Index   Back Top Print

[ ES  - IT  - LA  - PT ]

ALLOCUTIO IOANNIS PAULI PP. II  
AD EOS QUI PLENARIO COETUI PONTIFICIAE COMMISSIONIS CODICI IURIS CANONICI RECONOSCENDO INTERFUERE CORAM ADMISSOS

Die XXIX mensis Octobris, anno Domini MCMLXXXI

 

Venerabiles Fratres,

1. Die XXV mensis Ianuarii anno MCMLIX, festo nempe Conversionis Sancti Pauli, Decessor meus venerandae memoriae Ioannes XXIII nuntiavit Ecclesiae propositum suum convocandi Oecumenicum Concilium atque suscipiendi recognitionem tunc vigentis Codicis Iuris Canonici.
Divina autem Providentia factum est ut initium solum videret illius permagni eventus, qui fuit Ecclesiae Concilium Oecumenicum Vaticanum II et ut inciperet tantum recognitionem cogitatam legum universalium Ecclesiae Latinae. Nihilominus potuit ipse lineamenta universalia describere venturi operis ad accommodandas ecclesiasticas leges, cum iam exacta Prima Concilii Sessione instituisset die XXVIII mensis Martii anno MCMLXIII Pontificiam Commissionem recognoscendo Codici Iuris Canonici ac decrevisset ut eadem Commissio aggrederetur gravissimum opus suum operando communiter cum conciliaribus Commissionibus necnon Secretaria Generali ipsius Concilii; consilium videlicet eius fuit clarissimum ut novus Codex ad effectum deduceret omnia quae Concilium affirmaturum esset et statuturum.

2. Novus igitur Codex excogitatus est una simul cum Concilio sed etiam et in primis intime coniunctus est cum eo.

Ac revera ipsi cociliares Patres suis in deliberationibus commemoraverunt novum futurum Codicem cui praeterea materiam rationesque directorias dederunt. Secundum eorum mentem Codex esse debuit Concilii fructus, sive potius instrumentum ad exsequenda proposita et ad consequendos fructus a Concilio optatos.

At, sicut pernotum est, Concilium Oecumenicum Vaticanum II, cum mentis suae oculos intenderet in mysterium Ecclesiae (in Constitutione Lumen Gentium) atque in ipsius munus vel missionem apud huius temporis mundum (in Constitutione Gaudium et Spes), praebuit multo pleniorem prospectum Ecclesiologiae aperuitque fines multo vastiores in aestimanda necessitudine Ecclesiae cum mundo ipso.

Hinc profecta est necessitas ut Ecclesiae leges ita exstructae sint quae cum eodem illo prospectu congruant quaeque finibus illis conveniant; ceterum haec necessitas iam explicate est declarata a Concilio ipso, ubi monuit ut in Iure Canonico exponendo haberetur ratio mysterii Ecclesiae (in Decreto Optatam Totius, n. 16).

Etenim Ecclesiae leges recipiunt totam rationem suae exsistentiae ac fundamentum suum ex mysterio illo, quod proprio modo adiuvare debent ut patefaciant et impleant. Primum enim ac necessarium munus disciplinae ipsius Ecclesiae est ut indicet viaque adspectabili tradat dotum salvificum in historia operans. Hac de re Cancilium peropportune docuit: “ Sicut... natura assumpta Verbo divino ut vivum organum salutis, Ei indissolubiliter unitum, inservit, non dissimili modo socialis compago Ecclesiae Spiritui Christi, eam vivificanti, ad augmentum corporis inservit ”.

Munus insuper eiusdem Ecclesiae disciplinae est ut circumscribat ac defendat ambitum in quo ecclesialis caritas expleatur; hoc facit dum singulos adiuvat ut conscientiam acuant suorum iurium-officiorum, ut disponat exsecutionem illorum iurium et officiorum cum iuribus et officiis aliorum, ut per consentaneam propositorum operumque concordiam provehat verum totius Communitatis bonum. De hac re admonet meus Decessor venerandae memoriae Paulus: VI: “Ius... non est impedimentum, sed adminiculum pastorale; non occidit, sed vivificat. Praecipuum eius munus non est, ut comprimat vel obnitatur, sed ut stimulet, promoveat, protegat veraeque libertatis spatium tueatur”.

3. Hae profecto considerationes iusto in lumine collocant quanti momenti sit efficere ut Ecclesia se ostendat per institutiones iuridicas tamquam “ Sacramentum, seu signum et instrumentum intimae cum Deo unionis totiusque generis humani unitatis ”, id in se suscipiens, ut opere suo pastorali omnes homines ad salutem perducat, iuxta iussum et exemplum divini sui Conditoris, qui venit “ non ut iudicet mundum, sed ut mundus per ipsum salvetur ”. Eaedem autem considetationes id etiam patefaciunt, quam singulari prudentia, per quas difficultates, quantaque mole laboris “ Pontificia Commissio Codici Iuris Canonici recognoscendo ” munus suum inierit ab usque sua constitutione.

In hoc opus operam suam contulerunt XCIII Patres Cardinales et alii Episcopi variarum Continentium, uti membra; Consultores CLXXXV ab omnibus orbis terrarum partibus, Conferentiae episcopales, Curiae Romanae Dicasteria, Studiorum Universitates, Sedes culturales, aliique viri in re canonica et pastorali necnon mulieres peritia praestantes.

Ad hoc autem, quod spectabatur, oportuit potissimum tum Documenta Conciliaria atque postconciliaria diligentissime expendere; tum praeparare “ Principia quae Codicis Iuris Canonici recognitionem dirigant ”: quae sane principia Episcoporum Synodus, anno MCMLXVII et discussit et probavit: tum denique amplissima consultatione Consiliis uti omnium sive Episcoporum, sive Conferentiarum episcopalium, sive Dicasteriorum Curiae Romanae, sive Universitatum aut Coetuum quorum, quovis modo, interesset, circa proposita singulorum librorum.

Ceterum acta et publica opinio magna consideratione, atque praecipue studiosi prosecuti sunt; quorum observationes et iudicia, interdum severa, non paulum profuerunt ad subtiliorem rerum definitionem.

4. His autem diebus Vos, Patres Sessionis Plenariae, in qua universum corpus Ecclesiae quodammodo repraesentatur, non solum geographice, sed etiam quoad culturas et populorum ingenia, in id vocati estis, ut acta iudicaretis.

Ad hoc quod pertinet, video magno animi gaudio, vos impositum munus summo studio, praestabili scientia, admirabili concordia, viva sollicitudine pastorali, certo rerum usu atque animosa fiducia iniisse. Qui enim curastis ut quaestiones attenta diligentia examinaretis, iidem opiniones vestras, quae essent, prudenter ostendistis; item et considerationes et sententias.

Neque vos fugit Ecclesiae Pastores quam magni momenti sit Ius Canonicum in christiana communitate; qui illustrastis etiam quam necessarium sit ut sacerdotes scientia Iuris Canonici erudiantur, ad diversa officia quae explenda sunt ad tutelam atque confirmationem ecclesialis communionis.

Id autem praesertim non vos fugit: esse in Ecclesia necessitatem certi Iuris: ex quo sane enatum consilium atque desiderium, a vobis expressum, ut labor praeparatorius novi Codicis concluderetur, ut hic demum, definita Iuris forma, iam in usum veniret, ad bonum totius Ecclesiae.

5. Mea deinde cura erit attentissimo prorsus animo inspicere postremos fructus operis vestri necnon optata vestra de recognitione hac normarum canonicarum rite tandem terminanda.

Interea perplacet mihi gratias vobis agere de magni pretii partibus quas omnes vos sustinuistis in hac Plenaria Sessione.

Opportunitas accepta mihi pariter est ut extollam grave profecto officium quod his annis explevit “ Pontificia Commissio Recognoscendo Codici Iuris Canonici ”, cuius quidem sodales nulli pepercerunt labori ut vobis advenire permitterent hos ad felices effectus de quibus tantopere nunc laetamur.

Gratissimum meus animus illis omnibus communiter patescat: Praesidi in primis Cardinali Pericli Felici, tum sedulis etiam Secretariis Episcopo Rosalio Castillo Lara ac Reverendo Domino Villelmo Onclin, et denique Consiliariis et ipsius Commissionis administris. Omnes hi plures annos sese dediderunt rerum studio et comparationi et colloquio spectantes unam semper aedificationem Populi Dei. Grates imo ex pectore eis habeo singulis.

Ceterum facere non possum quin etiam Petri Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalis Ciriaci, primi Praesidis huius Pontificiae Commissionis, recorder atque primorum Secretariorum Iacobi S. R. E. Cardinalis Violardo, ac Reverendi Patris Raimundi Bidagor; itemque Sodalium et Consultorum, qui, vita functi, ad Patriam migraverunt.

Memorem quoque mentem meam testari cupio universis quotquot opus secuti sunt et suas quoquo modo partes ad illud contulerunt.

Retribuat omnibus Dominus copiosissimam sane remunerationem, cuius pignus sit Apostolica Benedictio quam libentissimus ego vobis impertio et illis, quos fraternae communionis amplexu in Domino foveo.

 

© Copyright 1981 - Libreria Editrice Vaticana

 




Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana