” (Io 6,27). Id quod ab auscultantibus postulabatur hodie quoque pro nobis viget: “Quid faciemus, ut operemur opera Dei?” (Io 6,28). Iesu responsionem novimus: “Hoc est opus Dei, ut credatis in eum, quem misit ille” (Io 6,29). In Iesum Christum itaque credendo ad salutem consummate pervenitur.

4. Harum rerum sub lumine statuimus ut Annus fidei indiceretur. Is die XI mensis Octobris anno MMXII incohabitur, ab incepto Concilio Vaticano II quinquagesima incidente anniversaria memoria, eidemque die XXIV mensis Novembris anno MMXIII, in sollemnitate D. N. Iesu Christi universorum Regis finis imponetur. Ipso recurrente die XI mensis Octobris anno MMXII viginti etiam explebuntur anni a publica editione Catechismi Catholicae Ecclesiae, cuius textus a Nostro Praedecessore, beato papa Ioanne Paulo II [3], promulgatus est ad vim et pulchritudinem fidei omnibus fidelibus illustrandam. Hoc documentum, authenticus fructus Concilii Vaticani II, ab Extraordinaria Synodo Episcoporum anno MCMLXXXV exoptatum est tamquam instrumentum ad catechesim promovendam,[4] quod per sociatam operam totius Episcopatus Ecclesiae Catholicae est paratum. Et Nos Ipsi convocavimus Coetum Generalem Synodi Episcoporum, mense Octobri anno MMXII celebrandum, cuius argumentum inscribitur Nova evangelizatio ad christianam fidem tradendam. Eventus ille opportunus erit ad totam Ecclesiae compagem introducendam in tempus quo peculiaris instruatur meditatio et fides iterum detegatur. Haud primum fit ut Ecclesia ad Annum fidei celebrandum vocetur. Anno MCMLXVII Veneratus Decessor Noster, Dei Servus Paulus VI similem annum indixit, ut martyrium Apostolorum Petri et Pauli commemoraretur, XIX saeculo eorum supremae testificationis vertente. Id cogitavit veluti sollemne quiddam, ut universa Ecclesia “eandem fidem vere et sincere” profiteretur; ipse porro voluit ut ea confirmaretur “singularis et publica, libera et conscia, interior et exterior, humilis et prompta”[5]. Ipse enim sentiebat Ecclesiam universam hoc modo acturam esse “ad plenam et rectam adipiscendam conscientiam fidei suae, ad eandemque excitandam, renovandam, confirmandam, profitendam”[6]. Magnae immutationes illius anni, clariorem huius celebrationis necessitatem reddiderunt. Quam celebrationem ad finem adduxit sollemnis professio fidei[7], ut significaretur quantopere essentialia principia, quae ex saeculis omnium credentium constituunt patrimonium, confirmatione, intellectione et pervestigatione, ratione usque renovata, indigeant, ad congruam testificationem reddendam in historicis condicionibus, quae aliae sunt ac superiorum temporum.

5. Quibusdam sub aspectibus Veneratus Decessor Noster hunc Annum quandam “consecutionem et necessitatem postconciliarem”[8] respexit, prorsus sibi illius temporis gravium difficultatum conscius, praesertim quod ad veram fidem profitendam eandemque recte interpretandam attinent. Censuimus Annum fidei incohari, quinquagesimo anno transacto a Concilio Vaticano II incepto, opportunam dare occasionem, ut intellegatur scripta, hereditate a Patribus accepta, ad beati Ioannis Pauli II verba, pretium non amittere nec fulgorem. Necesse est ut congruenter legantur et noscantur et approprientur uti textus idonei et directorii Magisterii, in ambitu Ecclesiasticae Traditionis ... Ut quam maxime assumimus officium ostendendi Concilium uti summam gratiam qua Ecclesia saeculo XX est ditata: in eo nobis tutissimus offertur index ad iter hoc ineunte saeculo detegendum”[9]. Nos quoque magnopere id confirmare volumus quod de Concilio paucis post mensibus a Nostra ad Petri Successoris munus electione diximus: “Si id legimus ac recta hermeneutica percipimus, ipsum esse fierique magis ac magis potest magna vis ad Ecclesiam renovandam, quod est semper necessarium”[10].

6. Ecclesiae renovatio etiam per vitae credentium testificationes fit: nam suam per exsistentiam in mundo christiani ad veritatis Verbum collustrandum vocantur, quod Dominus Iesus nobis reliquit. Ipsum Concilium in Constitutione dogmatica de Ecclesia Lumen gentium asseruit: “Dum vero Christus, «sanctus, innocens, impollutus» (Heb 7,26) peccatum non novit (2 Cor 5,21), sed sola delicta populi repropitiare venit (cfr Heb 2,17), Ecclesia in proprio sinu peccatores complectens, sancta simul semper purificanda, paenitentiam et renovationem continuo prosequitur. «Inter persecutiones mundi et consolationes Dei peregrinando procurrit» Ecclesia, crucem et mortem Domini annuntians, donec veniat (cfr 1 Cor 11,26). Virtute autem Domini resuscitati roboratur, ut afflictiones et difficultates suas, internas pariter et extrinsecas, patientia et caritate devincat, et mysterium Eius, licet sub umbris, fideliter tamen in mundo revelet, donec in fine lumine pleno manifestabitur”[11].

Hoc in rerum prospectu Annus fidei ad veram renovatamque conversionem in Dominum invitat, unum mundi Salvatorem. In eius mortis resurrectionisque mysterio Deus Amoris plenitudinem revelavit, qui salvat et homines per remissionem peccatorum ad vitae conversionem vocat (cfr Act 5,31). Ad Pauli Apostoli mentem hic Amor ad vitam novam hominem perducit: “Consepulti ergo sumus cum illo per baptismum in mortem, ut quemadmodum suscitatus est Christus a mortuis per gloriam Patris, ita et nos in novitate vitae ambulemus” (Rom 6,4). Per fidem vita haec nova totam hominis exsistentiam radicitus ex resurrectionis novitate fingit. Secundum eius liberam facultatem, cogitationes et affectus, mens et mores hominis pedetemptim purificantur et transformantur in itinere quodam, quod numquam hac in vita completur. “Fides, quae per caritatem operatur” (Gal 5,6) nova fit intellectus actionisque regula, quae totam hominis vitam commutat (cfr Rom 12,2; Col 3,9-10; Eph 4,20-29; 2 Cor 5,17).

7. “Caritas Christi urget nos” (2 Cor 5,14): est Christi amor qui corda nostra implet ac nos ad evangelizandum impellit. Ipse, hodie sicut illo tempore, nos mittit ut per mundi semitas suum Evangelium cunctis terrae populis proclamemus (cfr Mt 28,19). Suo quidem amore omnium generationum homines ad se trahit Iesus Christus: omni tempore convocat ipse Ecclesiam, ei Evangelium nuntiandum committens, veluti mandatum quod semper est novum. Quapropter hodie quoque studiosius ecclesiale opus pro nova evangelizatione est necessarium, ut denuo in actu credendi detegatur laetitia atque in fide communicanda iterum reperiatur studium. In quotidie eius amore detegendo vim vigoremque haurit credentium missionale munus, quod numquam deficere potest. Fides namque adolescit, cum veluti recepti amoris experientia habetur cumque uti gratiae laetitiaeque experientia communicatur. Fecundos ea facit, utpote cum in spe cor dilatet atque sinit ut testificatio capax generandi praebeatur: etenim cor mentemque aperit illorum qui audiunt ad accipiendum Dominum invitantem, ut eius Verbo adhaereant eiusque discipuli fiant. Credentes, ut sanctus Augustinus ait, “credendo praemuniuntur”[12]. Sanctus Episcopus Hipponensis iure meritoque hoc modo disserebat. Sicut scimus, eius vita continuata fuit inquisitio de fidei pulchritudine, donec eius cor in Deo requiesceret[13]. Complura eius scripta, quibus praestantia credendi fideique veritas collustrantur, nostris quoque temporibus veluti incomparabilium divitiarum patrimonium manent et efficiunt ut multae personae Deum requirentes rectum iter ad “portam fidei” petendam reperiant.

Itaque credendo tantum fides crescit et roboratur; nulla alia datur facultas de propria vita habendi certitudinem nisi quis plus plusque amoris manibus se committit, quem maiorem usque experitur, quandoquidem ex Deo oritur.

8. Hac in fausta anniversaria memoria, Fratres Episcopos totius orbis invitare intendimus ut cum Successore Petri coniungantur, tempore sane spiritalis gratiae quam nobis tribuit Dominus ad pretiosum fidei donum memorandum. Hunc Annum digne ac fecunde celebrare cupimus. Meditatio de fide confirmetur oportet ut omnes in Christum credentes fulciantur ad suam Evangelio adhaesionem magis consciam reddendam eamque corroborandam, potissimum hac aetate profundae mutationis, cui nunc humanum subicitur genus. Nobis facultas dabitur fidem profitendi in Dominum surrectum nostris in ecclesiis cathedralibus et in templis totius mundi; nostris in domibus et apud nostras familias, ut unusquisque vehementius compellatur ad illam perpetuam fidem melius cognoscendam et futuris generationibus tradendam. Religiosae communitates sicut illae paroeciales, omniaque ecclesialia instituta, vetera et nova, modum invenient hoc Anno symbolum Credo publice profitendi.

9. Optamus ut hic Annus in singulis credentibus studium excitet confitendi fidem in plenitudine renovataque persuasione, fiducia et spe. Opportuna erit occasio fidei in liturgia celebrationem studiosius agendi, atque potissimum in Eucharistia quae “est culmen ad quod actio Ecclesiae tendit et simul fons unde omnis eius virtus emanat”[14]. Eadem ratione, optamus ut vitae credentium testificatio crescat in credibilitatem. Detegere iterum argumenta fidei quam profitemur, celebramus, vivimus et oramus[15], necnon meditari de eodem actu quo creditur, munus constituunt quod singuli credentes, potissimum hoc Anno, sibi assumere debent.

Non casu christiani primis saeculis symbolum Credo memoriae mandare tenebantur. Quod quidem cotidiana fuit illis precatio, ne munus in baptismate sumptum obliviscerentur. Verbis summa significatione ditatis sanctus Augustinus hoc memorat, dum in Sermone de redditione symboli dicit: “Sacrosancti mysterii Symbolum, quod simul accepistis, et singuli hodie reddidistis, verba sunt in quibus matris Ecclesiae fides supra fundamentum stabile, quod est Christus Dominus, solidata firmatur. (…) Accepistis ergo, et reddidistis, quod animo et corde semper retinere debetis, quod in stratis vestris dicatis, quod in plateis cogitetis, et quod inter cibos non obliviscamini; in quo etiam dormientes corpore, corde vigiletis”[16].

10. Hanc ad rem velimus iter delineare ad altius scrutanda non solum fidei argumenta, sed etiam simul cum iis actum quo omnino ac plena in libertate Deo plane confidere decernimus. Alta enim exstat coniunctio inter actum quo creditur et argumenta quibus assentimus. Apostolus Paulus in hanc realitatem ingredi sinit scribens: “Corde enim creditur ad iustitiam, ore autem confessio fit in salutem” (Rom 10,10). Cor significat primum actum, quo ad fidem perducitur, donum Dei esse et actionem gratiae agentis et transformantis personam usque ad eius intimum.

Ad rem quod attinet exemplum Lydiae est perquam conspicuum. Sanctus Lucas narrat Paulum, Philippis adstantem, die sabbatorum Evangelium quibusdam nuntiare mulieribus, quas inter Lydia versabatur cuius “Dominus aperuit cor intendere his, quae dicebantur a Paulo” (Act 16,14). Doctrina, quae in sententia includitur, magni est momenti. Sanctus Lucas docet cognitionem argumentorum ad credendum sufficientem non esse, nisi postea cor, verum personae sacrarium, aperiatur auxilio gratiae quae sinit oculos habere ad altius inspiciendum, et intellegere id quod nuntiatum est Verbum Domini esse.

Ore vicissim profiteri significat fidem publicam testificationem et munus requirere. Numquam christianus cogitare potest actum credendi esse actum privatum. Fides deliberationem requirit cum Domino manendi ad vitam cum Ipso gerendam. Hoc quidem “cum Illo manere” introducit ad rationes intellegendas ob quas creditur. Fides, cum actus sit libertatis, socialem etiam postulat responsalitatem rei quae creditur. Ecclesia die Pentecostes clare demonstrat hanc publicam dimensionem credendi et sine timore propriam fidem unicuique personae nuntiandi. Donum est Spiritus Sancti quod ad missionem aptos nos reddit et nostram corroborat testificationem, quam liberam efficit et strenuam.

Eadem fidei professio actus est personalis et simul communitarius. Est enim Ecclesia primum fidei subiectum. In christianae communitatis fide unusquisque baptisma accipit, efficax signum ingrediendi in populum credentium ad salutem obtinendam. Sicut affirmat Catechismus Catholicae Ecclesiae: «"Credo": est fides Ecclesiae quam unusquisque credens personaliter profitetur, praesertim cum baptizatur. "Credimus": est fides Ecclesiae quam Episcopi in Concilio profitentur congregati vel generalius quam liturgica credentium profitetur congregatio. "Credo": est etiam Ecclesia, Mater nostra quae Deo fide respondet sua nosque docet dicere: "Credo", "Credimus"»[17].

Ut adverti potest, cognitio argumentorum fidei essentialis est ad proprium ferendum assensum, id est ad plene adhaerendum cum intellegentia et voluntate iis quae Ecclesia proponit. Cognitio fidei introducit in plenitudinem mysterii salvifici a Deo revelati. Itaque assensus qui datur, cum creditur, implicat liberam acceptationem totius mysterii fidei, quia sponsor eius veritatis ipse est Deus qui se revelat et suum amoris mysterium perspici permittit[18].

In culturali autem nostro contextu oblivisci non possumus complures homines, etiamsi fidei donum in se ipsis non agnoscentes, sincero tamen animo novissimum sensum et consummatam veritatem de exsistentia et de mundo exquirere. Haec exquisitio verum est ad fidem “praeambulum”, quia personas ad semitam impellit, quae ad Dei mysterium ducit. Etenim in ipsa hominis ratione exigentia inest “illius quod valet semperque manet”[19]. Haec exigentia est perenne invitamentum, in hominis corde indelebiliter insculptum, ad iter suscipiendum ut Is inveniatur quem non requireremus nisi iam nobis obviam venisset[20]. Ad hunc ipsum occursum fides nos invitat et in plenitudine nos aperit.

11. Ut accedant ad ordinatam argumentorum fidei cognitionem, omnes in Catechismo Catholicae Ecclesiae pretiosum et necessarium subsidium invenire possunt. Hoc documentum habetur inter maioris ponderis fructus Concilii Vaticani II. In Constitutione Apostolica Fidei depositum, non casu subsignata trigesimo expleto anno ab inauguratione Concilii Vaticani II, beatus Ioannes Paulus II scripsit: “Adiuvabit hic Catechismus totius vitae ecclesialis renovationem… Eum declaramus firmam regulam ad fidem docendam, ideoque validum legitimumque instrumentum pro ecclesiali communione”[21].

Hac quidem in ratione Annus fidei secum ferat oportebit omnium munus ad iterum reperienda et perscrutanda praecipua fidei argumenta quae in Catechismo Catholicae Ecclesiae suam ordinatam et organicam synthesim inveniunt. Hic, revera, ubertas emergit doctrinae quam Ecclesia in bimillennaria sua historia accepit, custodivit ac praebuit. Percurrens a Sacris Scripturis ad Ecclesiae Patres, a Magistris theologiae ad Sanctos qui saecula transierunt, Catechismus permanentem offert memoriam tantae varietatis qua Ecclesia de fide deque adepta doctrinae progressione meditata est ad certitudinem dandam credentibus eorum in fidei vita.

Sua ex ipsa structura, Catechismus Catholicae Ecclesiae progressum fidei ostendit usque ad magna attingenda cotidianae vitae argumenta. In evolvendis eius paginis, colligitur res descriptas constituere non theoriam, sed occursum cum quadam Persona quae in Ecclesia vivit. Nam fidei professionem explanatio vitae sacramentalis sequitur, in qua Christus praesens est et operans, atque Ecclesiam suam aedificare pergit. Sine liturgia et sine sacramentis professio fidei efficacitatem non haberet, cum deesset ei gratia qua christianorum testificatio sustinetur. Eadem ratione, doctrina Catechismi de vita morali totam suam assequitur significationem si haec ad fidem, liturgiam et orationem refertur.

12. Itaque hoc Anno Catechismus Catholicae Ecclesiae verum esse poterit instrumentum ad fidem sustinendam, praesertim eorum quibus cordi est christianorum formatio, in nostro contextu culturali perquam decretoria. Hoc de proposito Congregationem pro Doctrina Fidei, consentientes cum ceteris Sanctae Sedis competentibus Dicasteriis, invitavimus ut Notam fingeret, quae Ecclesiae credentibusque quaedam indicia praeberet, ut hunc fidei Annum efficacioribus et aptioribus modis exigeretur, in servitium actus credendi et evangelizandi.

Nam fides magis quam praeterito tempore subiecta versatur plurimis quaestionibus derivantibus ex mutata mentis condicione, quae praecipue aetate nostra rationales certitudines ad inventiones scientificas et technologicas contrahit. Attamen Ecclesia numquam timuit ostendere quomodo inter fidem et authenticam scientiam nulla dari possit dissensio, quoniam utraque, etiamsi diversas per vias, ad veritatem vertitur.[22]

13. Hoc vertente Anno decretorium erit fidei nostrae historiam percurrere, in qua imperscrutabile mysterium implicationis inter sanctitatem et peccatum conspicitur. Dum sanctitas magnum ostendit subsidium quod viri mulieresque vitae testimonio obtulerunt ad communitatis incrementum et progressum, peccatum sinceram et constantem operam conversionis suscitare debet in omnibus, ut experiantur misericordiam Patris qui cunctis obvenit.

Hoc quidem tempore noster vertetur intuitus in Iesum Christum, “ducem fidei et consummatorem” (Heb 12,2). In ipso enim omnis labor et anhelitus humani cordis consummatur. Amoris laetitia, responsio ad tormentum passionis et doloris, robur veniae prae suscepta offensione atque vitae victoria prae mortis vacuitate, haec omnia consummationem inveniunt in mysterio eius Incarnationis, cuius vi homo factus est, et nobiscum humanam infirmitatem participavit ut eam virtute suae Resurrectionis transformaret. In ipso, mortuo et resuscitato pro nostra salute, plenam lucem reperiunt fidei exempla quibus duo haec millennia nostrae historiae salutis sunt signata.

Per fidem Maria excepit Angeli verbum et credidit annuntiationi, nempe quod Mater Dei fieret in oboeditione propriae deditionis (cfr Lc 1,38). Visitans Elisabeth suum extulit canticum laudis Altissimo pro miris quae operabatur in omnibus qui sese Ei concredunt (cfr Lc 1,46-55). Laetanti et commoto animo peperit unicum Filium suum, intactam servans virginitatem (cfr Lc 2,6-7). Confidens Ioseph, suo Sponso, Iesum in Aegyptum portavit ut eum ab Herodi persecutione eriperet (cfr Mt 2,13-15). Eadem cum fide secuta est Dominum in eius praedicatione et cum Eo ad Golgotha usque mansit (cfr Io 19,25-27). Cum fide Maria gustavit fructus resurrectionis Iesu et, omnem memoriam in corde suo conferens (cfr Lc 2,19.51), commisit eam Duodecim secum in Cenaculo congregatis ut Spiritum Sanctum susciperent (cfr Act 1,14; 2,1-4).

Per fidem Apostoli reliquerunt omnia ut Magistrum sequerentur (cfr Mc 10,28). Crediderunt verbis quibus ipse Regnum Dei nuntiabat praesens et sua in persona perfectum (cfr Lc 11,20). Vixerunt in communione vitae cum Iesu qui erudiebat eos sua doctrina, relinquens illis novam vitae regulam, cuius vi post eius mortem tamquam eius discipuli innotescerent (cfr Io 13,34-35). Per fidem mundum universum lustraverunt, mandato obtemperantes Evangelium omni creaturae praedicandi (cfr Mc 16,15), et quovis dempto timore omnibus nuntiaverunt gaudium resurrectionis quam fideliter sunt testificati.

Per fidem discipuli instituerunt primam communitatem congregatam circa doctrinam Apostolorum, in oratione, in celebratione Eucharistiae, omnia quae possidebant in commune ponentes ut necessitatibus fratrum subvenirent (cfr Act 2,42-47).

Per fidem martyres suam vitam deposuerunt ad testificandam veritatem Evangelii quae eos transformaverat et aptos effecerat ut pervenirent usque ad maximum amoris donum ignoscentes propriis persecutoribus.

Per fidem viri et mulieres vitam suam consecraverunt Christo, relinquentes omnia ut in evangelica simplicitate viverent oboedientiam, paupertatem et castitatem, signa concreta exspectationis Domini qui sine mora advenit. Per fidem plurimi christiani operam promoverunt pro iustitia ut efficax redderent verbum Domini qui venit ad nuntiandam liberationem a captivitate et annum gratiae omnibus (cfr Lc 4,18-19).

Per fidem, saeculorum decursu, viri et mulieres cuiusque aetatis, quorum nomina scripta sunt in Libro vitae (cfr Apc 7,9; 13,8), confessi sunt pulchritudinem sequendi Dominum Iesum illuc quo vocabantur ut praeberent testimonium tamquam christiani: in familia, in opere, in vita publica, in charismatibus exercendis et ministeriis ad quae invitabantur.

Per fidem nos quoque vivimus: per Dominum Iesum veraciter agnitum, in nostra exsistentia historiaque praesentem.

14. Annus fidei favens quoque erit occasio testimonium caritatis roborandi. Memorat sanctus Paulus: “Nunc autem manet fides, spes, caritas, tria haec; maior autem ex his est caritas” (1 Cor 13,13). Acutiore quoque sententia, quae per saecula christianos perurget, apostolus Iacobus affirmat: “Quid proderit, fratres mei, si fidem quis dicat se habere, opera autem non habeat? Numquid poterit fides salvare eum? Si frater aut soror nudi sunt et indigent victu cotidiano, dicat autem aliquis de vobis illis: «Ite in pace, calefacimini et saturamini», non dederitis autem eis, quae necessaria sunt corporis, quid proderit? Sic et fides, si non habeat opera, mortua est in semetipsa. Sed dicet quis: «Tu fidem habes, et ego opera habeo». Ostende mihi fidem tuam sine operibus, et ego tibi ostendam ex operibus meis fidem” (Iac 2,14-18).

Fides sine caritate fructum non fert, et caritas sine fide est veluti animi impulsio constanter dubio subiecta. Fides et caritas invicem se requirunt, ita ut altera alteri cuiusque iter peragere sinat. Etenim haud pauci christiani vitam suam cum amore impendunt pro eo qui in solitudine vivit, recusatus seu exclusus, ac si primus esset cui esset occurrendum ac potissimum subveniendum, quoniam in eo Christi vultus re ipsa resplendet. Propter fidem vultum resuscitati Domini agnoscere possumus in iis qui nostrum requirunt amorem. “Quamdiu fecistis uni de his fratribus meis minimis, mihi fecistis” (Mt 25,40): haec enim verba constituunt monitum non obliviscendum et perennem invitationem ad rependendum hunc amorem quo ipsemet curam de nobis adhibet. Fides sinit ut Christus agnoscatur eiusque amor nos impellit ut succurramus ipsi quoties in vitae itinere proximus noster efficitur. Fide confirmati, nostrum munus in mundo spe conspicimus, exspectantes “novos vero caelos et terram novam ... in quibus iustitia habitat”(2 Pe 3,13; cfr Apc 21,1).

15. Vergens iam ad vitae finem, apostolus Paulus a Timotheo discipulo expetit “sectare fidem” (2 Tim 2,22) eadem constantia qua a pueritia fruebatur (cfr 2 Tim 3,15). Audimus hanc adhortationem in unumquemque nostrum conversam, ut nemo in fide piger efficiatur. Ipsa nos comitatur in vita quae permittit ut novo usque intuitu mirabilia percipiamus quae Deus pro nobis adimplet. Intendens contueri signa temporis nostrae hodiernae historiae, fides unumquemque nostrum incitat ut vivum efficiamur signum praesentiae Resuscitati in mundo. Mundus hodie praecipue indiget credibili testificatione eorum qui, in mente et corde a Verbo Domini illuminati, cor et mentem plurimorum hominum aperire valent ad desiderium Dei veraeque vitae quae finem non habet.

“Sermo Domini currat et glorificetur” (2 Thess 3,1). Utinam hic Annus fidei nexum cum Christo Domino firmiorem usque reddat, quia in Eo tantummodo adest certitudo respiciendi futurum aevum et sponsio amoris authentici et duraturi. Petri Apostoli verba extremum lucis radium in fidem proiciunt: “In quo exsultatis, modicum nunc si oportet contristati in variis tentationibus, ut probatio vestrae fidei multo pretiosior auro, quod perit, per ignem quidem probato, inveniatur in laudem et gloriam et honorem in revelatione Iesu Christi. Quem cum non videritis, diligitis; in quem nunc non videntes, credentes autem, exsultatis laetitia inenarrabili et glorificata, reportantes finem fidei vestrae salutem animarum” (1 Pe 1,6-9). Christianorum vita experientiam complectitur sive laetitiae sive tribulationis. Quot Sancti experti sunt solitudinem! Quot credentes nostra quoque aetate Dei silentio probantur, dum eius vocem solacii audire velint! Aerumnae vitae, dum percipere sinunt mysterium Crucis atque participare passiones Christi (cfr Col 1,24), praeludium constituunt ad laetitiam et spem ad quas fides conducit: “Cum enim infirmor, tunc potens sum” (2 Cor 12,10). Nos credimus firma certitudine Dominum Iesum de malo ac de morte triumphavisse. Hac valida fiducia nos Ei committimus; Ipse inter nos est, maligni potestatem vincit (cfr Lc 11,20) et Ecclesia, visibilis communitas misericordiae eius, in Eo tamquam signum permanet definitivae reconciliationis cum Patre.

Hoc tempus gratiae Deiparae committimus, quae proclamata est “beata, quae credidit” (Lc 1,45).
 
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XI mensis Octobris, anno MMXI, Pontificatus Nostri septimo.

 

BENEDICTUS PP. XVI

 



[1] Homilia in sancta Missa habita in sollemni initio ministerii summi Ecclesiae Pastoris (24 Aprilis 2005): AAS 97 (2005), 710.

[2] Cfr Benedictus XVI, Homilia in sancta Missa in Terreiro do Paço, Olisipone (11 Maii 2010: Insegnamenti VI, 1 (2010), 673.

[3] Cfr Ioannes Paulus II, Const. ap. Fidei depositum (11 Octobris 1992): AAS 86 (1994), 113-118.

[4] Relatio finalis Coetus Extraordinarii Synodi Episcoporum (7 Decembris 1985), II, B. a. 4: in Enchiridion Vaticanum, vol. 9, n. 1797.

[5] Paulus VI, Adhort. ap. Petrum et Paulum Apostolos, saeculo XIX expleto postquam Sancti Apostoli Petrus et Paulus martyrium fecerunt (22 Februarii 1967): AAS 59 (1967), 196.

[6] Ibid., 198.

[7] Paulus VI, Sollemnis professio fidei pronuntiata ante Basilicam Petrianam die XXX mensis Iunii anno MCMLXVIII, anno a fide vocato, et saec. XIX a martyrio SS. Petri et Pauli App. Completis (30 Iunii 1968): AAS 60 (1968) 433-445.

[8] Id., Audientia Generalis (14 Iunii 1967): Insegnamenti V (1967), 801.

[9] Ep. ap. Novo millennio ineunte (6 Ianuarii 2001), 57: AAS 93 (2001), 308.

[10] Allocutio ad Romanam Curiam (22 Decembris 2005): AAS 98 (2006), 52.

[11] Conc. Oecum. Vat. II, Const. dogm. de Ecclesia Lumen gentium, n. 8.

[12] De utilitate credendi, 1,2.

[13] Cfr Augustinus Hipponensis, Confessiones, 1,1.

[14] Conc. Oecum. Vat. II, Const. de sacra Liturgia Sacrosanctum Concilium, n. 10.

[15] Cfr Ioannes Paulus II, Const. ap. Fidei depositum (11 Octobris 1992): AAS 86 (1994), 116.

[16] Sermo 215,1.

[17] Catechismus Catholicae Ecclesiae, 167.

[18] Cfr Conc. Oecum. Vat. I, Const. dogm. de fide catholica Dei Filius, cap. III, DS 3008-3009; Conc. Oecum. Vat. II, Const. dogm. de divina revelatione Dei verbum, 5.

[19] Benedictus XVI, Allocutio Lutetiae Parisiorum ad viros culturae deditos apud Collegium a Bernardinis (12 Septembris anno 2008): AAS 100 (2008), 721-730.

[20] Cfr Augustinus Hipponensis, Confessiones, XIII,1.

[21] Ioannes Paulus II, Const. ap. Fidei depositum (11 Octobris 1992): AAS 86 (1994), 115 et 117.

[22] Cfr Ioannes Paulus II, Litt. Enc. Fides et ratio (14 Septembris 1998), nn. 34 et 106: AAS 91 (1999), 31-32, 86-87.

 

 

© Copyright 2011 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana