The Holy See
back up
Search
riga

SYNODUS EPISCOPORUM

XIII CŒTUS GENERALIS ORDINARIUS

 

NOVA EVANGELIZATIO
AD CHRISTIANAM FIDEM TRADENDAM

 

INSTRUMENTUM LABORIS

 

E Civitate Vaticana
2012

 

INDEX RERUM

 

Praefatio

 

Introductio

Loci, ad quos omnia referuntur

Quae e Synodo exspectentur

Arguemntum Coetus synodalis

A ConcilioVaticano II ad novam evangelizationem

De structura Instrumenti laboris

 

Caput primum

Iesus Chritus, Evangelum Dei pro homine

Iesus Christus, Evangelizator

Ecclesia, evangelizata evangelizat

Evangelium, Dei donum omni homini oblatum

De munere et officio evangelizandi

De evangelizando et renovanda Ecclesia

 

Caput secundum

Tempus Novae Evangelizationis

“Novam evangelizationem” res ipsae petunt

De scenis ac veluti prospectibus, in quibus nova evangelizatio collocatur

Novi fines in scena communicationis

Immutationes in scena religiosa

In his scenis sane, sed ut christianos decet

Missio ad gentes, cura pastoralis, nova evangelizatio

De immutationibus paroeciae et de nova evangelizatione

Quaedam definitio eiusque significatio

 

Caput tertium

Tradere fidem

De primatu fidei

Ecclesia, quam vivit fidem, tradit

De paedagogia fidei

De iis, qui in fide tradenda partes agunt

De familia, quae locus est evangelizationis exemplaris

Ad evangelizandum vocati

De fide rationem reddere sua

De fructibus fidei

 

Caput quartum

Actionem pastoralem rursus suscitare

De initiatione christiana et processu evangelizationis

De necessitate primi nuntii

Fidem tradere, hominem educare

De Fide et rerum prudentia

De fundamento cuiusvis pastoralis evangelizationis

Omnia circum vocationes vertuntur

 

Conclusio

Iesus Christus, Evangelium spem adiciens

De gaudio ex evangelizando

 

 

 

Adauge nobis fidem!(Lc 17,5). Iesum Dominum Apostoli his verbis exoraverunt, cum intellegerent sola in fide, quae donum est Dei, se posse cum Illo necessitudinem nectere privatam, ut discipulorum vocationi fierent pares. Quod quidem idcirco petiverunt, quod suos ipsi limites angustos experti erant. Non enim se ita fortes sentiebant, qui fratri dimittere debita valerent. Fides ceterum est pernecessaria ad peragenda signa, quae Regum Dei in mundo adesse praesens ostendant. Per ficum denique radicitus exsiccatam discipulorum constantiam augere vult Iesus: Habete fidem Dei! Amen dico vobis: Quicumque dixerit huic monti: “Tollere et mittere in mare”, et non haesitaverit in corde suo, sed crediderit quia, quod dixerit, fiat, fiet ei. Propterea dico vobis: Omnia, quaecumque orantes petitis, credite quia iam accepistis, et erunt vobis.(Mc 11,22-24). Fidei vero quanta sit vis ad opera ingentia perficienda Matthaeus quoque Evangelista extollit. “Amen dico vobis: Si habueritis fidem et non haesitaveritis, non solum de ficulnea facietis, sed et si monti huic dixeritis: “Tolle et iacta te in mare (Mt 21,21).

Interdum Dominus Iesus obiurgans obicit discipulis fidei parvitatem. Quibus interrogantibus, cur daemonium expellere non valuissent, respondit Magister:Propter modicam fidem vestram” (Δια την όλιγοπιστίαν ύμών) (Mt 17,20). ; Ad mare Tiberiadis, ante quam procellam sedavit, discipulos Iesus arguit:Quid timidi estis, modicae fidei?” (όλιγόπιστοι) (Mt 8,26). Se Ipsi Deo ac Providentiae committere debent, ut bona in rebus sita minime curent.Si autem fenum agri, quod hodie est et cras in clibanum mittitur, Deus sic vestit, quanto magis vos, modicae fidei?(Mt 6,30; cf. Lc 12,28). Nec dissimile est, quod factum esse videmus ante quam panes multiplicavit. Nam discipulis, qui secum panem afferre neglexerant priusquam trans fretum transferrentur, haec Dominus Iesus dixit: Quid cogitatis inter vos, modicae fidei, quia panes non habetis? Nondum intellegitis neque recordamini quinque panum quinque milium hominum, et quot cophinos sumpsistis? (Mt 16,8-9).

In Evangelio, quod conscripsit, Matthaeus, quem intentis animis consideremus, Iesum inducit, super aquis deambulantem donec ad discipulos in navicula perveniat. Ibi autem, excutiens pavorem eorum, Petri verbum non detrectat, qui haec sub condicione rogaverat:Domine, si tu es, iube me venire ad te super aquas(Mt 14,28). Petrus autem, qui primum quidem ceperat commode ad Iesum ire,Videns vero ventum validum timuit et, cum coepisset mergi, clamavit dicens: " Domine, salvum me fac! Continuo autem Iesus extendens manum apprehendit eum et ait illi: " Modicae fidei, quare dubitasti? ” (Mt 14,30-31). Iesus denique cum Petro naviculam conscendit ac cessavit ventus. Discipuli vero, hoc signum ingens admirati, ad pedes Domini se provolventes plenam fidem profitentur: Vere Filius Dei es!(Mt 14,33)”.

In Petro, quem descripsimus, pronum est deprehendere habitum magnae multitudinis peculiarem non modo fidelium, verum etiam integrarum communitatum christianarum, maxime in Regionibus antiquitus evangelizatis degentium. Nonnullae enim Ecclesiae particulares experiuntur non modo fidelium, ob fidei exiguitatem a vita sacramentis instructa et moribus christianis abscessum, sed etiam sortem eorum, qui plane in numero hominum minime credentium haberi possunt (άπιστοι; cf. Mt 17,17; 13,58). Uno eodemque tempore nonnullae Ecclesiae, etiam post quendam fervorem initialem, sentiunt deinde animi lassitudinem et pavorem ob adiuncta in mundo huius temporis difficillima. Similes Petro, ipsae quoque hostilitatem timent et vari generis temptationibus lacessuntur ac provocationibus stimulantur, quae facile vires hominis praetergrediuntur. At salus, ut Petro, ita fidelibus quoque tum privatim tum intra septa ecclesialis communitatis consideratis, a solo Domino Iesu provenire potest. Qui unus manum extendere potest, ut secus iter fidei ducat illos in locum tutum.

Quae paucis absolvimus de fide iuxta Evangelia, nobis sunt auxilio, ut argumentum illustremus XIII Coetus Generalis Ordinarii Synodi Episcoporum his verbis conclusum: “Nova Evangelizatio ad Christianam Fidem tradendam”. Quibus in adiunctis vel maius apparet pondus Fidei, quod Benedictus XVI, Pontifex Maximus, voluit Annum Fidei indicere, a die 11 octobris anni 2012 agendum, ad memoriam renovandam perinde L diei anniversarii ab inauguratione Concilii Oecumenici Vaticani II atque XX anniversarii a Catechismo Catholicae Ecclesiae primum in lucem edito. Utriusque rei celebrationem inter Synodi Coetum agemus. Iterum verum fit verbum, quod Dominus Iesus Petro apostolo dixit, ut petrae super quam Dominus aedificavit Ecclesiam suam (cf. Mt 16,19): ego autem rogavi pro te, ut non deficiat fides tua. Et tu, aliquando conversus, confirma fratres tuos(Lc 22,32). Iterum coram oculis nostris reseratur ostium fidei(At 14,27).

Ut semper fieri assolet, his quoque temporibus evangelizationis finem in hoc perspicimus, ut fides christiana tradatur. Quod quidem imprimis ad communitatem pertinet discipulorum Iesu Christi, qui ordinantur in Ecclesiis particularibus, dioecesanibus et eparchialibus, ubi fideles, rite convenientes ad cultum peragendum,Verbum Dei audiunt et celebrant sacramenta, maxime vero Eucharistiam, thesaurum fidei tradendum cordi habentes, qui tum familiaribus, tum sodalibus suae communitatis, tum denique membris paroeciarum transmitti debet. Id autem efficiunt, vitam christianam et proponentes et suo testimonio exhibentes, cui rei catechumenatus, catechesis, opera caritatis adiciuntur. Agitur hic de evangelizatione in genere, prout est opera Ecclesiae consueta. Sed, Spiritu Sancto opitulante, eiusmodi evangelizatio, quam ordinariam vocare possumus, novo quodam fervore animari debet. Necesse enim est, exquiramus novas vias et loquelas intemptatas, ut hominibus qui nunc sunt perennem Iesu Christi veritatem tradamus, qui cum semper exstet novus Idem, fons fit cuiusvis rei novae. At nonnnisi solida illa et robusta martyrum fides potest animum infundere tot propositis actionis pastoralis in mediam et in longinquam partem vergentibus, ut vita instilletur in compagibus iam exstantibus et in pastoribus vis exsuscitetur molimina moliendi, quae paria fiant necessitatibus hominum, qui nunc sunt, et exspectationi societatum huius temporis adaequata.

Vis ergo et molitio communitatum christianarum renovata velut viriditatem resitituet missioni ad gentes, quam nunc plus umquam urgere persentimus, cum ingentissimus sit numerus eorum, qui Iesum Christum plane ignorant, non modo in regionibus longinquis, verumt etiam in Civitatibus antiquitus evangelizatis.

Christifideles, dum sinunt se a Spiritu Sancto vivificari, non neglegent tot fratres sororesque, qui, licet baptizati, ab Ecclesia et a consuetudine vitae christianae abscesserunt. Ad quos maxime se convertere volunt ope novae evangelizationis, ut illi iterum detegant splendorem christianae fidei et gaudium situm in Domino Iesu coram conveniendo, intra Ecclesiam, in fidelium communitate.

De his rebus agit singulis partibus hoc Instrumentum laboris, quod nunc in lucem prodimus. Quod, cum laborum index sit Coetus synodalis proxime celebrandi, progressum est a responsis ad Lineamenta datis et in unum breviter collectis, sicut pervenerunt a Synodis Episcoporum Ecclesiarum Orientalium Catholicarum sui iuris, a Conferentiis Episcoporum, a Dicasteriis Curiae Romanae, ab Unione Superiorum Generalium, necnon ab aliis institutis et communitatibus fidelium qui suam experientiam in medium ferre voluerunt de argumento in Synodo pertractando.Consilii Ordinarii ope fulta, Secretaria Generalis Synodi Episcoporum, nonnullis hominibus vere peritis cooperantibus, hoc redegit Documentum, in quo haud pauca colliguntur, quae non nihil promittunt de Ecclesiae actuositate in Evangelio per quinque terrarum continentes nuntiando. Eodem tempore quaedam argumenta ibi describuntur altius perpendenda, ut Ecclesia valeat suum opus evangelizationis perseveranter et in futurum idonee peragere, cum rationem habeat provocationum et difficultatum, quae ab adiunctis horum temporum haud exiguae illi obveniunt. Dominico verbo fortificati, cum praecipiat: “Non turbetur cor vestrum. Creditis in Deum et in me credite.” (Io 14,1) et illuminati a Benedicto XVI, Pontifice Maximo, qui laboribus praeest, Synodi Patres parant haec mentibus agitare in oratione et auditu et communione affectuum perinde atque effectuum. Nec ipsi in hoc opere soli erunt, cum potius magno hominum comitatu stipentur, qui sine intermissione preces pro laboribus Synodi fauste perficiendis fundunt. Patres vero XIII Coetus Generalis Ordinarii, oculos etiam ad communionem Ecclesiae glorificatae elevantes, sperant validam opem sibi obventuram esse ex omnium sanctorum intercessione maximeque Mariae Virginis, quae propterea Beatae nomen promeruit, quod “credidit, quoniam perficientur ea, quae dicta sunt ei a Domino” (Lc 1,45).

Deus, qui bonus est et misericors, semper manum tendit homini et Ecclesiae, neque umquam omittit iustitiam facere electis Suis, qui tamen monentur, ut Illius manum accipientes Eius auxilium perseveranter et fideliter petant. Qui animi habitus tamen non semel et in perpetuum datur, sicut ex verbis Iesu argui licet, qui valde conturbatus rogat: Verumtamen Filius hominis veniens, putas, inveniet fidem in terra? (Lc 18,8). Ob id ipsum nunc quoque Ecclesia cum christifidelibus perseveranter id precari debet:credo, adiuva incredulitatem meam!(Mc 9,24).

Ut igitur Synodi Coetus respondeat exspectationibus et necessitatibus Ecclesiae, quae nunc est, invocemus gratiam Spiritus Sancti quemDeus effudit super nos abunde per Iesum Christum salvatorem nostrum(Tt 3,6), supplices et rogantes iterum iterumque Dominum Iesum hac prece: Adauge nobis fidem!(Lc 17,5).

 

a Nikola Eterović

Archiepiscopus titularis Cibalensis
Secretarius Generalis Synodi Episcoporum

E Civitate Vaticana, die 27 maii 2012
in Sollemnitate Pentecostes

 


INTRODUCTIO

 

1. Coetus Generalis Ordinarius Synodi Episcoporum proxime celebrandus diebus a VII ad XXVIII octobris 2012, de «Nova evangelizatione ad christianam fidem tradendam» erit, quemadmodum Benedictus XVI, Pontifex Maximus, notum effecit in conclusione laborum Coetus Specialis pro Medio Oriente Synodi Episcoporum. Quo facilius eventus singillatim appararetur, redacta sunt haec Lineamenta. Ad ipsa Lineamenta atque ad quaesita his adnexa responderunt Conferentiae Episcoporum, Synodi Episcoporum Ecclesiarum Catholicarum Orientalium sui iuris, Dicasteria Curiae Romanae et Unionis Superiorum Generalium. Praeterea allata sunt responsa a singulis Episcopis, sacerdotibus, sodalibus institutorum vitae consecratae, laicis, motibus ecclesialibus missa. In hoc coetu apparando ingens hominum numerus operam sociavit, quod quidem testimonio est, quantum cordi sit christifidelibus et Ecclesiae huius temporis, ut agatur de argumento a S. Patre selecto. Animadversiones et cogitata, quae allata sunt, omnia in unum breviter collecta leguntur in hoc Instrumento laboris.

Loci, ad quos omnia referuntur

2. Coetus synodalis proxime celebrandus convocatur temporis puncto, quod magni momenti est pro Ecclesia Catholica. Quo enim tempore ille peragetur, comemmorabitur L dies anniversarius inaugurationis Concilii Oecumenici Vaticani II et XX anniversarius a Catechismo Catholicae Ecclesiae in lucem edito, simulque aperietur Annus Fidei, quem Summus Pontifex Benedictus XVI indixit.[1] In Synodo igitur occasio nobis exhibetur propitia, ut in luce collocemus necessariam conversionem et sanctitatem, quas dies isti anniversarii instanter velut repetunt et reposcunt. In Synodo, tamquam in loco huic rei idoneo, poterimus curam conferre in necessitatem fidem iterum detegendi, ut replicemus monitum, quo, post flores Concilii Vaticani II, et Paulus Papa h.n. VI Anno Fidei primum a Se indicto hortatus est, et rursus nunc nos compellat Benedictus XVI, Pontifex Maximus. His in adiunctis Patres Synodi argumentum de nova evangelizatione tractandum sument.

3. Temporis spatium sic delineatum aliis quoque velut interpungitur locis, quorum vis maxima apparuit tum in Synodo nuc apparanda tum in opere Patrum, qui de his rebus brevi in Coetu tractaturi sunt. Praeter enim Magisterium Concilii Vaticani II, ad quod omnia protinus et aperte referuntur, nemo, ut exemplum afferamus, quicquid de nova evangelizatione hodie peragenda mente agitare potest, quin consideret, quid de hac re edixerint vel Paulus VI, in Adhortatione Apostolica Evangelii Nuntiandi, vel Iohannes Paulus Papa h.n. II in Encyclicis Redemptoris missio et in Litteris Apostolicis Novo Millennio Ineunte. Velut uno ore, plures plurimis in responsis huc allatis eiusmodi textus sumpserunt tamquam in specimen et lapidem lydium, quibuscum omnia conferrentur et compararentur.

 

Quae e Synodo exspectentur

4. In nonnullis responsis necessitas praesertim in luce collocata est, ut simul convenientes cribremus, quo modo Ecclesia nunc temporis vivit primigenam suam vocationem in Evangelium nuntiandum, coram provocationibus quibus lacessitur, ut tamen vitetur periculum, ne omnia dissipentur et in frustula dissolvantur. Plures Ecclesiae particulares (Dioeceses, Eparchiae, Ecclesiae sui iuris) aeque atque nonnullae Conferentiae Episcoporum et Synodi Ecclesiarum Orientalium, iam aliquot annos operam impendunt in apparandis viis aptis ad comprobanda et periclitanda instrumenta, quibus in evangelio nuntiando et testimonio de fide praebendo uti solent. Nam e responsis indicem hausimus paene incredibilem de inceptis, quae in variis ecclesiis temptata sunt: pro Evangelio nuntiando atque renovatis viribus proclamando in variis Ecclesiis particularibus his decenniis et documenta exarata sunt et molimina pastoralia sunt delineata et animo conceptae sunt actiones (dioecesanae, nationales, continentales) ad hominum conscientias movendas et adiuvandas idoneae, erecti sunt denique loci, in quibus christifideles ad haec molimina peragenda vocati apta formatione imbuantur.

5. Adversus tantam inceptorum copiam, ubi umbrae simul lumini apponuntur, siquidem non omnia molimina eventus ex sententia secutus est, Synodi convocatio apparuit loco occasionis propitiae, ut orbis catholicus uno motu incitatus et audiat et discernat atque praesertim ad unitatem redigat optiones et consilia, quae ad effectum deducere vocamur. In votis est, ut eventus Coetus Synodalis proxime celebrandi vires renovatas infundat communitatibus christianis itemque responsa offerat certa et definita plurimis illis quaestionibus, quae in Ecclesia huius temporis sese erumpunt de ipsius efficacia in Evangelio apte nuntiando. Tum incitamentum offerri tum opinionum concursum fieri tum denique instrumenta analytica et actionum exempla in medium poni omnes exspectant.

 

Argumentum Coetus synodalis

6. Benedictus Papa h.n. XVI, proclamans XIII Coetum Generalem Ordinarium Synodi Episcoporum proxime convocandum, communitatum christianarum animos devocare voluit in negotium primarium Ecclesiae commissum novo millennio ineunte. Vestigia premens Beati Iohannis Pauli II, Sui decessoris, qui in Iubilaeo anno 2000 celebrato, tricesimo quinto vero post conclusum Concilium Oecumenicum Vaticanum II, incitamentum prospexerat, ut Ecclesia renovato impetu assumeret munus evangelizandi sibi commissum, Benedictus Papa h.n. XVI vel impensius huic muneri instat, cuius in luce collocat indolem prorsus novam. Apostoli iussi sunt in omnes Gentes euntes discipulos facere baptizantes et ad perhibendum testimonium informantes (cf. Mt 28,19-20); hanc missionem Ecclesia fideliter servavit omnibus anteactis temporibus; ipsa nunc experimentum sui facere debet in immutationibus civium societatum humanique cultus, ob quas et radicitus reformatur perceptio sui, quae homini inest, et consectaria nonullius ponderis in modum, secundum quem homines Deo credunt, redundant.

7. Has omnes immutationes consequitur quaedam rerum perturbatio, ex qua enascuntur affectus alicuius diffidentiae passim disseminatae adversus omnia, quaecumque tradita sunt de vitae sensu, et animi multo minus prompte adhaerent deposito revelationis de altissima nostrae essentiae veritate prodito. Hinc habes defectionem a fide, quam pedetemptim aspeximus in hominum societatibus et animi cultibus, qui iam multa saecula videbantur Evangelio imbuti. Fides, cum magis usque habita sit loco rei conexae cum mero ambitu intimo et privato, in rem concessam mutata est a nonnullis etiam christifidelibus, qui quidem non desierunt cordi habere iusta consectaria ad societatem civilem, ad animi cultum, ad rem publicam gerendam ex Evangelio nuntiando pertinentia, sed parum adlaborarunt, ut vividam servarent fidem suam ipsorum et communitatum, ad quas pertinerent, quamvis fides ipsa loco invisibilis flammae sua caritate aleret et vigore donaret cetera, quae in omnium dierum vita fierent. Periculum, ne ita agendo fides et vis testimonium de Evangelio perhibendi languesceret, ad effectum – proh dolor!- deductum est in nationibus haud paucis, in quibus christiana fides temporibus anteactis plurimum contulit et humano cultui et civilis societati aedificandis.

8. Eiusmodi adiunctis obniti: id sibi quodammodo imperavit inde ab exordio sui Pontificatus Benedictus Papa h.n. XVI, qui edixit: «Ecclesia tota simul sumpta et Pastores in ipsa, similes Christo, consilium capiant oportet viam ingrediendi, ut homines educant e solitudine in locum vitae, in amicitiam Filii Dei, in Illum, qui nos vita donat, et abundantius donat».[2] Ecclesia enim persentit, se officio obstringi, ut valeat mente concipere instrumenta nova et verba inusitata, quibus etiam in solitudinibus mundi recentioris auditum faciat et intelligibilem sermonem fidei, cuius beneficio in vitam veram, quae in Deo est sita, regenerati sumus.

9. Synodi de nova evangelizatione et fide tradenda convocatio suum sibi locum invenit peculiarem in hac voluntate novae alacritatis imprimendae perinde fervori fidei atque testimonio perhibendo tam christifidelium quam communitatum ipsorum. Neque casu fit, quod Patribus in Synodo congregatis hoc argumentum perpendendum et considerandum exhibeatur, cum id potius elementum sit unius eiusdem propositi ac velut itineris, cuius gradus recentissimi fuerunt et constitutio dicasterii pro nova evangelizatione promovenda et indictio Anni Fidei dicati. E celebranda igitur Synodo id omnes exspectant, ut Ecclesia fidentiam et vires multiplicet novae evangelizationis peragendae causa, ut eius beneficio homines iterum detegant gaudium situm in credendo, et reperiant alacritatem in fide communicanda necessariam. Non id solum requiritur, ut quid novi mente concipiamus aut incepta inusitata in rem deducamus diffundendi Evangelii gratia, cum multo magis agatur de fide ita vivenda, ut munus nuntiandi Dei ratio primaria efficiatur: «missio […] Ecclesiam renovat, firmat fidem et identitatem christianam, novum infundit animi ardorem novosque dat stimulos. Fides corroboratur eam donando!».[3] 

 

A Concilio Vaticano II ad novam evangelizationem

10. Quamquam propositum novam alacritatem addendi evangelizationi, quam Ecclesia peragit, recentissime expressum videmus in deliberationibus, quibus Benedictus Papa h.n. XVI ea, quae modo delineavimus, mandavit ac iussit, tamen radices eiusmodi consilii multo altius immittuntur: id enim tum magisterium et ministerium apostolicum Pauli Papae VI tum Iohannis Pauli II animavit et refecit. Origo tamen ultima huius propositi altius est repetenda in Concilio Vaticano II, cuius ea fuit voluntas, ut responderet hominibus et ipsis christifidelibus, qui ob immutationes et lacerationes, quae in rebus humanis tunc temporis fiebant, quadam vertigine et animi perturbatione graviter laborabant. Eiusmodi autem responsa Concilium exquirebat, quae non redolerent atram futurorum exspectationem aut neglegentem rerum abnegationem[4], sed vestigium in se referrent virtutis regenerationis sitae in illa universali vocationem ad Salutem[5], quam Deus unicuique homini praestituit.

11. Ita Concilium Oecumenicum illud actionem evangelizandi inter res primarias collocavit: nam in Christo, lumine Gentium,[6] integrum humanum genus suam reperit naturam primigenam et veram,[7] quam peccatum haud parum obscuravit; Ecclesiae autem, cuius in vultu hoc lumen reverberatur, munus committitur, ut Iesu Christi[8] evangelizationem producere pergat, quam rebus quoque huius temporis immutatis aptare et accommodare debet. Hoc in rerum prospectu, evangelizationis officium locum principem occupat in Concilio, quod vehementer adlaboravit, ut renovatum impetum et fervorem adderet eiusmodi missioni. Pro ministris ordinatis: evangelizatio est munus episcoporum[9] atque presbyterorum.[10] Multo magis haec missio Ecclesiae primaria est officium, quo quilibet christifidelis baptizatus obstringitur;[11] esse autem evangelizationem quasi solum et fundamentum missionis Ecclesiae perbelle enodavit integrum decretum Ad gentes, in quo id ostenditur, ope evangelizationis aedificari et corpus Ecclesiarum particularium et cuiuslibet communitatis christianae in universum. Ubi hoc pacto recte intellegatur, evangelizationis opus non redigitur in aliquam actionem inter alias dispersam, verum in motum, quo Ecclesia permeatur, vis fit, per quam ipsa suum consequi finem valet: ut nempe universali vocationi ad sanctitatem respondeat.[12]

12. Vestigiis Concilii ingressus, Paulus Papa VI velut e longinquo iam prospexerat, officium de evangelizatione susceptum esse vehementer et quam celerrime novo impetu reficiendum, propter plurimos homines, qui, quamvis baptizati, a religione christiana abalienati vitam Christi praeceptis contrariam degerent; sunt homines simplicis cordis, qui quadam fide sunt imbuti, sed eius fundamenta haud satis norunt. Crescit in dies numerus eorum, qui sibi esse necesse sentiunt, Iesum Christum aliter cognoscere, cum satis sibi non habeant, de Illo aliquid quodammodo in pueritia didicisse.[13] Eidem rei Pontifex, Concilii doctrinam fideliter secutus,[14]id adiciebat: Ecclesia evangelizationem operans «eo coniti debet continenter, ut apta subsidia et sermonis ratio quaerantur ad revelationem divinam et fidem in Iesum Christum alterutri primum vel iterum proponendam».[15]

13. Iohannes Paulus Papa II hoc officium sumpsit loco cardinis, in quo verteretur amplissimum Magisterium, quod exercuit; in notione enim novae evangelizationis, quam pluries tum dicendo tum scribendo altissime investigavit, velut summam posuit officii et muneris Ecclesiae nunc commissi, maxime in regionibus antiquitus christiano cultui addictis. Eiusmodi propositum protinus pertinet ad relationem cum mundo externo, sed semper praeponit et ante omnia requirit perennem in semetipso renovationem, ut continenter gressus fiat ab evangelizata, ut ita dicamus, Ecclesia ad evangelizantem. Satis sit hic quaedam Eius verba recolere: «Integrae regiones nec non nationes in quibus anteacto tempore religio et vita christiana florebant, quae vivacis ac operosae fidei communitates excitabant, nunc rebus adversis premuntur ac non raro radicitus sunt transformatae, gliscentibus indifferentismo, saecularismo et atheismo. Agitur praesertim de regionibus et nationibus “Primi Mundi” qui dicitur, in quibus oeconomica prosperitas et consumendarum rerum cupiditas, quamquam etiam terribilibus paupertatis et miseriae adiunctis commixtae, inhiant ac proclamant ita esse vivendum “etsi Deus non daretur”. [...] In aliis vero religionibus vel nationibus, ubi adhuc modo vivido pietatis ac religiositatis christianae popularis servantur traditiones, hoc morale ac spirituale partrimonium, prementibus multiplicibus causis, inter quas saecularizatio et sectarum diffusio recensendae sunt, periculum subversionis patitur. Quare solummodo nova evangelizatio limpidum ac profundum fidei incrementum firmare potest, quod ex his traditionibus vim authenticae efficiat libertatis. Utique consortium humanum spiritu christiano ubique denuo imbuendum est. Id tamen possibile erit, si christianus communitatum ipsarum ecclesialium contextus, quae his in regionibus et nationibus degunt, renovetur.».[16]

14. De Concilio Vaticano II ac de nova evangelizatione saepius docet in Magisterio Suo Benedictus Papa XVI. In allocutio, qua omina pro Nativitate dominica Curiae Romanae fudit, anno 2005 – quadragesimo vero post conclusum Concilium anniversario -, ille in luce collocavit, adversus “hermeneuticen discontnuitatis et ruptionis”, insigne momentum inhaerens «“hermeneuticae reformationis, renovationis, salva continuitate unius subiecti, Ecclesiae, quam Dominus nobis dono dedit; quod subiectum tempore progrediente crescit et augetur, cum tamen semper maneat idem, subiectum unicum Populi Dei iter facientis».[17] Cum autem indiceret Annum Fidei dicatum, Sanctus Pater vota fecit, ut eiusmodi eventus posset «opportunam dare occasionem, ut intellegatur scripta, hereditate a Patribus accepta, ad beati Iohannis Pauli II verba, pretium non amittere nec fulgorem». Idemque dein adiecit: «Nos quoque magnopere id confirmare volumus quod de Concilio paucis post mensibus a Nostra ad Petri Successoris munus electione diximus: “Si id legimus ac recta hermeneutica percipimus, ipsum esse fierique magis ac magis potest magna vis ad Ecclesiam renovandam, quod est semper».[18] Propterea, ut quaedam responsa ad Lineamenta missa animadvertunt, his tamquam normis et monitionibus a Summo Pontifice Benedicto XVI, decessorum vestigia premente, datis loco ducis uti possumus, ut de tradenda fide in nova evangelizatione tuto disputemus, intra Ecclesiam, quae aeque attento animo percipiat, quibus provocationibus a mundo huius temporis lacessatur, atque tenacissima maneat suae vivae traditionis, cuius partem eximiam agnoscimus fuisse Concilium Vaticanum II.

 

De structura Instrumenti laboris

15. Id e disceptationibus synodalibus omnes exspectant, ut evolvantur et altius recognoscantur ea, quae Ecclesia his decennis perfecit. Propter molem insignem propositorum et documentorum, quae iam sunt producta evangelizationis causa, ut renovato nempe impetu praebeatur, nonnullae Ecclesiae particulares edixerunt, sibi in votis non ita esse scire, quid facere debeant, sed potius, locum habere, ubi commode et oportune intellegere possint omnia, quae et quomodo adhuc effecta sint. Ut e plurimis responsis discimus, merum argumentum nuntiatum et opus ad Lineamenta exaranda perfectum iam copiam fecerunt communitatibus christianis percipiendi fortius et actuosius, quantum urgeat hodie officium novae evangelizationis, qua omnes ac singuli coguntur. His insuper, quod in lucro quoque est ponendum, propter spiritum communionis mundum, qui provocat et lacessit, fidentius contueri valent.

16. Multi, qui responderunt, non celant incommodum, quod Ecclesia provocatur ad novam evangelizationem conscia eius, quod immutationes non tangunt solum mundum et animi cultum, verum etiam et imprimis ipsam Ecclesiam in sui communitatibus, actionibus, identitate. Iudicium igitur et spiritum discretionis plures indicant loco instrumenti pernecessari et incitamenti, quo fidentius Ecclesia et promptius cum nostri temporis adiunctis contendat. Itaque hoc Instrumentum laboris, in hac veluti semita collocatum, quattuor constat capitibus, quae utiliter praebent res praecipuas et ostendunt instrumenta, quae faveant eiusmodi meditationi atque iudicio.

17.Caput primum erit de iterum detegendo evangelizationis cardine, quem in experientia fidei christianae reperimus: nam congressio cum Iesu Christo, Evangelio Dei Patris pro homine, nos transformat et congregat et immittit, per donum Spiritus, in vitam novam, quam iam nunc experimur, ob idipsum, quod in Ecclesia nos persentimus esse congregatos; qua re laetanter proicimur, ut egressi in vias totius mundi, donec compleatur Regnum Dei, accepti doni testes et nuntii beati fiamus. In altero textus capite meditatio efficitur de discretione ad iudicium ferendum de immutationibus, quibus modus, quo fidem ipsi vivimus, contingitur, quarum consectaria in nostras communitates christianas redundant. Causae expenduntur, cur novae evangelizationis notio diffundatur, et diversi generis formae, secundum quas in ipsa Ecclesiae particulares inter se diversae semetipsas agnoscunt, aestimantur. In tertio capite inquiruntur loci peculiares, instrumenta, subiecta, actus, quorum ope fides christiana traditur: liturgia nempe et catechesis et caritas in tradenda fide, quam profiteri, celebrare, vivere, precari debemus. Haud dissmiliter, in capite quarto et extremo, disputatur de actuositatis pastoralis paene regionibus Evangelio nuntiando et tradendae fidei maxime consecratis. Agitur scilicet de locis consuetis et receptis, quorum in numero tamen peculiari attentione recentiores prosequemur, qui exorti sunt ad respondendum incitamentis et sollicitationibus, quas meditatio de nova evangelizatione ponit tum communitatibus christianorum, tum rationi, iuxta quam illi fidem suam vivunt.

 

Caput primum

 

Iesus Christus, Evangelium Dei pro homine

 

«Impletum est tempus, et appropinquavit regnum Dei;
paenitemini et credite evangelio»
 (Mc 1,15)

 

18. Non est christianorum fides mera doctrina aut sapientia aut corpus normarum morumque aut denique traditio. Fides christianorum est vera congressio et necessitudo cum Iesu Christo instituta. Fidem igitur tradere idem est atque ubique et semper condere condiciones idoneas, ut eiusmodi congressio hominum cum Iesu Christo efficiatur. Finis cuivis evangelizationi propositus est, ut eiusmodi congressio fiat more simul et intimo ac personali et publico atque communitario. Sicut Benedictus Papa h.n. XVI confirmavit «Ad initium, cum quis christianus fit, nulla est ethica voluntas neque magna quaedam opinio, verumtamen congressio datur cum eventu quodam, cum Persona quae novum vitae finem imponit eodemque tempore certam progressionem. […] Quoniam prior nos Deus dilexit (cfr 1 Io 4, 10), nunc non est iam tantum «praeceptum» amor, verum est responsio erga amoris donum, quo Deus nobis occurrit.».[19] Intra christianam fidem occursus et relatio Christi fit «secundum Scripturas» (1 Cor 15,3.4). Ecclesia ipsa formam sumit ex gratia huius relationis.

19. Haec cum Iesu congressio, beneficio eiusdem Spiritus, est donum magnum, quo Pater homines donavit. In hanc congressionem praeparamur Ipsius gratia in nobis agente. In hanc congressionem allicimur simulque transfiguramur, dum introducimur in novas nostrae identitatis regiones, participes facti vitae divinae (cf. 2 Pt 1,4). Post eiusmodi congressionem nihil iam immutatum relinquitur, cum omnia specie induantur metanoias, seu conversionis, quam Iesus ipse excusse poscit (cf. Mc 1,15). Fides, prout est congressio cum Christi persona, formam sumit relationis cum Illo, speciem induit memoriae Illius maxime in Eucharistia et in Verbo Dei atque in nobis efficit mentem Christi in gratia Spiritus Sancti; ob quam mentem agnoscimus nos fratres esse, a Spiritu in Ecclesiam coadunatos, ut ipsi munere fungamur testium et nuntiorum Evangelii huius. Ob hanc congressionem idonei efficimur, qui res agamus novas et agentes opera conversionis, quae Prophetae nuntiarunt (cf. Ger 3,6ss.; Ez 36,24-36), testimonium perhibeamus de nostra vita penitus transmutata.

20. In hoc primo capite peculiari attentione consideratur haec pars evangelizationis praecipua, quoniam responsa ad Lineamenta missa necessitatem in lucem collocarunt confirmandi hunc velut nucleum et fundamentum totius fidei christianae, cuius tamen cognitione non nulli christifideles carent. Oportet igitur fundamentum theologicum novae evangelizationis non modo non neglegatur, verum adeo auditum fiat, ut, qua est virtute et indole germana, Ecclesiam in evangelio nuntiando corroboret et consentanee instituat. Novam igitur evangelizationem habeamus tamquam luculentam occasionem metiendi, quantopere christiani animo fideli munus a Iesu Christo sibi commissum servarint. Nova enim evangelizatio est tempus acceptabile (cf. 2 Cor 6,2), ut christifideles simul et communitates conversi aquam hauriamus ex ipso fidei fonte, quo promptiores ut ad evangelizandum, ita ad testimonium perhibendum esse possimus. Nam evangelizatio atque testimonium, quamquam in actiones transeunt, tamen ante omnia sunt habitus, qui, loco fructuum ex fide germinantium, qua continenter purificantur atque convertuntur, ex congressione cum Iesu Christo in vitas nostras, ut ex Evangelio Dei pro homine dato, prosiliunt et effunduntur.

 

Iesus Christus, Evangelizator

21. «Iesum ipsum, Evangelium Dei, primum eundemque maximum Evangelii praeconem exstitisse» [20]nemo ignorat. Iesus enim se fert esse missum ad proclamandam plenitudinem divini Evangelii, quemadmodum Ipse, per omnes Israelitarum generationes, praenutiatus erat in Scripturis, praesertim per os Prophetarum. Principium narrationis Marcus in Evangelio adnectit «Initio evangelii Iesu Christi» (Mc 1,1) congruenter Sacris Scripturis: «Sicut scriptum est in Isaia propheta» (Mc 1,2). In Evangelio verum, quod Lucas exaravit, Iesus, cum Nazareth venisset, ad Synagogam in omnium conspectum prodiens, Scripturas perinde legit atque sua praesentis implevit virtute: «Hodie impleta est haec Scriptura in auribus vestris» (Lc 4,21). Matthaeus autem, in Evangelio quod conscripsit, plurimos inter se quodam ordine conglutinat locos vaticinia impleta testantes, quo altius lecturi naturam Iesu perspiciant, a Prophetis initium sumentes (cf. Mt 1,22; 2,15.17.23; 4,14; 8,17; 12,17; 13,35; 21,4). Iesus, dum apprehensus in custodiam ducitur, his verbis res consummat: «Hoc autem totum factum est, ut implerentur scripturae Prophetarum.» (Mt 26,56). Iuxta denique Iohannem in Evangelio, discipuli talis congruentiae testimonium palam dicunt, nam post primum occursum, id Philippus asseruit: «Quem scripsit Moyses in Lege et Prophetae invenimus» (Io 1,45). Per sui ministerii spatium Iesus non obscure sibi e Scripturis, quibus artissime devincitur, testimonium perhiberi protestatur: «Scrutamini Scripturas, quia vos putatis in ipsis vitam aeternam habere; et illae sunt, quae testimonium perhibent de me» (Io 5,39); «Si enim crederetis Moysi, crederetis forsitan et mihi; de me enim ille scripsit» (Io 5,46).

22. Ut Evangelistae uno ore consentiunt, Evangelium Iesu praeconium Scripturarum et penitus repetit et assidue continuat perfecteque implet. Propter hanc ipsam continuitatem, quid novi Iesus exhibeat simul evidenter apprehendimus et plane intellegimus. In evangelizando enim, res repetit a praecedentibus incohatas. Quae Iesus agit, quae dicit, omnia solo Scripturae lumine collustrata intellegemus. Dominus Resurgens, quemadmodum Lucas narrat, omnia hac ratione prospiciens his verbis consummat: «Haec sunt verba, quae locutus sum ad vos, cum adhuc essem vobiscum, quoniam necesse est impleri omnia, quae scripta sunt in Lege Moysis et Prophetis et Psalmis de me» (Lc 24,44). Ceterum hoc postremum donum discipulis largitus est, cum «aperuit illis sensum, ut intellegerent Scripturas» (Lc 24,45). Iesus, qui artissimo vinculo Scripturis in corde populi infixis devincitur, demonstra, se esse Evangelizatorem qui Legem, Prophetas, Sapientiam Israelitarum perinde renovat atque in plenitudinem consummat.

23. Evangelizans Iesus eum sibi finem proponit, ut homines in suam, qua intime Patri ac Spiritui devincitur, necessitudinem attrahat et alliciat. Propterea novissime praedicat vel miracula agit: ut eam salutem nuntiet, quae, licet morbis sanandis manifesta fiat, tamen non rebus ad societatem hominumve cultum pertinentibus immutandis terminatur, sed hominibus copiam facit, qui, dum intime sentiunt, se amore Dei comprehendi, experiendo vultum Patris amantissimi et magnanimi agnoscere discant (cf. Lc 15). Quae tum dicendo tum agendo revelat, ea Scripturis Prophetarum proxime adhaerent. Cuius rei signum disertissimum videmus miracula a Iesu coram discipulis a Iohanne Baptista missis peracta. His signis manifestum fit, esse Iesum eundem, quem Prophetae eloquentissime praenuntiaverant venturum. Haec autem Lucas in Evangelio scribit: «In ipsa hora curavit multos a languoribus et plagis et spiritibus malis et caecis multis donavit visum. Et respondens dixit illis: “Euntes nuntiate Ioanni, quae vidistis et audistis: caeci vident, claudi ambulant, leprosi mundantur et surdi audiunt, mortui resurgunt, pauperes evangelizantur”» (Lc 7,21-22). His verbis Iesus pandit significationem plenam propriamque suis actibus insitam, siquidem sermoni Prophetarum signa peracta multiplici ratione congruunt et tenaci vinculo conectuntur (cf. praesertim Is 29,18; 35,5.6; 42,18; 26,19; 61,1).

Quod autem Iesus non infabre ac sine arte cum hominibus ageret, id pars praecipua haberi debet eius rationis evangelizandi. Nam Iesus, cum omnibus affabilis esset, nullius sermonem detrectabat, nullius denique segregabat: et pauperes, imprimis, admittebat et divites, qualis Zacchaeus vel Ioseph ab Arimathaea fuit, accipiebat et advenas, ut centurionem vel mulierem Syriphenissam, non propulsabat; aditum sui permittebat non modo iustis, ut Nathanaeli, verum etiam meretricibus et peccatoribuss, quibuscum discumbere non fastidivit. Noverat enim Iesus cor hominis tangere, ut in ipso fidem gigneret Dei, qui primus amat (cf. 1 Io 4,10.19), cuius amor nos semper antecedit neque e meritis pendet, quoniam id, quod Deus est, amore constat: «Deus caritas est» (1 Io 4,8.16). Ille igitur fit disciplinae imago evangelizanti Ecclesiae proposita, cui Ipse veluti fulcrum christianae fidei ostendit, ut nempe credamus amori per ipsum amoris vultum atque vocem, Iesum Christum.

24. Evangelizans Iesus hominem prorsus naturaliter ducit ad experiendam conversionem: unusquisque homo vocatur in conversionem, ut credat se a Deo miserentissimo diligi et amari. Eo magis augebitur Regnum, quo fidentius didicerit homo ex imo corde tacitis precibus Deum Patrem (cf. Lc 11,2; Mt 23,9) vocare, ut Iesu Christi exemplum secutus, libere sponteque agnoscat, bonum suae vitae in facienda Illius voluntate situm esse (cf. Mt 7,21). Evangelizationem, vocationem in sanctitatem, conversionem ita patet inter se internecti, ut velut in unum coalescentes hic et nunc ad experieundum in Iesu Regnum Dei admittant omnes, qui vicissim filii Dei facti sint. De Evangelizatione, igitur, et vocatione in sanctitatem et conversione dicimus: Synodi autem erit meditari et relegere, quonam pacto tria haec iam praesentia adsint et suis cuiusque fructibus nostras alant in omnium dierum vita communitates.

 

Ecclesia, evangelizata evangelizat

25. Qui Evangelium animo sincero exceperunt, ob ipsum donum acceptum et propter fructus in ipsis indidem nascentes, in nomine Iesu in unum congregantur, ut aeque fidem acceptam et participatam custodiant alantque, ac suae vitae experientiam propagent et multiplicent. Ut in Evangeliis (cf. Mc 3,13-15) narratum legimus, discipuli, qui cum Iesu fuerant, quocum vixerant, a quo didicerant novam experiri vitam, cuius vitae divinae participes facti erant, missi sunt, qui vicissim evangelizarent: «Convocatis autem Duodecim, dedit illis virtutem et potestatem super omnia daemonia, et ut languores curarent. […] Egressi autem circumibant per castella evangelizantes et curantes ubique.» (Lc 9,1.6).

26. Aeque post mortem ac Resurrectionem, Dominus Iesus Christus missionem discipulis committens (cf. Mc 16,15) palam iubet, Evangelium esse omnibus proclamandum, ut unusquisque omnia, quae Ille mandaverit, servare discat (cf. Mt 28,20). Paulus apostolus ex ipsius verbis est «apostolus […] segregatus in Evangelium Dei» (Rm 1,1). In hoc igitur stat munus Ecclesiae, ut perficiat traditionem Evangelii, et Evangelium proclamet et doceat, quod «virtus enim Dei est in salutem omni credenti» (Rm 1,16); Evangelium autem novissime nihil aliud quam Iesus Christus exstat (cf. 1 Cor 1,24). Constat iam probe nobis de Evangelio dicentibus esse de Sermone vivo cogitandum et efficaci, qui simul quae dicit operatur (cf. Eb 4,12; Is 55,10); de homine nempe loquimur Iesu Christo: Sermone Dei decretorio, qui homo factus est.[21]

Ut in Iesu, ita et in Ecclesia, eiusmodi evangelizandi missionem Deus virtute scilicet Sancti Spiritus operatur. Apostoli, qui die Pentecostes Spiritum dono acceperant, facti testes et prophetae, confirmati in veritate, quam cum Iesu et a Iesu (cf. At 1,8; 2,17), participaverant ac didicerant, tranquilla quadam fidentia divinitus perfusi, quicquid de Iesu experti erant, ceteros protinus docent et spem in cordibus ardentem tradunt. Spiritus enim illis largitur virtutem idoneam, ut de Iesu testimonium dicant “audenter (parresia)” (cf. At 2,29), eorumque verba praeter Iersusalem in omnem Iudaeam et Samariam, et usque ad ultimum terrae exierunt.

27. Ecclesia ab initio hucusque idem semper vivit. Huius veritatis iam exploratae vim Paulus Papa VI ad hanc item aetatem quam maxime pertinere docuit: «Iussus Duodecim datus - Ite, praedicate Evangelium - in cunctos christianos valet, etsi diversa ratione. […] Hoc Ecclesia probe novit. […] Siquidem evangelizandi munus habendum est gratia ac vocatio Ecclesiae propria, verissimamque eius indolem exprimit. Ecclesia evangelizandi causa exstat, id est ut praedicet ac doceat verbum Dei, ut per eam donum gratiae ad nos sperveniat, ut peccatores cum Deo reconcilientur, ut denique Christi sacrificium in perpetuum repraesentet in Missa celebranda, quae eius mortis eiusque gloriosae Resurrectionis memoriale est.».[22]Ecclesia igitur a mundo non recedit, sed instanter evangelizat, id probe sciens, in proferenda Iesu missione, se fieri participem divinae condicionis, ut, quae a Spiritu impellitur ad omnibus evangelizandum, in semetipsa experiatur a Resurgente Christo iterumque vivente in communione Dei Patris aeque se collocari. Ecclesia, quicquid agit, numquam in se conclusa vivit, sed evangelizat assidue, ut nostri Dei vultum trinitarium palam faciat. Sicut in Actibus Apostolorum legimus, usque ad intima vitae: orationem dicimus, et Sermonis auditum et Apostolorum doctrinam ac vivam fratrum caritatem panisque fractionem (cf. At 2,42-46), omnia denique non ante suum plenum consequuntur intellectum, quam testimonium fiunt, stuporem exsuscitant, provocant conversionem, exeunt in praeconium et evangelizant, tum universa Ecclesia tum unoquoque baptizato operam sociantibus.

 

Evangelium, Dei donum omni homini oblatum

28. Evangelium est, nos a Deo diligi et vocari, qui intra Iesum in Spiritu vitae Patris participes fiamus: o donum mirabile cunctis hominibus oblatum! Id ipsum Iesus praedicit, dum omnes in conversionem invitat, propter Regnum Dei. Iesus, ut hanc partem extolleret, proximus fuit iis, qui ad marginem societatis erant remissi; quibus praeoptatissime Evangelium proclamavit. A principio ministerii, Iesus praedicat, se missum esse, qui beatum nuntium pauperibus proclamaret (cf. Lc 4,18). Pro illis, qui a ceteris neglecti despectui habentur, hanc legem promulgat: «Beati pauperes» (Lc 6,20); exclusae autem et derelictae multitudinis consuetudine utitur, ut sua ipsorum vita liberationem experiantur (cf. Lc 5,30; 15,2); cum ultimis discumbit, tamquam paribus et sodalibus se socium adiungens (cf. Lc 7,34), quo facilius isti, tali ope suffulti, sentiant divinam in se dilectionem, in qua misericordia Iesu lucet immensa, qui egenos ac peccatores tenerrimo complectitur amore.

29. Non minus hominum corpora quam animas Regnum Dei liberat et salva facit. Duplici agendi ratione Iesu evangelizantis verba exornantur: morbos enim sanat et dimittit peccata. Tot aegroti sanitati restituti ac refecti luculenter exprimunt et significant Iesu miserationem humani generis dolentis sollicitissimam, ac dum praedicunt, in Regno nullum morbum aut luctum amplius futurum esse, interea ex hoc ipso tempore ostendunt, Christum missum esse, qui gravissimis mortales exoneraret cruciatibus (cf. Ap 21,4). Ex Iesu tamen sententia, consanationes simul et signum spiritualis salutis exsistunt, siquidem anima peccatis exsoluta est. Sanando igitur Iesus in fidem vocat et in conversionem appellat ac desiderium condonationis accendit (cf. Lc 5,24). Post fidem acceptam, consanatio introducit in salvationem (cf. Lc 18,42). Turba hominum a daemoniis liberata, quorum obsessio fines malorum pangit et veluti signa movet peccatorum adversus Deum rebellantium, id palam facit: «pervenisse in vos Regnum Dei» (Mt 12,28), nam Evangelium, cuilibet homini dono datum, nos salute donatos in viam immittit transfigurationis, ut participes divinae vitae facti, eius virtute etiam nunc renovemur.

30. «Argentum et aurum non est mihi; quod autem habeo, hoc tibi do: In nomine Iesu Christi Nazareni surge et ambula!» (Act 3,6). Petrus apostolus satis est documento, Ecclesiam non destitisse fideli relatione Evangelium nuntiare, cuivis homini beneficum. Petrus viro claudo stipem mendicanti vicissim offert Evangelii donum, ut sanitati redditus viam ingrediatur salvationis. Itaque tempore procedente, evangelizando Ecclesia velut corpus ac speciem praebet oraculo Revelationis canenti: «Ecce, nova facio omnia» (Ap 21,5), dum genus humanum eiusque vices intrinsecus transmutantur, ne ab hominum societate, in qua vivunt, fides Christi et Ecclesiae vita amplius sint alienae, utque cunctas res permeantes reforment.[23]

31. Hoc est evangelizare: Evangelium offerre, quod homines, mundum, vivendi casus transfigurat. Tunc Ecclesia evangelizat, cum per virtutem Evangelii nuntiati (cf. Rm 1,16), quamlibet humanae vitae partem in Iesu mortuo ac Resurgente (cf. Rm 6,4) regenerat et novitate baptismi atque evangelicae conversationis homines tinguit, ut relationi Patris Filiique devincti potentiam Spiritus persentiant. Fidem tradere est finis evangelizationi propositus, ut homines per Christum ad Patrem in Spiritu adducantur (cf. Eph 2,18). Ita quidem experimur inauditam Evangelii virtutem, qua se quisque transmutari advertit. Nostra vero aetate hoc persuasum vehementius defendere possumus, post tot saeculorum exempla fidentiae, deditionis, audaciae, intuitionis rationisque fulgidissima, quae Ecclesiam collustraverunt cunctis hominibus Evangelium nuntiantem; quam multa altissimae ubique terrarum sanctitatis signa sunt gesta per et homines cunctis notos et opera summae significationis plena! Ecclesiae particulares cunctae certatim gestiunt laudibus sanctorum, qui splendidissime et agendo et potissimum testificando evangelizationem renovato impetu et viribus refectis instauraverunt. Ut species sanctitatis insignes, omnes illi homines acerrimis mentium ingeniis non errarunt praesagientes novas istius officii semitas, quarum vestigia in scriptis, precibus, viis rationibusque docendi, itineribus spiritualibus, rationibus initiationis, in operibus denique et institutis educationis fulgentissima posteris reliquerunt.

32. Quaedam vero responsa, quamquam ex sincera animi persuasione talia sanctitatis exempla commemorant, tamen non reticent obstacula, quae salebrosum efficiunt iter eiusmodi experientias saeculo nostri temporis communicare volentibus. Interdum adeo videntur res et opera saeculis anteactis adhaerere, ut quibusdam quasi vinculis inexplicabilibus comprehensa, iam non valeant etiamnunc indolem evangelicam prodere, qua nihilo minus penitus constant. De his obicibus erit Patribus meditandum, ut inveniant quibus causis et limitibus profundis nonnulla institua ecclesialia distineantur, dum divini Evangelii latores ad ipsa pertinentes student tum agendo tum testificando se monstrare fide dignos, quoties Sermonem proclamantes verba auditoribus accommodare conantur.

 

De munere et officio evangelizandi

33. Cuilibet homini ius est audiendi Iesum Christum, Evangelium Dei pro homine revelatum. Similes mulieri Samaritanae ad puteum etiam nunc homines sitiunt audire Iesu praeclara verba «Si scires donum Dei» (Io 4,10), ut inde emergat salutis desiderium in corde hominis reconditum: «Domine, da mihi hanc aquam, ut non sitiam» (Io 4,15). Ius, ut omnes Evangelium audiant, diserte novit Paulus apostolus. Qui, proclamator indefessus, perspecta Evangelii vi universali, se officio protestatur nuntiandi obstrictum: «Nam si evangelizavero, non est mihi gloria; necessitas enim mihi incumbit. Vae enim mihi est, si non evangelizavero!» (1 Cor 9,16). Quod ipse audivit, omnes mares feminaeque audire possint, oportet: «Christus dilexit nos et tradidit seipsum pro nobis» (Eph 5,2). Multo magis, omnes mares feminaeque allectos se persentiant oportet in illam Christi nobiscum necessitudinem intimam et transfigurantem, quae ex Evangelio exoritur nuntiato: «vivo autem iam non ego, vivit vero in me Christus; quod autem nunc vivo in carne, in fide vivo Filii Dei, qui dilexit me et tradidit seipsum pro me» (Gal 2,20).[24] At, nemo talia experietur, quin praenuntiantem audiverit: «Quomodo ergo invocabunt, in quem non crediderunt? Aut quomodo credent ei, quem non audierunt? Quomodo autem audient sine praedicante?» (Rm 10,14, cf. Is 52,1).

34. Non obscure igitur pervidemus in quocumque opere Ecclesiae inesse potissimum quid evangelizationis, quod numquam separari debeat a cura et studio opitulandi omnibus, ut in fide Christum cognoscant, quem finem novimus esse principem evangelizationis. Si prout Ecclesiae filii «inter homines notiones, habilitates, facultates et artificia et instrumenta tantum apportamus, parum quidem afferimus»[25]. Causa et origo totius evangelizationis in amore Christi est, ut homines aeternam salutem adipiscantur. Quae gratuito acceperunt, ea pariter gratuito donare sinceri evangelizatores dumtaxat optant et exquirunt: «Ab ipsis Ecclesiae exordiis discipuli Christi adlaborarunt, ut homines ad Christum Dominum confitendum converterent, non actione coercitiva neque artificiis Evangelio indignis, sed imprimis virtute verbi Dei.».[26]

35. Apostolorum missio, quae in Ecclesia prisca continuata est, etiamnunc exemplar primarium omnibus hominum aetatibus offert: saepe tamen eam missionem sanguis martyrum rigavit, neque tantum a principio verum etiam saeculo praeterito, immo adeo nostra ipsorum memoria. At ob martyrium testes sunt fide digni, quia non sibi dominium questumve quaerunt, sed pro Christo suam ipsi tradunt vitam. Universo mundo manifestam efficiunt virtutem mitem et dilectionis in homines plenam, quam accipiunt Christi sectatores, qui audent semetipsos quoque tradere, quemadmodum Iesus praenuntiaverat: «Si me persecuti sunt, et vos persequentur» (Io 15,20).

Non desunt tamen, nescio quo pacto, qui falso propugnent sententias, quae libertatem Evangelii nuntiandi reapse reprimunt et coercent. Saepe his temporibus «plus plusque in dies tanta crescit confusio ut nonnulli mandatum missionarium Domini (cf. Mt 28, 19) quin audiatur impediant et quin ad actum deducatur. Saepe de religiosis quaestionibus est qui putet conatum quemlibet ceteris persuadendi esse limitem hominis libertati impositum, ut tantum liceret suas expromere opiniones hortarique unumquemque ad agendum conscientia duce, quin promoveatur eius conversio ad Christum et ad catholicam fidem; item aiunt satis esse homines adiuvare, ut magis ipsi fiant homines vel in sua religione firmiores; ceterum sufficere curam ut civium consortiones fundentur, quae valeant operari pro iustitia, libertate, pace et mutua solidarietate. Praeterea, sunt qui teneant nullum esse faciendum nuntium de Christo eis qui nondum illum noverint, neque fovere eorum ingressum in Ecclesiam, cum possint salvari quin explicite Christum noverint et quin sollemniter Ecclesiae fuerint incorporati.».[27]

36. Quamquam posse homines non christianos a Deo gratiam arcanis viis donante[28]servari, non infitias damus, tamen Ecclesiae non licere id ignorare, quod quilibet gestit Dei vultum cognoscere verum, ut iam nunc amicitiam vivat Iesu Chisti, qui Deus nobiscum est. Propter plenam Christo adhaesionem et in Ecclesiam ingressum libertas hominis non modo non imminuitur, verum adeo extollitur atque extenditur in plenitudinem amoris gratuiti et salutis omnium hominum solliciti. O donum inaestimabile, ut uno complexu iuncti amici Dei una vivant, ob communionem carnis et sanguis divini Filii, cuius vitam sumunt, a quo peccatis certissime absolvuntur, cuius in caritate ex fide nata degunt. Haec bona Ecclesia omnes participare studet, ut veritatis et salutem idoneis subsidiis plenissimam habentes «in libertatem gloriae filiorum Dei» (Rm 8,21) ingrediantur. Ecclesia, dum fidem nuntiat atque tradit, Deum imitatur, qui Se per donum Filii mundo communicat atque effuso Spiritu Sancto homines regenerat in filios Dei.

 

De evangelizando et renovanda Ecclesia

37. Ut quae evangelizet, Ecclesia suam missionem vivit iterum iterumque a principio semetipsam evangelizando. «Etenim, quatenus credentium communitas, itemque communitas spei, quae vivendo exprimitur cum aliisque communicatur, itemque communitas fraterni amoris, ipsi necesse est, ut continenter audiat et id in quod Credit, et suae spei rationes, et novum amoris praeceptum. Quatenus Dei populus, qui mundo inseritur ac saepe idolis tentatur, ipsa constanti necessitate premitur, ut nuntiationem excipiat magnalium Dei, quibus ad Dominum conversa est, utque a Domino rursus advocetur et in unum congregetur. Ut res breviter explicemus, Ecclesia semper evangelizanda est, ut suam in Evangelio nuntiando viriditatem, ardorem, vim servare possit».[29]In Concilio Vaticano II Patres excusse institerunt Ecclesiae semetipsam evangelizanti per conversionem et renovationem perpetuam, ut vicissim mundo credibiliter Evangelium proclamet.[30] Nullo pacto inveteraverunt verba Pauli Papae VI, qui de necessitate evangelizandi primaria ac pernecessaria omnes fideles ita admonuit: «Haud inutile erit, si singuli fideles singulique evangelizatores orando hanc perscrutantur sententiam: homines, etiamsi eos non evangelizaverimus, salvi esse poterunt etiam per alias vias, propter Dei misericordiam; at, si desidiosi velpavidi vel «erubescentes Evangelium», ut scripsit Sanctus Paulus, vel, falsas secuti sententias, illud praetermittimus nuntiare, num possumus nosmet ipsos salvos facere?».[31] Plures in responsis missis proposuerunt, ut de eiusmodi quaestione Patres in Synodo congregati palam aperteque disceptent et meditentur.

38. Inde a primordiis, Ecclesia contendere cum eiusmodi difficultatibus debuit, adversus peccatum in suis membris deprehensum. Discipuli de Emmaus (cf. Lc 24,13-35) in imaginem sumi possunt luculentissimam eorum, qui sine prorsus fructu Christum norunt. Discipuli illi enim de homine loquuntur mortuo (cf. Lc 24,21-24), in conspicuo ponentes animos suos fractos et spe deiectos. In hoc pronum est, ut semper Ecclesia emortuam rem nuntiet, quae non vivificat, quasi mortis vincula praevalida devinctos teneant tum Christum proclamatum, tum praecones, tum denique auditores scilicet ipsos. Aeque discipuli piscatores, de quibus narratur in Evangelio Iohannis (cf. Io 21,1-14), non dissimilem describunt experientiam: a Christo enim separati ac seiuncti sine fructu operantur. Non illis minus quam discipulis de Emmaus fidentia non prius redditur, quam Dominus, qui resurrexit, in eorum conspectum prodeat manifestus simul et gaudium nuntiandi et evangelizandi fructum restituens. Ex hoc uno inter Christum seque vinculo artissimo ille «hominum capiens» (Lc 5,10), qui vocatus est, Petrus valet iterum retia iactare, verbo dominico credens.

39. Quae accuratissime de origine narrantur, eadem saepius Ecclesia olim vixit. Non enim semel, laxato Christi ligamine, evilescere ita coepit vita fidesque, ut participatio vitae Trinitatis e ligamine prosiliens obtusa et enervata sit. Quamobrem non illud est oblivioni dandum, esse Evangelizationis actum imprimis spiritualem. Ad fidem necessario tradendam, communitates Ecclesiae – non enim agitur de inceptis viro cuidam fortissimo sine sociis luctanti commissis – non oportet inveniant nova molimina communicandi vel auditores compellant selectos – iuniores, ut exemplum afferamus -, cum potius debeant subiectum, cui tale munus spirituale est iniunctum, respicere. Ecclesia nempe de se ipsam interroget oportet. Sic quaestionem non extrinsecus ponent, sed perpendent Ecclesiam universam: id quod est, id quod vivit. Plures Ecclesiae particulares Synodum interrogant, nonne sterilitas huius temporis evangelizationis, in catechesi tradenda, praesertim sit incommodum e rebus ecclesialibus et spiritualibus enatum. Id est in quaestione, quatenus Ecclesia norit se in speciem verae communitatis formare, instar genuinae fraternitatis, ut decet corpus, non officinam administrandam.

40. Ecclesia, ut integram servet indolem spiritualem, oportet, sinat se virtute Spiritus effingi in formam Christi crucifixi, qui mundo revelat vultum amoris et divinae communionis. Itaque deteget iterum se vocari, ut fiat Ecclesia mater, quae filios Domino parit fidem tradendo, docendo amorem in prolis alimoniam. Hoc pacto vivet munus nuntiae ac testis de revelatione Dei, populum dispersum in unum colligendo, donec impleatur verbum Isaiae prophetae, quod Patres de Ecclesia prolatum intellexerunt: «Dilata locum tentorii tui et pelles tabernaculorum tuorum extende, ne parcas; longos fac funiculos tuos et clavos tuos consolida. Ad dexteram enim et ad laevam penetrabis, et semen tuum hereditabit gentes, quae civitates desertas inhabitabunt.» (Is 54,2-3).


Caput secundum 

 

Tempus novae evangelizationis 

 

«Euntes in mundum universum
praedicate evangelium omni creaturae.»
(Mc 16,15)

 

41. Quam Dominus redivivus (cf. Mc 16,15) missionem mandavit Ecclesiae, tempore procedente formas induit et modos quotiescumque novas aliter aliis in locis, casibus, momentis. Quo vivimus, magis quam praeterito, tempore, Evangelium nuntiari implicatum et arduum esse videtur, sed tamen non aliud quam a principio munus Ecclesiae factum est. Eadem in missione, haud iniuria putamus, nostrum quoque esse aestum cordis et animi fidentiam, quibus motos novimus Apostolos primosque discipulos: qui Spiritu Sancto impulsi, caenaculo reserato evangelizare instituerunt (cf. At 2,1-4); idem Spiritus Ecclesiam nunc quoque ducit et urget, ut ex integro hominibus nobis coaevis spem nuntiare ordiatur.

42. Id a Concilio Vaticano II memoratur, quod «coetus insuper, inter quos Ecclesia versatur, ob varias causas non raro funditus mutantur, ita ut condiciones omnino novae oriri possint.».[32] Longe prospexerunt Patres Concilii, ut in finiente, immutationes, quas hodie facile in cultu et humanitate deprehendimus. Quamobrem, propter rerum status interdum necopinatos, qui Deo haerent intentissime Evangelium nuntiare studere debent, ut fidei rationem reddant in adiunctis novis ac magis quam temporibus anteactis dubiis et difficilibus.

43. Vidimus his decenniis hominum societates immutari ob causas, quarum radices latissime in praeteritas aetates aguntur, quaeque stirpitus recentioris mundi intellectum demutaverunt. Quid boni ex eiusmodi immutationibus provenerit nemo non videt, siquidem permultis de rebus scientias homo et doctrinam, res inaestimabiles, mirum in modum auxit et ditavit. Nihilo secius, ob easdem immutationes virtutes et fundamenta vitae communis coepta sunt recognosci et retractari adeo, ut fidei hominum non nihil detractum sit. Quod quidem Benedictus Papa XVI recolit his verbis: «Si quidem hinc certa beneficia humanitas his immutationibus est experta atque Ecclesia alios impulsus obtinuit ut spei, quam detinet, rationem ostenderet (cf. 1 Pt 3,15), illinc turbans quaedam evenit sacri sensus amissio, cum de fundamentis illis controversia esset, quae firma videbantur, quae sunt fides in Deum creatorem et providentem, Iesu Christi unici salvatoris revelatio et communis intellectio praecipuarum experientiarum hominis, id est ortus, obitus, in familia vita, ad legem moralem naturalem relatio. Si haec omnia a nonnullis liberatio quaedam sunt habita, mature interior solitudo est perspecta, quae oritur ubi homo, prae se ferens suae naturae suaeque sortis se esse unum artificem, eo destituitur quod est omnium rerum fundamentum.».[33]

44. Oportet, igitur, invenire, quid respondeamus magnis difficultatibus imminentibus, quibus aeque vita christifidelium concutitur; oportet, Ecclesia reperiat his peculiaribus adiunctis tamquam incitamentum ulterius, ut spei, quam affert (cf. 1 Pt 3,15), rationem reddat. Nomine “novae evangelizationis” recolitur necessitas nuntiandi secundum formas inusitatas, quae maxime ab illis reperiri debent, qui, nunc viventes, graviora obeunt vestigia saecularismi pariter in Regionibus antiquitus christianis. Hoc nominis intellectu, notio novae evangelizationis maturuit intra Ecclesiam et aliter alibi in usum deducta est, genuinam eius significationem anquirendi gratia. Ante omnia fuit illa quaedam necessitas adstringens, dein etiam opus discretionis et incitamentum, quae nunc est, Ecclesiae exsistere apparuit.

 

“Novam evangelizationem” res ipsae petunt

45. Quid “novae evangelizationis” vocabulo vocamus? Beatus Iohannes Paulus Papa II, in oratione, ubi primum id nomen exauditum innotuit, coram Episcopis Americae Latinae habita illam hac ratione definitam voluit: «Plenam sui significationem consequetur haec commemoratio quingentorum annorum, qui ex incepta evangelizatione elapsi sunt, si cum Presbyteris et fidelibus vos, Episcopi, onus suscipietis non equidem dico iterum evangelizandi, sed evangelizationis novae peragendae. Novitas autem veniet ex ardore, rationibus, expressionibus renovatis adhibendis».[34] Alias alios compellans, haud dissimiliter tamen Pontifex ille locutus est Ecclesiis quae in Europa sunt: «“novae evangelizationis” urget necessitas, qua conscii fiamus Europae sua primaeva christiana hereditate simpliciter fidendum non esse: oportet enim vires suas colligat ad suam denuo futuram aetatem parandam, Christo eiusque nuntio occurrendo».[35]

46. A principio, per novam evangelizationem quoddam responsum praebetur alicui quaestioni, de qua Ecclesia audacter se ipsa percontari debet, ut dein audeat novo impetu suam vocationem spritualem et missionariam proponere. Necesse est, ut christianorum communitates, subiectae quodammodo, et in tot rerum conversionibus, influxibus ab hominum societate et humano cultu manantibus, vires viasque reperiant, ut, quasi anchoris iactatis, immota insidant in Domino Resuscitato, qui illas intus praesens animat et movet. Oportet, communitates sinant, se duci a Spiritu Illius, ut hoc cum Patre in Iesu communionis donum renovato sensu percipiant ac velut praegustent; sic enim poterunt hominibus hanc experientiam offerre tamquam donum, quod possident pretiosissimum.

47. Responsa ad Lineamenta remissa plane perfecteque congruunt iudicio, quod Iohannes Paulus Papa II expressit. Respondentes autem interrogato certo definitoque – nova evangelizatio quid sit? – nonnulli concordes significarunt, novam evangelizationem esse eum habitum, per quem Ecclesia capax fit, ut more renovato vivat experientiam fidei communitariam et Evangelii nuntiandi intra adiuncta culturalia, quae his postremis decenniis exorta sunt. Haud dissimiliter res describunt et ii, qui ad Sepemtriones vivunt et ii, qui regiones meridianas incolunt, qui ad Solem Occidentem vergunt et qui ad Orientem spectant, tum qui antiquissimis temporibus fidei adhaeserunt, tum qui recentius Fidem complexi sunt. Ob concursum elementorum ordinis et socialis et culturalis – quibus ex constituto nomen tribui consuevit globalizationis – usitati mores et instituta debilitari coeperunt. Non nihil detractum est, idque celerrime, vinculis socialibus et culturalibus, eorumque capacitati tradendi virtutes et responsa offerendi postulationibus de sensu et veritate. Indidem factum est, ut animi cultus et humanitas, velut in particulas dissipati, minus usque fidei adhaerere valuerint, ut bona, quae illa suadeat, viverent atque excolerent.

48. Per omnia fere responsa eadem prope signa describuntur, quae ex hoc rerum conspectu in experientiam fidei et in formas vitae ecclesialis redundant: debilitata est fides in communitatibus christifidelium, auctoritas magisterii minus agnoscitur, adhaesio Ecclesiae loco rei privatae habetur, frequentia divini cultus est imminuta, suam quisque fidem novas generationes docere parum et nihil curat. Quae cum simili ab omnibus relatione enarrentur episcopis, significant, totius Ecclesiae esse hunc rerum statum obire.

49. In his adiunctis, nova evangelizatio esse vult invitamentum aliquod et rogatus Ecclesiae semetipsam incitantis, ut viribus collectis spiritualibus adlaboret proposita suadere, agnoscens bona, quae vel in talibus rerum conspectibus non desunt; sic enim poterit novam suae fidei vitam infundere et opus evangelizandi reficere. Nomine autem adiectivo “nova” significatur immutatus humani cultus complexus idque recolit necessitatem, ut Ecclesia vires, voluntatem, vigorem, ingenium novum reciperet in fide vivenda ac tradenda. E responsis patet, rogatum hunc aliter alibi exceptum esse in ecclesiis, at omnes plerumque sollicitudinem anxiam portendunt. Haud paucae e nostris communitatibus videntur nondum plene percepisse amplitudinem certaminis et gravitatem discriminis, quae ex eiusmodi rerum adiunctis etiam in Ecclesiam influunt et redundant. Pro hac parte, in omnium exspectatione est, ut Synodi opera adiuvemur, quo altius et maturius conscientia intellegamus quanta re provocemur. Altiore gradu – ex omnium exspectatione – a Synodo postulatur meditatio gravis ponderataque de saecularismi processu, ut appareat quatenus et fauste[36] et infauste influxerit in pietate christiana, deque provocationibus adversus fidem inde exsurgentibus.

50. Non enim omnia sunt infausta. Multis ab Ecclesiis, quod praesentes adsint aliquae renovationis vires, in signum spei et donum Spiritus accipitur. Agitur interdum de communitatibus christifidelium, saepius vero de coetibus motibusque religiosis, nonnumquam autem etiam de institutis theologicis et culturalibus, quae navitate sua plane ostendunt, posse oppido vel in eiusmodi cultu atque humanitate christianam fidem eiusque nuntium praecipuum vivi. In has experientias, in plurimos illos adulescentes, qui illas suae iuventutis ardore et aestu animorum animant vegetantque oculos elevant Ecclesiae gratae simul et intentissimae. Non enim dubitant illorum donum agnoscere, adlaborantes, ut ipsum in patrimonium veniat etiam reliqui populi christifidelium. Non neglegunt attento animo observare has experientias, quae uno tempore ob iuvenilem fere participum aetatem tum valide crescunt, tum interdum delimitantur.

 

De scenis ac veluti prospectibus,
in quibus nova evangelizatio collocatur

51. Nova evangelizatio, ut est pernecessaria, Ecclesiam impulit, ut exploret, quanam ratione christifidelium communitates fidem suam nunc vivant et testimonio prodant. Nova igitur evangelizatio iudicium et discretio facta est, quod est facultas legendi et intellegendi inusitatas veluti scenas, in quibus his decenniis hominum historia progressa est, ut illae in locos Evangelii nuntiandi et Ecclesiam experiundi convertantur. Iterum magisterium Iohannis Pauli II ducis munere functum est, siquidem ille primus has scenas descripsit,[37] ut patet in Lineamentis eius doctrinam repetentibus, cui responsa, quae allata sunt, congruunt et consentiunt. Agitur de scenis culturalibus, socialibus, oeconomicis, politicis, religiosis.

52. Propter momentum imprimis insigne, ante omnia scena culturalis in luce collocata est. Huius scenae, iam per summa capita in superiore paragrapho delineatae, nonnulla responsa excusse extollerunt impetum et vigorem celerrime in mentem saeculo obnoxiam vergentem. Processus saecularismi, cuius radices maxime in Regionibus in Solem Occidentem vergentibus aguntur, velut fructus est enatus ex factis et motibus ad hominum societatem et scholas doctrinarum pertinentibus, quibus altissime eius historia et natura conformata est. Ille nunc prae se fert speciem liberationis, re sane cultui et humanitati, ut nunc sunt, gratissimae, cum suadeat in promptu esse, ut homines et universus mundus vitam sine trascendentium observantia degant. His postremis annis, quamvis non defuerint, qui aperte adversus Deum et christianam pietatem et religionem et clerum dicerent, tamen plerumque omissus est strepitus sermonum pugnaciter obnitentium. Haud rara responsa testimonio sunt de eo, quod eiusmodi mens debili et summissa quodammodo voce loqui consuevit, ut clam pervaserit et paene occupaverit hominum mentes in omnium dierum vita, qui reapse, aut in parte aut in toto, vivere instituerunt quasi Deus nullus sit Illumve exsistere ex mera singulorum conscientia pendeat.

53. Quae omnia, ob ipsam vocem prope demissam, ut magis multos alliciunt et captant, ita potuerunt in saeculum urgere vel ipsas christianorum vitam et communitates Ecclesiarum; itaque non iam loquimur de minis extrinsecus obvenientibus, sed potius de adversario, quocum singulis diebus concurritur. Mores et habitus nonnullorum christifidelium saepe vitam saeculo pronam redolent. “Mortuum esse Deum”, quod frequentes olim disputatores pronuntiaverunt, locum cessit placitis infructuosis, quae sola voluptate et emacitate terminantur, quae consequitur negelgentia et incuria vitae et officii. Solidum est periculum, ne fidei fundamenta amittantur. Propter hanc temperiem saeculo faventem difficilius usque veritatem adesse in omnium dierum vita experiri valemus. In usu desiit homo de Deo se ipse percontari. Hominibus religionem desiderantibus ministrantur species alicuius spiritualitatis studio cuiusquam singillatim hominis accommodatae, nec desunt vestigia fidei paganae resurgentis, quae saepe in relativismum exeunt diffusum.

54. Non propterea oblivioni dari debent nonnulla haud ita infausta, quae in certamine saecularismi christiana fides didicit. In saeculo, enim, ubi Deum esse dicentes pariter et negantes iuxta vivunt, commune quid invenimus: elementum scilicet humanum; quod quidem in locum ire potest eximium evangelizationis, ut in quo fides naturaliter inseritur. Etenim in Iesu Nazareno, homine vero, inhabitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter (cf. Col 2,9). Christiani, humanum id purificantes per hominem Iesum Nazarenum, convenire possunt homines saeculo faventes, qui tamen non desierint, se percontari, quid in hominis vita imprimis serium et verum exsistat. Christifideles, cum his veritatis indagatoribus sermonem serentes, suam ipsorum fidem et purificabunt et maturabunt. Intima horum indagatorum pugna nondum fidei dono aucti, pro certo nos incitat, ut demus operam fidei vita pariter ac testimonio prodendae, ut in veram Dei imaginem quivis homo plane accedere valeat. Hac in parte, e responsis videtur plurimum movisse animos inceptum nomine “Atrii gentilium” vocatum.

55. Iuxta hanc scenam culturalem, collocatur altera magis ad hominum societatem pertinens: migrationum eventum dicimus, siquidem magis magisque homines a regionibus suis in urbes victuri amigrant. Quamobrem homines moribus institutisque dispares inter se conveniunt et miscentur. Vitae fundamenta, virtutes, vel ipsa ligamina, quibus suam quisque identitatem componit, ut ad sensum vivendi perveniat, passim confringuntur. Eiusmodi processus, quibus etiam saecularismi cursus adicitur, consequitur temperies admodum fluvida atque insignibus traditionibus et religioni in dies locus relinquitur angustior. Ab hac quasi scena non seiungitur, immo potius coniungitur, eventum illius, quam vocant, globalizationem, quam non pronum et in aperto est penitus intellegere atque ob id ipsum a christifidelibus postulat acutum iudicium et discretionem summam. Consideranti solam partem oeconomicam et rerum productivam, videri potest loco infausti consectarii ab adiunctis necessario determinati. Potest nihilo minus in occasionem crescendi accipi, ut locus fiat, ubi homines discant in morem inusitatum mutuum auxilium praestare et bona cum omnibus viventibus partiri.

56. Migrationibus, qui ad Lineamenta responsum dederunt, artissime sociaverunt scenam oeconomicam, quae in dies magis nostras necessario determinat societates. Scena oeconomica, quae protinus est in causa migrationum, eminet praesertim ob contentiones et violentias, quibus stipatur, ob disparitates potissimum intra atque inter civitates. Multi, qui responsa non solum e Civitatibus in America Latina sitis miserunt, exprobrarunt sulcum, quo divites et egeni inter se seiunguntur, dilatatum atque plane amplificatum esse. Vix dici potest, quoties Summorum Pontificum Magisterium denuntiaverit iniquam Regionum ad meridiem et ad septemtriones vergentium disparitatem, ut aliter aliis opes distribuantur et culpae damni rerum naturae illati. Res etiamnunc iacentes in conspectu ponunt nodum de opibus sive a rerum natura sive ab hominum industria genitis recte adhibendis. In omnium exspectatione est, ut Ecclesiae, quibus maxime paupertas ab Evangelio proponitur, plurimum etiam tribuant conscientiis formandis et inceptis in usu perficiendis, quamvis in subsidiis praeconiorum publicorum tantum angustum locum sibi servatum inveniant.

57. Quartam scenam indicant res politicas. In rebus enim publicis administrandis post Concilium Vaticanum II omnia sunt adeo conversa, ut optimo iure dicas initium novae aetatis fuisse. Communistarum enim doctrina collapsa, desiit mundus in occidentem vergens bipertito esse. Crevit igitur libertas religiosa et Ecclesiae historicae iterum constitui et ordinari potuerunt. Cum interea in arenam totius mundi descenderint novi actores ad res tum oeconomicas, tum politicas tum denique religiosas – ut sunt fidei islamicae haerentes vel populi, qui regionem asiaticam incolunt – pertinentes rerum status editus est prorsus novus et adhuc inusitatus, in quibus ut semina bonorum sunt multa, ita et pericula dominationum et effrenatae potestatis pervidentur. In hac igitur parte, responsa allata vari generis casus urgentes extulerunt: operam nempe pro pace dandam, evolutionem populorum eorumque liberationem attingendam; potiorem ordinationem inveniendam in populorum commerciis atque in mutuis guberniorum nationalium relationibus; inquisitionem locorum, qui idonei sint auditui, convictui, colloquio, cooperationi vari nominis culturarum et religionum; opus impendendum pro hominum populorumque iuribus defendendis, maxime cum de coetibus numero minoribus agitur; infirmiorum promotionem; tutelam et protectionem rerum naturae et operam pro futura orbis terrarum sorte navandam. Haec omnia Ecclesiae particulares didicerunt inter sua persentire, loco rerum in omnium dierum vita a nostris communitatibus custodia et promotione augendarum.

58. Quintam veluti scenam offert inquisitio scientifica et technologica. Homines huius aetatis adhuc toti comprehenduntur admiratione novorum usque prodigiorum, ad quae docti artifices pervenerunt. Nemo est, qui cottidie non experiatur beneficia e scientiarum profectibus provenientia. Tamen praeter haud exigua beneficia, non desunt pericula, ne vel nimia nimisque veniant in exspectationem vel doctrina callide usurpetur. Periculum est, ne scientia et technologia nova huius temporis idola fiant. In mundi enim numerico et globali pronum est, ut scientia fiat “nova nostra religio”. Ipsi aspicimus nova gnoseos genera nascentia, quae sapientiam in technica ponunt, vitae ratione quadam magica ordinandae causa, quod quidem pertinet tum ad scientiam tum ad sensum. Inusitati cultus innotescunt, qui therapeuticis abutuntes ritibus, ad quos homines sunt propensi, crescunt in religiones, quae prosperam fortunam et gratificationem animi hic et nunc habendam praedicant et promittunt.

 

Novi fines in scena communicationis

59. Uno ore consentiunt responsa ad Lineamenta rescripta sextam scenam ad communicationem pertinere, ut quae hodie plurima promittat ac pariter vehementer provocet Ecclesiam. Initio quidem solius mundi industria quaestuosa instructi peculiare fuit, nunc tamen communicationis momentum plurimum valet aeque in Regionibus interea progredientibus propter rerum conexionem globalem. Nusquam terrarum aditus impeditur neque orbis ulla particula subtrahitur culturae mediorum Multitudinis ac scientiae numericae, quae in dies magis “locus” fiunt vitae publicae et experientiae socialis. Satis est mentionem facere retis informaticae impensius usque adhibitae.

60. E responsis apparet, multis id esse persuasum, e novis technologiis numericis iam genitum esse inusitatum et veri nominis spatium sociale, cuius vincula in societate et humano cultu influere valent. Processus autem qui per eiusmodi technologias produci possunt, vitam hominum afficiunt et res ipsas circa nos demutant. Ingrediuntur enim efficaciter hominum experientiam et augent vires ac facultates singulorum. Ex eorum influxu pendet ratio et nosmet ipsos et ceteros et universum mundum percipiendi. Nullum dubium, quin in bonam partem interpretemur has technologias atque spatium communicationis inde creatum, siquidem, omissis praeiudicatis opinionibus, quamvis iudicio sane adhibito, aspicimus ingentes opes et facultates, quas offerunt, quamquam usum sapientiae et diligentis curae observantissimum necesse esse non denegamus.

61. Inde ab initio novit Ecclesia illa spatia ingredi, ut subsidia statim fierent evangelizantibus utilia. Hodie vero, usitatis subsidiis communicationis, ut sunt, verbi gratia, scripta prelo excussa et res radiophonica – quae quidem, quantum saltem responsa afferunt, haud exiguo incremento nuper aucta sunt – adiciuntur nova illa media Multitudinis, quae in dies magis curae pastorali Ecclesiae evangelizantis succurrunt et reciprocis actionibus in locali, nationali, continentali, universali ambitu favent. Percipimus quidem vires in eiusmodi plus minusve recentibus subsidiis communicationis implicitas ac plane perspicimus necessitatem utendi hoc novo spatio sociali secundum loquelas et formas traditionis christianae. Persentimus necessario requiri iudicium sagax et condivisum, ut quam acerrime exploremus, quid facultatis Evangelio nuntiando inde proveniat utque apte idoneeque pericula et discrimina deprehendamus.

62. Eiusmodi cultura late diffusa incunctater beneficia quaedam secum affert: plures enim facilius discunt, cognoscunt, sententias mutua relatione proferunt, auxilium novum in modum alter alteri praestant, cultum et humanitatem magis magisque proponunt amplitudinis globalis, in commune patrimonium offerunt optimum quemque humanae doctrinae operaeque progressum quaeque in ipsis potissima sunt placita praebent. Tamen non propterea pericula evanescunt, quae ex eiusmodi cultura latissime diffusa iam enascuntur. Apparet enim, suis quemque necessitatibus et usui intentissime providere, ceteris circa se neglectis. Vincula et ligamina, quibus humana societas potissimum constat, ad animi motus dumtaxat redigi videntur. Aliquae experientiae maxime hominis praecipuae, ut silentium et meditatio sunt, adeo extenuantur, ut eorum pretium in solo opinionis arbitrio reapse ponatur; plures nimis student ac gestiunt sua quisque placita affirmare. Disciplina ethica et prudentia politica gradatim instrumenta publici spectaculi evadunt. Periculum quo novissime haec omnia pervenire possunt vocare assolent culturam rerum evanidarum, hic et nunc apparentium, quae incapacem memoriae ac futuri societatem gignunt. His in adiunctis, oportet christifideles audeant frequentes esse in his “novis areopagis” ex Evangelio aestimandis, ut instrumenta et rationes reperiantur idonea, quae novum in modum thesarum doctrinae et sapientiae in traditioen christiana absconditum illic hominibus auditum efficiant.

 

Immutationes in scena religiosa

63. Quas adhuc exploravimus immutationes influunt necessario etiam in pietate ab hominibus exprimenda. Ut responsa ad Lineamenta suadent, septima quoque scena adicienda est ad religionem pietatemque pertinens. Sic enim altius intellegemus renovatum sensum religiosum et multiplex illud desiderium spiritualitatis, quibus nonnullae culturae maximeque qui nunc iuvenili aetate florent moventur. Nam, licet processum saecularismi in pluribus hominibus egestas spiritualis consequatur per inania cordis, tamen passim haud raro religionis desiderium solidum renasci plane perspicimus. Quod quidem ipsam Ecclesiam catholicam afficit, cui opes et occasiones evangelizandi praebentur, quae paucis ante decenniis omni spe maiores visae essent.

64. Eiusmodi eventum responsa ad Lineamenta rescripta considerant et prudenter singillatim explorant. Procul dubio eius elementa fausta agnoscunt. Per illud enim iam licet religionem, elementum nempe hominis constitutivum, reciperari, ut fines praetergrediamur et limites, quibus hominis notio, sola horizontali relatione circumscripti, aegerrime extenuabatur. Favetur nunc experientiae religiosae, cui rursus licet medium locum obtinere in humanis cogitationibus, in historia, in vitae sensu, in anquirenda veritate.

65. Nec tamen potest anxia sollicitudo reticeri, qua capimur considerantes indolem maxima ex parte incautam et commotam huius renati sensus religionis. Minus enim agitur de incremento lento et multiplici hominum veritatem desiderantium, quam de aliqua experientia religionis in libertatem homines asserentis. Quae fausta deprehendi poterant in Deo et rebus sacris iterum detegendis, extenuata et infuscata vidimus ab illis, qui acerrimo fundamentorum studio permoti, haud raro abutuntur religione, ut violentias saepe comprobent, interdum vero - quamvis haud ita saepe aut facile, forte fortuna – etiam terrorem et formidulosam scelerum coniurationem extollant et excusent.

66. In hoc prorsus conspectu multi, qui responderunt, rem cito solvendam collocarunt, quae pertinet ad celerem propagationem coetuum religiosorum speciem sectarum induentium. Illi, quae de hac re in Lineamentis leguntur, confirmarunt et asseverarunt (in sectis omnia potissimum in animi concitatione et mentis commotione versari, ab ipsis promoveri quandam religionem prosperitatem et felicem rerum successum spondentem). Quidam vero postulant, ut invigiletur, ne communitates christianorum irretiantur eiusmodi novis religionis formis, quodammodo perperam commiscentes speciem nuntii ferendi christianam cum blandimentis ex pugnacitate proficiscentibus, qua id genus coetus novos sectatores captare solent. Ceterum, ut in responsis legimus, oportet, communitates christianorum onus suscipiant nuntii ferendi et suam fidem diligentissime curandi, ne propter coetus illos fidelium animi remissiores timidioresque fiant. Ceterum, ut in responsis legimus, oportet, communitates christianorum onus suscipiant nuntii ferendi et suam fidem diligentissime curandi, nam propter coetus illos in fidelium animis fieri potest fides minus remissa ac debilis magisque prona et alacris, ut significatione hominum vitas repleat.

67. Itaque lucidius etiam apparet, cur his decenniis Ecclesia colere non destiterit occursum et colloquium cum insignibus traditionibus religiosis, quibuscum etiamnunc commercia auget. In hoc stat enim aliqua optimae spei occasio, quo altius usque exploremus, quam implexe mutipliciterque se hominum religiositas, qualem in ceteris experientiis deprehendimus, expromat et manifestet. A simili occursu et colloquio potest pietas catholica penitius perspicere, quibusnam viis humani animi religiositas per fidem christianam floreat et in lucem prodeat. Eodem autem tempore patrimonium religiosum cuntorum hominum ditat singulari christianae fidei indole et natura.

 

In his scenis sane, sed ut christianos decet

68. Illas veluti scenas intelleximus, quales sunt, ut indicia immutationis etiamnunc progredientis, intra quam quasi locus collocatur, ubi nostrae experientiae ecclesiales germinant et augentur. Qui locus ob idipsum assumi et purificari debet in processu discretionis per concursum et quasi contentionem cum christiana fide institutam. Illas scenas intellegentibus licet iudicium ferre de generibus vivendi, cogitandi, loquendi quae per eas traduntur. Sic autem christiana quoque religio semetipsam iudicat et discernit, ut expendat, quatenus, in modis vivendi et agendi in re pastorali, christianorum communitates pares fuerint muneri sibi commisso ac longe prospicientes vitaverint statum immobilem et neglegentem servare. Patres in Synodo disceptantes, secundum Ecclesiarum particularium exspectationes, poterunt fructuose in hoc iudicio et discretione exerceri.

69. Nonnulli, qui responsum ad Lineamenta rescripserunt, conati sunt pervidere, quibus de causis permulti, qui fidei adhaesissent, tamen a frequentia pietatis christianae pedetemptim, ut “apostatae silentes”, defecerint. Causam vero quidam invenerunt in eo, quod Ecclesia non videatur idoneee et persuasibiliter scenis, quas descripsimus, respondisse. Ut autem constitit, fides credentium videtur extenuata esse, ut qui omittant participes fieri et suam experientiam partiri in fide tradenda, cum praeterea careant plerumque apto comitatu spirituali secundum iter formationis, quo in vitam tum intellectualem tum professionalem ducuntur. Quidam conquesti sunt, Ecclesias nimis complexam administrationem redolere, ut speciem praebeant compaginis ab omnium dierum vitae nodis et hominum rebus longius abstractae. Propter haec omnia refrixit alacritas communitatum ecclesialium, deferbuit aestus primaevus, impetus denique missionalis fractus iacuit. Non desunt, qui querantur, liturgiam pro forma celebrari ac ritus ex consuetudine recini, ut, intima experientia spirituali destituti, homines non allicere verum potissimum propulsare soleant. Praeter adversum testimonium a quibusdam Ecclesiae addictis (qui aut fidem suae vocationis fallunt, aut scandalis ceteros offendunt, aut plane neglegunt quibus homines nunc in mundo aerumnis afficiantur), non est tamen posthabendum illud «mysterium iniquitatis» (2 Th 2,7), quoniam Draco proelium agit cum reliquis de semine mulieris, adversus eos «qui custodiunt mandata Dei et habent testimonium Iesu» (Ap 12,17). Ut simus aequi rerum iudices semper in conspectu habeamus oportet mysterium humani arbitrii, quo divino dono homines adeo perverse abuti possunt, ut contumaces adversus Deum Eiusque Ecclesiam rebellent.

Nova igitur evangelizatio peropportune conabitur hominum utriusque sexus arbitrium dirigere in Deum, ex quo omnia bona, vera, pulchra proveniunt. A renovata fide vinci debent eiusmodi obices, qui obnituntur vitae germanitus christianae, quae congruat divinae voluntati, cuius summa in praecepto caritatis in Deum pariter et in proximos consistit (cf. Mc 12,33).

70. Praeter autem improbanda nuper indicata, sunt nihil minus aliquae res pro certo faustae, quas christiani experti sunt exinde ab adiunctis et quasi scenis, quas descripsimus, sicut qui responsa ad Lineamenta miserunt perbelle illustraverunt. Plures, ut exemplum afferamus, in bonis posuerunt, quod Ecclesiae particulares, ob migrationum processus, velut alternis donorum commutationibus novas vires et fidem vivacem a communitatibus christianorum immigrantium acceperint. Ex consortio autem cum hominibus non christianis, communitates fidelium didicerunt, iam non esse regionum finibus nimis credendum, quoniam missionem videmus desisse ab Aquilone in Austrum, ab Occasu in Solem Orientem dumtaxat currere. Est hodie missio ubique terrarum instituenda. Ceterum non id est infitias dandum, in Regionibus antiquitus christianis aliquas partes et coetus a fide christiana longe abstrahi, a qua nonnulli partim divelli voluerunt, partim semper alieni fuerunt. Confinia praetergredi et dilatare nos oportet, ut viribus suppeditemur necessariis ad quaestionem de Deo ponendam ubique homines, inter se occurrentes miscentesque, vincula et societatem aedificare nituntur. Locus Synodi est peropportunus ut mutua relatione Patres suas quisque experientias alter alterum doceant.

71. In ipsa mutabilissima scena oeconomica, ut in loco propitio, de fide testimonium praeberi potest. Multi in respondendo narraverunt, quid egenorum causa christianorum communitates, veterum exemplum secutae, egerint; unde fructus exspectari etiamnunc licet. His potissimum temporibus, cum res iaceant, crebrius et vehementius christianorum communitates dederunt operam, ut novis institutis egenis succurrerent et in Ecclesia particulari conscientias de hac necessitate moverent. Plures optant, ut caritas magis ecferatur, in qua praevalidum novae evangelizationis subsidium residet: nam communitates quae se pauperibus dedunt, cum auxilium offerunt inopi, interea sua in victu temperantia, contra laudatores emacitatis et libidinis possidendi fautores, Evangelium et fidem mirum in modum vivae vocis testimonio praedicant et diffundunt.

72. Haud parvi momenti fuit scena religiosa. Quae imprimis ad collocutionem oecumenicam spectat. Responsa ad Lineamenta rescripta saepius conspicuum faciut, a multiplicibus immutationum generibus colloquium oecumenicum auctum esse. Quamquam veram rerum speciem intuentes non possumus reticere nodos et contentiones patienter et constanter dissolvendas, tamen ex novitae scenarum, in quibus ut christifideles decet fidem vivere et nuntiare Evangelium nobis contingit, lucidius etiam emergit, quantopere necesse sit, solidam et tangibilem christianorum unitatem fieri. Quae quidem non est confundenda cum affabilitate commercii vel communione alicuius consilii una moliendi, cum potius sit cupiditas eorum, qui Spiritui se transformandos committunt, ut in dies magis imaginem Christi repraesentent. Hanc unitatem prius orando quam agendo petere debemus. Fieri non potest, quin ad rem oecumenicam spectet conversio et renovatio Ecclesiae, in quam vocamur ob discrimen, in quo nunc potissimum versamur: propterea ex intima animi persuasione favendum est iis, qui perseveranter opus impendunt in christifidelibus in unum componendis, ut simul omnes mundo demonstrent, quae vis fatidica et transformationis potens in Evangelio nuntiato insideat. Ingens sane opus, cui pares erimus dumtaxat socia compositaque opera, duce Spiritu Iesu Christi, adlaborantes. Ceterum, Dominus in prece, quam fuderat, hoc adamussim praecepit: «Ut omnes unum sint» (Io 17,21).

73. Scena religiosa, proximo loco, respicit collocutionem inter religiones habendam maxime nunc, licet aliter alibi, ubique terrarum. Hinc non spernenda venerunt invitamenta: nam Regiones antiquitus christianae in diffusione magnarum mundi religionum, praesertim fidei islamicae, incitamentum pervident, ut novum in modum christiana fides ostendatur, illustretur, proponatur; in universum autem, cum se inter religiones colloquuntur, maxime cum agitur de insignibus Orientis religionibus, nostris communitatibus locus patet fidem penitius perspiciendi propter quaestiones, quae exinde ponuntur ut de itinere humanae historiae ita etiam de praesentia Dei in hoc velut rerum humanarum cursu. Incitamentum est artificium sermocinandi quodammodo excolendi ad loca reperienda, ubi opera commode sociari possit, ut pacem colentes et experientes societatem in dies magis homine dignam extruamus.

74. Longe differt condicio Ecclesiarum, quae numero minores sunt. In illis autem locis, ubi suam cuique licet fidem profiteri religionemque colere, se esse numero minores quale quid videtur minime neglegendum, quoniam christifideles exinde valent multiplices species et formas suae praesentiae in mundo, cuius transformationi insudant. At sicubi numero qui sunt minores etiam persecutionibus vexantur, ii solent evangelizationis experiri nexum cum doloribus, quos Iesus, oboediens usque ad crucem, passus est. Talia vero viventes viculum recolunt ab Ecclesia numquam neglegendum vel omittendum, quo inter se opus evangelizationis atque crucis sacrificium artissime nectuntur. Recte igitur ab eiusmodi Ecclesiis monemur, non esse evangelizationem ex magna successuum vi metiendam.

75. In renovatione, cui obstringimur, magno sunt auxilio Ecclesiae Catholicae Orientales et omnes christifidelium communitates, quae dolenda vixerunt etiamve nunc vivunt et experiuntur absconditae et persecutionibus vexatae, ut quae, propter genus, disciplinam, religiones intolerabiles, ad societatis marginem sint detrusae. Fidei testimonium, animus tenacissimus, invicta constantia, spes certissima, quidam denique usus pastorales subtili ingenio pleni loco doni sunt inaestimabilis, quod Ecclesiae illae convenientissime poterunt partiri cum communitatibus, quae, olim magnificae et praeclarae, nunc tamen passim dispersae fatiscunt. Pro Ecclesiis, quae parum consuerunt fidem ut numero minores vivere, nullum dubium quin dono accipiant copiam sibi factam audiendi eas experientias, quae fidentiam infundant pernecessariam et impetum renovent, quem sibi nova instanter evangelizatio poscit. Multo magis dono spirituali simillimum est, se posse hospitium praebere hominibus, qui suis sedibus pulsi et persecutione vexati, martyrium sui secum animis ferunt, divitias prorsus inaestimabiles.

 

Missio ad gentes, cura pastoralis, nova evangelizatio

76. Illud discretionis spiritus, quem nova evangelizatio suasit, aperte demonstrat hoc tempore opus evangelizandi in Ecclesia radicitus mutari. Nimis anguste res dividit, qui ritu veterum orbem bipertito inter “Regiones antiquitus christianas” et “Terras missionales” separat. Nimis candidus iste, cum ad adiuncta se referat obsoleta, nullum exemplar habet, quod nunc christianorum communitatibus utiliter proponat. Quod iam acerrime confirmaverat Iohannes Paulus Papa II: «Ceterum, termini inter curam pastoralem fidelium, novam evangelizationem et actionem missionalem specificam non manifesto statui possunt, et vix credi potest inter eas discidia excitari aut seiunctas partes. […] Ecclesiae antiquae christianitatis, exempli causa, haerentes in gravissimo novae evangelizationis officio, melius intellegunt se missionarias esse non posse erga non christianos aliarum Nationum et Continentium, si omnes curas in non christianos domus suae non intendant: actio missionalis ad intra signum est credibile et incitatio ad actionem missionalem ad extra, et vicissim».[38]

77. Quamquam propter diversum notitiae et experientiae gradum non omnes uno tenore, tamen qui ad Lineamenta rescripserunt videntur plane exploratum habere, quid differat a superioribus nova evangelizatio: non enim agitur de novo quodam exemplo actionis pastoralis in locum dumtaxat ceterarum actionum (primae evangelizationis, curae pastoralis) substituendum, sed multo plus constat processu aliquo ad missionem Ecclesiae primariam iterum vibrandam idoneo. Ecclesia, cum se percontetur, quonam evangelizationem modo hodie vivat, non excludit interea semetipsam scrutari et qualiter communitates evangelizent explorare. Propter novam evangelizationem omnes, qui in Ecclesia sunt (unusquisque fidelis, communitates, paroeciae, dioeceses, Episcoporum Conferentiae, motus, coetus aliaeque praesentiae ecclesiales, viri religiosi, homines consecrati) advocantur, ut vitam ecclesialem et pastoralem actionem excutiant et qualiter ipsi fidem vivant perpendant, quatenus scilicet fiant instrumenta congruenter Evangelio nuntii ferendi.

78. In unum omnia fere responsa conflantes, possumus quodammodo id affirmare, hanc velut trutinationem et explorationem in tria exisse momenta pernecessaria: capacitatem scilicet discernendi, quis sit, se in huius temporis adiunctis collocare, id firmisse persuasum habentes, posse Evangelium nuntiari ac fidem christianam vivi; capacitatem sua ipsorum vita adhaerendi christianae fidei radicitus et germanitus, ut fideles propter id ipsum, quod exstent, testimonium praebeant de virtute, qua Deus nostram historiam transformare valet; certum et inaequivocum vinculum, quo se quisque Ecclesiae obstringat, ut conspicua fiat indoles missionalis et apostolica. Quae interrogata Coetui synodali traduntur, ut de illis operam sociantes Patres Ecclesiae opitulentur, quae vivere studet iter conversionis in quod a nova vocatur evangelizatione.

79. Nonnullae Ecclesiae partuculares Lineamenta acceperenut, cum interea iam operam dabant suae actioni pastorali exinde ab eiusmodi necessitatibus explorandae et iterum vibrandae. Cui rei aliae renovationis missionalis, aliae pastoralis conversionis nomen indidierunt. Cunctis autem id est persuasum, in hoc velut cardine totam novam verti evangelizationem, utpote per quam Ecclesia madantum missionale dominicum sibi rursus suscipiat, siquidem Iesus Christus illam voluit atque in mundum misit, ut, duce Spiritu Sancto, testimonium reddat de accepta salute et nuntiet vultum Dei Patris genuinum, qui primus salvationis artifex exstitit.

 

De immutationibus paroeciae et de nova evangelizatione

80. Multi, qui responderunt, describunt ingens opus Ecclesiae, quae penitus se transformat, ut novum in modum praesens adsit in hominibus eorumque in societate. Ecclesiae recentius ortae operam dant, ut paroecias extruant saepe amplissimas, quas intrinsecus animare conantur ope alicuius subsidii, cui aliter alibi nomen inditur “communitatum ecclesialium a basi” vel “exiguarum communitatum christianarum”. Eum aperte sibi finem proponunt, ut faveant iis locis vitae christianae, quae aptius valeant suffulcire participum fidem, ut ipsorum testimonio collustretur societatis spatium, quod maxime in principibus maximisque urbibus dispersioni subest. Ecclesiae autem, quarum radices altius in antiquitatem aguntur, adsidue paroecialia programmata recognoscunt, siquidem in dies difficilioris gestionis fiunt ob exiguitatem sacerdotum et frequentiam christianorum tenuiorem. Id autem sibi plane proponunt, ut periculum vitent, ne eiusmodi operationes simillimae fiant grapheocraticae administrationi, quam consequatur vitium necopinatum: in semetipsas Ecclesias concludi ob nimia gestionis incommoda, quibus distineantur. In hac parte nonnulli se expertos esse narrant speciem “unitatum pastoralium” loco subsidii idonei, ut una coniungantur et recognitio programmatis paroecialis et extructio alicuius cooperationis optatissimae, ut Ecclesia aedificetur magis communitati similis.

81. A nova evangelizatione avocatur Ecclesia in finem suum missionalem et primarium. Ut nonnulli in responsis adfirmant, eiusmodi operationes, si in nova evangelizatione innituntur, reformationes, quae interea peraguntur, dirigere possunt et communitates christianas minus intus in semetipsas ducere, plus autem extrinsecus, ut ardenti studio fides omnibus praedicetur. Ad id quod pertinet, multa exspectamus a paroeciis, quae ianuam et aditum ultimum constituunt in fidem christianam et experientiam ecclesialem. Oportet enim sint non modo locus pastorali ordinariae adhibitus, ubi liturgia celebratur, sacramenta administrantur, catechesis et catechumenatus aguntur, sed multo magis fiant cardines et origines unde testimonium de vita christiana radiorum instar quoquo versus se fundat, et excubias quasi vigiliasque agentes discant homines eorumque necessitates auscultare. Paroeciae sunt spatia, in quibus homines veritatem exquirere discunt, suam fidem alunt et corroborant, nuntium communicant christianum et divinum de homine mundoque consilium notum faciunt, eaeque sunt primae communitates, in quibus experimur gaudium eorum, qui a Spiritu coadunati parantur mandatum missionale vivere.

82. Viribus in hac re impendendis non caremus: in omnibus responsis subsidium primum omnes laicos illos ostendunt, qui sua sponte et firma constantia communitates paroeciales servientes animant. Hanc autem vocationem laicorum nonnulli agnoscunt floruisse beneficio Concilii Vaticani II, cui pariter et alias debemus opes: communitates vitae consecratae, praesentiam coetuum et motuum, qui aestu suo fervidissimo, virium et fidei pleno, vitam novam in locis ecclesialibus vehementer impellunt; his adice sanctuaria, quae devotionis ope in Ecclesiis particularibus homines ad fidem advocant et appellant.

83. His argumentis definitis et spei plenis, qui ad Lineamenta responderunt, conspicuum faciunt, idcirco potissimum adlaborari, lente quidem sed efficaciter, ut recognoscatur qualiter Ecclesia inter homines praesens adesse debeat, vitatis quasi cautibus tum spiritus sectarum proprii tum “religionis civilis”, ut Ecclesiae vultus maneat ante omnia missionalis. Ut alia utamur dictione, Ecclesia necesse habet suum vultum Ecclesiae “domesticae ac popularis” non amittere. Aeque in locis ubi fideles numero minores vel iniquo discrimine a societate sequestrantur, Ecclesia tamen, iuxta suum munus peculiare, hominibus in omnium dierum vita adstare debet, ut inde ferat nuntium Evangelii vitae gerulum. Iuxta verba Iohannis Pauli II, nova evangelizatio hoc est, ut humanae societatis quasi christianam texturam reficiamus, communitates christifidelium retexentes; ut auxilium feramus Ecclesiae quo ulterius praesens «inter domos suorum filiorum et filiarum»,[39] eorum vitam animet et in Regnum venturum dirigat.

84. Seorsum consideranda est sacerdotum exiguitas, nam omnes conqueruntur numerum presbyterorum tenuiorem esse, quam ut valeat serene et efficaciter transformare modum, qualiter Ecclesia est et subsistit. Quaedam responsa nodum subtilissime explorant, ut in hoc discrimine simile quid pervideant discriminis, quo familiae et matrimonia vexantur christianorum. Nonnulli in responsis defendunt necesse esse, ut in ordinatione Ecclesiae localis, iuxta presbyteros in dies magis mente concipiamus homines laicos, qui animandae communitati operam dent. De his incommodis plurima responsa omnes e Synodo exspectant, ut liquido pateat, quid in futurum agendum sit. Cunctis fere in responsis suasio legitur, ut in tota Ecclesia pastoralis vocationum causa fortis agatur, quae gressum ab oratione movens implicet sacerdotes et homines consecratos omnes, qui apte sollicitati genus vivendi instituant, ex quo appareat quanta vis alliciendi in vocatione insideat, ut iuniores compellari possint idonee. Quod quidem pertinet etiam ad vitae consecratae vocationes, praesertim feminei sexus.

Aliqua denique responsa momentum extulerunt aptae formationis in Seminariis et Novitiatibus tradendae, itemque in Studiis academicis, novae evangelizationis gratia.

 

Quaedam definitio eiusque significatio

85. Quod uno fere tempore et Synodi Coetus convocatus sit et, continuo post, Pontificium Consilium de Nova Evangelizatione Promovenda sit institutum, novum quendam gressum statuit itineris, quod in acutiorem ducit intellectum significationis huic nomini inditae. Hoc Consilium Pontificium allocutus, ita Benedictus Papa XVI materiem nominis “novae evangelizationis” distincte definiteque designat: «Decessorum Nostrorum sollicitudines in Nos recipientes, aequum putamus congruas responsiones praebere, ut cuncta Ecclesia, quae Spiritus Sancti vi sinit se regenerari, hodierno mundo missionali impetu se monstret, ut nova evangelizatio promoveatur. Ipsa praesertim mentionem facit Ecclesiarum antiquitus conditarum […]: attamen non est difficile perspicere id, quo universae Ecclesiae indigent quae in regionibus, quoad traditiones, christianis degunt, renovatum esse impetum missionalem, qui gratiae dono denuo largiterque pateat».[40] Interea, ut in sulco Litterarum Encyclicarum Redemptoris missio insistens,[41] intervenerat Congregatio pro Doctrina Fidei, quae notionem novae evangelizationis hac definitione distinxit: - «Sensu proprio exstat «missio ad gentes», videlicet ad eos qui nondum Christum cognoverunt. Sensu lato adhibetur vox «evangelizatio», pro ratione ordinaria pastoralis muneris; et «nova evangelizatio», pro ea quae dirigitur ad illos qui christianam vivendi formam iam reliquerunt» –[42] quam secuta est Adhortatio Postsynodalis, quae a verbis incipit Africae munus.[43]

86. Quod exinde colligimus, spatium geographicum novae evangelizationis, ut non sit exclusivum, tamen imprimis ad Regiones christianas pertinet quae in Solem Occidentem vergunt. Itemque satis determinantur ii, ad quos nova evangelizatio mittitur: agitur enim de nostrarum communitatum hominibus baptizatis, qui in eiusmodi vitae atque culturae adiunctis vivunt, quae ipsorum fidei ac testimonio non nihil detrimenti inferat. Novae igitur evangelizationis id est, ut mente concipiantur rerum adiuncta, spatia vitae degendae, actiones pastorales, quae illis hominibus copiam faciant egrediendi ex “intima solitudine”, ut eadem utamur imagine, quam Benedictus Papa XVI adhibuit, nunc hominum condicionem depingeret, qui quasi captivitate custodiuntur ab hoc mundo, qui de suis finibus quaestionem de Deo in usu proturbavit ac proscripsit. Si intus in hunc mundum quaestionem de Deo iterum afferre ausi erimus; si nova qualitate et causae ratione fidem multorum, qui ad Ecclesias antiquitus institutas pertinent, fidenter ditaverimus, tunc peculiare illud novae evangelizationis munus penitus perfecerimus.

87. Eiusmodi tamen definitionem in modum exempli potius quam dictionis omnia complectentis convenienter sumemus. Nam Regiones in partibus Occidentis sitas plus in exemplar accipit, quam loco finis unici totius operis novae evangelizationis designat. Auxilio igitur est nobis, ut intellegamus, quod munus velut in medullis insideat novae evangelizationis, quae propterea non potest ad merum exercitium terminari quosdam usus pastorales renovantium, cum interim captum requirat nimis serium et profundum de causis, quibus christiani Occidentis regiones ad eiusmodi deflendam condicionem adductae sint.

At non propter solas has rerum condiciones urget nova evangelizatio atque instat. Ceterum, ut Benedictus Papa XVI Ecclesiam in Africa allocutus edixit: «ne in Africa quidem condiciones raro inveniuntur quae Evangelii proclamationem urgunt novam, “novam quoad ardorem, methodum atque expressionem”. […] Novae evangelizationis munus christianos impellit in Africa, quippe qui suum ardorem Ecclesiae pertinendi denuo vivificare satagant. Domini resurgentis Spiritu inspirante, ipsis, prout personae sunt vel in sua propria familia vivunt vel societati adsunt, vocatio instat Bonum Nuntium suscipiendi in propria vita atque novo zelo nuntiandi personis vicinis atque longinquis, adipiscendis ad ipsum diffundendum novis mediis, quibus Providens Deus nobis succurrit».[44] Haud absimilia, congrua congruis referentes, applicare possumus christifidelibus vel in America vel in Asia vel in Europa vel in Oceania degentibus, quibus in continentibus iam dudum operam dat Ecclesia muneri novae evangelizationis promovendo.

88. Hoc novae evangelizationis nomine appellata est quasi quaedam spiritualis refectio et simul principium conversionis, quam Ecclesia tum a semetipsa, tum a suis communitatibus atque ab omnibus baptizatis requirit. Non igitur regiones quaedam dumtaxat certae definitaeque hac tanguntur re, quae potius loco itineris haberi debet ducentis in intellectum et in usum hereditatis Apostolorum necessitatibus aetatis nostrae accommodandae. Ope novae evangelizationis vult Ecclesia in mundum huius temporis et in disceptationes hominum, qui nunc sunt, indicere argumentum, quod habet maxime suum et peculiare: se esse locum, ubi, duce Spiritu Domini Resurgentis, Deum experientes dono fidei sinimus nos transfigurari. Evangelium autem est nuntium illud semper novum de salute, quam Christus peregit, ut homines arcanum Dei eiusque vitam amore plenam participantes animos panderent in futurum spe forti et credibili signatum. Id in conspicuo ponentes nunc temporis, cum Ecclesia in novae evangelizationis opus vocatur, missionalem actionem sedulo magis praestabimus, quae mandato dominico plene respondeat.

89. Ab eiusmodi constituto nulla Ecclesia pars excluditur: Ecclesiae antiquitus christianae, ante omnia, hoc incepto tanguntur, quibus ingens eorum numerus officit, qui ex usu fidei actu desciscunt. Quod non tam graviter, tamen etiam in Ecclesiis recentioribus deprehendimus, maxime in urbibus peramplis non minus quam in quibusdam quasi vitae provinciis, quae vehementius in cultu humanitatis et in hominum societate influunt. Urbes illae principes, quae recentius conditae, maxime in Regionibus nunc progredientibus quam celerrime oriuntur et diffunduntur, loco provocationis aeque societatem atque culturam lacessentis, campum offerunt novae evangelizationis felicissimum. Nova igitur evangelizatione etiam Ecclesiae recentiores attinguntur, quae capessunt et experiuntur inculturationis opus, non sine necessitate recognitionis et iudicii continenter adhibendi, ut Evangelium illas culturas olim ingressum, possit easdem purificare et elevare in suamque potissimum novitatem aperire. Generatim tamen nova evangelizatione christianorum communitates indigent cunctae, cum exercenda cura pastorali occupentur, quae difficilius geri posse videtur cum periculo, ne in consuetudinem abeat et ritum usitatum, qui minus efficaciter sui ortus causas communicare valeat.


Caput tertium

 

Tradere fidem

 

«Erant autem perseverantes in doctrina apostolorum et communicatione,
in fractione panis et orationibus.
[…]
cotidie quoque perdurantes unanimiter in templo
et frangentes circa domos panem,
sumebant cibum cum exsultatione et simplicitate cordis,
collaudantes Deum et habentes gratiam ad omnem plebem.
Dominus autem augebat, qui salvi fierent cotidie in idipsum»
(Act 2,42. 46-47)

 

90. Eum sibi finem novae evangelizationis opus assumit, ut, quemadmodum argumento Coetus synodalis memoratur, fidei tradatur. Ut autem verbis Concilii Vaticani II monemur, agitur de quadam implicatiore actionum serie, qua christifidelium fides et vita Ecclesiae omnino afficiuntur, ut divinam experiantur revelationem, nam: «Quae Deus ad salutem cunctarum gentium revelaverat, eadem benignissime disposuit ut in aevum integra permanerent omnibusque generationibus transmitterentur»;[45] «Sacra Traditio et Sacra Scriptura unum verbi Dei sacrum depositum constituunt Ecclesiae commissum, cui inhaerens tota plebs sancta Pastoribus suis adunata in doctrina Apostolorum et communione, fractione panis et orationibus iugiter perseverat (cf. Act 2,42), ita ut in tradita fide tenenda, exercenda profitendaque singularis fiat Antistitum et fidelium conspiratio».[46]

91. Quemadmodum in Actibus Apostolorum legimus, nemo tradere potest, quod nec credit nec vivit. Nemo potest Evangelium tradere, quin in suae vitae fundamentum et exemplar Evangelium acceptum habeat, ut inde sensum sui, veritatem, futurum sibi capiat. Ut olim Apostoli, ita nos quoque, qui nunc vivimus, viva Patris in Iesu Christo per Spiritum communione transfiguramur, ut ideonei fiamus, qui fide nostrae vitae veluti radiis circa nos res illustrantes, responsum exsuscitemus in illis, quos Spiritus opera et visitatione iam praeparaverit (cf. Act 16,14). Ab Evangelii Verbum fructuose praedicare parantibus profunda illa requiritur filiorum Dei communio, in qua pariter signum agnoscimus distinctionis et sermonem nuntiandum, quemadmodum a Iohanne apostolo monemur: «Mandatum novum do vobis, ut diligatis invicem; sicut dilexi vos, ut et vos diligatis invicem. In hoc cognoscent omnes quia mei discipuli estis: si dilectionem habueritis ad invicem» (Io 13,34-35).

92. Nuntiandi et proclamandi opus non ad quosdam homines raros et electos pertinet, cum potius sit donum cuilibet tributum, qui vocationi ad fidem amplectendam responderit. Fidem tradere non est alicuius privi hominis eius officii causa praesertim deputati. Cuncti christifideles et Ecclesia tota officio obstringimur fidem tradendi, ut id operantes nos continenter detegamus esse populum a vocante Spiritu congregatum, ut in nobis Christum praesentem viventes, reperiamus verum Dei vultum, nostri Patris.

Fidei transmissione, ut est Ecclesiae opus primarium, ducuntur christianorum communitates, ut colligatius articulent inter se et devincant ea, quae in vita fidei haerente opera sunt maxima: caritatem dicimus, testimonium, nuntium, celebrationem, auscultationem, bonorumque partitionem. Oportet igitur opus evangelizationis concipiamus loco processus, per quem Ecclesia, Spiritu permota, in universum mundum Evangelium nuntiat et diffundit; caritate autem impulsa, eadem totum temporum cursum imbuit et transformat, quippe quae culturas hominum assumat atque renovet. Evangelium Ecclesia sine ambagibus proclamat atque in conversionem homines invitat. Per catechesin denique et initiationis sacramenta homines comitatur, qui aut Iesu Christo conversi adhaeserunt, aut olim intermissam sequelam instaurant: concorporat illos, hos vero in christianam reducit communionem. Communionis praesertim donum in fidelibus alere numquam desinit per doctrinam fidei et sacramenta et caritatis exercitium. Missionem vero omni tempore suscitat, dum omnes Christi discipulos ad Evangelium nuntiandum invitat in universum mundum et verbo et opere. Necessario denique discretionis iudicio usa novae evangelizationis causa, detegit Ecclesia, multis in communitatibus fidei traditionem velut renasci necesse habere.

 

De primatu fidei

93. Benedictus XVI, Pontifex Maximus, cum indiceret Annum Fidei dicatum, recolere non neglexit idem consilium a Paulus Papa VI anno 1967 captum esse, cuius rationes aeque partitus est. Tunc enim temporis incepto hoc fuerat propositum, ut in Ecclesia universa novam fidentiam suscitaret et impetum renovatum adderet fidem profitentibus, ut professio esset «singularis et publica, libera et conscia, interior et exterior, humilis et prompta».[47] Paulus Papa VI, quem nullo prorsus pacto gravissima illius temporis incommoda laterent, praesertim de rectae fidei professione et interpretatione sincera, persuasum habebat, posse exinde Ecclesiam sibi validum impetum asciscere, ut profundam, intimam, missionalemque ageret renovationem.

94. Non aliter res prospicit Benedictus XVI, Pontifex Maximus, qui postulat, ut Annus Fidei dicatus convenienter fiat testimonio de eo, quod argumenta, quae iam tot saecula summam patrimonii fidelium constituunt, novum semper in modum confirmari et penitius cognosci debent, ut de eis constanter testimonium praebeamus in nostro aevo, quod magna ex parte absimile superiorum aetatum esse videtur. Non enim deest periculum, ne fides, cuius beneficio in vitam divinae communionis introducimur et Ecclesiam ingredi sinimur, cum desierit altissime intellegi, iam intermittat a christifidelibus assumi et vivi loco instrumenti, quod, per donum divinae filiationis in ecclesiali communione, vitam hominum transformare valeat.

95. Qui ad Lineamenta rescripserunt, confirmarunt hoc periculum esse solidum et severum, simulque conquesti sunt in multis communitatibus parum curae impendi in fidei adulta instituenda. Praeter enim horum decenniorum conatus, e pluribus responsis speciem capimus alicuius operis, quod in fide adulta instituenda, adhuc initiis haeret. Fidei autem tradendae obices ubique fere idem obnituntur, qui plerumque intus in Ecclesia resident et in vita christianorum: agitur enim de fide, quae desidiose vivitur quasi res sit privata; cui adicitur nullus sensus necessitatis suam fidem educandi; adde quod a vita fides separatur ac prope seiungitur. E responsis allatis indicem quoque redigere possis rerum, quae extrinsecus, maximeque ex cultura, venientes, vitae fidei eiusque traditioni officiunt eamque debilem et arduam efficiunt. Quibus in rebus est: emacitas, immodicum voluptatis studium, nihilismi cultura, denegatio trascendentium, quae desiderium salutis penitus exstinguit. De hac quasi morbi descriptione poterit iterum Coetus synodalis disceptare, ut auxilium praebeat communitatibus christianorum, quae vitiis apta remedia petunt.

96. Tamen non desunt perinde signa futuri melioris et indicia, ob quae futurum esse, ut fides renascatur prospicere nobis licet. Qui responderunt, qualiter fides suum primatum iterum consequi possit enodantes, viam principem praemonstrarunt velut per incepta transire, quae in Ecclesiis particularibus aguntur conscientias acuendi et informandi causa, quibus adici merent communitates vitae consecratae praeclarum exemplum exhibentes atque coetus motusque passim constituti.

Huius transformationis beneficio imprimis cum christianae communitates vitam attingunt altiore aestimatione dignam tum singuli eius participes maturiores fiunt. Multae Ecclesiae particulares eum finem celebrandae de nova evangelizatione Synodo proponunt, ut fidem constare considerent experiendo Deo et in media sua cuiusque vita collocando, vitae omnium dierum in aliam quasi formam vertendae gratia.

 

Ecclesia, quam vivit, fidem tradit

97. Omnium optimus tradendae fidei locus est aliqua communitas vita liturgica et orationis assiduitate enutrita et transfigurata. Fidem inter et liturgiam enim intimum intercedit vinculum, ex adagio: “lex orandi lex credendi”. «Sine liturgia et sine sacramentis professio fidei efficacitatem non haberet, cum deesset ei gratia qua christianorum testificatio sustinetur»[48]. «Liturgia enim, per quam, maxime in divino Eucharistiae Sacrificio, opus nostrae Redemptionis exercetur summe eo confert ut fideles vivendo exprimant et aliis manifestent mysterium Christi et genuinam verae Ecclesiae naturam. […] Ideoque,sicut Christus missus est a Patre, ita et ipse Apostolos, repletos Spiritu Sancto, misit, non solum ut, praedicantes Evangelium omni creaturae, annuntiarent Filium Dei morte sua et resurrectione nos a potestate satanae et a morte liberasse et in regnum Patris transtulisse, sed etiam ut, quod annuntiabant, opus salutis per Sacrificium et Sacramenta, circa quae tota vita liturgica vertit, exercerent».[49]

Qui ad Lineamenta responsum dederunt, plane ostendunt, quot quantique conatus effecti sint, qui christianis communitatibus auxilio essent in altissima liturgiae indole vivenda.

In communitatibus enim christianorum ope liturgiae celebratae et orationis in vitae usum deductae merus coetus humanus in communitatem it, quae fidem trini Dei, Patris, Filii Spiritusque Sancti celebrat perinde ac tradit.

In superioribus duobus Coetibus Generalibus Ordinariis, quorum argumenta de Eucharistia ac de divino in Ecclesia Verbo, quasi donum inaestimabile fuit, cuius ope perreximus fructuose recipere simul et evolvere litugicam illam reformationem, cui Concilium Vaticanum II initium dederat. Eorum beneficio iterum moniti sumus de eo, quod totius Ecclesiae vitae veluti medio in loco eucharisticum mysterium et Verbum Dei resident et consistunt.

Propterea nonnulla responsa iterum recolunt insigne momentum lectioni divinae adhaerens. Nam lectio divina (sive privo cuiusque studio sive communitatis coetu perficitur) sua sponte locus est evangelizando idoneus, cum oratio exsistat, quae amplum locum audiendo divino Verbo concedens, fidei orationisque vitam iterum redigat in Deum, fontem ipsius inexhaustum, qui loquitur, appellat, advocat, dirigit, illuminat, iudicat. Si «fides ex auditu» (Rm 10,17), in divini Verbi auditu unusquisque fidelis et Ecclesia tota subsidium inveniunt pari virtute et simplicitate praeditum evangelizationi et, divinae gratiae ope, renovationi accommodatissimum.

98. Utcumque, quemadmodum e responsis apparet, non desunt communitates christianorum, quae sensum retegere valuerint in ima actione liturgica situm, quae uno eodemque tempore et deitatis cultus et Evangelii nuntium et operatio caritatis exsistit.

Multis in responsis mentis aciem et intentionem praesertim in reconciliationis sacramento collegerunt, ut in eo, quod e nonnullorum christifidelium vita paene evanuit. Vehementer probatum est iis, qui responderunt, illud sacramentum celebrari consuevisse temporibus extraordinariis, velut Diebus totius Mundi Iuventutis, in peregrinationibus ad sanctuaria, quamquam ne eiusmodi quidem actiones valent benefice influere in conusetudine utendi reconciliatione sacramentali.

99. In responsis ad Lineamenta rescriptis item de oratione consideratum est, ut partim quaedam commoda in luce ponerentur: nam, ut exemplum afferamus, liturgia horarum temperate diffusa est (in communitatibus christianis, sed etiam apud singulos fideles), eucharistica adoratio iterum habetur loco fontis, unde scateat priva cuiusque oratio; haud rari sunt coetus audiendo et orando divino Verbo dicati; sua sponte multiplicantur coetus orationis marialis, charismaticae, devotionalis studiosi. Cui tamen adici debet iudicium, quod maiore cum cautela, in responsis ad Lineamenta latum est de vinculo inter christianae fidei celebrationem et formas popularis pietatis intercedente, nam, agnoscantur licet quaedam exinde beneficia orta, tamen denuntiari debet periculum, ne vel aliquod genus syncretismus enascatur vel fides exinaniri patiatur.

 

De paedagogia fidei

100. Ecclesia Domino a principio fideliter adhaerens, veritatem rerum, quae in Scriptura enarrantur, et sumpsit in doctrinam et in ritibus experta est, eiusque velut summam in Symbolo Fidei expressit, quae est regula credendi in usum vitae deducta et in consuetudinem divinum commercium filialiter viventium immissa. Quae omnia Benedictus XVI in epistula Annum Fidei dicatum indicente commemoravit, laudans Apostolicam illam Constitutionem Catechismum Catholicae Ecclesiae promulgantem, in qua id docemur, nonnisi eam fidem tradi posse, «quam profitemur, celebramus, vivimus et oramus».[50]

Ita gressus movens ex Scripturarum fundamento, ecclesialis traditio quandam tradendae fidei creavit paedagogiam, cuius demonstrationem quadripertitam in Catechismo Romano legimus: de Symbolo Fidei, de sacramentis, de praeceptis, de oratione dominica. Hinc igitur inveniuntur mysteria fidei de Deo Uno Trinoque, quemadmodum ea in Symbolo (Credo) confitemur et celebramus (in sacramentis); hinc vero vitam deprehendimus hominis et qualis esse debeat docemur, cum huiusmodi fidei (cuius forma est caritas operosa) cohaerere velit; quae fides solide cerni potest in vita et moribus christifidelis (ex Decalogo) atque in oratione dominica (Pater Noster) exprimitur. Hos novimus esse titulos indicis generalis Catechismum Catholicae Ecclesiae nuper editi.[51]

101. Ille Catechismum Catholicae Ecclesiae nobis committitur loco auxilii bifariam operantis, quoniam quidem et fundamenta fidei continet et eius tradendae viam et quasi paedagogiam ostendit. Finis autem ille est, ut quivis fidelis in integro vivat fidem, quae simul et veritatem offert et veritati adhaeret. Fides enim, ex sua ipsius natura, est praecipue donum Dei, qui homines ducit, ut sese Domino Iesu committant et dedant. Ita adhaesio fidei in habitum transit hominis, qui consilium capit Iesum sequendi, ut suam ipsius vitae simillimam efficiat, quemadmodum perbelle Paulus apostolus explanat, qui suis verbis nos hanc intimam fidei rationem et paedagogiam ingredi sinit, cum scribat: «Corde enim creditur ad iustitiam, ore autem confessio fit in salutem» (Rm 10,10). «Alta enim exstat coniunctio inter actum quo creditur et argumenta quibus assentimus. […] (at constat) cognitionem argumentorum ad credendum sufficientem non esse, nisi postea cor, […] aperiatur auxilio gratiae quae sinit oculos habere ad altius inspiciendum, et intellegere id quod nuntiatum est Verbum Domini esse.».[52]

Hanc compaginem et altissimam significationem Catechismi Catholicae Ecclesiae, cuius nunc vicesimum agimus anniversarium post editionem annum, ideo recolimus, ut synodali considerationi instrumenta exhibeamus, quibus Patres iudicium et discretionem adhibere valeant, de insigni Ecclesiae opere, his decennis, catecheseos renovanadae causa, peracto. In mera rerum descriptione, a responsis ad Lineamenta missis in luce collocantur progressus minime spernendi, qui facti sunt, ut catechesis et itineraria educationis in fidem recognoscerentur et in dies aptius compaginarentur. Certiores igitur fimus de moliminibus elaboratis, de editis textibus, de inceptis peractis, ut catechistae formarentur, qui non modo novis uti instrumentis nossent, verum etiam missionis sibi commissae difficultatem auctiore maturitate peciperent intellegerent.

102. Quae omnia iudicantibus plerumque probata sunt: Ecclesia enim in nonnullis suae compaginis gradibus (in Synodis Episcoporum Ecclesiarum Orientalium Catholicarum sui iuris, in centris dioecesanis vel eparchialibus, communitatibus paroecialibus, per singulos catechistas, in institutis theologicis et pastoralibus) ingenti nisu id conata est praestare, ut totum corpus maturum factum in fidem perveniret altiore conscientia et frequentiore participatione manifestatam. Ut in responsis planum fit, Ecclesiae sunt praesto subsidia necessaria ad fidem tradenda, quorum usum actuosum et vigilanti iudicio subiectum faciliorem reddit nuper editus Catechismus Catholicae Ecclesiae. Quem publici iuris fieri quasi locum, in quem omnia referrentur, exhibuit tum Ecclesiis Orientalibus Catholicis tum Episcoporum Conferentiis, quae studiose nitebantur catecheticam Ecclesiae actionem ad unum redigere et perspicue illustrare.

103. In responsis aeque reperimus iudicium et aestimationem de omnibus, quae enixe effecta sunt de nostra hodie fide rationis reddendae causa. Id tamen advertimus, quod, praeter operam impensam, tradendae fidei plures obices obnituntur, maxime ob humanitatem vitae quam celerrime se mutantem et acerbius christianorum fidem impetentem. Nec tacere possumus, adversum fidem a viris doctis et technologiae peritis plurifariam aciem instrui. Huic denique rei instatur, quod catechesim etiamnunc plures considerant magis viam esse praeparatoriam graduum, qui varium in modum iter sacramentorum distinguunt, quam christifidelium institutionem in fidem numquam intermissam.

104. Considerantibus processum, per quem humanitas vitae pedetemptim saeculo magis favet, clarius id patuit, multiplices catecheseos rationes, quamvis fervidam alacritatem significent, tamen haud semper valuisse ad plenam maturationem tradendae fidei idoneam. Patrum igitur convocandae Synodi erit continuare munus, quod Synodo de catachesi commissum erat: ut nempe ad eam fidei tradendae rationem perveniatur, quae sibi asciscat praecipuam catecheseos legem, esse scilicet duplici fide una Deo et homini adhaerendum, ut numquam caritatis affectus bipertito scindatur.[53]Semet ipsam igitur Synodus percontabitur, qualiter perveniri liceat ad catechesim omni parte expletam et solido corpore compactam, quae cum fidei nucleum intactum tradat, tamen interea nunc hominibus loqui norit, eorum ingrediens vivendi rationes, ut interrogata auscultet et intrinsecus foveat studium quae vera, bona, pulchra sunt investigandi et reperiendi.

 

De iis, qui in fide tradenda partes agunt

105. In fide tradenda Ecclesia agit tota, manifesta facta in Ecclesiis particularibus, in Eparchiis, in Dioecesibus. In ipsis opus nuntiandi, tradendi, experiendi perficitur. Multo magis, eaedem Ecclesiae particulares, simul et opus Evangelii nuntiandi tradendaeque fidei agunt et exinde loco fructus eduntur, quemadmodum novimus factum esse in communitatibus christifidelium primaevis (cf. At 2,42-47): Spiritus enim fideles circa communitates colligit, quae fervido vitae usu fidem experiuntur et audiendo apostolico verbo et Eucharistia comedenda enutritae, omnem temporis particulam in Regno Dei proclamando impendunt. Ecclesiae imaginem his verbis enarratam accipit Concilium Vaticanum II in fundamentum naturae cuiusvis communitatis christianorum, cum id doceat: «Haec Christi Ecclesia vere adest in omnibus legitimis fidelium congregationibus localibus, quae, pastoribus suis adaerentes, et ipsae in Novo Testamento ecclesiae vocantur. Hae sunt enim loco suo Populus novus a Deo vocatus, in Spiritu Sancto et in plenitudine multa (cf. 1 Th 1,5). In eis praedicatione Evangelii Christi congregantur fideles et celebratur mysterium Coenae Domini, ut per escam et sanguinem Domini corporis fraternitas cuncta copuletur».[54]

106. Eiusmodi Concilii verba quanto opere veritati respondeant, mirum in modum suis ipsarum vitis Ecclesiae nostrae experiri potuerunt tum in fide tradenda tum plerumque in Evangelio nuntiando. Ut enim e responsis minime obscure eruitur, numerus christifidelium, qui his decenniis sua sponte et gratuito operam sociaverunt in hoc officio peragendo, peramplus fuit isque, velut donum Spiritus genuinum, suum vitae communitatum impressit vestigium. Per actiones pastorales cum tradenda fide conexas licuit Ecclesiae suam instituere compaginem singulis in locis intra societatis ambitum multiformem, ut omnibus ostenderet, quanto opere abundarent et inter se differrent ministeria, quibus ipsa componitur et cottidie velut animatur. In hunc modum quaedam nova patuit intellectio participationis, ob quam circa Episcopum congregatae christifidelium communitates cum variis, hac re contactis, hominibus (presbyteris, genitoribus, religiosis, catechistis) suum quisque munus et officium peragunt et exercent.

107. Sicuti iam edisserere potuimus, ex Evangelio nuntiando et tradenda fide incitamentum provenire potest beneficum in immutationibus, quibus paroeciarum communitates nunc comminus afficiuntur. Qui responsa rescripserunt, petunt, ut novae evangelizationis velut medio in loco paroecia collcetur, quae, cum communitatis communitas exsistat, non modo necessitatibus religionis inserviat, verum etiam spatium praestet, ubi familiae inter sese occurrant, et coetus promoveat Verbo legendo dicatos, et renovato faveat laicorum operi, ut in ipsa homines, Ecclesia quid sit, re vera experiantur sacramentorum actione adiuti, quorum momentum et vim genuinam suam ipsorum vita comprobent et percipiant. In optatis igitur est, ut Patres Synodi hanc paroeciae vocationem penitius perspiciant, de loco enim agitur ad quem cum omnia referuntur et a quo ingens numerus inceptorum ac varii generis moliminum pastoralium componuntur et ordinantur.

108. At officium fidei tradendae et in vitam christianam educandi non solam afficit christifidelium communitatem totam simul acceptam, cui quidem partes procul dubio primariae neque alii cuivis committendae competunt, sed nonnulla alia nomina advocantur. Qui responderunt, in auxilium vocant imprimis catechistas. Haud enim pro dubio id habetur, multos christifideles dono accepisse animum pronum in Evangelium nuntiandum et fidem tradendam, cui quidem sine ulla prorsus mercede et sua ipsorum fide innisi plurimum contulerunt suo opere pernecessario maxime in Ecclesiis haud multa iam saecula evangelizatis. Plus operis tum ab illis tum ab Ecclesia erga illos novae evangelizationis causa postulatur, ut nonnullis in responsis planum fit. Catechistae enim testes sunt iique pernecessarii et protinus Evangelium proclamantes, in quibus vis praecipua residet communitatum christianarum. Necesse est, ut Ecclesia promptiore consideratione cogitet de officio illis commisso, ut magis in conspicuo collocentur et ministerio aspectabili donentur ac pleniore eruditione instituantur. Exinde ab his antecedentibus, postulatur, ut Coetus synodalis sibi asciscat ea, quae horum decenniorum spatio cogitata sunt, atque semet percontentur, possitne fieri, ut catechistis ministerium tribuatur stabile et in Ecclesia rite institutum. Nunc temporis, cum opus evangelii nuntiandi fideique tradendae novo impulsu proicitur, id consilii capi speciem prae se ferret subsidii et fulciminis praevalidi pro causa novae evangelizationis agenda, in quam Ecclesia tota scilicet vocatur.

109. In pluribus responsis momentum ecfertur operis a diaconis atque haud paucis feminis in catechesi tradenda impensi. Quibus iudiciis commoda illustrantibus sensa sollicitudinis plena quandoque in responsis adiciuntur. Nam recentibus his annis, ob numerum presbyterorum in exiguum contractum, cum singulis sacedotibus plures communitates committi soleant, in dies magis fit, ut laicis catecheseos officium delegetur. Tamen, qui responsa dederunt, votum faciunt, ut Synodi meditatio auxilium praebeat idoneum ad intellegendas, quae nunc fiunt, immutationes, quemamdmodum presbyteri identitatem suam hodie vivant, agitantes. In hunc modum eiusmodi immutationes dirigi poterunt, ut tamen sacerdotalis ministeri natura propria, pro qua nihil subici potest, in evangelizando et fide tradenda salva et integra maneat. Magis in universum, Patres Synodi oportune considerabunt, quemadmodum opitulentur christifidelium communitatibus, quae student novum missionalem sensum reperire in ministerio presbyterorum, diaconorum, catechistarum, qui in illis praesentes adsunt et operam dant.

 

De familia, quae locus est evangelizationis exemplaris

110. In numero eorum, quibus tradendae fidei officium tribuitur, ab iis, qui reponderunt, peramplum familiae spatium tributum est. Hinc enim praeconium christianum de matrimonio et familia magnum est donum, cuius ope fit familia locus exemplaris pro testimonio de fide praebendo, idque maxime propterea, quod eius participes habiles sunt, qui prophetice vivant ea bona, quae in christifidelium experientia maximo in pretio sunt: dignitatem dicimus et complementaritatem maris feminaeque, qui creati sunt ad imaginem Dei (cf. Gen 1,27), animum in vitam pronum et apertum, bonorum et affectuum partitionem et communionem, aciem mentis in prolem educandam intentissimam, fiduciam hominum, qui sese Deo committunt, quippe qui fons exsistat amoris, cuius vinculo omnes mutuo coniunguntur. Multae sunt Ecclesiae particulares, quae vires instanter impendant in familiarum pastorali, huius maxime prospectus missionalis et testimonialis gratia.

111. Hinc autem pro Ecclesia familiae munus est, ut prolem educet eique christianam fidem a principio humanae existentiae tradat. Exinde oritur vinclum illud artissimum, quo inter se radicitus Ecclesia ac familia obstringuntur, ope auxilii, quod tum Ecclesia familiis concedere, tum ipsa a familiis accipere vult. Saepe tamen fit, ut familiae gravissimis contentionibus concutiantur vel ob vices operis praestandi prementes, vel ob condicionem exercendi laboris incertam, vel ob adiuncta vitae precaria et fortuita, vel demum ob lassitudinem, quae eo magis intervenit, quo difficilius fit educationis opus praestandum. Ipsae familiae, quae sibi sunt consciae arduae, in qua versantur, condicionis, persentiunt, sibi necesse esse fulcimen a communitate praestari, ut eius in complexum acceptae Evangelium nuntiatum audiant et intellegant in comitatu fraterno, non sibi solis et omni adiumento destitutis educandi munus tributum esse.

112. E responsis apparet, quibus difficultatibus et necessitatibus urgentibus impellantur ac distineantur plures nunc familiae etiam christianorum: fulcimine enim indigent magis magisque perspicue manifestando ut in plurimis adiunctis calamitosis ita quoties in irritum cadere omnes perspiciunt nisus suos, fidem maxime pueris tradendo frustra conantium. Plura responsa agunt de quibusdam coetibus familiarum (vel locis vel experientiis motibusque ecclesialibus devinctis), qui semel constituti, fervida Christi fide animati, multis coniugibus potestatem fecerunt commodius subeundi aerumnas, quas passi sunt; qua ex re perspicuum de fide christiana venit testimonium.

113. Id prorsus genus familiarum coniunctiones, quantum quidem multi in responsis affirmarunt, exemplum sunt fructuum, qui ex fide nuntiata in nostris christianorum communitatibus florere possunt. Qui responsa dederunt quodammodo bona spe futura exspectant, quod adtinet ad consistentiam communitatum christianarum, quamquam adiunctis comprehendantur precariis et fortuitis, neque desperant de fide a communi constanter celebranda, deque animorum promptitudine, ut neglecta opum exiguitate, egenis subveniatur, ad evangelicum testimonium simplex et cottidiannum praebendum.

 

Ad evangelizandum vocati

114. In responsis vita consecrata memoratur loco doni grato animo excipiendi. Quod adtinet ad fidem tradendam et Evangelium nuntiandum, agnoscuntur esse magni momenti insignes Ordines religiosorum aeque atque plures formae vitae consecratae, praesertim ordinum mendicantium, institutorum apostolicorum, institutorum saecularium, quibus omnibus inest quoddam charisma propheticum evangelizando convenientissimum illis quoque temporibus, cum id genus vita aerumnis probatum recognitioni subiectum est. Quae praesentia, quamvis interdum tacita, ex fide prospicienti videtur plurimum conferre mandato missionali Ecclesiae etiam in praesentis vitae adiunctis commisso. Multae Ecclesiae locales agnoscunt esse magni momenti hoc propheticum Evangelii testimonium, ex quo velut e quodam fonte copiose fluunt vires, quibus vita ac fides tum communitatum christianarum tum fidelium baptizatorum suffulcitur et sustentatur.

Multi suis responsis vota faciunt, ut e vita consecrata veniat subsidium ingentissimum novae evangelizationis operi, praesertim in educatione, in sanitate, in cura pastorali maxime erga pauperes et homines, qui ope et spirituali et materiali indigent.

Intra huiusmodi prospectum, magni momenti aestimatur etiam contemplativa in claustris degentium vita, ex qua novae evangelizationis operi fulcimen offertur inaestimabile. Vita monialium, contemplationis studium, evangelizationis opus, ut ex ipsa rerum gestarum memoria apparet, inter se vinculo obstringuntur solidissimo, unde fructus enascuntur copiosi. In hac experientia situs est cardo vitae Ecclesiae, quae exstingui vetat vitam intimam Evangelii, primatum fidei, liturgiae celebrationem; quibus ex rebus silentium sensu pollet et quaevis alia operatio, quae ad maiorem Dei gloriam agitur, significationis vi relucet.

115. His autem decenniis etiam coetus et motus floruerunt, qui saepe gratuito ac velut ex charismate se dedunt Evangelio potissimum nuntiando: quod quidem aliud est donum Ecclesiae a Providentia tributum. In quos intuentes, multi in nonnullis responsis allatis invenire sibi videntur elementa praecipua morum formaeque, quibus communitates ac singuli christifideles se convestiri debeant, ut de fide rationem reddant. Illi, quales “novi evangelizatores”, ut ita dicamus, esse debeant, ostendunt: homines, qui suae vitae genus et vivere et, reddita ratione, defendere atque illa, quae sibi potissimum sint in pretio, propugnare valent; qui student in publicum suam fidem profiteri, omni timore falsove pudore remotis; qui strenue exquirunt tempora communionis in oratione ac mutua inter fratres donatione vivendae; qui sua sponte egenos et reiectos praeoptant; qui cupidissimi sunt iuniores educandi instituendi.

116. Cum autem excusse ad charismata multi referantur, ut quae dona sint in nova evangelizatione peragenda magni momenti, postulatur, ut Synodus de horum problematum nodis penitius recogitet, ut praeter agnitam harum opum praesentiam, id quoque indagationi subiciatur, quonam pacto integrae vitae Ecclesiae missionalis opera illorum adiungi possit. Postulaverunt nonnulli, ut Coetus synodalis id argumentum agitet, qua necesitudine inter se dona charismatica et dona hierarchica[55] conectantur in vera dioecesium vita et in motu, quo in missionem ipsae impelluntur. Hunc in modum forsitan removeantur obstacula, quae quidam in responsis denuntiaverunt, ob quae novae evangelizationis causa charismata illa plene integrari nequeunt. Potest fortasse agitari argumentum de “coessentialitate” – sicuti eadem responsa suadent -, cuius ope illa dona a Spiritu concessa vitae et missioni Ecclesiae coniunguntur, intuitu novae evangelizationis.[56] Ex eiusmodi cogitatione poterunt fortasse erui instrumenta pastoralia, quae acrius aptiusque opes charismatum aestiment atque excolant.

117. In responsis, ortus harum novarum experientiarum et evangelizationis generum sic intellegitur, ut non seiungatur ab experientia maioris nominis motuum, institutionum, consociationum evangelizationi deditarum, quae similes, exempli gratia, Actionis Catholicae, identitem in historia pietatis christianae enatae sunt. Elementa vero harum operationum praecipua considerantibus videntur posse reperiri perinde in acerrimo Evangelica praecepta servandi animo, quo intrinsecus id genus experientiae foventur, atque in vocatione prophetica, qua in Evangelium nuntiandum propelluntur. Ex oblectamentis, quibus animos pelliciunt, atque e gaudio, quo plerumque eorum conspergitur vita, vocationum donum saepe scatet. Pluries enim – ut docemur – inter quasdam historicas vitae consecratae formas et hos recentiores motus quasi quaedam alternae donorum commutationes haberi ceptae sunt.

 

De fide rationem reddere sua

118. Ob adiuncta, in quibus versamur, necesse fit, ut aperte et operose suo quisque officio fidem nuntiandi tradendi respondeat. Ut in plurimis responsis affirmatum legimus, ea maxime necessitate nunc obstringitur Ecclesia, ut iterum conscientiam sibi collati baptismi in unoquoque fideli exsuscitet, ut omnes discant esse veri de Evangelio testes, idonei, qui de fide, quam in se gerunt, rationem reddant. Omnes enim fideles, vi communis sacerdotii[57] et societatis, qua fiunt participes officii prophetici[58] quod est Christi peculiare, plene convolvuntur hoc officio, quod Ecclesiae est commissum. Laicorum praesertim fidelium est, testimonium dare de fide christiana, ut quae responsum praebeat convenientissimum problematis exsistentialibus, quae semper et ubique, in quovis humani cultus genere, ex ipsa vita hominibus opponuntur, quamvis se, Deum esse, aut ignorare aut plane negare affirment. Quod quidem eo fieri poterit pacto, ut Evangelii vitaeque discrimen, quo inter se seiunguntur, vincentes, in omnibus vivendi adiunctis - tum in omnium dierum rebus familiaribus, tum in opere praestando atque in societatis commerciis -, unitatem vitae iterum componamus, cuius vis et virtus inspirata ex Evangelio provenit, et in perfectam sui manifestationem properat.[59]

119. Oportet igitur, ut quilibet christifidelis, persentiens se eiusmodi compellari officio, sibi ex baptismo commisso, sinat se a Spiritu duci donec secundum suam vocationem responsum dedat convenienes. Quo tempore fidem et sequelam Christi optare minus facile videtur, propter mundum, qui saepe non intellegit, haud raro etiam adversatur et prohibet, maiore communitates et fideles singuli tenentur officio, ut testes Evangelii fiant intrepidi. Rationem eiusmodi agendi modi suadet Petrus apostolus, cum hortetur, ut rationem reddentes respondeamus cuilibet poscenti causam de ea, quae in nobis est, spe (cf. 1 Pt 3,15). Novum de fidei testimonio tempus, novas respondendi (ex apo-logia) formas poscentibus logon et rationem de fide in nobis ardente: has ostendit Spiritus vias ac semitas christifidelium communitatibus emetiendas. Hoc est necesse, ut nosmet ipsos renovemus, ut acutiorem in modum spem et salutem a Iesu Christo nobis donatas in mundo, ubi versamur, manifestas efficiamus. Oportet discamus novam agendi rationem, respondentes «cum mansuetudine et timore, conscientiam habentes bonam» (1 Pt 3,16). Invitamentum est, ut vivamus illius pleni virtutis mitissimae, quae nobis provenit ex eo, quod sumus divina progenies per Spiritum Christo adiuncta in novitate vitae exinde orta, firmissima aeque voluntate fulti, quippe quibus meta occursus Dei Patris in Regno venturo proposita cognoscatur.

120. Quo vivendi genere omnia cunctaque uno complexu comprehendi debent, mores privati ac publicum testimonium, vita intra communitates ac missionalis impetus. Ita enim formatur attentio educativa et deditio pauperum sollicita, capacitas itemque cuiusvis christifidelis, ut ubi vivit operamve dat loquens aperte christianae spei donum cum ceteris communicet. Quod vitae genus sibi asciscere debet fervorem, fidentiam, loquendique libertatem (parrhesian), quae in Apostolorum praedicatione manifestabantur (cf. Act 4,31; 9,27-28). Hoc vitae genus mundus reperire debet in Ecclesia et in quolibet christiano, secundum nostrae fidei rationem. Hoc vitae genere omnes singillatim provocamur, ut Paulus VI commonefacit: «praeter illam Evangelii nuntiationem, quam generalem publicamque opportune dixerimus, semper probanda est suumque tenet momentum alia tradendi Evangelii forma, ab altera ad alteram pertingens personam. [...] Sane non debet, ut necessitate Bonum Nuntium afferendi ad multitudines hominum oblitteretur memoria huiusce formae, qua personalis hominis conscientia contingitur, quippe cum moveatur mirifico admodum verbo, quod ab altero accipit».[60]

121. In hoc rerum prospectu, in invitamento, quo per Anni Fidei spatium in genuinam vocamur et renovatam conversionem et adhaesionem Domino praestandam, qui Unus est mundi Salvator, occasionem nanciscimur quam optime adhibendam, ut omnis communitas christiana et unusquisque baptizatus possit esse palmes fructum ferens, qui purgatur, «ut fructum plus afferat» (Io 15,2); sic enim poterit mundum hominumque vitam ditare donis vitae novae, quae Resurrectionis evento, re radicitus nova, formatur et effingitur. Quatenus sua sponte in hoc se pronum ostendit, eatenus cogitata hominis et affectus, mens et mores gradatim purificantur et transformantur, secus iter in hac vita numquam plene perfectum. «Fides, quae per caritatem operatur» (Gal 5,6) in novam it rationem intellgendi et agendi, cuius virtute integra hominis vita transmutatur (cf. Eph 4,20-29), ut fructus ferat inusitatos.

 

De fructibus fidei

122. Fructus, qui eiusmodi transformatione, ope vitae fidelis peracta, intra Ecclesiam eduntur in signum vivificantis Evangelii virtutis, formam sumunt suam, cum adversus huius temporis provocationes quasi acies instruuntur. Quos fructus in responsis ita describunt: familias, quae verum sunt signum amoris et participationis et spei in vitam pronae et apertae; communitates vero spiritu oecumenico praeditas; fidentiam in suffulciendis inceptis pro iustitia sociali et caritate solidali; gaudium suam vitam donantis vocationem consecrationemve sequendi causa. Ecclesiae, quae fidem suam tradit, in nova evangelizatione per omnes eiusmodi ambitus manifestum facit virtutem Spiritus, qui ipsam ducit et historiam transfigurat.

123. Fides in caritate fit manifesta, caritas sine fide nihil aliud est quam philanthropia. Fides et caritas in christifidele altera alteram postulant et requirunt. Id in multis responsis ecferri vidimus, magni pretii testimonium, quod exhibetur in multorum christifidelium vita, qui semetipsos dicant hominibus derelictis, reiectis et in marginem societatis detrusis, quoniam quidem in eorum vultu imago splendet Christi. Fidei beneficio possumus in vultu hominum a nobis caritatem petentium vultum agnoscere Domini Resurgentis: «Quamdiu fecistis uni de his fratribus meis minimis, mihi fecistis» (Mt 25,40). Fide sinimur Christum agnoscere; ipsius Christi amore impellimur, ut Illum agnoscamus, quoties nobis fit obviam in proximis, quibus occurrimus iter vitae facientes.

124. Fide suffulti spe pleni prospicimus officium nobis in mundo perficiendum commissum, dum exspectamus «Novos vero caelos et terram novam, in quibus iustitia habitat» (2 Pt 3,13). Propter ipsum officium evangelizandi, ut Paulus VI monebat, iubemur «ipsius etiam Evangelii potentia tangere et quasi evertere normas iudicandi, bona quae plus momenti habent, studia ac rationes cogitandi, motus impulsores et vitae exemplaria generis humani, quae cum Dei verbo salutisque consilio repugnant».[61] Multi in responsis id petunt, ut omnes baptizati incitentur, ut maiore animi devotione vivant peculiare evangelizandi officium, etiam oper Doctrinae Socialis Ecclesiae, ut vivant suam fidem in mundo, anquirentes semper verum omnium bonum, studio permoti respectandi et promovendi cuiusvis hominis dignitatem eo usque, ut protinus interveniant - praesertim qui laici sunt - in actione politica et sociali.

Caritas est loquela, quae in nova evangelizatione minus verbis exprimitur, quam operibus fraternitatis, proximitatis, auxilii hominibus, qui bonis tum spiritualibus tum materialibus indigent, ferendi.

125. Alius fructus enascens ex Ecclesia, quae sinit, se transfigurari ab Evangelio Iesu atque ab eius virtute, reperitur in renovato studio oecumenico. Ut Concilium Vaticanum II in mentem revocat, christianorum divisio est testimonium in contrarium redditum: «Quae sane divisio et aperte voluntati Christi contradicit et scandalo est mundo atque sanctissimae causae praedicandi Evangelium omni creaturae affert detrimentum». [62] Ut superentur divisiones, est condicio sine qua non datur sequela Christi plenam fidem merens. Christifideles multo validioribus elementis coniunguntur, quam seiunguntur. Oportet igitur alter alterum invitemus, ut conati fideliter testimonium vivere a nobis de Evangelio praebendum, discamus in unitate crescere et augeri. Itaque, queamdmodum multae Ecclesiae particulares instanter urgent, causa oecumenismi est procul dubio unus e fructibus, quos opperimur ex nova evangelizatione, quoniam quidem utraque actio sibi finem proponit, ut communionem augeat in Ecclesiae corpore visibili, pro cunctorum salute.

126. Ut homines magno nisu in veritatem protendantur, alius est fructus, quem multi, qui responderunt, ex novae evangelizationis impulsu exspectant. Id enim constat, in nonnullis humani cultus partibus nunc manifeste quosdam adversari et obniti cuilibet de veritate quicquam adfirmanti, ex contrapositione notionis recentioris, quae libertatem idem sibi velle contendit atque dominium sui absolutum, ut in opinione relativa videatur residere cogitandi forma, quae sola aptari valeat sereno convictui inter varii generis culturas et religiones instituendo. In hac parte, multi in suis responsis id commendant, ut nostrae communitates et singuli christifideles – propter ipsam veritatem, cui libertatem debemus (cf. Io 8,32) – discant homines comitari in itinere faciendo in veritatem, pacem, tutelam dignitatis cuilibet homini agnoscendae, adversus omne genus violentiam et iurium suffocationem.

127. Quasi obrussa eiusmodi itinerum procul dubio est dialogus inter religiones, cuius quidem condicio non in eo sita esse potest, ut anquirenda veritas seponatur, siquidem est bonum connaturale experientiae religiosae: desiderium inveniendi Dei est actum, quo potissimum declaratur, humana libertas qualis sit. Quae tamen inquisitio vere libera tunc est, cum in veritatem aperitur, quae quidem non violenter se imponit, verum allicit ipsa virtute in vero contenta.[63] Ut Concilium Vaticanum II confirmavit: «Veritas autem inquirenda est modo dignitati humanae personae eiusque naturae sociali proprio, libera scilicet inquisitione, ope magisterii seu institutionis, communicationis atque dialogi, quibus alii aliis exponunt veritatem quam invenerunt vel invenisse putant, ut sese invicem in veritate inquirenda adiuvent; veritati autem cognitae firmiter adhaerendum est assensu personali».[64] Propterea exspectamus, argumenta de evangelizatione fideique tradenda, illustrata inscindibili - ex principio – veritatis libertatisque[65] nexu, a Synodo recogitatum iri.

128. Dum fructus agnoscendos consectamur, aeque ratio est fidenter denuntiare inconstantiam promissi et scandala, quae, cum in christifidelium communitatibus deprehenduntur, uno tempore et signa et consectaria sunt extenuatae atque infirmae conscientiae ab officio nuntii ferendi abhorrentis. Culpas fidenter agnoscamus, ut eodem tamen tempore et Iesum Christum testimonio praedicemus et perpetuum salvationis anhelitum proclamemus. Ut enim a Paulo apostolo docemur, possumus aspicere infirmitates nostras, siquidem in ipsis virtutem agnoscimus Christi Salvatoris (cf. 2 Cor 12,9; Rm 7,14s). exercenda est paenitentia, quatenus est conversio ad purificationem ducens non minus quam ad consectaria errorum compensanda, eius nihilo minus stabilitate confidentes, quod donata nobis spes «non confundit, quia caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum, qui datus est nobis» (Rm 5,5). Qui habitus fructus sunt editi ex tradenda fide ac nova evangelizatione, quibus non desinunt christifideles renovari una cum suis communitatibus, dum mundo de fide christiana testimonium fertur et exhibetur.


Caput quartum

 

Actionem pastoralem rursus suscitare

 

«Euntes ergo docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine
Patris et Filii et Spiritus Sancti, docentes eos servare omnia,
quaecumque mandavi vobis»
(Mt 28,19-20)

 

129. Ex mandato, ut cunctos populos discipuli docerent baptizarentque, iterum iterumque post Ecclesiae memoriam originem duxerunt usus pastorales, quibus id potissimum esset propositum, ut fides traderetur et Evangelium necessario nuntiaretur secundum loquelas hominum, in eorum cultu et humanitate inter eosdemque.[66] Hanc legem diserte Concilium Vaticanum II expressit, siquidem Ecclesia «inde ab initio suae historiae, nuntium Christi, ope conceptuum et linguarum diversorum populorum exprimere didicit, eumdemque sapientia insuper philosophorum illustrare conata est: in hunc finem nempe ut Evangelium tum omnium captui tum sapientium exigentiis, in quantum par erat, aptaret. Quae quidem verbi revelati accommodata praedicatio lex omnis evangelizationis permanere debet. […] Totius Populi Dei est, praesertim pastorum et theologorum, adiuvante Spiritu Sancto, varias loquelas nostri temporis auscultare, discernere et interpretari easque sub lumine verbi divini diiudicare, ut revelata Veritas semper penitius percipi, melius intelligi aptiusque proponi possit».[67]

130. Ut ex intellectu magis magisque lucido de formis tradendae fidei, ita ob societatis humanique cultus immutationes, quae nunc religionem christianam provocant et lacessunt, principium sumpsit in Ecclesia peramplus processus recogitationis et recognitionis usuum pastoralium, praesertim quod adtinet ad fidem introducendam, educationem tradendam, in nuntio christiano nuntiandam. Nam «Ecclesia, cum visibilem structuram socialem habeat, signum quidem suae unitatis in Christo, etiam evolutione vitae socialis humanae ditari potest et ditatur, non quasi aliquid in constitutione a Christo sibi data deesset, sed ad eamdem profundius cognoscendam, melius exprimendam atque temporibus nostris felicius accommodandam».[68]Pauli VI verba in Adhortatione Evangelii nuntiandi[69] expressa repetens, Benedictus XVI id de evangelizatione confirmat: «evangelizatio plena non est, nisi ratio habetur mutuae appellationis, quae continenter intercedit inter Evangelium et vitam concretam, personalem ac socialem hominis. […] Christi caritatis testificatio per iustitiae, pacis progressionisque opera pars quidem est evangelizationis, quandoquidem Iesu Christo, qui nos diligit, cordi est totus homo. Praestanti hac in doctrina disciplinae socialis Ecclesiae facies missionaria tamquam essentialis pars evangelizationis nititur. Ecclesiae doctrina socialis nuntiatio est et fidei testificatio. Ad eandem consequendam institutionis instrumentum locusque est necessarius».[70] Sunt scilicet argumenta, quae in nova evangelizatione penitius perpedendi debent. Nam eius circuitu comprehenditur etiam «Ecclesiae ministerium reconciliationi, iustitiae atque paci fovendis».[71]

 

De initiatione christiana et processu evangelizationis

131. In Lineamentis id legi possumus: quo pacto Ecclesiae in partibus Occidentis suas consuetudines in baptizando recognoscere valebunt, sic huius recognitionis faciem reddet posthac christianismus in suis regionibus nec dissimiliter fides christiana suis culturis locutura est. E responsis iudicanti videtur Ecclesia multum operis in hac recognitione impendere, cuius etiam quaedam certa attigit puncta, quamquam nonnullis de rebus opus adhuc imperfectum appareat, quasi iter nondum in exitum bene compositum productum sit.

132. Primum elementum certum in forma stat, qua solent in vitam ingredi christianam iam pueri, saepissime exiguo post natum temporis spatio. Responsa maximam partem id simul progressum esse docent ex diuturno observandi opere, simul et fructum indicant optiones consciae et deliberatae. Recentiores quoque Ecclesiae conferri pueris baptismum censent in signum accipiendum esse eius, quod illis in terris christianae pietatis inculturandae gradus in altum creverit et auctus sit. Quin etiam, multi qui responderunt, id sollicitis animis advertunt, quod passim genitores ii quidem baptizati optant suae prolis baptismum in tempus differri, multis sane de causis, praesertim tamen excusantes libertatem, quam concedendam contendunt liberis, ut semel adulti quicquid placuerit sequantur.

133. In rebus certis id proximum est, plures iam esse adultos vel adulescentes, qui rato quodam ordine sibi baptismum conferri petant. Quod quidem, licet minus saepe, quam quae prius descripsimus, fieri soleat, tamen speciem gerit doni, cuius beneficio communitates christianae altissimum baptismi momentum deprehendere sinuntur: nam iter praeparationis, scrutinia ante baptismum habenda, sacramentum celebrandum, sunt tempora, quibus ut catechumeni ita communitatis alitur fides.

134. Praeterea id certum apparet, catechumenatum, quemadmodum illum Ordo Initiationis Christianae Adultorum[72] exhibet, esse instrumentum idoneum maximeque accommodatum, ut iter reformetur, quo pueri in fidem ingrediuntur. Omnes Ecclesiae his decenniis adlaborarunt, ut fidei introductionem et educationem indole donarent, in qua testimonii et Ecclesiae lumen clarius luceret. Itaque sacramentum baptismi iudicio animi magis conscio celebrari potuit, in eam potissimum spem, ut in futurum homines baptizati participes fieri possint vita christianae frequentiores. Magno nisu Ecclesiae conatae sunt una forma et quasi vinculo uno inter se itineraria christianae initiationis copulare (baptismum, chrisma, eucharistiam), quo operosius et genitores et sponsores in fide sive compatres his rebus implicentur et involvantur. Ecclesiae nonnullae conformaverunt in usu quasi quendam “catechumenatum post baptismum” agendum, ut reformato more fidei adhaerendi, etiam fragmina expleantur, quibus liturgiam ac vitam inter se seiungi perspicimus, ut Ecclesia vera fiat mater filios in fidem parens.[73]

135. Novam evangelizationem multi, qui responderunt, habent loco vocationis, qua ciemur, ut solido quodam vinculo in unam compaginem copulemus conatus et reformationes adhuc patratas, quo validior fides evadat: imprimis catechumenorum, dein eorum propinquorum, atque communitatis, cuius fulcimine et comitatu ipsi sustineantur. Pastorali baptismali locus tribuitur princeps in nova evangelizatione peragenda.

136. Quod autem adtinet ad itineraria christianae initiationis, e responsis simul magnam deprehendimus varietatem simul pacificam notabilium diversitatum communem exsistentiam. Solent pueri ad primam communionem percipiendam admitti aetate scholari, post quoddam iter praeparationis. Non desunt praeterea aliquae experientiae mystagogicae, quae pueros posterius comitantur. Multo magis differt, etiam in dioecesibus confinibus, sacramenti confirmationis collocatio.

Innisi verbis a Synodo de Eucharistia prolatis, pertinere nempe diversos usus non ad dogma sed ad rem pastoralem,[74] qui his rebus implicantur, non videntur ad recognitionis opus parati. Immo, quae nunc est varia condicio, habetur loco ubertatis utiliter servandae.

Cum autem circa usus adeo inter se differentes nulla oriatur necessitas recogitandi, multo minus videtur esse ratio habenda consuetudinis valde divergentis, quam Ecclesiae Catholicae Orientales in intitiatione christiana servare assolent.

137. In hac parte amplum opus Synodo peragendum committi, patet. Non enim agitur tantum de varietate usuum adversus periculum dispersionis apte regenda, cum multo magis eo perveniendum sit, ut quae Synodus de Eucharistia praeceperat, re quidem vera attingantur: «Oportet re exploretur quae agendi ratio efficacius fideles iuvare possit, ut Eucharistiae sacramentum medium occupet locum, ad quam cuncta initiatio tendit. Romanae Curiae cum participibus coniunctim cooperantes, Episcoporum Conferentiae initiationis praesentis cursus efficacitatem ponderent, ut christianus per nostrarum communitatum institutionem sustineatur, quo magis magisque adolescat, suae vitae habitum tribuens vere eucharisticum, sic ut aeque suae spei nostra aetate rationem afferat (cf. 1 Pt 3,15)».[75] A consideratione insuper theologica melius intellegi debet consecutio sacramentorum christianae initiationis, cuius culmen in Eucharistia residet, ut pariter reperiatur, quemadmodum cogitata et perspecta, ut est in votis, in usum deduci reapse valeant.

 

De necessitate primi nuntii

138. Saepius e responsis apparuit necessitas auxilii communitatibus christianis localibus ferendi, ante omnia paroeciis, ut in hominum societate praesentes adesse magis discant secundum suae missionis voluntatem. Saepe communitates nostrae invitantur, ut in Evangelio nuntiando valeant attentionem in mentibus nunc adultorum suscitare, quo plus eorum postulata interpretentur, qui potissimum beatitudinem sitiunt. In rebus pastoralibus urget necessitas, ut nostrae institutiones, omisso pavore, sibi habitum apologeticum sumentes, aequo animo fidem publice profiteantur in hac hominum societate, cuius velut e confinibus sermo de Deo multipliciter proturbatus ac proscriptus esse videatur.

139. In haec praesertim adiuncta spectat illud primi nuntii instrumentum, de quo in Lineamenta edisserebatur. Hic primus nuntius, ubi intellegatur loco instrumenti manifestae propositionis ac potius proclamationis fundamenti nostrae fidei subiecti, ante omnia dirigitur in eos, qui etiamnunc Christum ignorant, in eos, qui, Deum esse negant, in eos denique, qui religionem reapse susque deque habent. Est igitur instrumentum in conversionem advocans, idque copulari debet ceteris formis nuntii et initiationis fidelis. Hae tamen formae id sibi proponunt, ut fidem, quae iam adstet, comitentur usque in gradum maturitatis, primus vero nuntius in conversionem spectat, quae ceterum e vita christianorum numquam excidi vel abstrahi potest.

140. Neque tamen semper facile quis distinguat inter has varii generis ferendi nuntii formas, neque ceterum id semper praecise fieri oportet. Agitur potius de duplici attentionis genere, cum utrumque tamen eiusdem actionis pastoralis particula sit. Instrumento primi nuntii efficitur, ut communitates christianae spatii plus tribuant fidei uniuscuiusque hominis, sive intra sive extra communitatem vivit. Munus autem id est, ut fides illa renovetur vel suscitetur, ut communitatis et baptizatorum animi constanter et fideliter semper intendant in nuntium ferendum et publicum de fide, quam profitentur, testimonium praebendum.

141. Primus igitur nuntius eget formis, locis, inceptis, eventis, quorum beneficio fieri possit, ut intro in societatem feratur christianae fidei nuntius. Id ipsum autem ostendunt qui responderunt, siquidem nonnullae Episcoporum Conferentiae eventus ecclesiales nationales molitae sunt. Haud dissimiliter multis probantur quaedam internationaliter facta, ut sunt Dies totius Mundi Iuventutis, in quibus veri nominis formam primi nuntii universo mundo allati deprehendimus. Item considerantur itinera apostolica a Pontifice facta vel caeremoniae beatificationis canonizationisve alicuius filii filiaeve certae cuiusdam Ecclesiae.

142. Animos rursus sollicitat multorum, qui responderunt, exiguum primi nuntii studium in omni dierum vita, vel in vicinia vel, puta, in loco praestandi operis. Quantum quidem videtur, multum operis impendi debet, ut communitates paroeciales, oportere promptiores se fieri, persentiant missionalis actionis agendae causa. E responsis poterit Coetui synodali plus rerum meditatione dignarum provenire. Nonnulli in responsis tamen id in luce ponunt, posse primum nuntium in usibus quibusdam iam solide constitutis in nostrarum communitatum vita ordinaria iam perbelle collocari. In his maxime tribus rebus: in praedicatione, in reconciliationis sacramento, in devotionibus pietatis popularis peculiaribus.

143. Quod ad praedicationem est, praesertim conscio die dominico habenda, sed etiam tot aliud genus praedicationes extraordinariae (in missionibus ad populum, in novenis, in homiliis pro exsequiis, baptismis, matrimoniis, diebus festis agendis) veri nominis sunt instrumentum praecipuum primi nuntii ferendi causa. Quam ob rem, secundum superioris Coetus Generalis Ordinarii optata, sunt eiusmodi conciones magna cura apparandae, ratione semper habita cardinis, in quo totus nuntius, quem ferimus, quasi vertitur, ut non neglegatur tamen dicendi genus, quod idoneum esse debet, quod attentionem et auditum captet atque in conversionem adstantes fideles alliciat.[76]

144. Reconciliationis sacramenti significationem in eo reperimus, quod Dei Patris experientes vultum misericordiae plenum, in conversionem ducimur et unusquisque nostrum, peccati paenitentia, crescit una cum communitate, quae sacramentum celebrat. Ut tamen hoc sacramento faveatur evangelizationi, peccati sensum suscitandi causa, satis est iuxta consuetum morem Ritum agere secundum rubricas, ut initium sumatur e quodam Scripturae loco proclamando, qui conscientias illustret ad iudicium de se ferendum, ut plane appareat, quam longe a divinis praeceptis et Evangelica absimus voluntate.[77] Sic enim producitur itinerarium, quod ex Actibus Apostolorum probe novimus, ut ex Verbo proclamato ad paenitentiam perveniatur in remissionem peccatorum (cf. Act 2,14-47).

145. Restat demum, ut de pietatis popularis devotionibus dicamus, quibus et Beata Maria Virgo praesertim et ceteri sancti coluntur in locis sacris, sanctuariis, ubi vivere fas est itineraria paenitentiae et spiritualitatis; in dies enim magis huius temporis necessitatibus accomommodata via esse videtur suaque indole praedita. In peregrinationibus enim et in devotionibus, protinus experientes ducimur in fidem et insignibus de exsistentia interrogatis tangimur, quae vitae conversionem ferre valent. Vivo communis fidei experimento aliis prope oculis mundum ac vitam videre incipimus. Hoc igitur negotium oportet novae evangelizationi committi: ut uberrima christianae orationis messis illis in locis conversioni acommodatissimis tuto asservetur.

In cultu mariali, praesertim, fieri non potest, quin novae evangelizationi perbelle convenire sentiamus verba a Concilio Vaticano II prolata: «Hanc catholicam doctrinam Sacrosancta Synodus consulto docet, simulque omnes Ecclesiae filios admonet, ut cultum, praesertim liturgicum, erga Beatam Virginem generose foveant, praxes autem et exercitia pietatis erga Eam saeculorum cursu a Magisterio commendata magni faciant. […] Meminerint porro fideles veram devotionem neque in sterili et transitorio affectu, neque in vana quadam credulitate consistere, sed a vera fide procedere, qua ad Dei Genetricis excellentiam agnoscendam adducimur, et ad filialem erga Matrem nostram amorem eiusque virtutum imitationem excitamur».[78]

146. In responsis alii quoque usus indicantur, qui merent a synodali Coetu attento animo agitari, cum eiusmodi instrumenta necessitatem primi nuntii conformare possint. Ante omnia mentio fit de missionibus ad populum, quae olim consuerant statis temporibus haberi in paroeciis, ut certi cuiusdam loco christifideles spirituali velut e somno expergerentur. Plures igitur in responsis petunt, ut huic instrumento novus impulsus addatur, idque coniungatur occasionibus, quibus nunc solent christifidelium communitates divino Verbo et audiendo et proclamando se dedere. Item valde propitia primo nuntio ferendo tempora habentur omnes actiones pastorales, quibus illud est maxime propositum, ut sponsi ad nuptias praeparentur. Non enim agitur de genere praeparationis merum matrimonium protinus petente, sed veri nominis sunt itineraria fidem christianam eamque maturiorem capessendi ac repetendi causa. Illud denique in votis est, ut operi primi nuntii ferendi dicato etiam adiciant communitates christianae curam sollicitam dolentium et aegrotantium.

 

Fidem tradere, hominem educare

147. In Lineamenta id quoque suadebatur, ut quodam vinculo ac quasi ligamine inter se fidei initiatio et educandi studium devincirentur, cuius suasionis altissimam significationem omnes probe deprehenderunt. Nemo enim evangelizat, quin eodem tempore hominem doceat, semetipsum nosse atque esse, quod quidem ex intima rerum conexione evangelizandi cura requirit. Homines enim, cum Christum congrediuntur, sui ipsorum arcanum vero lumine collustratum reperiunt, ut a Concilio Vaticano II[79] docemur. Ecclesiae autem ex diutino usu praesto sunt ingentes opes in docendi viis sitae atque in cogitatis et investigationibus, in institutis denique atque hominibus – consecratis vel minus, per ordines religiosos et congregationes et instituta passim constitutis – qui in docendo et scholis tradendis plurimum pro certo offerre possunt.

148. Quamquam catholica pietas aliter aliis in nationibus pro locorum, societatis, rerumque gestarum adiunctis appareat, nullum est tamen dubium, quin Ecclesia ut olim ita etiam nunc plurimum operis in educando impendat. In particularibus Ecclesiis non desunt catholicae scholae vel studiorum universitates. In responsis vero minutissime describuntur labores et fructus olim atque nunc plurifariam enati. Nec desunt nationes, quae vel sint quondam progressae vel etiamnunc progrediantur ubertate ac divitiis operis ab Ecclesia in educando impensi.

149. Quod munus educandi hodie peragitur in humani cultus adiunctis talibus, ut quaelibet operatio educatorum magis appareat in dubio et in difficili; quam ob rem Benedictus Papa XVI locutus est de «urgentissimo educationis casu»,[80] ut extremam nempe significaret necessitatem docendi iuniores, quae bona sint in fundamento rectae existentiae et morum probandorum. Propterea undique plures in dies postulant a veri nominis educatoribus veram educationem tradi et promulgari. Uno eodemque petito coniunguntur et genitores, quibus curae est, quid in futurum suos liberos opperiatur, et magistri, qui vituperandam scholae depravationem experiuntur, et societas ipsa, quae fundamenta humani convictus concussa intellegit.

150. In eiusmodi adiunctis, Ecclesia, cum opus in educationis, sequelae, evangelici testimonii studio impendat, plurimum confert societati hominum, qui educationem ex angusto eductam ad spem conantur erigere victoriae. Responsa legentibus apparet, ab Ecclesia plurimum tribui posse in educando, propter ipsam educationis notionem quam ubique terrarum diffudit docens, primas partes semper homini eiusque institutioni esse tribuendas, secundum voluntatem educationem praebendi genuinam et in vitam apertam, cui quidem inscindibili sane vinculo etiam occursus Dei et experimentum fidei proxime adhaerent.

151. Vel altiore meditatione, quidam in responsis plus etiam extollunt opus Ecclesiae de educatione annitentis, cum instrumentum sit idoneum ad illustrandas radices, quas certamen nunc circa educationem institutum, imas agit in rationem anthopologicam atque metaphysicam. Fundamenta enim angusti, in quo educationis opus nunc versatur, simul in anthropologia iacent homines seorsum singulos considerante, simul in ratione dupliciter relativa, quae hinc res meras assumit esse materiei particulas ex opinione tractandas vel potius detorquendas, hinc autem christianam revelationem nihil aliud esse censet, quam merum processum historicum, omni supernaturali indole penitus destitutum.

152. Quas radices Benedictus Papa XVI his verbis descripsit: «Unam velut radicem exsistentialem – mea quidem sententia– sitam pervideo in falsi nominis notione insubiectae hominum libertatis, ut nempe sui progressus cura soli homini relinqui debeat, nullo extrinsecus iubente, siquidem, concedant quidem ut ceteri homini sui auctus studioso opitulentur, negant tamen licere cuiquam alterius hominis in auctum ingredi ipsum. […] Alteram vero radicem urgentissimae necessitatis educativae reperio in scepticismo et relativismo, vel, quo apertioribus utar verbis, in excludendo utroque fonte, cui humanum iter regendum est commissum. Priorem fontem dico naturam, alterum vero Revelationem. […] Pernecessarium est igitur genuinam reciperari notionem naturae, quam Deus creavit, ut nobis loqueretur; Creator enim in libro creationis nobis et loquitur et ostendit vera bona, quae in pretio esse debent. Proximum erit Revelationem reciperare, ut agnoscamus, creationis librum, in quo a Deo fundamenta, quibus regamur, accepta habemus, in Revelatione interpretationem habere».[81]

 

De Fide et rerum prudentia

153. Quod vinculum inter fidem et educationem intercedit, idem inter fidem et rerum prudentiam reperimus. In Lineamentis id vinculum significabatur nomine «oecologiae personae humanae»,[82] quam notionem Benedictus Papa XVI primus excussit. Pontifex enim Maximus, describens consectaria huius discriminis, quod totius humani commercii stabilitati minatur, effugium quoque proponit, ut e discrimine exire possimus, oecologiam nempe hominis, quae, ubi recte intellecta sit, formam significat mundum et scientiarum evolutionem comprehendendi, in qua cunctae simul componantur humanae necessitates, quarum in numero etiam animus in veritatem apertus et primigena relatio cum Deo haberi debent.

154. Christiana fides rationem fulcit in intimo aequilibrio intellegendo, quo exsistentiae eiusque historiae compages innititur. Neque id generice vel extrinsecus praestat, sed partiens sciendi et investigandi sitim, quam in bonum tamen hominis et unversi mundi dirigit. Fides christiana non nihil tribuit intellectui intimae substantiae, qua constituuntur primariae hominis experientiae. Quod officium – opiniones comparando iudicare et dirigere – iam dudum Ecclesia catholica observat, sicut multi in responsis confirmaverunt velut in indicem redigentes instituta, investigationis centra, universitates, quae omnia vel ex acumine et charismate quorundam vel ex sollicitudine educativa Ecclesiarum orta sunt particularium, quae opinionum doctrinarumque comparationem in maximis sibi finibus propositis collocaverunt.

155. Tamen non deest, cur sollicitudine occupemur, cum constet, arduum saepe esse in variis culturis aditum in commune investigationis et evolvendae doctrinae spatium. Videtur enim ratio christiana vix invenire, quibus colloquatur in locis, ubi nunc vires et dominium investigationum, praesertim generis technologici et oeconomici, maxime florent et excoluntur. Hac quoque re igitur Ecclesia provocatur ibique campus panditur novae evangelizationis attente percolendus.

156. Benedictus Papa XVI, Traditionis Ecclesiae observantissimus, vestigia premens Sui decessoris beati Iohannis Pauli II, qui Litteras Encyclicas, quae e verbis Fides et ratio incipiunt promulgaverat, saepe confirmavit, fidem rationemque mutuo inter se compleri. Fides enim rationis prospectus dilatat, ratio invicem fidem tuetur, ne vel forte in irrationalia delabatur vel abusionibus religionis opprimatur. Ecclesiae, quae semper intendit in amplitudinem educationis intellectualem, cui quidem rei satis sunt testimonio universitates et instituta studiorum superiora plurima, operam impendit in pastorali universitaria, colloquium cum scientiarum peritis fovendi gratia. In eorum autem numero locus non obscurus pertinet ad scientiarum peritos christianae fidei haerentes: quorum enim est tum opera tum maxime vita ei adstipulari, quod ratio fidesque similes alarum hominem evehunt in Deum,[83] cum christiana fides et scientiarum disciplina, dum recte intellegantur, possint altera alteram ditare, in bonum humani generis. Hac sola re scientiarum progressum terminari ac veluti circumscribi oportet, tuenda nemper hominis dignitate, qui ad imaginem Dei creatus, ab investigationibus scientificis et technologicis semper in subiectum sum, numquam in obiectum deici debet.

157. In hoc capite, quod enodando vinculo inter fidem et rerum prudentiam intercedenti dicavimus, convenienter etiam artem et pulchrum collocabimus, quorum mentionem in responsis legimus, tamquam loci tradendae fidei appositissimi. Quibus de causis id confirmare possimus, commode aperuerunt illae praesertim Ecclesiae, quae, ut in specie Ecclesiarum Catholicarum Orientalium, fidei pulchrique vinculum artissimum servare valuerunt. Illis in consuetudinibus fidei pulchrique necessitudo non mero voluptatis appetitu continetur. Quin etiam, in illo instrumenta praevalida deprehendunt, ut simul et testimonium fidei reddatur et rerum prudentia evolvatur, quae, cum integro homini inserviat, haud iniuria “integralis” vocari possit.

Propter hanc prudentiam , vel cognitionem, e pulchro ipso, ut in liturgia fieri solet, enatam, res aspectabiles assumi atque evehi possunt, ut, sicut in primigeno statu, illam universalem communionem manifestent, in quam homines a Deo advocantur. Oportet, igitur, hominum prudentiam denuo divinae coniungi sapientiae, quam recte dixeris esse speciem creati mundi, quam Deus Pater et contemplatur et, virtute Spiritus divinique Filii, in rebus ipsis a Se conditis collocavit.

Pernecessarium id igitur in christiana pietate videtur, ut munus pulchri ultimum diligentissima tutela servetur. Qua in parte plurimum agere potest novae evangelizationis opus. Ecclesia enim cognoscit, non posse hominem sine pulchris vivere. Christifidelis enim pulchrum in Paschatis arcanis pervidet atque in pellucida Christi specie contemplatur.

 

De fundamento cuiusvis pastoralis evangelizationis

158. In extremo Lineamentorum capite expendendis operationibus pastoralibus dicato convenientissime Paulus VI appellatur, qui velut futuris anteeundo id plane perceperat: Non opus esse Ecclesiae in evangelizando sola usus et exercitationis renovatione, cum potius in expolienda testimonii redditi qualitate plurimum impendendum sit, siquidem in nova evangelizatione praeprimis officium et certamen spirituale situm est. «Homo nostrae huius aetatis libentius testes quam magistros audit; quodsi suas bisce praebet aures, ita facit, quoniam testes sunt […] Per suam ergo conversationem suumque vivendi morem Ecclesia potissimum mundum evangelizare potest, id est per testimonium vita ipsa comprobatum, quo et suam erga Dominum Iesum fidelitatem, et paupertatem abstinentiamque, et libertatem a quavis terrestris mundi potestate, et sanctitatem demum aperte declaret».[84] Multae particulares Ecclesiae his verbis assensae sunt, id confirmantes, opus esse testibus, qui vita potissimum et exemplo Evangelium proclament. Uno prope ore consentiunt, hanc veritatem in abscondito novae evangelizationis inesse: omnes christifideles in sanctitatem vocari. Nemo evangelizat, quin prius sibi evangelizari et siverit et etiamnunc sinat, cum didicerit, suam vitam renovandam Iesu Christo permittere, cuius occursum et communionem noverit experiundo. In testimonio christiano actiones et verba[85] quodammodo inter se nectuntur. In hoc autem perspicimus fundamentum, cui innititur quaevis operatio evangelizationis, quoniam quidem inde enascitur artissima nuntii libertatisque necessitudo: «Testes etenim evadimus quotiens nostra per acta et dicta et vitae instituta Alter ille comparet seque participat. Testimonium sic dici potest instrumentum quo Dei amoris veritas ad hominem in historia advenit quem simul ut novam hanc rem libere suscipiat incitat. In testificatione autem Deus se, ut ita dicamus, periculo hominum libertatis obicit».[86]

 

Omnia circum vocationes vertuntur

159. In hoc rerum prospectu, id est in expectatione, ut Synodus proxime celebranda haud per ambages, cirum vocationum quaestionem omnia nunc in Ecclesiae circimverti, arguat et confirmet. In votis est, ut Synodus de nova evangelizatione celebranda omnibus baptizatis opituletur, qui intima conscientiae persuasione intellegant, missionis et evangelizationis officium sibi esse commissum. Adversum scenas novae evangelizationis recentiores, testes, ut fide digni evadant, huius temporis loquelis loqui nosse debent, ut intrinsecus valeant nuntiare, quibus causis innitatur spes, qua in pectore flagrant et aluntur. Omnes spem fovent, ut totum praeparationis et receptionis iter, Synodi laborum causa, non nihil conferat tot christifidelibus, qui iam in fide nuntianda et tradenda opus impendunt, quo solidiore et maiore pulsu illorum constantia refici et impelli possit; ut denique familiae fulcimine et comprobatione confirmentur in munere, quod obeunt. Praecipua vero attentione consulendum erit presbyterorum ministerio et hominibus vitae consecratae, ut, cum Deo bene volente, e Synodo percipiat Ecclesia fructus novae vocationum sacerdotalium, eodemque tempore id confirmetur, pernecessarium pastoralem vocationum actionem fidenter et aperte agitandam et concitandam esse.

160. Ad hunc finem, aliquam multi in responsis, experientiam christifidelium extenuatam esse, hoc potissimum significari, quod vocationum numerus imminutus est, cui adicitur, nonnullos a praecipua consecratione sacerdotii ministerialis et vitae consecratae deficere ac plurimos iam constantia promissorum ad vitae summam pertinentium carere, quod perquam fit in matrimoniis manifestum. Minus igitur qui responderunt, id exspectant, ut Synodus de nova evangelizatione vel res confirmet in ancipiti versari vel vocationalem pastoralem corroboret, quae ceterum iam perficitur, quam ut altius etiam citiusque culturam promoveat vitae loco vocationis habendae et intellegendae.

161. In fide trandenda apte ratio haberi debet educationis, per quam se quisque concipere discat relatione advocanti Deo devinctum. Magni sunt igitur facienda verba Benedicti Papae XVI: «Synodus in lumen proferens necessitatem intrinsecam fidei ad necessitudinem cum Christo, Verbo Dei inter nos, altiorem reddendam, voluit etiam demonstrare quod ipsum Verbum unumquemque personaliter vocat, hoc modo revelans ipsam vitam vocationem esse in relatione cum Deo. Et hoc significat: quo magis personalem nostram necessitudinem cum Domino Iesu altiorem reddimus, eo magis etiam intellegimus Ipsum ad sanctitatem nos vocare, per definitivas optiones, quibus vita nostra amori illius respondet, munera sumens et ministeria ad Ecclesiam aedificandam. Hoc in prospectu adhortationes ad cunctos christianos a Synodo factae intelleguntur, ut necessitudinem cum Verbo Dei altius perspiciant veluti baptizati, et etiam sicut vocati ad vivendum secundum diversos vitae status».[87] Id erit in signis efficaciam novae evangelizationis sincerius declarantibus, si vita loco vocationis detecta fuerit atque inde vocationi plures responderint Christum radicitus sequendi.

 

Conclusio


«Accipietis virtutem, superveniente Sancto Spiritu in vos»
(Act 1,8)

 

162. Iesus Christus, cum in homines venerit, nobiscum communicavit divinam vitam, qua facies orbis transfiguratur et omnia renovantur (cf. Ap 21,5). Propter Eius revelationem nobis non modo salus est donata, verum etiam munus commissum est, ut testes et nuntii fiamus. Spiritus igitur Resurgentis Domini nos habiles efficit, qui in universum mundum per vitam nostram Evangelium efficaciter nuntiemus. Id ipsum prima christifidelium communitas experta est, quae proclamando et testificando divinum Sermonem diffundi in dies magis contemplabatur (cf. Act 6,7).

163. Fidem temporum si exigas, primae evangelizationis initium die Pentecostes fuit, cum Apostoli, in unum congregati cum Matre Christi, Spiritum Sanctum acceperunt (cf. Act 1,14; 2,1-3). Quam Archangelus «gratia plenam» (Lc 1,28) salutavit, eadem viam emetiebatur evangelizationis apostolicae, ut postea omnes Apostolorum succedaneos comitaretur, quacumque Evangelium nuntiaturi perambularent.

164. Novam evangelizationem dicimus, non autem “novum Evangelium”, nam «Iesus Christus heri et hodie idem, et in saecula» (Hb 13,8). Novae evangelizationis nomine id nuncupamus: temporum signis idonee respondere aeque atque inopiis nunc hominum populorumque atque rerum adiunctis, quibus delineatur humanus ille cultus, per quem, qui simus narramus et quo pertineat nostrae vitae cursus investigamus. Nova igitur evangelizatione significatur cultus et humanitas altius in Evangelio radicata; significatur studium inveniendi «novum illum hominem» (cf. Eph 4,24), qui in nobis vivit Spiritus beneficio, quem Iesus Christus cum Patre nobis dono dedit. Utinam Coetus Episcoporum Synodi Ordinarius apparandus et celebrandus fiat pro Ecclesia novum Cenaculum, ubi Apostolorum successores cum Matre Christi– quam Stellam Novae Evangelizationis[88] invocarunt–in oratione congregati vias muniant evangelizationis novae.

165. Permittamus igitur rursus Iohanni Paulo II officium enodandae significationis verbi, cuius gratia tot subiit labores; per novam enim evangelizationem dicimus «impulsionem originum ipsarum denuo esse accendendam, unde ardore invicem ipsi apostolicae praedicationis post Pentecosten perfundamur. Incensa illa Pauli affectio in nobis est rursus sentienda olim exclamantis: «Vae enim mihi est, si non evangelizavero!» (1Cor 9,16). Non poterit in Ecclesia non suscitare hic fervor novam veluti qualitatem missionalem quam haud uni soli manipulo committi licebit «peritorum», verum obstringere debebit omnium Populi Dei membrorum officium. Quicumque enim Christum vere cognovit, non sibi soli eum reservare potest; quem potius annuntiet foris oportet. Necesse est ut novus impetus apostolicus teneatur tamquam cotidianum communitatum consociationumque christianarum officium».[89]

 

Iesus Christus, Evangelium spem adiciens

166. Persentimus nunc homines indigere principio, quod spem adiciat, ut nobis in crastinum prospicere liceat oculis fide plenis, ut nullam lacrimas desperationis amplius cieamus. Ecclesiae tamen est eiusmodi principium ac velut fons, unde spes exsiliat: Iesus Christus, qui mortuus resurrexit et virtute Spiritus in nobis manet, ut Deum ipsi experiamur. Tamen saepe nobis videmur solida huius spei forma carere, quasi non valeamus illa potiri, ut transeat in Sermonem vivum pro nobis et coaevis nostris, quasi non possimus in eadem fundamentum struere operationibus nostrae vitae pastoralis et ecclesialis.

Propterea actionis pastoralis huius et futuri temporis causa id unum iubemur: novam evangelizationem agere, ex integro scilicet Iesu nuntium proclamare, cuius beneficio gaudio ac libertate replemur. Id agere iussi, illa spe alimur, qua indigere nos sentimus: hinc Ecclesia, quae evangelizandi gratia nata est, contemplatur et experitur intimum fontem, unde vires nuntiaturis prosiliant.

«Fiduciam habuimus in Deo nostro loqui ad vos evangelium Dei in multa sollicitudine» (1Th 2,2). Ob munus evangelizandi saepe impellimur in eam testimonii speciem, quae simillima est pugnae et certaminis. Nova igitur evangelizatione in dies magis solidum evadit vinculum, quo nos Christo Domino adiungimur, quoniam quidem Ille Solus pectora nostra confirmat, ut in futura oculos fidenter elevemus, et amorem genuinum ac diuturnum spondet et pollicetur.

 

De gaudio ex evangelizando

167. Nova evangelizatio est nobismet participare exspectationes mundi, qui inhiat saluti, ut de fide nostra reddamus rationem et verbis nostris communicetur Logos spei plenus. Hominibus, ut praesentia vivant, spes est necesse. Propterea Ecclesia missionalis est usque in medullis et in Revelatione pandit faciem Dei, qui, in Iesu Christo, humanum habuit vultum quique nos in finem dilexit. Verba, quae in occursu Iesu Christi accepimus, omnibus et unicuique data sunt. Privus quisque nostrae aetatis homo, sive novit sive ignorat, eiusmodi nuntium habet necesse.

168. Quisquis hoc ignorat, in illo solitudo et aegrimonia nascuntur. Inter obices novae evangelizationi adversos defectum gaudii et spei privationem maxime numeramus, quae ex illis adiunctis oriuntur et per homines huius nostrae aetatis pervagantur. Interdum adeo laetitia et spes deficiunt, ut substantiam nostrarum communitatum christianarum attingant. His omnibus adiungitur nova evangelizatio non loco officii implendi et novi oneris portandi, verum instar pharmaci idonei, ut laetitiam vitamque reddat illuc, ubi omnes et omnia suis timoribus obsiduntur. His in adiunctis id nobis imperatur, ut fidem nostram corroboremus, secundum Benedicti Papae XVI voluntatem, qui edixit: «Intendens contueri signa temporis nostrae hodiernae historiae, fides unumquemque nostrum incitat ut vivum efficiamur signum praesentiae Resuscitati in mundo. Mundus hodie praecipue indiget credibili testificatione eorum qui, in mente et corde a Verbo Domini illuminati, cor et mentem plurimorum hominum aperire valent ad desiderium Dei veraeque vitae quae finem non habet».[90]

169. Alacri igitur fervore evangelizationem obeamus novam. Discamus tandem aliquando laetitiam persentire suavem et consolatricem quae ex evangelizando venit, eo quoque tempore, cum nobis quasi in lacrimis videmur seminantes (Ps 126,6). Utinam mundus, de summis vitae veritatisque fundamentis se percontanti, vividum gaudium persentiat ex occursu necopinato testium, qui Evangelium vita simplici credibilique ostendant virtute pollere cuncta per fidem christianam transfigurandi. Quod quidem Paulus VI adfirmavit, cum diceret: «Talis sit nobis animi impetus - sicut fuit Ioanni Baptistae, Petro et Paulo, ceteris Apostolis atque multitudini illi admirabilium per totum Ecclesiae decursum evangelizatorum -, quem neque homines neque res exstinguere valeant. Istud nobis, qui vitam nostram obtulimus, magnae laetitiae sit. Utinam mundus aetatis nostrae, qui tum in angore tum in spe quaerit, Evangelium accipiat non ab evangelizatoribus afflictis vel spe destitutis, neque ab impatientibus vel anxietate affectis, sed ab Evangelii ministris, quorum vita fervore renideat, ab iis videlicet, qui primi gaudium Christi in semet ipsis receperunt, neque renuunt vitam impendere, ut et Regnum nuntietur et Ecclesia in mundo penitus instauretur»[91]. «Nolite timere!»: iussit Dominus (cf. Mt 14,27) idemque Angelus repetit (cf. Mt 28,5) qui fiduciam nuntiorum sustinent, quibus virtutem addit et laetam alacritatem. His igitur verbis signum et iussum contineatur nuntiorum, qui cuiusvis hominis iter in occurrendum Deo fulciunt aluntque. «Nolite timere!»: hoc signum et iussum fiat novae evangelizationis, per quam Ecclesia, Spiritus Sancti virtute animata, «usque ad ultimum terrae» (Act 1,8) Iesum Christum nuntiat, Evangelium Dei, ut mundus credat.



[1] Cf. Benedictus XVI, Porta Fidei. Litterae Apostolicae motu proprio datae, quibus Annus Fidei incohatur (11 octobris 2011): AAS 103 (2011) 723-734.

[2] Benedictus XVI, Homilia in initio munisterii petrini Episcopi Urbis (24 aprilis 2005): AAS 97 (2005) 710.

[3] Iohannes Paulus II, Litterae Encyclicae Redemptoris missio (7 decembris 1990), 2: AAS 83 (1991) 251.

[4] Cf. Concilium Oecumenicum Vaticanum II, Constitutio pastoralis de Ecclesia in mundo huius temporis Gaudium et spes, 1. 4.

[5] Cf. Concilium Oecumenicum Vaticanum II, Constitutio dogmatica de Ecclesia Lumen gentium, 2.

[6] Cf. ibid., 1.

[7] Cf. Concilium Oecumenicum Vaticanum II, Constitutio pastoralis de Ecclesia in mundo huius temporis Gaudium et spes, 22.

[8] Cf. Concilium Oecumenicum Vaticanum II, Constitutio dogmatica de Ecclesia Lumen gentium, 17. 35.

[9] Cf. ibid., 23; Concilium Oecumenicum Vaticanum II, Decretum de pastorali Episcoporum munere in Ecclesia Christus Dominus, 2.

[10]Cf. Concilium Oecumenicum Vaticanum II, Constitutio dogmatica de Ecclesia Lumen gentium, 28; Id., Decretumde presbyterorum ministeril et vita Presbyterorum Ordinis, 2. 4.

[11] Cf. Concilium Oecumenicum Vaticanum II, Constitutio dogmatica de Ecclesia Lumen gentium, 31; Id., Decretum e apostolatu laicorum Apostolicam Actuositatem, 2. 6.

[12] Cf. Concilium Oecumenicum Vaticanum II, Constitutio dogmatica de Ecclesia Lumen gentium, 39-40.

[13] Cf. Paulus VI, Adhortatio Apostolica Evangelii Nuntiandi (8 decembris 1975), 52: AAS 68 (1976) 40-41.

[14]Cf. Concilium Oecumenicum Vaticanum II, Decretum de activitate missionali Ecclesiae Ad gentes, 6.

[15]Paulus VI, Adhortatio Apostolica Evangelii Nuntiandi (8 decembris 1975), 56: AAS 68 (1976) 46.

[16]Iohannes Paulus II, Adhortatio Apostolica Post-synodalis Christifideles laici (30 decembris 1988), 34: AAS 81 (1989) 454-455.

[17]Benedictus XVI, Allocutio Curiae Romanae habita in votis Nativitatis dominicae mutuo dandis (22 decembris 2005): AAS 98 (2006), 46.

[18]Benedictus XVI, Porta Fidei. Litterae Apostolicae motu proprio datae, quibus Annus Fidei incohatur (11 octobris 2011), 5: AAS 103 (2011) 725; Cf. Allocutio Curiae Romanae habita in votis Nativitatis dominicae mutuo dandis (22 decembris 2005): AAS 98 (2006) 52.

[19]Benedictus XVI, Litterae Encyclicae Deus caritas est (25 decembris 2005), 1: AAS 98 (2006) 217-218.

[20] Paulus VI, Adhortatio Apostolica Evangelii Nuntiandi (8 decembris 1975), 7: AAS 68 (1976) 9.

[21] Cf. Concilium Oecumenicum Vaticanum II, Constitutio dogmatica de Divina Revalatione Dei Verbum, 4.

[22] Paulus VI, Adhortatio Apostolica Evangelii Nuntiandi (8 decembris 1975), 13-14: AAS 68 (1976) 12-13.

[23] Cf. Concilium Oecumenico Vaticanum II, Decretum de activitate missionali Ecclesiae Ad gentes, 21.

[24] Cf. Congregatio pro Doctrina Fidei, Nota doctrinalis de quibusdam rationibus evangelizationis (3 decembris 2007), 2: AAS 100 (2008) 490.

[25] Benedictus XVI, Homilia in civitate München habita die 10 septembris 2006, in L’Osservatore Romano, 11-12 septembris 2006, p. 9.

[26] Concilium Oecumenicum Vaticanum II, Declaratio de libertate religiosa Dignitatis humanae, 11.

[27] Congregatio pro Doctrina Fidei, Nota doctrinalis de quibusdam rationibus evangelizationis (3 decembris 2007), 3: AAS 100 (2008) 491.

[28] Cf. Concilium Oecumenicum Vaticanum II, Decretum de activitate missionali Ecclesiae Ad gentes, 7.

[29] Paulus VI, Adhortatio Apostolica Evangelii Nuntiandi (8 decembris 1975), 15: AAS 68 (1976) 14-15.

[30] Cf. Concilium Oecumenicum Vaticanum II, Decretum de activitate missionali Ecclesiae Ad gentes, 5. 11. 12.

[31] Paulus VI, Adhortatio Apostolica Evangelii Nuntiandi (8 decembris 1975), 80: AAS 68 (1976) 74.

[32] Concilium Oecumenicum Vaticanum II, Decretum de activitate missionali Ecclesiae Ad gentes, 6.

[33] Benedictus XVI, Litterae Apostolicae motu proprio datae Ubicumque et semper (21 septembris 2010: AAS 102 (2010) 789.

[34] Iohannes Paulus II, Allocutio XIX Coetui CELAM (ad Portum Principis, 9 martii 1983), 3: AAS 75 I (1983) 778.

[35] Iohannes Paulus II, Adhortatio Apostolica Post-synodalis Ecclesia in Europa (28 iunii 2003), 2.45: AAS 95 (2003) 650; 677. Omnes Coetus synodales continentales ante Iubilaeum anni 2000 de nova evangelizatione egerant: cf. Iohannes Paulus II, Adhortatio Apostolica Post-synodalis Ecclesia in Africa (14 septembris 1995), 57.63: AAS 85 (1996) 35-36, 39-40; Id., Adhortatio Apostolica Post-synodalis Ecclesia in America (22 ianuarii 1999), 6.66: AAS 91 (1999) 10-11, 56; Id., Adhortatio Apostolica Post-synodalis Ecclesia in Asia (6 novembris 1999), 2: AAS 92 (2000) 450-451; Id., Adhortatio Apostolica Post-synodalis Ecclesia in Oceania (22 novembris 2001), 18: AAS 94 (2002) 386-389.

[36]«Quodammodo historia opitulatur Ecclesiae per diversa tempora saecularizationis, a quibus plurimum collatum est illius purificationi et interiori reformationi»: Benedictus XVI, Allocutio inter occursum cum catholicis in Ecclesia et in societate operam dantibus (Friburgi, 25 septembris 2011): AAS 103 (2011) 677.

[37]Cf. Iohannes Paulus II, Litterae Encyclicae Redemptoris missio (7 decembris 1990), 37: AAS 83 (1991) 282-286.

[38]Ibid., AAS 83 (1991) 279-280.

[39] Iohannes Paulus II, Adhortatio Apostolica Post-synodalis Christifideles laici (30 decembris 1988), 26: AAS 81 (1989) 438. Cf. etiam n. 34: AAS 81 (1989) 455.

[40] Benedictus XVI, Litterae Apostolicae motu proprio datae Ubicumque et semper (21 septembris 2010: AAS 102 (2010) 790-791.

[41] Cfr. Iohannes Paulus II, Litterae Encyclicae Redemptoris missio (7 decembris 1990), 33: AAS 83 (1991) 278-279.

[42] Congregatio pro Doctrina Fidei, Nota doctrinalis de quibusdam rationibus evangelizationis (3 decembris 2007), 12: AAS 100 (2008) 501.

[43] Cf. Benedetto XVI, Esortazione Apostolica Postsinodale Africae munus (19 novembre 2011), 160, Libreria Editrice Vaticana, Città del Vaticano 2011, p. 119.

[44] Ibid., 165. 171, pp. 122, 125-126.

[45] Concilium Oecumenicum Vaticanum II, Constitutio dogmatica de Divina Revelatione Dei Verbum, 7.

[46] Ibid., 10.

[47] Paulus VI, Adhortatio Apostólica Petrum et Paulum Apostolos, saeculo XIX expleto postquam Sancti Apostoli Petrus et Paulus martyrium Romae fecerunt (22 februarii 1967): AAS 59 (1967) 196; memoratum in: Benedicti XVI, Porta Fidei. Litterae Apostolicae motu proprio datae, quibus Annus Fidei incohatur (11 octobris 2011), 4: AAS 103 (2011) 725.

[48] Benedictus XVI, Porta Fidei. Litterae Apostolicae motu proprio datae, quibus Annus Fidei incohatur (11 octobris 2011), 11: AAS 103 (2011) 731.

[49] Concilium Oecumenicum Vaticanum II, Constitutio de Sacra Liturgia Sacrosantum concilium, 2 et 6.

[50] Benedictus XVI, Porta Fidei. Litterae Apostolicae motu proprio datae, quibus Annus Fidei incohatur (11 octobris 2011), 9: AAS 103 (2011) 728.

[51] Cf. Iohannes Paulus II, Constitutio Apostolica Fidei depositum (11 octobris 1992): AAS 86 (1994) 116.

[52] Benedictus XVI, Porta Fidei. Litterae Apostolicae motu proprio datae, quibus Annus Fidei incohatur (11 octobris 2011), 10: AAS 103 (2011) 728-729.

[53] Cf. Iohannes Paulus II, Adhortatio Apostolica Catechesi tradendae (16 octobris 1979), 55: AAS 71 (1979) 1322-1323.

[54] Concilium Oecumenicum Vaticanum II, Constitutio dogmatica de Ecclesia Lumen gentium, 26.

[55] Cf. Concilium Oecumenicum Vaticanum II, Constitutio dogmatica de Ecclesia Lumen gentium, 4.

[56] Cf. Iohannes Paulus II, Messaggio ai partecipanti al congresso mondiale dei movimenti ecclesiali promosso da Pontificio Consiglio per i Laici (27 maggio 1998), in Insegnamenti di Giovanni Paolo II, XXI, I (1998), 5, p. 1065.

[57] Cf. Concilium Oecumenicum Vaticanum II, Constitutio dogmatica de Ecclesia Lumen gentium, 10 e 11.

[58] Cf. ibid., 12, 31, 35.

[59] Cf. Iohannes Paulus II, Adhortatio Apostolica Post-synodalis Christifideles laici (30 decembris 1988), 33-34: AAS 81 (1989) 453-457.

[60] Paulus VI, Adhortatio Apostolica Evangelii Nuntiandi (8 decembris 1975), 46: AAS 68 (1976) 36.

[61] Ibid., 19: AAS 68 (1976) 18.

[62] Concilium Oecumenicum Vaticanum II, Decretum de oecumenismo Unitatis redintegratio, 1.

[63] Cf. Benedictus XVI, Messaggio per celebrazione della XLIV Giornata Mondiale della Pace 2011“Libertà religiosa, via per la pace” (8 decembris 2010): AAS 103 (2011) 46-58.

[64] Concilium Oecumenicum Vaticanum II, Declaratio de libertate religiosa Dignitatis humanae, 3.

[65] Cf. Congregatio pro Doctrina Fidei, Nota doctrinalis de quibusdam rationibus evangelizationis (3 decembris 2007), 4-8: AAS 100 (2008) 491-496.

[66] Cf. Concilium Oecumenicum Vaticanum II, Decretum de activitate missionali Ecclesiae Ad gentes, 15. 19.

[67] Concilium Oecumenicum Vaticanum II, Constitutio pastoralis de Ecclesia in mundo huius temporis Gaudium et spes, 44.

[68] Ibid., 44.

[69] Cf. Paulus VI, Adhortatio Apostolica Evangelii Nuntiandi (8 decembris 1975), 29: AAS 68 (1976) 25.

[70] Benedictus XVI, Litterae Encyclicae Caritas in veritate (29 iunii 2009), 15: AAS 101 (2009) 651-652.

[71] Cf. Benedictus XVI, Adhortatio Apostolica Post-synodalis Africae munus (19 novembris 2011), 169, Libreria Editrice Vaticana, Città del Vaticano 2011, p. 124.

[72] Cf. Ordo Initiationis Christianae Adultorum, Editio typica, 1972.

[73] «Baptismus infantium catechumenatum exigit postbaptismalem. Agitur non solum de necessitate institutionis Baptismo posterioris, sed de necessaria gratiae baptismalis explicatione in personae incremento. Hic est proprius catechismi locus»: Catechismus Catholicae Ecclesiae, 1231.

[74] Cf. Benedictus XVI, Adhortatio Apostolica Post-synodalis Sacramentum caritatis (22 februarii 2007), 18: AAS 99 (2007) 119.

[75] Ibid, 18: AAS 99 (2007) 119.

[76] Cf. Benedictus XVI, Adhortatio Apostolica Post-synodalis Verbum Domini (30 septembris 2010), 59: AAS 102 (2010) 738-739.

[77]Cf. Ordo paenitentiae. Rituale romanum, Editio typica, 1974, 17.

[78]Concilium Oecumenicum Vaticanum II, Constitutio dogmatica de Ecclesia Lumen gentium, 67.

[79]Cf. Concilium Oecumenicum Vaticanum II, Constitutio pastoralis de Ecclesia in mundo huius temporis Gaudium et spes, 22.

[80]Benedictus XVI,Allocutio in incohando Congressu Dioeceseos Urbis (Romae, 11 iunii 2007): AAS 99 (2007) 680.

[81]Benedictus XVI, Allocutio iis, qui interfuerunt 61o Coetui Generali Conferentiae Episcoporum Italiae (27 maii 2010), in Insegnamenti di Benedetto XVI, VI, 1 (2010), pp. 788-789.

[82]Benedictus XVI, Litterae Encyclicae Caritas in veritate (29 iunii 2009), 51: AAS 101 (2009) 687.

[83]Cf. Iohannes Paulus II, Litterae Encyclicae Fides et ratio (14 septembris 1998): AAS 91 (1999) 5.

[84]Paulus VI, Adhortatio Apostolica Evangelii Nuntiandi (8 decembris 1975), 41: AAS 68 (1976) 31-32.

[85]Cf. ibid., 22: AAS 68 (1976) 20; Benedictus XVI, Adhortatio Apostolica Post-synodalis Verbum Domini (30 septembris 2010), 97s.: AAS 102 (2010) 767-769.

[86]Benedictus XVI, Adhortatio Apostolica Post-synodalis Sacramentum caritatis (22 februarii 2007), 85: AAS 99 (2007) 170.

[87]Benedictus XVI, Adhortatio Apostolica Post-synodalis Verbum Domini (30 septembris 2010), 77: AAS 102 (2010) 750.

[88]Cf. Iohannes Paulus II, Adhortatio Apostolica post-synodalis Ecclesia in America (22 ianuarii 1999), 11: AAS 91 (1999) 747; Id., Litterae Apostolicae Novo Millennio Ineunte (6 ianuarii 2001), 58: AAS 93 (2001) 309.

[89]Iohannes Paulus II,Litterae Apostolicae Novo Millennio Ineunte (6 ianuarii 2001), 40: AAS 93 (2001) 294.

[90]Benedictus XVI, Porta Fidei. Litterae Apostolicae motu proprio datae, quibus Annus Fidei incohatur (11 octobris 2011), 15: AAS 103 (2011) 734.

[91]Paulus VI, Adhortatio apostolica Evangelii Nuntiandi, 1975, n. 80.

 

Copyright 2012 - Secretaria Generalis Synodi Episcoporum et Libreria Editrice Vaticana.

 

Textus hic a Conferentia Episcoporum, vel de earum consensu, denuo edi potest, dummodo eius contentus minime alteretur atque duae eiusdem copiae huic Secretariae Generali Synodi Episcoporum (00120 Città del Vaticano) mittendae curentur.

 

top