Index   Back Top Print

[ DE  - EN  - ES  - FR  - HU  - IT  - LA  - PL  - PT ]

ADHORTATIO APOSTOLICA
POST SYNODUM EPISCOPORUM
RECONCILIATIO ET PAENITENTIA
IOANNIS PAULI PP. II
EDITA AD SACRORUM ANTISTITES,
SACERDOTES ET CHRISTIFIDELES
DE RECONCILIATIONE ET PAENITENTIA
IN HODIERNO ECCLESIAE MUNERE

 

Venerabiles fratres ac dilecti filii,
salutem et apostolicam benedictionem

1. RECONCILIATIO ET PAENITENTIA, cum de iis sermo instituitur, viros et mulieres, hac viventes aetate, incitant ut ad verba — ea in sermones nunc vigentes convertendo — denuo attendant, quibus Salvator et Magister noster resus Christus praedicationis suae initium fecit: « Paenitemini et credite Evangelio » (1) id est laetum nuntium amoris, adoptionis filiorum Dei ideoque fraternitatis accipite.

Cur Ecclesia hoc argumentum et hoc invitamentum iterum proponit?

Sollicitudo melius cognoscendi et mente comprehendendi hominem et mundum, qui nunc sunt, implicatam quaestionem, ad eos pertinentem, solvendi, arcanum, quo obteguntur, aperiendi, dignoscendi illa veluti fermenta boni et mali, quae ibi aestuant, iam satis diu multos movet ut hunc hominem et hunc mundum percontentur. Quae percontandi ratio propria est historicorum, sociologorum, philosophorum ac theologorum, psychologorum et humanistarum, poetarum hominumque mysticorum: potissimum vero haec percontatio, cum sollicitudine coniuncta, sed simul spe plena, est propria pastorum.

Eiusmodi percontatio egregie e singulis paginis elucet magni momenti Constitutionis pastoralis Concilii Oecumenici Vaticani II, a verbis Gaudium et spes incipientis, praesertim ex introductione, copiosa sententiisque acuta. Praeterea ex nonnullis documentis apparet, quae venerandi Decessores nostri pro sapientia sua et caritate pastorali ediderunt, quorum Pontificatus illustres eventu, historia digno et prophetico, illius Concilii Oecumenici erant insignes.

Quemadmodum aliorum ita et pastoris oculi conspiciunt, pro dolor, praeter alias notas mundi hominumque generis temporis nostri, multas esse divisiones easque graves atque lugendas.

2. Quae divisiones patefiunt in rationibus, quae inter personas et coetus intercedunt, verum etiam in amplissimis consortionibus hominum: siquidem sive Nationes Nationibus sive Civitates sibi invicem adversantur, principatum imperiosum anxie affectantes. Non est autem difficile radicem huiusmodi discidiorum deprehendere, scilicet conflictationes, quae, nedum colloquiis habendis dissolvantur, contentione ac discordia exasperantur.

Cum in elementa divisiones gignentia inquirunt, speculatores diligentes quam maxime varia eorum inveniunt: ab augescente enim inaequalitate inter coetus, ordines sociales et regiones, pervenitur ad conflictiones ideologicas, quae null atenus evanuerunt; ab oppositu utilitatum oeconomicarum ad expressam in re politica pugnacitatem; a discrepantiis tribulibus ad discrimina, quae ob causas sociales-religiosas eveniunt. Ceterum, quaedam res, quae ob omnium oculos versantur, efficiunt quasi faciem miserandam divisionum, unde res illae manant earumque gravitatem tam definite ostendunt ut refutari non possint. Inter tot acerbitates sociales temporum nostrorum hae possunt memorari:

- oppressio iurium fundamentalium personae humanae, potissimum iuris vitae tuendae ac dignae vitae rationis; quod est etiam maioris infamiae, quod simul cum inani quadam verborum profluentia, usque adhuc ignota, circa eadem iura exsistit;

- insidiae, quae libertati singulorum et consortionum parantur, et sollicitationes, quas adversus eam fieri contingit, non excepta, immo magis offen sa et in maius periculum adducta, libertate propriam fidem profitendi;

- variae formae discriminis faciendi: ad stirpem, cultum humanum, religionem pertinentes, aliae;

- violentia ac tromocratia;

- usus cruciatuum et formae iniustae et illegitimae coercitionis;

- acervatio armorum usitatorum vel atomicorum, rei militaris augendae contentio una cum sumptibus bellicis, quibus indigna miseria populorum, re sociali et oeconomica debilium, posset sublevari;

- iniqua distributio opum mundi bonorumque cultus civilis, quae ad summum ducitur quadam rerum socialium temperatione, qua differentia inter condiciones humanas divitum ac pauperum magis in dies augetur (2), Praeceps vis harum divisionum mundum, in quo degimus vitam, efficit mundum in ipsis eius fundamentis perfractum (3).

Ceterum, cum Ecclesia, licet cum mundo non coalescat ut sit idem, neque sit de mundo, tam en in mundum inseratur atque cum eo colloquium sed dialogum habeat (4) non est mirum in ipsa eius compage effectus ac signa animadverti divisionum, quibus humana societas vulneratur. Ecclesia, praeter discidia inter Communiones christianas, quae eam a saeculis affligunt, hoc tempore hic illic in sinu suo inter ipsa sua membra patitur divisiones, e diversis opinationibus ac divers is optionibus in re doctrinali et pastorali exortas (5). Quae divisiones inierdum insanabiles possunt videri.

Quamvis hae lacerationes iam prima facie tales sint ut vehementer moveant animum, tamen solum si res altius consideratur, earum radix detegitur: haec autem est vulnus, quod in humani animi penetralibus haeret. Fide illuminati, id appellamus peccatum: incipientes enim a peccato originali, quod unusquisque ab ipso ortu secum fert quasi hereditatem a progenitoribus acceptam, ducimur ad peccatum, quod unusquisque admittit libertate propria male utendo.

3. Verumtamen, si quis in rem, dummodo satis acute, inquirit, in ipsa divisione percipit, apud homines bonae voluntatis verique nominis christianos, desiderium evidens discidia componendi, cicatricem vulneribus obducendi, unitatem essentialem in omnibus gradibus instaurandi. Quod optatum in multis reconciliationis verum et vehemens desiderium excitat seu « nostalgiam », licet hoc verbum non adhibeatur.

Nonnulli arbitrantur rem esse paene somnium, quod praecellenti ratione evadere possit invitamentum ad societatem reapse mutandam; ab aliis autem res habetur, quae arduo labore obtineatur, ac proinde veluti meta, quae impenso officio cogitandi operandique contingatur. Utcumque appetitio reconciliationis, sincerae ac solidae, sine ulla dubitatione est argumentum fundamentale societatis nostrae, quasi repercussio voluntatis irrefrenabilis ad pacem contendentis; idque est eo vehementius, quo graviora sunt ipsa momenta divisionis, quamvis haec res vulgi opinioni adversetur.

Verumtamen divisionem non licet minus in animis insidere quam divisionem. Acre desiderium — seu « nostalgia » — reconciliationis ipsaque reconciliatio absolutae erunt et efficaces, quatenus ad lacerationem illam primigeniam, eam sanandi causa, revocantur, quae est radix ceterarum lacerationum, videlicet, ut iam diximus, peccatum.

4. Quapropter unumquodque institutum vel sodalium corpus, eo spectantia ut homo secundum fundamentales rationes suas salvetur, reconciliationem debent perspicaciter observare, eo consilio ut eius significatio totumque momentum altius percipiantur et, quae inde necessario consequuntur, opere efficienda, pervideant.

Ecclesia Iesu Christi neglegere non potuit ad hoc attendere.

Matris cum diligentia et Magistrae cum sapientia, animo sollicito et intento nititur deprehendere in hominum societate, praeter signa divisionis, etiam signa, haud minus manifesta nec minorem vim habentia, reconciliationis exquirendae. Novit enim ea potissimum sibi peculiariter facultatem datam esse et creditam missionem annuntiandi significationem veram, penitus religiosam, ac plenas rationes reconciliationis, atque etiam sic solummodo ad explicandos fines terminosque praecipuos quaestionis, in unitate et pace vertentis, se conferre.

Decessores nostri non desierunt reconciliationem praedicare ad eamque persequendam universum hominum genus hortari, necnon quemvis coetum et quamvis partem communitatis humanae, quam laceratam videbant atque divisam (6). Nosmet ipsi, impulsione quadam acti interna, qua — de hoc sumus certi — supernae inspirationi et rogationibus humanae familiae sumus obsecuti, duobus modis inter se diversis sed utroque sollemni et officii pleno, argumentum reconciliationis in lumine posuimus: primo eo quod VI Coetum Generalem Synodi Episcoporum convocavimus; deinde eo quod eam quasi centrum fecimus Anni Iubilaei, indicti ad celebrandam MCML anniversariam memoriam peractae Redemptionis (7). Cum Synodo argumentum ad pertractandum tribui oporteret, nos plane assensi sumus de argumento, quod multi Fratres nostri in Episcopatu proponebant, id est de materia, tam uberi, reconciliationis, arcte conexa cum materia paenitentiae (8).

Vocabulum et notio paenitentiae sunt quidem valde implicata. Si eam cum metánoia copulamus, ad quam Synoptici referuntur, paenitentia intimam significat cordis mutationem, quam fieri contingit verbo Dei movente et Regni habita ratione (9). Sed paenitentia etiam idem valet ac mutatio vitae, congruens mutationi cordis, qua significatione accepta, id quod dieituf paenitentiam agere, hoc completuf: Facite ... fructus dignos paenitentiae (10): tota enim vita efficitur paenitentialis, eo contendens ut continenter ad id quod melius est, proficiat. Sed paenitentiam agere est quiddam germanum et efficax, solum si actibus et gestibus paenitentiae exprimitur. Secundum hune sensum paenitentia in sermone christiano theologico et spirituali ascesin significat, id est nisum concretum et cotidianum hominis, gratia Dei suffulti, eo pertinentem ut is vitam suam propter Christum perdat, qui unicus sit modus ut eam inveniat (11); ut veterem hominem exuat novumque induat (12); ut vincat in se ipso id quod est carnale, ea mente ut id quod est spirituale, praeponderet (13); ut continenter supra terrena ad ea quae sursum sunt, ubi Christus est, assurgat (14). Itaque paenitentia est conversio, quae, e corde erumpens, transfertur in opera ideoque in totam vitam christianorum.

In unaquaque huiusmodi significatione paenitentia arcte cum reconciliatione coniungitur, quoniam, ut quis reconcilietur Deo, sibimet ipsi et aliis, postulatur ut illud discidium, in animo penitus inhaerens, quod est peccatum, auferatur; quod quidem ad effectum adducitur solum mutatione interiore seu conversione, quae operibus paenitentiae in vita fructificat.

Documentum primarium Synodi (quod etiam Lineamenta appellatur), propterea tantum paratum ut quaestio proponeretur, cuius quidam aspectus fundamentales explicarentur, Communitatibus ecclesialibus, quotquot sunt per orbem terrarum, dedit ut per duos fere annos cogitarent de his aspectibus quaestionis — conversionis dicimus et reconciliationis — quae omnium interest, indeque novum caperent ardorem ad vitam et apostolatum christianum gerendum. Res deinde sunt altius perpensae, cum opus Synodi proxime praepararetur, quod factum est per Instrumentum laboris, ad Episcopos eorumque adiutores tempestive missum. Denique Fatres Synodi, quibus aderant alii ad Coetum, vere proprieque dictum, vocati, argumentum ipsum et quaestiones, multas et varias, cum eo conexas, insigni cum officii conscientia tractaverunt. E disputatione, e studio communi, e vestigatione, assidua et accurata, quasi quidam thesaurus, uber et pretiosus, est exortus, qui quoad essentiam extremis Propositionibus summatim exponitur.

Synodus, res vestigans, actus reconciliationis non ignorat (quorum nonnulli propter usum cotidianum paene praetermittuntur), qui vario modo utiles sunt ad tot contentiones dissolvendas, ad tot superandas conflictationes, ad divisiones parvas et magnas exstinguendas, ita ut unitas restituatur. Sed cura praecipua Synodi eo pertinebat ut in intimis eiusmodi aetibus dispersis radix abdita reperiretur, scilicet reconciliatio, ut ita dicamus, « fontalis », quae in corde et conscientia hominis operatur.

Charisma et singularis indoles Ecclesiae, quod ad reconciliationem attinet in quovis gradu efficiendam, in eo sunt posita, ut ea ad reconciliationem illam « fontalem » semper revocetur. Ecclesia enim pro munere suo praecipuo, officio se sentit devinciri ad ipsas radices lacerationis primigeniae peccati pertingendi, ut eo afferat sanationem et reconciliationem, et hanc primigeniam, instauret, quae verae reconciliationis sit principium efficax. Hoc sane Ecclesia prae oculis habuit et per Synodum proposuit.

De hac reconciliatione agitur in Sacra Scriptura, ubi nos hortatur ut ad eam omnibus viribus nitamur (15);  sed monet ea etiam illam imprimis donum esse misericorditer a Deo homini datum (16). Historia salutis — sive ea quae totum genus humanus sive singulos homines quovis complectitur tempore — est miranda prorsus historia reconciliationis, qua Deus, qui est Pater, per Sanguinem et Crucem Filii, qui factus est homo, mundum sibi reconciliavit, hoc modo ortum novae familiae reconciliatorum efficiens.

Reconciliatio autem est necessaria, quia antea discidium fuit, peccato inductum, unde ceterae formae discidii in intimos animos hominum et in ea quae ei circumiacent, manarunt. Reconciliatio ergo, ut sit absoluta, necessario postulat liberationem a peccato, quod in altissimis suis radicibus respuatur. Quapropter arcto quodam nexu interiore conversio et reconciliatio inter se coniunguntur, ita ut fieri non possit ut hae inter se separentur aut de altera sermo instituatur, reticita altera.

Synodus pariter locuta est de reconciliatione totius humanae familiae ac de conversione cordis uniuscuiusque personae, de eius reditu ad Deum, reputans et pronuntians hominum unitatem coagmentari non posse, nisi unusquisque intrinsecus mutetur. Conversio personalis est via necessaria, quae ad concordiam inter homines ducit (17). Ecclesia, cum laetum nuntium profert reconciliationis aut proponit ut ea per Sacramenta efficiatur, verum munus obit propheticum, mala indicans hominum, quippe quae e fonte contaminato oriantur, radicem ostendens divisionum, spem ingerens fore ut contentiones et conflictationes superentur et sic ad concordiam et pacem perveniatur, qua omnes ordines et coetus humanae societatis fruantur. Ea condicionem, historicam, odio et violentia nota tam, mutat in civilem cultum amoris. Cunctis praebet principium evangelicum et sacramentale illius reconciliationis « fontalis», unde quivis alius gestus vel actus reconciliationis, etiam in gradu sociali, exoritur.

De eiusmodi reconciliatione, quae effectus est conversionis, in hac Adhortatione Apostolica agitur. Etenim — quemadmodum in exitu trium superiorum Synodi Coetuum accidit — ipsi Patres conclusiones operis sui iterum Episcopo Romano, universali Pastori Ecclesiae et Capiti Collegii Episcoporum, ut Synodi Praesidi, tradiderunt. Quasi grave gratumque officium ministerii nostri, munus suscepimus ex ingenti thesauro Synodi res hauriendi ut ad Populum Dei, veluti fructum Synodi eiusdem, nuntium doctrinalem et pastoralem de argumento paenitentiae et reconciliationis perferremus. Tractabimus ergo in prima parte de Ecclesia, quatenus munus implet reconciliationis et operi conversionis cordium insistit, qua homo ac Deus, homo et frater eius, homo ac tota creatura se denuo complectantur. In secunda parte causam intimam subiciemus cuiusvis lacerationis vel divisionis inter homines imprimisque quoad Deum, id est peccatum. Denique instrumenta exponemus, quibus Ecclesia plenam reconciliationem inter homines ac Deum et, quae inde fluit, reconciliationem inter homines ipsos provehere valeat et excitare.

Documentum, quod filiis Ecclesiae atque etiam cunctis, qui, sive in Deum credentes sive non credentes, animis studiosis et sinceris eam intuentur, tradimus veluti responsum debitum ad ea quae Synodus a nobis petiit. Documentum autem — id profiteri cupimus ut officio cuidam veritatis et iustitiae satisfaciamus — est simul ipsius Synodi opus. Quae enim his paginis continentur, ex eadem Synodo promanant: ex eius dicimus praeparatione remota et proxima, ex Instrumento laboris, ex interpellationibus in Aula Synodi et in circulis minoribus habitis, potissimum vera e sexaginta tribus Propositionibus. Hue congestus est fructus operis, a Patribus coniuncte patrati, inter quos non deer ant, qui Ecclesias Orientales repraesentarent, quarum thesaurus theologicus, spiritualis, liturgicus tam uber est et venerabilis etiam quoad eas res, quarum hic nostra interest. Praeterea Consilium Secretariae Synodi in duabus magni momenti sessionibus de iis aestimavit, quae a Synodi Coetu, vixdum acto, effecta erant, ac de participum propensione, in lumine collocavit vim praedictarum Propositionum ac deinde lineamenta descripsit aptiora habita ad hoc Documentum componendum. Dum gratias agimus universis, qui hoc opus fecerunt, hie, memores muneris nostri, ea proponere volumus, quae in Synodi thesauro doctrinali et pastorali utilia visa sunt nobis ad vitam tot hominum hoc tempore, praeclaro atque difficili, historiae.

Id facere expedit — estque res significantissima — dum in animis multo rum adhuc viget memoria Anni Sacri, qui totus in paenitentia, conversione, reconciliatione ducebatur. Utinam haec Adhortatio nostra, quam Fratribus in Episcopatu eorumque operis sociis Presbyteris, Diaconis, Religiosis utriusque sexus, cunctis Fidelibus, viris et mulieribus rectae conscientiae adhibemus, valeat ad purificationem, ad augend am altiusque perspiciendam fidem personalem cuiusque, sitque quasi fermentum aptum ad amplificandam in cordibus hominum pacem et fraternitatem, spem et gaudium; quae praestantia bona ex Evangelio manant, quod accipiatur, perpendatur, in vitae usum traducatur exemplo Beatae Mariae Virginis, Matris Domini nostri Iesu Christi, per quem complacuit Deo reconciliare omnia in ipsum (18).

 

PARS PRIMA

I

5. In huius Adhortationis Apostolicae exordio animo nostro singularis illa narratio sancti Lucae obversatur, quam in Documento prius edito illustrare sumus conati (19). Sermo quidem noster ad parabolam de filio prodigo refertur (20).

« Homo quidam habebat duos filios. Et dixit adulescentior ex illis patri: da mihi portionem substantiae, quae me contingit »: haec narrans, Iesus casum adulescentis illius, animos commoventem, expresse describit: videlicet profectionem inconsideratam e domo paterna, effusion em omnium bonorum, quae fit vita luxuriosa atque inani, dies caliginosos, quibus ille longinquitatem, famem perpetitur, magis autem amissam dignitatem, humiliation em et pudorem, demum desiderium, quo tenetur, domus suae, fort em animum eo revertendi, patrem, qui excipit eum. Qui certe filii non est oblitus, quin immo amoris affectum erga eum et existimationem retinuit integra. Sic igitur eum, quem semper exspectabat, nunc amplectitur, iubens magnam parari celebritatem ob reditum eius qui « mortuus erat et revixit, perierat et inventus est ».

Homo — quivis homo — est filius ille prodigus, captus tentatione a Patre discedendi ut ad suum vivat arbitrium; tentationi cedens; deceptus rebus inanibus, quibus ut falsa imagine est allectus; solus, dedecoratus, quaestui habitus, dum vitae rationem, sibi propriam et peculiarem, studet suscipere; discruciatus, etiam dum in summa versatur miseria, desiderio redeundi ad Patris communionem. Deus, ut pater, de quo in parabola, reditum filii prospicit, revertentem complectitur, novae huius congressionis causa mensam parat ad convivium, quo reconciliatio celebretur.

E parabola potissimum ille modus, festivus amorisque plenus, eminet, quo pater filium excipit redeuntem: qui signum est misericordiae Dei, ad ignoscendum semper propensi. Ut rem statim edicamus: reconciliatio est praecipue donum Patris caelestis.

6. Verumtamen in parabola etiam frater natu maior inducitur, qui locum suum in convivio respuit. Exprobrat enim fratrem minor em ob facinora, quae admisit, ac patrem quod eum ita recepit, cum sibimet ipsi, temperanti et operoso, numquam sit concessum — sic ait — ut cum amicis festum haberet. Quod indicio est eum patris bonitatem non intellegere. Donec hic frater, nimis sibi suisque meritis fidens. invidus et arrogans, amaritudine plenus et ira, non convertitur nec patri fratrique reconciliatur, convivium non dum est omni ex parte festum, quod adventus et inventionis causa agatur.

Homo — quilibet homo — est etiam hic frater natu maior.

Praeposterus amor sui ipsum invidum reddit, animum eius obdurat, obcaecat eum aditumque ad alios et ad Deum praecludit. Benignitas et misericordia patris exasperant eum eique stomachum movent; felicitas fratris, qui inventus est, sunt ei quiddam amarum (21). Hac etiam ratione oportet convertatur ut reconcilietur.

Parabola de filio prodigo est imprimis ineffabilis historia vehementis amoris Patris — id est Dei — qui filio, ad se reverso, donum praebet plenae reconciliationis. Sed eo quod in imagine filii natu maioris caecum amorem sui, qui fratres disiungit, commemorat, fit etiam historia humanae familiae: condicionem, in qua versamur, denotat et viam, quam percurramus oportet, commonstrat. Filius prodigus, converti, patrem iterum complecti et veniam accipere anxie concupiscens, eos significat, qui in penetralibus conscientiae vehemens desiderium persentiunt reconciliationis in omni gradu, nulla posita condicione, atque intima quadam cum certitudine percipiunt eam solum fieri posse, si e reconciliatione prima et fundamentali emanet, quae hominem e longinquitate ad amicitiam, filiorum propriam, cum Deo transferat, cuius infinita agnoscitur misericordia. Attamen parabola, si ex parte alterius filii consideratur, statum familiae humanae, propriae cuiusque commoditatis studio divisae, ob oculos ponit, difficultatem acre desiderium eandem familiam in reconciliatione et unitate componendi illustrat, ideoque necessitatem corda hominum penitus transformandi commemorat, dum misericordia Patris deprehenditur et malevolentia et inimicitia inter fratres superantur.

Ratione ducta huiusce parabolae, inexhausta rerum copia praeditae, de misericordia, quae delet peccatum, Ecclesia, invitamento, quod in ea continetur, obsecuta, mission em suam intellegit eo pertinentem ut exemplo Domini ad cordium conversionem et reconciliation em hominum cum Deo incumbat, quae ambae arctissime inter se conectuntur.

II

7. Quemadmodum ex parabola de filio prodigo eruitur, reconciliatio est donum Dei eiusque inceptum. Fides autem nostra docet nos hoc coeptum ad effectum adduci in mysterio Christi redemptoris, reconciliatoris, liberatoris, qui hominem a peccato, quaecumque eius sunt formae, eximit. Sanctus Paulus ipse non dubitat hoc officio et munere missionem incomparabilem Iesu Nazareni, Verbi ac Dei Filii, qui factus est homo, summatim comprehendere.

Nos quoque ab hoc mysterio primario dispensationis salutis possumus proficisci, quod est veluti carda christologiae Apostoli. « Si enim, cum inimici essemus, reconciliati sumus Deo per mortem Filii eius », — ita scribit ad Romanos — « multo magis reconciliati salvi erimus in vita ipsius, non solum autem, sed et gloriamur in Deo per Dominum nostrum Iesum Christum, per quem nunc reconciliationem accepimus » (22). « Quoniam quidem Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi », Paulus impelli se sentit ut christianos Corinthios exhortetur: « reconciliamini Deo » (23).

De huiusmodi missione reconciliatrice, quae morte in Cruce est peracta, sanctus loannes evangelista, aliis verbis usus, est locutus, asserens Christum oportere mortem subire « ut filios Dei, qui erant dispersi, congregaret in unum » (24).

Sanctus denuo Paulus facit ut amplificata cogitatione opus Christi complectamur, pertingentes ad cosmicas rationes, cum scribit Patrem sibi reconciliasse « sive quae in terra sive quae in caelis sunt » (25). lure merito licet affirmari Christum redemptorem « in tempore iracundiae factum esse reconciliationem » (26) atque, si ipse est « pax nostra » (27) eum etiam esse reconciliationem nostram.

Passio eius et mors, quae in Eucharistia sacramentaliter renovantur, in sacra Liturgia « Hostia nostrae reconciliationis » (28) recte dicuntur: reconciliationis dicimus cum Deo et cum fratribus, siquidem lesus Christus ipse monet fraternam reconciliationem esse peragendam, antequam sacrificium offeratur » (29).

Aequum est ergo nos, exordientes ab his aliisque locis, gravibus et significantibus, Novi Testamenti, consideration em de universo Christi mysterio ad eius munus ut reconciliatoris dirigere. Itaque denuo profiteamur oportet fidem Ecclesiae in Christi actum redimentem, in paschale mysterium eius mortis et resurrectionis, ut causam reconciliationis hominis, duplici sensu acceptae ut liberationis a peccato et communionis cum Deo, in gratia innixae.

Tristem sane imaginem divisionum ac difficultatum reconciliationis inter homines intuentes, hortamur ut ad mysterium Crucis respiciatur, quasi ad eventum celsissimum, quo Christus percipit et dolendo penitus experitur casum ipsum gravissimum seiunctionis hominis a Deo, adeo ut verbis Psaltae exclamet: « Deus meus, Deus meus, ut quid dereliquisti me? » (30), simulque reconciliationem peragit nostram. Obtutus in mysterio, quod perfectum est in loco Golgotha, defixus semper nos moneat oportet de illa ratione « verticali », quam dicunt, divisionis et reconciliationis, quatenus ad relationem inter hominem ac Deum spectat, quae in lumine fidei semper praeponderat rationi « horizontali », id est divisioni, reapse exsistenti, et necessitati reconciliationis inter homines. Novimus enim eiusmodi reconciliationem inter eos solum esse et esse posse fructum redemptricis actionis Christi, qui mortuus est et resurrexit ut regnum peccati devinceret, foedus cum Deo instauraret et sic « medium parietem maceriae » (31) solveret, qui per peccatum inter homines est constitutus.

8. Sed — quemadmodum ait sanctus Leo, de Christi disserens passione — « omnia ... quae Dei Filius ad reconciliationem mundi et fecit et docuit, non in historia tantum praeteritarum actionum novimus, sed etiam in praesentium operum virtute sentimus » (32). Sentimus profecto reconciliationem, quae in eius humanitate est peraeta, in efficacitate sacrorum mysteriorum, quae ab eius Ecclesia celebrantur, cui se ipsum tradidit quamque signum simulque instrumentum salutis effecit.

Hoc sanctus Paulus affirmat scribens Deum cum apostolis Christi communicasse opus suum reconciliationis. Ait enim: « (Deus) dedit nobis ministerium reconciliationis ... et posuit in nobis verbum reconciliationis » (33).

Pater in manibus et ore apostolorum, nuntiorum suorum, pro sua misericordia ministerium reconciliationis posuit, quod illi modo singulari obeunt, utpote potestate praediti agendi « in persona Christi ». Sed etiam universae communitati credentium, toti compagi Ecclesiae verbum reconciliationis concreditur, id est munus faciendi, quantum potest, ut reconciliationem testetur et in mundo perficiat.

Asserere licet etiam Concilium Vaticanum II, cum Ecclesiam appellet « sacramentum seu signum et instrumentum intimae cum Deo union is totiusque generis humani unitatis » et cum edicat eius munus eo pertinere ut « homines, ... variis hodie vinculis ... arctius coniuncti, plenam etiam unitatem in Christo consequantur » (34), animadvertisse Ecclesiae potissimum esse contendendum ut homines ad plenam reconciliation em reduceret.

Itaque munus Ecclesiae, amplissimum quidem et implicatum, arctissime vero iunctum Christi missioni, breviter comprehendi potest officio, quod est illi primarium, reconciliandi hominem: cum Deo, cum ipso homine, cum fratribus, cum universa creatura, idque modo stabili, quia, ut alias diximus, « Ecclesia natura sua est semper reconcilians » (35).

Ecclesia est reconciliatrix, quatenus nuntium reconciliationis profert, ut in rerum suarum cursu iugiter fecit, initio sumpto a Concilio apostolico Hierosolymitano (36) et ordine temporum ducto ad novissimam Synodum recensque Iubilaeum Redemptionis. Singularis nota huius pronuntiationis in eo est posita ut, ad Ecclesiam quod attinet, reconciliatio arcte coniungatur cum cordis conversione: haec est enim via necessaria, qua ad consensionem inter mortales perveniatur.

Ecclesia est reconciliatrix etiam eo quod homini vias commonstrat et instrumenta suppeditat ad praedictam quadruplicem reconciliationem assequendam. Quae quidem viae sunt viae conversionis cordis ac devictionis peccati, sive hoc est caecus amor sui vel iniustitia, sive protervitas vel pravus usus, quo alii quaestui habentur, sive cupiditas bonorum materialium vel effrenata affectatio voluptatum. Subsidia autem sunt auditio cons tans amansque verbi Dei, oratio personalis et collegialis et potissimum Sacramenta, vera signa et instrumenta reconciliationis, inter quae, huius rei ipsius habita ratione, eminet illud quod Sacramentum Reconciliationis seu Paenitentiae merito appellare consuevimus ac de quo infra sermo instituetur.

9. Paulus VI, Decessor noster rec. mem., bene meruit quod declaravit Ecclesiam, ut evangelizaret, oportere ostendere se ipsam Evangelium suscepisse, id est plenae integraeque nuntiationi Evangelii Iesu Christi patere ut hoc audiret et in vitae usum traduceret (37). Nos quoque, in quoddam documentum, ordine dispositum, considerationes quarti Coetus Generalis Synodi Episcoporum colligentes, locuti sumus de Ecclesia se ipsam catechizante, quatenus institutioni catecheticae aliorum ipsa prospiceret (38).

Non dubitantes nunc res inter se iterum componere, prout ad argumentum, quod tractamus, pertinet, hoc affirmamus: Ecclesia ut sit reconciliatrix, oportet ipsa incipiat esse Ecclesia reconciliata. Huic enuntiationi, simplici et aequae, persuasio subiacet, ex qua Ecclesiae ut reconciliationem hominibus efficacius in dies annuntiet atque proponat, sit contendendum ut magis magisque fiat communitas (licet sit « parvus grex » ut temporibus antiquis) discipulorum Christi, inter se officio consociatorum se continenter ad Dominum convertendi et vivendi, ut homines novos decet, in spiritu et in exercitatione reconciliationis.

Coram aequalibus nostris, tam studiosis testimonii vitae, quo res probentur, Ecclesia exemplum oportet reconciliationis imprimis intra fines suos exhibeat; quapropter omnes operam dare debemus ut animos ad pacem revocemus, contentiones cohibeamus, divisiones evincamus, vulnera sanemus, quae fratres fortasse sibi invicem intulerunt, cum discrepantia sententiarum in rebus coniecturalibus exasperatur, ut, contra, unitatem servemus in iis quae circa fidem vitam que christianam sunt essentialia, secundum veterum praeceptum: In dubiis libertas, in necessariis unitas, in omnibus caritas.

Secundum hanc ipsam regulam et iudicium Ecclesia etiam rationem suam oecumenicam debet perficere. Etenim, ut sit plane reconciliata, ea novit sibi prosequendum esse studium unitatis exquirendae inter eos qui nomine christiano gloriantur, sed inter se, etiam qua Ecclesiae et Communiones, necnon ab Ecclesia Romana sunt seiuncti. Haec unitatem persequitur, quae, ut sit fructus et ostensio verae reconciliationis, innititur neque in ignoratione eorum, quae dividunt, neque in mediis consiliis tam facilibus quam caducis. Unitas flu ere debet ex vera conversione omnium, ex invicem data venia, ex dialogo theologico et necessitudine fraterna, ex oratione, e plena obtemperatione actioni Spiritus Sancti, qui est etiam Spiritus reconciliationis.

Ecclesia demum, ut omnimode se dicere possit reconciliatam, officio gravius in dies se sentit devinci Evangelium ad omnes gentes perferendi, « salutis colloquium » (39) promovendo, et ad peramplas illas partes generis humani in mundo huius temporis, quae fidei illius non assentiuntur, immo propter augescentem « saecularismum » ab ea prorsus se removent aut ei summa cum neglectione obsistunt atque etiam adversantur eamque persecutione divexant. Ad hos universos Ecclesia sentit se haec verba sancti Pauli debere dirigere: « Reconciliamini Deo » (40).

Ecclesia utcumque reconciliationem provehit in veritate, persuasum sibi habens neque reconciliationem neque unitatem fieri posse extra aut contra veritatem.

III

10. Ecclesia, communitas reconciliata eademque reconciliatrix, oblivisci non potest donum et munus suum reconciliationis, quasi a fonte, man are ab inceptu, pleno compatientis amoris et misericordiae, Dei, qui caritas est (41) quique amore actus homines creavit (42): videlicet creavit ut secum haberent amicitiam et communione inter se sociarentur.

Deus aeterno stat consilio suo, etiam cum homo, a diabolo impulsus (43) et superbia abreptus, male utitur libertate, sibi data ut amaret bonumque magnanimiter persequeretur, oboedientiam Domino ac Patri suo debitam renuendo; etiam cum homo, nedum amore respondeat Dei amori, ei quasi aemulo repugnat, dum fallitur nimis suis viribus fidens; unde efficitur ut necessitudo inter ipsum atque illum, qui eum creavit, dirimatur. Quamquam homo hoc modo praevaricatur, Deus tamen persistit in amore. Re quid em vera, narratio de horto paradisi nos inducit ut de perniciosis effectibus reiectionis Patris meditemur, unde turbatio consequitur in hominis anima et concordia inter virum et mulierem, fratrem et fratrem dissuitur (44). Parabola quoque Evangelii de duobus filiis, qui diverse quidem a patre discedunt, animis graviter abalienatis, vim habet significantem. Repudiatio paterni amoris Dei eiusque donorum, amore praebitorum, semper causa est divisionum generis humani.

Novimus tamen Deum, « qui dives est in misericordia » (45), similis patri, de quo in parabola exponitur, nemini filiorum suorum animum claudere. Eos exspectat, quaerit, consequitur, ubi reiectio communionis eos in solitudine detinet ac divisione, eos vocat ut ad mens am suam congregentur ut venia et reconciliatio laetanter festiveque ibi celebrentur.

Hoc coeptum divinum ad effectum adducitur et manifestatur redemptrice Christi actione, quae per ministerium Ecclesiae in mundum diffunditur. Etenim, fide nostra docente, Verbum Dei caro factum est venitque ut in hominum terra habitaret, et in huius mundi rerum cursum est ingressum, eas assumens atque in se recapitulans (46). Revelavit nobis Deum esse caritatem nobisque dedisse « mandatum novum» amoris (47), simul certitudinem nobis ingerens, secundum quam via dilectionis omnibus aperiretur hominibus, ita ut conamen fraternitatem universalem instaurandi non sit inane (48). Morte, quam obiit in Cruce, vincens malum vimque peccati, oboedientia sua, amoris plena, salutem cunctis attulit estque factum universis « reconciliatio ». In eo Deus hominem sibi reconciliavit.

Ecclesia, nuntium reconciliationis pergens proferre, quem Christus in pagis Galilaeae totiusque Palaestinae praedicavit (49), non desinit totum genus humanum hortari ut convertatur et Evangelio credat. Loquitur nomine Christi, verba monitoria Pauli Apostoli, quae iam memoravimus, sibi asciscens: « Pro Christo... legatione fungimur tamquam Deo exhortante per nos: obsecramus pro Christo, reconciliamini Deo » (50).

Qui huic monitioni obsequitur, in dispensationem reconciliationis inseritur atque veritatem experitur, quae in alio nuntio saneti Pauli continetur, secundum quem Christus « est pax nostra, qui fecit utraque unum et medium parietem maceriae, solvit, inimicitiam, ... ut ... et reconciliet ambos in uno corpore Deo » (51). Quibus verbis, etsi proxime spectant ad religiosam superandam division em inter Israel, ut populum electum Antiqui Testamenti, ceterasque gentes, quae cunctae ad Novum Foedus participandum vocantur, tamen nova universalitas spiritualis affirmatur, a Deo instituta et effecta sacrificio Filii eius, Verbi, quod factum est homo, nullis terminis constitutis, nulla exceptione adiecta; quae universalitas ad omnes pertinet, qui convertuntur et credunt in Christum. Cuncti ergo nos vocamur ad fructus huiusce reconciliationis percipiendos, quam Deus intendit: quilibet homo, quilibet populus.

11. Munus est Ecclesiae hanc reconciliationem annuntiare eiusque esse sacramentum in mundo. Est autem Ecclesia sacramentum, id est signum et instrumentum reconciliationis, pluribus nominibus, quorum vis est quidem divers a, sed quae cuncta eo spectant ut id obtineatur, quod Deus consilio suo miserenti vult praebere hominibus.

Est illa imprimis sacramentum eo quod ut communitas reconciliata exsistit, quae opus Christi in mundo testatur et repraesentat.

Est deinde sacramentum ob ministerium, quod gerit, custodis et interpretis Sacrarum Scripturarum, quae bonus sunt nuntius reconciliationis, quatenus illa per hominum aetates consilium divinum, amoris plenum, patefacit et unicuique vias universalis reconciliationis in Christo commonstrat.

Est denique id ipsum ob septem Sacramenta, quorum singula, modo sibi proprio, « Ecclesiam aedificant » (52). Cum enim iis paschale mysterium Christi commemoretur et renovetur, omnia Sacramenta sunt fons vitae pro Ecclesia atque in eius veluti manibus instrumentum conversionis ad Deum et reconciliationis hominum.

12. Missio reconciliatrix est totius Ecclesiae propria, etiam, ac quidem potissimum, illius Ecclesiae, quae gloriam divinam iam plene participat una cum Beata Virgine Maria, cum Angelis et Beatis comprehensoribus, qui Deum sanctissimum contemplantur atque adorant. Ecclesia caelestis, Ecclesia terrestris, Ecclesia purgatorio addicta, ad hanc cooperationem arcana ratione consociantur cum Christo ut mundum Deo reeoncilient.

Prima via salvificae huius actionis est via orationis. Beata Virgo Maria, Mater Christi et Mater Eeelesiae (53), ac Sancti Caelites, qui, terreno itinere iam confecto, Dei gloria sunt potiti, certe fratres in terra peregrinantes intercessione sua sustinent ad studium ponendum in conversione, in fide, in renovanda vita post unumquemque lapsum, in agendo ut communio et pax in Ecclesia et mundo augeantur. In mysterio communionis Sanctorum reconciliatio universalis ad effectum adducitur ra tione altissima maximeque frugifera ad omnium salutem.

Est et altera via: viam dicimus sacrae praedicationis. Ecclesia ipsa, alumna unius Magisterii Christi, ut Mater et Magistra reconciliationem hominibus proponere non desinit nec dubitat pravitatem peccati enuntiare, necessitatem conversionis edicere, homines hortari et obsecrare ut « reconcilientur ». Re quidem vera, hoc est eius munus propheticum in mundo huius temporis, quemadmodum fuit ante acta aetate: est ipsum munus eius Magistri et Capitis, Iesu. Ut hic, Ecclesia, amore miserenti ducta, id munus semper implebit omnibusque nuntiabit veniam eosque ad spem confirmabit, quae quidem e Cruce promanant.

Est etiam via, saepe tam difficilis et aspera, actionis pastoralis ut singuli homines — quicumque sunt et ubicumque degunt — ad iter, interdum longum, reditionis ad Patrem in cunctorum fratrum communi one revocentur.

Est denique via testificationis, omni fere tempore silens, quae e gemina ratione oritur, qua Ecclesia est conscia se esse per se « indefectibiliter sanctam » (54), sed etiam oportere ut « de die in diem mundetur et renovetur, donec Christus eam sibi exhibeat gloriosam, non habentem maculam aut rugam, quoniam propter peccata nostra interdum vultus eius minus refulget » ei qui eam intuetur (55). Hoc testimonium duas facies primarias necessario praefert: quatenus est signum illius caritatis universalis, quam Christus asseclis suis hereditate reliquit quaque probatur eos ad suum regnum pertinere; et quatenus testimonium in actus transfertur semper novos conversionis et reconciliationis intra Ecclesiam et extra, eo quod contentiones dirimuntur, mutua conceditur venia, spiritus fraternitatis et pacis augetur, qui in mundo universo est propagandus. Hac via Ecclesia operam dare potest efficaciter ut « civilis cultus amoris », quem Paulus VI, Decessor noster, appellavit, oriatur.

 

PARS SECUNDA

13. Quemadmodum ait sanctus Ioannes Apostolus, « si dixerimus quoniam peccatum non habemus, nosmetipsos seducimus, et veritas in nobis non est. Si confiteamur peccata nostra, fidelis est et iustus, ut remit tat nobis peccata et emundet nos ab omni iniustitia » (56). Haec verba, divino affiatu prima Ecclesiae aetate conscripta, melius quam aliae quaevis voces humanae faciunt ut sermo ille de peccato instituatur, qui arcte cum sermone conectitur, qui de reconciliatione habetur. Verba illa quaestionem peccati in eius veluti prospectu anthropologico tangunt, quatenus pars est veritatis de homine, quam complet;

sed statim eam in prospectum divinum inserunt, in quo peccatum componitur veritati de amore divino, aequo, magnanimo, constanti, qui praesertim venia et reconciliatione manifestatur. Quam ob rem sanetus Ioannes scribit paulo infra: « si reprehenderit nos cor, maior est Deus corde nostro » (57).

Principium pernecessarium reditus ad Deum in hoc est situm ut peccatum proprium agnoscatur, quin immo — si personalitas cuiusque penitius consideratur — ut quis se peccatorem agnoscat, capacem peccati et ad peccatum pronum. Haec est singularis experientia Davidis, qui, postquam « fecit malum in conspectu Domini » et a Nathan propheta est reprehensus (58), exclamavit: « Iniquitatem meam ego cognosco, et peccatum meum contra me est semper. Tibi, tibi soli peccavi et malum coram te feci » (59). Ceterum Iesus in ore et corde filii prodigi haec verba significantia posuit: « Pater, peccavi in caelum et coram te » (60).

Re vera, ut quis Deo reconcilietur, antea postulatur et infertur amotio, dilucide ac definite facienda, a condicione peccati, quod est admissum. Postulatur ergo et infertur illud paenitentiam agere, his verbis sensu plenissimo acceptis: oportet scilicet aliquem paeniteat, is paenitentiam ostendat, verum habitum paenitentis assumat, eius proprium, qui viam reditus ad Patrem ingreditur. Haec est lex generalis, quam unusquisque sequi debet in peculiaribus rerum adiunctis, in quibus versatur. Sermonem enim de peccato et conversione non licet institui solis verbis abstractis.

In certa definitaque condicione hominis peccatoris, in qua conversio nequit haberi, nisi peccatum proprium agnoscatur, ministerium reconciliationis, quod Ecclesia obit, interponitur singulis in casibus cum proposito vere paenitentiali, id est eo consilio ut homo reducatur ad cognitionem sui (quam sancta Catharina Senensis « cognoscimento di se » appellavit) (61), ad disiunctionem a malo, ad restitution em amicitiae cum Deo, ad renovation em interiorem, ad novam conversionem ecclesialem. Quin immo nuntius et ministerium paenitentiae ultra ambitum Ecclesiae et credentium ad cunctos homines diriguntur, quia omnes conversione indigent ac reconciliatione (62).

Ut eiusmodi ministerium congruenter impleatur, oportet etiam « illuminatis oculis » (63) fidei ea aestimentur, quae peccatum consequuntur, id est ea quae causae sunt divisionis atque discidii, non solum intra cuiusque hominis penetralia, sed etiam in variis, in quibus vivit, consortiis: cuius generis est familia, ambitus, muneris exercitatio, societas, quemadmodum experiundo toties potest cognosci quibusque rebus et narratio biblica de civitate Babel eiusque turri confirmatur (64). Homines enim illi, operi intenti, quod esset signum ac domicilium unitatis, magis quam antea sunt dispersi, confusi quoad linguam, inter se divisi, non idonei ad consensionem et convenientiam.

Cur consilium eorum, ambitionis plenum, male cessit? Quia « in vanum laboraverunt, qui aedificaverunt » (65); quia homines signum et praesidium unitatis exoptatae fecerunt solummodo opus manuum suarum, actionis Domini obliti. Nisi sunt in sola ratione « horizontali » operis sui vitaeque socialis, rationem « verticalem » neglegentes, cuius virtute in Deo, Creatore suo ac Domino, fundarentur et ad eum ut finem ultimum itineris vitae contenderent.

Affirmari profecto licet gravem casum hominum, qui nunc sunt, quemadmodum quadamtenus hominum cuiusvis temporis, in ipsa eorum indole babelica contineri.

I

14. Si, evangelicae novitatis luce illuminati, biblicam narrationem de civitate Babel eiusque turri legimus eamque cum alio loco comparamus, quo progenitorum lapsus describitur, quaedam inde percipere possumus, quae multum valent ad mysterium peccati cognoscendum. Haec verba, in quibus id resonat, quod sanctus Paulus scripsit de mysterio iniquitatis (66), eo pertinent ut quaecumque obscura et incomprehensibilia latent in peccato, perspiciamus. Hoc sine dubitatione opus est libertatis hominis, verumtamen in toto, quod in eo est humanum, causae agunt, unde illud ultra ipsum humanum collocatur, nempe in eo limite, ubi conscientia, voluntas et sensus hominis obscuras eas vires contingunt quae secundum sanctum Paulum adeo mundum movent, ut quasi in eum dominentur (67).

Ex biblica narratione, ad exstructionem turris Babel pertinente, primo res manifesta apparet, utilis nobis ad peccatum intellegendum: homines nimirum voluisse urbem aedificare, se in societatem congregare, fortes esse et potentes sine Deo, ne dicamus contra Deum (68). Ex hac parte, narratio primi peccati, in paradiso Eden admissi, et de Babel narratio, quamvis inter se re et forma non mediocriter differant, in hoc tamen congruunt quod utraque Deus excluditur, quoniam contra eius praeceptum, actu aemulae contentionis in eum, homines acriter repugnant sibique fallaciter arrogant se esse « sicut eum » (69). In narratione de civitate Babel exclusio Dei non apparet uti simultas in eum, sed potius uti eius oblivio et neglegentia, quasi de Deo nihil sit curandum, quod attinet ad consilium, quo homo agere et se consociare constituit. Sed in utroque casu violenter abrumpitur necessitudo cum Deo. In paradisi Eden eventu apparet sane quam grave sit et calamitosum id quod intimam et obscurissimam peccati naturam efficit: hoc est inoboedientia contra Deum, eius legem, norm am moralem, quam is homini dedit, eam in cor de eius scribens et revelatione confirmans atque perficiens.

Exclusio Dei, abrupta cum Deo necessitudo, inoboedientia contra Deum: hoc fuit et est per totum humanarum rerum cursum, varias quidem induens formas, peccatum, quod eo progredi potest ut Deus negetur eiusque exsistentia, quod atheismus appellatur.

Inoboedientia haec est hominis, qui — libertate sua agens — non agnoscit dominationem Dei in vitam suam, saltem eo puncto temporis, quo violat legem.

15. In narrationibus biblicis, quas supra memoravimus, discessus a Deo miserandum in modum ducit ad divisiones inter fratres.

In descriptione « primi peccati » alienatio a Iahve simul amicitiae vinculum infringit, quod human am familiam iungebat; un de insequentes paginae Genesis ostendunt virum et mulierem alterum contra alteram veluti intendentem digitum accusatorium (70); deinde frater fratrem, cui est infensus, ad ultimum occidit (71).

In rerum civitatis Babel narratione effectus peccati est diruptio humanae familiae, quae ex primo iam orta peccato, nunc autem ad extrema pervenit in forma sua sociali.

Qui peccati mysterium vult vestigare, non consider are non potest hanc causae et effectus copulationem. ut separatio a Deo peccatum est actus inoboedientiae hominis, qui, saltem implicite, eum reicit, a quo ortum ducit et a quo in vita servatur; est ergo actus mortis voluntariae. Quoniam homo peccando se Deo subicere renuit, etiam interior eius aequabilitas perfringitur et in ipso eius animo contradictiones et conflictationes excitantur. Hoc modo laceratus, homo paene necessario rationes cum ceteris hominibus et creatura scindit. Haec est lex et res ab opinionis arbitrio seiuncta, quae in tot momentis psychologiae humanae vitaeque spiritualis inveniuntur necnon in ipsis vitae socialis eventibus, in qua est facile animadvertere repercussus quosdam et signa interioris deordinationis.

Peccati mysterium ex his duobus vulneribus constat, quae peccator sibimet ipsi et consuetudini cum proximo infligit. Quam ob rem loqui licet de peccato personali et sociali: quodvis peccatum est alter a ratione personale, alt8ra ratione sociale, quia et quatenus etiam in societatem redundat.

16. Peccatum, vere proprieque acceptum, est semper actus personae, quoniam actus est liber unius cuiusvis hominis neque proprie alicuius coetus vel communitatis. Qui quidem homo condicionibus potest astringi, premi, impelli causis externis, nec levibus nec paucis, vel etiam propensionibus, vitiis, consuetudinibus moveri, cum condicione sua sociali coniunctis. In casibus non paucis eiusmodi causae, internae et externae, eius libertatem ideoque conscientiae onus et culpam plus vel minus possunt minuere. Sed est veritas fidei, etiam experientia nostra et ratione confirmata, qua asseritur humanam personam liberam esse. Non igitur licet hanc veritatem ignorari ea mente ut peccatum singulorum in causas externas — humanae consortionis « structuras », systemata et alios — transferatur. Ceteroquin, hoc modo dignitas et libertas personae auferrentur, quae — etsi male et calamitose — etiam in hac peccati commissi responsali ratione manifestantur. Quapropter in unoquoque homine nihil est tam personale eiusque tam proprium ut alio nequeat transferri, quam meritum virtutis aut responsalis ratio circa culpam.

Ut actus personae, peccatum habet effectus primos et gravissimos in ipso peccatore: id est in ratione, quae huic cum Deo intercedit quaeque vitae humanae ipsum est fundamentuum, in eius spiritu voluntatem infirmando et intellectum obcaecando.

Quaerendum est nunc quaenam respexerint qui, in Synodo praeparanda et per eius operis cursum, frequentius de peccato sociali mentionem fecerunt. Haec vox et notio, quae ei subiacet, sane varias habent significationes.

Loqui de peccato sociali idem est ante omnia ac fateri peccatum cuiusque, ob solidam necessitudinem hominum inter se, tam arcanam et obscuram quam veram et certam, ad ceteros quodammodo redundare. Haec altera facies illius necessitudinis in campo religionis, efficitur in alto et miro mysterio communionis Sanctorum, propter quam affirmatum est « omnem animam, quae assurgat, mundum extollere » (72). Huic legi ascensus opponitur, pro dolor, lex descensus, adeo ut loqui fas sit de communione peccati, ob quam anima, quae peccando se submittit, Ecclesiam secum et quodammodo totum mundum demittit. Aliis verbis, nullum est peccatum, ne intimum quidem et occultissimum et unius cuiusvis maxime proprium, quod ad eum solummodo pertineat, qui illud commisit. Quodlibet peccatum maiore vel minore cum vehementia, maiore vel minore cum detrimento, ad totam compagem ecclesialem et ad totam humanam familiam redit. Iuxta hanc primam significationem cuilibet peccato, sine controversia, potest attribui nota peccati socialis.

Quaedam tamen peccata propter ipsum obiectum suum directo proximum — vel, quo rectius dicatur secundum evangelicum loquendi genus — fratrem veluti adoriuntur. Ea sunt offensio Deo illata, quia proximum offendunt. Haec peccata solent vocari socialia, quae est secunda vocis significatio. Sic acceptum, sociale est quodlibet peccatum contra amorem proximi, eo maius in Lege Christi, quod obest alteri mandato, simili primi (73). Item sociale est quodvis peccatum patratum contra iustitiam in rationibus intercedentibus tum inter personas, tum inter personam et societatem, tum inter societatem et personam. Sociale est quodlibet peccatum adversus iura humanae personae, imprimis contra ius vitae, non excepta vita nascituri, aut adversus integritatem corporis cuiusque; quodlibet peccatum contra aliorum libertatem, ante omnia contra summam libertatem credendi in Deum eumque adorandi; quodvis peccatum in dignitatem et honorem proximi. Sociale pariter est omne peccatum contra bonum commune eiusque postulata in tota ampla provincia iurium et officiorum civium. Sociale potest esse peccatum commissionis aut omissionis, quod moderatores politici, oeconomici, opificum collegia faciunt, cum, quamvis possint, non curant prudenter ut societatem melior em efficiant vel in melius mutent secundum necessitates et opportunitates temporum; illud quoque, quod patrant operarii, qui officiis praesentiae operisque sociandi desunt, quibus officinae possint iis ipsis, eorum familiis et universae societati prosperitatem pergere comparare.

Tertia significatio peccati socialis ad necessitudines attinet inter varias communitates humanas. Haec commercia non semper cum Dei consilio congruunt, qui vult in mundo esse iustitiam, libertatem, pacem inter homines singulos, coetus, populos. Hinc « classium contentio », quicumque auctor eius est et quicumque eius, interdum, statuit normas, est malum sociale.

Similiter obstinata adversitas Nationum consociatarum et alterius Nationis contra alteram, coetuum contra coetus in eadem Natione item est malum sociale. In utroque casu quaeri potest num alicui morale conscientiae onus ideoque peccatum sit attribuendum. Sane profitendum est facta et condiciones, qualia memoravimus, cum latius manant, quin immo vehementer ingravescunt ut facta socialia, fere semper sine nomine fieri auctorum, sicut perplexae earum causae sunt nec semper possunt cognosci. Haque, si sermo de peccato sociali instituitur, haec verba signification em hic habent aperte analogicam. Si utcumque de peccatis loquimur socialibus, licet sensu analogico acceptis, nemo inducatur ut singulorum responsale officium et onus aestimet minoris, sed omnium conscientiae incitentur ut serio et animose nefastas illas res rerumque mutent condiciones, quae tolerari minime possunt.

His modo apertissimo minimeque ambiguo positis, ilico addendum est non legitimam esse nec probari posse peccati socialis significationem, saepe temporibus nostris in quibusdam ambitibus assertam (74), quae opponens non sine ambiguitate peccatum sociale peccato personali, scienter aut inscienter efficiat ut illud personale attenuetur et paene auferatur, ita ut solae culpae et rationes responsales sociales agnoscantur. Secundum hanc significationem, quae facile videtur orta esse ex ideologiis et systematibus non christianis — fortasse hodie ab iis ipsis, qui publice ea propugnaverant, reiectis — reapse quodlibet peccatum esset sociale, quatenus tribuendum esset non tam conscientiae morali hominis, quam potius incerto cuidam enti et sine nomine consortioni, cuius generis condicio, systema, hominum societas, compages, instituta esse possunt.

Atqui Ecclesia, cum de condicionibus peccati loquitur aut ut peccata socialia quasdam condiciones indicat aut mores communes coetuum socialium, ampliorum vel minorum, aut etiam totas Nationes et Nationes consociatas, novit et edicit eiusmodi peccata socialia esse simul effectum, acervationem et coniunctionem multorum peccatorum personalium. Agitur de peccatis maxime personalibus tum eius qui iniquitatem gignit et fovet vel ea abutitur; tum eius qui, cum aliquo modo agere possit ad vitanda vel removenda aut saltem finibus circumscribenda quaedam mala socialia, id facere omittit desidia, metu et probroso consciorum silentio, dissimulata facinoris societate aut indifferentis animi neglegentia; tum eius, qui se excusat causam interponens mundum mutari non posse; tum eius etiam, qui laborem et incommoda intendit effugere, praetexens fucosas rationes superioris momenti. In personarum ergo capita verae recidunt culpae.

Nulla condicio — sicut nullum institutum, nulla compages, nulla societas — ipsa per se est actuum moralium subiectum; quam ob rem ea potest per se nec bona esse nec mala.

In omni ergo condicione peccati semper homines insunt peccatores. Hoc quid em tam verum est ut, si talis condicio mutari potest quoad « structurarum » et institutorum form as vi legis aut — uti saepius, pro dolor, evenit — lege potentiae, immutatio reapse imperfecta esse appareat, brevis et ad summam vana atque inanis — ne dicamus eam in contrarium agere — nisi homines convertuntur, qui directo aut oblique condicionis eiusmodi rationem reddere debent.

17. At, ecce, in peccati mysterio nova ratio exsistit, quam mens humana considerare numquam desiit: ratio ad eius spectans gravitatem. Haec quaestio est prorsus necessaria, cui christiana conscientia numquam omisit respondere: cur et quatenus peccatum est grave in offensione Deo illata suisque in effectibus in homine? De hac re Ecclesia habet suam doctrinam, quam quoad praecipuas eius partes confirm at, quamquam scit haud semper facile esse, in definitis condicionibus, certos ei constituere fines.

lam in Vetere Testamento de non paucis peccatis, scienter quidem commissis (75), de variis modis impudicitiae (76), idololatriae (77), cultus falsorum deorum (78) ita decernebatur ut reus « periret de populo suo », quod etiam significare poterat eum capite damnari (79). lis alia peccata opponebantur, ea praesertim, quae per ignorantiam erant commissa quaeque sacrificio dimittebantur (80). 

Ecclesia, ratione quoque habita textuum illorum, a saeculis constanter loquitur de peccato mortali atque de peccato veniali. Haec autem distinctio et haec verba praesertim Novo Testamento illustrantur, in quo multi reperiuntur textus, qui enumerant vehementerque arguunt peccata, quae peculiariter poenam merentur (81), praeter comprobationem, ab ipso Iesu factam, Decalogi (82). Hic exponere volumus potissimum duos locos, significantes animumque commoventes.

In quodam textu primae Epistulae suae, sanctus Ioannes de peccato tractat, quod ducit ad mortem (pros thánaton), opponens peccatum, quod non ducit ad mortem (me pros thánaton) (83). Hic, ut patet, notio mortis est spiritualis: agitur de amissione verae vitae vel « vitae aeternae », quae secundum Ioannem est agnitio Patris et Filii, communio et necessitudo cum iis (84). Peccatum, quod ducit ad mortem, esse videtur illo in loco negatio Filii (85) aut cultus falsorum deorum (86). Hoc autem modo notiones distinguens, Ioannes in luce collocare videtur inaestimabilem gravitatem eius quod est peccati essentia, reiectio Dei, quae praesertim apostasia fit et idololatria, id est eo quod fides veritatis revelatae repudiatur ac Deus exaequatur cum quibusdam creaturis, quae idola falsique dei constituuntur (87). Sed Apostolus illo in loco etiam certitudinem in lumine ponit, quae in christianum ex eo promanat quod est « genitus ex Deo » per adventum Filii: est enim robur in eo, quo prohibetur ne peccatum admittat; Deus conservat eum, « Malignus non tangit eum ». Quodsi ex infirmitate peccat aut ex ignorantia, spes remissionis inest in eo, etiam ob adiutorium, quod ei sociata fratrum oratione praebetur.

In altero loco Novi Testamenti, ac quidem in Evangelio secundum Matthaeum (88), Iesus ipse de « blasphemia contra Spiritum Sanctum » loquitur, quae « non remittetur », quoniam per eam, quae variis modis manifestatur, conversio ad amorem Patris misericordiarum mente obstinata respuitur.

Agitur profecto de verbis prorsus singularibus atque gravissimis, quoniam Deus reicitur, eius gratia repudiatur ideoque aliquis ipsi principio salutis obsistit (89), ita ut homo sibi sponte vi am remissionis praecludere videatur. Sperandum est paucos in hoc animo Deo repugnante vel etiam eum provocante perstare usque ad finem; qui quidem Deus, ceterum, pro amore suo, misericordiae pleno, corde nostro est maior — ut item nos docet sanctus Ioannes — (90) et omnes renisus nostros psychologicos et spirituales vincere potest, quare — ut scribit sanctus Thomas Aquinas — « de nemine desperandum est in hac vita, considerata omnipotentia et misericordia Dei » (91).

Posita tamen quaestione de concursu voluntatis repugnantis cum Deo infinite iusto, haud possumus non alere sensus salutaris « metus et tremoris », ut sanctus Paulus suggerit nobis (92); monitum autem Iesus de peccato, quod « non remittetur », comprobat esse culpas, quae peccatori, ut poenam, « mortem aeternam» possunt afferre.

Horum aliorumque textuum Sacrae Scripturae habita ratione, doctores, theologi, magistri disciplinae spiritualis et pastores peccata in mortalia et venialia diviserunt. Sanctus Augustinus, praeter alios, letalia vel mortifera crimina memorat, quibus opponit venialia, levia vel quotidiana (93). Significatio, quam his verbis tribuit declarativis, momentum habuit ad subsequens Magisterium Ecclesiae. Post eum sanctus Thomas Aquinas verbis clarissimis doctrinam, quae firma evasit, enuntiavit.

In definiendis describendisque peccatis mortalibus et venialibus apud sanctum Thomam et in theologia, quae ad eum refertur, necessitudo cum Sacris Bibliis deesse non potuit, ideoque nec notio mortis spiritualis. Homo, ut spiritualiter vivat, secundum Doctorem Angelicum perstare debet in communione cum supremo vitae principio, quod est Deus ut finis ultimus totius vitae illius atque actionis. Peccatum autem est deordinatio ab homine adversus illud principium perpetrata. « Quando anima deordinatur per peccatum usque ad aversionem ab ultimo fine, scilicet Deo, cui unitur per charitatem, tunc est peccatum mortale; quando vero fit deordinatio citra aversionem a Deo, tunc est peccatum veniale » (94). Hac de causa peccatum veniale non privat gratia sanctificante, amicitia cum Deo, caritate neque aeterna beatitudine, siquidem huiusmodi privatio ex peccato oritur mortali.

Praeterea peccatum considerans, ratione habita poenae, quam infert, sanctus Thomas cum aliis doctoribus mortale appellat peccatum, quod, nisi remissum est, efficit ut poena contrahatur aeterna; veniale autem peccatum, quod temp oralem solum poenam meretur (videlicet partialem et expiabilem in terra vel in purgatorio).

Si autem materiam peccati respicimus, notiones mortis, absolutae alienationis a Deo, summo bono, declinationis ab itinere, quod ducit ad Deum, vel intermissionis itineris ad eum (hi omnes sunt modi, quibus peccatum mortale detinitur), copulantur cum notione gravitatis eius quod obiective ibi continetur: peccatum grave practice idem est in doctrina et actione pastorali Ecclesiae, ac peccatum mortale.

Hic contingimus nucleum doctrinae translaticiae Ecclesiae, saepe et acriter in recenti Synodo assertae, quae non solum confirmavit, quod a Concilio Tridentino decretum est de exsistentia et natura peccatorum mortalium et venialium (95), sed etiam memoravit peccatum mortale esse peccatum, cuius obiectum est materia gravis et, insuper, quod plena conscientia et deliberato con sensu admittitur. Addatur oportet — quemadmodum factum est in Synodo — quaedam peccata, quod ad eorum materiam attinet, esse intrinsecus gravia et mortalia. Sunt enim actus, qui per se ipsos et in se ipsis, extra adiuncta., propter obiectum suum semper sunt graviter illiciti. Hi actus, si sufficienti cum conscientia ac libertate ponuntur, semper gravem inferunt culpam (96).

Haec doctrina, in Decalogo et praedicatione Veteris Testamenti innixa, in Apostolorum kerygmate resumpta, propria antiquissimae institutionis Ecclesiae, quae usque adhuc repetit eam, experientia horninum cuiusvis aetatis plane comprobatu!. Homo enim affatim novit experiundo se in via fidei et iustitiae, quae ipsum ad cognitionem amoremque Dei perducat in hac vita et. ad perfectam cum eo coniunctionem in aeternitate, ibi consistere posse et inde aberrare, sed simul viam Dei non dimittere: tunc peccatum veniale habetur, quod tamen ita non licet attenuari ut sit per se quid dam neglegendum vel « peccatum parvi ponderis ».

Homo tamen etiam scit, tristi experientia edoctus, se conscio liberoque actu voluntatis suae, mutato itinere, in partem Dei voluntati contrariam posse abire et sic digredi ab eo (aversio a Deo id appellatur), communionem cum eo, in amore fundatam, respuendo, a principio vitae, quod est ille, se amovendo et sic mortem eligendo.

Cum tota Ecclesiae traditione peccatum mortale eum dicimus actum, quo homo lib ere scienterque repudiat Deum, eius legem, foedus caritatis, a Deo sibi propositum, praeoptans se ad se ipsum, ad aliquid divinae voluntati contrarium convertere (id conversio ad creaturam vocatur). Quod quid em fieri potest modo directo atque formali, veluti per peccata idololatriae, apostasiae, atheismi; aut aequali, ut cum mandatis divinis in materia gravi non obtemperatur. Homo sentit eo quod Deo non oboediat, coniunctionem cum principio suo vitali disrumpi: est peccatum mortale, actus, quo Deus graviter offenditur quique in ipsum hominem ad extremum convertitur obscura quad am potentique vi destructiva.

In Synodi Coetu tripertita distinctio peccatorum est proposita ita ut aec in tria genera essent dividenda: in peccata venialia, gravia, mortalia. Quae tripertita divisio ostendere possit in peccatis gravibus quandam haberi gradationem. Attamen verum exstat distinctionem essentialem certamque esse inter peccatum, quod deleat caritatem, et peccatum, quod vitam supernaturalem non auferat: non est quidquam medii inter vitam et mortem.

Pariter cavendum est ne peccatum mortale ad « actum optionis fundamentalis » — ut nunc aiunt — contra Deum redigatur, qua optione contemptio Dei aut proximi, explicita atque formalis, significetur. Homo enim peccatum mortale committit, etiam cum sciens ac volens, quavis de causa, aliquid eligit, quod gravis est deordinatio. Re quidem vera, in eiusmodi optione iam continetur contemptio praecepti divini, repudiatio amoris Dei erga genus humanum omnemque creaturam: homo se ipsum a Deo amovet et caritatem amittit. Primaria ergo hominis propensio aetibus particularibus funditus potest mutari. Sine dubio condiciones esse possunt admodum implicatae et obscurae, quod ad rem psychologicam attinet, quae ad « imputabilitatem » subiectivam peccantis habent momentum. Sed non licet a consideranda regione psychologica transire ad constituendam categoriam theologicam, cuius modi est ipsa « optio fundamentalis », quae ita intellegatur ut notio, traditione accepta, peccati mortalis in prospectu obiectivo mutetur aut in dubitationem vocetur.

Quamquam quivis conatus, sincerus ac prudens, explanandi mysterium psychologicum et theologicum peccati est probandus, tamen Ecclesia omnes huius materiae studiosos debet pro officio suo monere sive de necessitate, ex qua fideles eos esse oporteat erga verbum Dei, quod etiam de peccato nos erudit, sive de periculo ne, eo rum opera, sensus peccati in mundo huius temp oris etiam magis minuatur.

18. Ex Evangelio, in communione lecto ecclesiali, conscientia christiana per cursum aetatum subtilem sentiendi vim et acutam perceptionem illorum veluti termentorum mortis est adepta, quae insunt in peccato. Quae sentiendi vis et percipiendi facultas eo etiam pertinent ut huiusmodi fermenta dignoscantur in plurimis formis, quas induit peccatum, et in plurimis, quas prae se fert, speciebus: hic est, quem appellare solemus, sensus peccati.

Qui sensus in hominis conscientia morali penitus haeret estque eius veluti mensura. Conectitur quidem cum sensu Dei, quia e necessitudine manat, quam homo conscie habet cum Deo ut Creatore suo, Domino ac Patre. Quapropter, ut sensus Dei omnino deleri non potest neque conscientia exstingui, ita sensus peccati numquam potest plane auferri.

Verumtamen haud raro in rerum cursu, per temporis spatia plus minusve longa, et variis de causis, accidit ut conscientia moralis hominum multorum obscuretur. « Habemusne recte cognitam conscientiam? » — ita a bhinc duos annos interrogavimus, cum fidelibus colloquentes —. « Nonne homo huius temporis vitam degit impendente periculo ne conscientia deficiat1 ne conscientia corrumpatur? ne torpescat vel conscientiae quasi anaesthesia afficiantur? » (97). Nimiis signis ostenditur aetate nostra hanc veluti eclipsin haberi, quae etiam maior est sollicitudinis causa, quod conscientia, a Concilio « nucleus secretissimus atque sacrarium hominis » (98) definita, « cum libertate hominis arctissime coniungitur ( ... ). Quam ob rem conscientia potissimum est fundamentum dignitatis interioris, quae propria est hominis, simulque necessitudinis eius cum Deo » (99). Necessario ergo consequitur ut in eiusmodi rerum statu etiam sensus Dei obscuretur, qui cum conscientia morali, cum vestigatione veritatis, cum voluntate utendi responsali modo libertate arcto coniungitur vinculo. Una cum conscientia, etiam sensus Dei obcaecatur, un de fit ut, amissa hac maximi momenti re, ad quam homo interius referatur, sensus peccati amittatur. Haec est causa cur Pius XII, Decessor noster, verbis, quae paene in proverbium venerunt, quondam declaraverit: « Peccatum huius saeculi est amissio sensus peccati » (100).

Cur id temporibus evenit nostris? Si nonnulla elementa cultus humani aetatis nostrae respicimns, adiuvari possumus ad intellegendam progredientem sensus peccati deminutionem, quam eo proprie fieri contingat quod conscientia sensusque Dei in discrimine versentur, ut est supra expositum.

« Saecularismus », qui dicitur et sua ipsius natura ac definitione motus est opinionum morumque « humanismum » propugnans, qui Deum omnino praetermittit, cum totus in cultum operandi bonaque gignendi intendat atque ardore opum consumendarum et voluptatum rapiatur, neque de periculo cogitet « perdendi animam », necessario sensum peccati obtundit. Qui sensus cum plurimum ad id redigitur, quod hominem offendit. Sed hic sane acerba invalescit experientia, cuius mentionem in primis Litteris Encyclicis nostris fecimus: « Homo potest aedificare mundum sine Deo, sed hic mundus postremo convertetur adversus hominem » (101). Re quidem vera, Deus est radix et finis ultimus hominis, qui semen divinum habet in se manens (102). Quapropter Deus reapse hominis mysterium revelat atque illuminat. Vanum est ergo sperare fore ut sensus peccati vigescat, respectu habito hominis valorumque humanorum, si sensus deest offensionis Deo illatae, id est verus sensus peccati.

Qui sensus peccati in societate hominum huius temporis etiam propter errores evanescit, in quos aliquis inducitur, effectus quos dam cognoscens scientiarum humanarum. Ob quasdam ergo sententias psychologiae, aliquis studiose curans ne culpas in alios conferat neque libertati modum imponat, eo pervenit ut defectus aliquis numquam agnoscatur. Si criteria disciplinae sociologicae ultra fines suos iniuste extenduntur, omnes culpae — ut iam memoravimus — transferuntur in societatem, singuli autem homines earum culparum insontes esse declarantur. Etiam anthropologia quaedam « culturalis », eo quod con tin enter amplificat ea quae, propter ambitum et historiam hominem condicionibus astringentia momentumque habentia, — haec non quidem possunt negari — eum afficiunt, eius responsale officium tam arctis finibus circumscribit ut capacitas veros actus humanos ponendi ideo que facultas peccandi ei non tribuatur.

Sensus peccati facile dilabitur etiam propter ethicam quandam, e « relativismo », quem « historicisticum » appellant, manantem. Ea esse potest ethica, quae normam moralem statuit esse relativam quaeque negat huius vim absolutam et condicionibus vacuam et consequenter actus intrinsecus illicitos posse exsistere, extra adiuncta, in quibus subiectum eos ponat. Hoc modo valores morales reapse « evertuntur » ac dilabuntur, et « quaestio minus ad ignorationem ethicae christiane pertinet» quam « potius ad ignorationem sensus, fundamentorum criteriorumque habitus moralis » (103). Talis eversio id etiam semper efficit ut notio peccati sic imminuatur ut paene affirmetur peccatum quidem esse, sed nesciri quis id commiserit.

Evanescit demum sensus peccati, si — ut contingere potest in institutione, quae iuvenibus traditur, in communicationis socialis instrumentis, in ipsa educatione domestica — per errorem idem esse putatur ac insanus quidam sensus culpae aut simpliciter idem ac transgressio legis normarum ac praeceptorum!

Amissio ergo sensus peccati est negationis Dei quaedam forma aut effectus: non solum negationis, propriae atheismi, sed etiam « saecularismi ». Quodsi peccatum est intermissio necessitudinis, qua Deo ut filii iungimur, ea mente patrata ut vita ab oboedientia ei debita seiungatur, ipsum peccare non solum idem valet ac Deum negare; peccare est etiam idem ac vivere quasi Deus non sit, est idem ac expungere eum e vita cotidiana. Exemplar societatis utrovis sensu mutilum ac perturbatum, quale instrumentis communicationis socialis saepe studiose proponitur, non paulum valet ad progredientem sensus peccati amissionem. In eiusmodi condicione obscuratio aut deminutio sensus peccati efficiuntur sive eo quod quaevis relatio cum iis quae naturam nostram transcendunt, respuitur, cum autonomia personalis, quam dicunt, expetatur; sive eo quod exemplis ethicis obsecundatur, quae communi assensu moribusque temporum iniunguntur, licet cuiusque conscientia reprobentur; sive propter gravissimas condiciones sociales ­ oeconomicas, quibus tot homines premuntur, ita ut eorum animi inclinentur ad errores culpasque solum intra fines rei socialis statuendos; sive, ac quidem potissimum, eo quod notio paternitatis Dei eiusque dominii vitae hominis obscuratur.

Quin immo quaedam mentium inclinationes, in cogitandi ratione vitaque ecclesiali exsistentes, deminutioni sensus peccati necessario favent. Quidam enim, ut exempla afferamus, pro intemperato modo se gerendi, qui praeteritis temporibus obtinebat, substituere student novas enormitates; qui quidem a iudicio, ex quo ubique peccatum animadvertebant, transgrediuntur ad sententiam, ex qua id nullibi esse affirmant; a nimio momenta, timori poenarum aeternarum tributo, ad talem amorem Dei praedicandum, quo omnis poena negetur, quam quis pro peccato mereatur; a severitate, in corrigendis conscientiis erroneis posita, ad reverentiam, quam sibi asserunt, erga conscientiam adeo ut officium tollant veritatis dicendae. Cur non addamus confusionem, in conscientia plurium fidelium ortam e discrepantiis opinionum ac doctrinarum in theologia, praedicatione, catechesi, moderatione spirituali circa quaestiones, graves multaeque prudentiae, rei moralis christianae tandem efficere ut verus sensus peccati minuatur ita ut paene exstinguatud Neque silentio praeteriri licet quosdam defectus in praxi Paenitentiae sacramentalis: cuius modi est illa mentis inclinatio, ex qua ecclesialis significatio peccati et conversionis obscuratur, eo quod ad actum solum unius cuiusvis redigitur, aut, ex contrario, personalis vis boni et mali aufertur, ratione tantum communitaria prae oculis habita. Ex hoc genere est etiam periculum, numquam plane propulsum, « ritualismi consuetudinarii », qui Sacramento plenam adimit significationem et efficacitatem institutoriam.

Prima ratio, qua gravi discrimini spirituali, homini temporis nostri impendenti, occurratur, in eo est posita ut aequus sensus peccati restituatur. Restituitur tamen sensus peccati solummodo, si idem homo ad principia rationis et fidei, quibus nequit derogari, revocetur, quae tenuit semper doctrina moralis Ecclesiae.

Licet sperare fore ut praesertim in consortione christiana et ecclesiali salutaris sensus peccati iterum vigescat. Ad hoc consequendum valebunt apta catechesis, quae theologia biblica circa Foedus collustretur, diligens auditio et acceptio, cum fiducia coniuncta, Magisterii Ecclesiae, quod conscientias illuminare non desinit, necnon praxis Sacramenti Paenitentiae in dies accuratior.

II

19. Ut peccatum cognosceremus, opus erat ut eius naturam, quae revelatione dispensationis salutis est patefacta, inspiceremus: peccatum est mysterium iniquitatis. In ea autem dispensatione peccatum non obtinet principatum, multo minus est victor. Renititur enim, quasi partes competitoris agens, alteri principio efficienti, quod, verbis egregiis et suavibus sancti Pauli usi, appellare possumus mysterium vel sacramentum pietatis. Peccatum hominis vinceret et ad extremum vim haberet delendi, consilium salvificum Dei esset mancum vel prorsus everteretur, nisi hoc mysterium pietatis insereretur virtuti dynamicae historiae ad superandum hominis peccatum.

Haec verba in una ex Epistulis Pastoralibus sancti Pauli, id est in prima ad Timotheum, legimus scripta. Ea subito eminent, quasi divino instinctumen tern impellente. Apostolus enim antea longas partes nuntii sui discipulo dilectissimo destinavit ut significationem explanaret ordinationis communitatis (liturgicae et, cum ea coniunctae, hierarchicae), deinde de principum communitatis munere disseruit, praesertim de officio diaconorum, denique ad gerendi modum Timothei « in ecclesia Dei vivi, columna et firmamento veritatis », est conversus. In postremo loco, quasi ex abrupto, ut aiunt, sed alto ductus consilio, id commemorat, quod rebus Clmctis, quas scripsit, tribuit significationem: « omnium confessione magnum est pietatis sacramentum » (104).

De quorum verborum nihil omnino detrahentes, hanc praeclaram perspicientiam theologicam Apostoli extendere possumus ad pleniorem considerationem muneris, quod veritas ab ea annuntiata gerit in dispensatione salutis. Profecto « magnum est » — has cum eo voces iteramus — mysterium pietatis ».

Sed quid sibi vult secundum sancti Pauli sententiam pietas?

20. Magni momenti est quod Paulus, ut hoc « mysterium pietatis » proponat, nullum nexum grammaticum cum iis quae praecedunt (105), statuens, tres lineas Hymni christologici exscribit, qui — secundum opinionem studiosorum auctoritate gravium — in communitatibus Graecis-christianis adhibebatur.

Credentes, qui primo saeculo fuerunt, verbis eius Hymni, quae densa sunt sententiis theologicis ac nobili pulchritudine nitent, mysterium Christi profitebantur, unde is:

- manifestatus est in humanae carnis veritate et a Spiritu Sancto constitutus Iustus, qui pro iniustis se offert;

- Angelis apparuit, maior factus iBis et praedicatus est in gentibus, afferens salutem;

- creditus est in mundo ut missus a Patres et ab eodem Patre ut Dominus in caelum assumptus (106).

Quocirca mysterium pietatis est ipsum mysterium Christi.

Est, in breve sententiose coactum, mysterium Incarnationis et Redemptionis, pleni Paschatis Iesu, Filii Dei et Filii Mariae: mysterium eius passionis et mortis, eius resurrectionis et glorificationis. Sanctus Paulus, Hymni repetens verba continuata, confirm are intendit hoc mysterium esse arcanum principium vitale, quo Ecclesia domus Dei efficiatur, columna et firmamentum veritatis. Doctrinam saneti Pauli secuti, possumus affirmare hoc mysterium infinitae pietatis Dei erga nos valere pertingere ad occultas radices iniquitatis nostrae ut in anima motum excitet ad conversionem, ut eam redimat ac vela det reconcilia tioni.

Sanctus Ioannes quoque, ad hoc mysterium sine dubitatione se revocans, — etsi sermone utitur sibi proprio et peculiari, ab oratione saneti Pauli distincto — scripsit: « omnis, qui natus est ex Deo, non peccat, sed ille, qui genitus est ex Deo, conservat eum, et Malignus non tangit eum » (107). Quibus saneti Ioannis verbis spei indicium continetur, quae in divinis nititur promissis: christianus enim praesidium accepit et robur necessarium ne peccatum admitteret. Non agitur ergo de impeccabilitate, per propriam virtutem comparata vel etiam in homine insita, quemadmodum gnostici opinabantur; manat enim ex Dei actione. Christiano, ne peccet, Dei cognitio suppetit, ut sanctus Ioannes hoc eodem memorat loco. Sed paulo ante scripsit: « Omnis, qui natus est ex Deo, peccatum non facit, quoniam semen ipsius in eo manet » (108). Si hoc « semen Dei » intellegimus — quemadmodum nonnulli interpretes exponunt — Iesum, Filium Dei, dicere possumus christianum, ne peccet, habere praesentem in se Christum ac mysterium Christi, quod est mysterium pietatis.

21. Sed est et alia facies mysterii pietatis: pietati Dei erga christianum congruat oportet pietas christiani erga Deum. Hoc altero sensu accepta, pietas (eusebeia) ipsum agendi modum christiani significat, qui pietati paternae Dei pietate, filii propria, respondet.

Etiam secundum hunc sensum una cum sancto Paulo asserere possumus: « magnum est pietatis sacramentum ». Secundum hanc quoque significationem pietas, efficax ad conversionem et reconciliationem, iniquitati et peccato occurrit. Quo in casu rationes essentiales mysterii Christi argumentum sunt pietatis, prout christianus mysterium accipit, contemplatur, vires inde haurit spirituales, necessarias ad vitam secundum Evangelium ducendam. Hoc etiam loco dicendum est: « qui natus est ex Deo, non peccat »; sed his verbis vis est subiecta imperativa: christianus, mysterio Christi suffultus et quasi fonte interiore roboris spiritualis confirmatus, admonetur ne peccet, immo iubetur non peccare, digne se gerere « in domo Dei, quae est ecclesia Dei vivi » (109) quoniam est filius Dei.

22. Itaque verba divinarum Litterarum, mysterium pietatis nobis revelando, faciunt ut intellectus humanus patescat conversioni et reconciliationi, quae non accipiuntur ut aliae notiones admodum abstractae, sed ut concreta bona praecellentia christiana, in vitae nostrae cotidianae usu consequenda.

Etiam homines huius aetatis, periculo obiecti amittendi sensum peccati, inter dum falsa imagine, paulum christiana, impeccantiae tentati, opus habent ut iterum audiant admonitionem sancti loannis, quasi unicuique singillatim adhibitam: « Si dixerimus quoniam peccatum non habemus, nosmet ipsos seducimus, et veritas in nobis non est » (110), immo « mundus totus in Maligno positus est » (111). Unusquisque ergo voce Veritatis divinae monetur ut conscientiam suam ex rerum momentis perscrutetur et confiteatur se in iniquitate generatum esse, quemadmodum in psalmo Miserere dicimus (112).

Verumtamen homines, qui nunc sunt quique timore ac desperatione sollicitantur, levari possunt divino promisso, quod iis spem affert plenae reconciliationis.

Mysterium pietatis, quod ad Deum attinet, illa est misericordia, in qua Dominus ac Pater noster — hoc etiam repetimus — est infinite dives (113). Ut in Encyclicis Litteris de divinae misericordiae argumento (114) diximus, ea est amor potentior peccato et morte. Cum animadvertimus amorem, quo Deus nos prosequitur, non velut consistere ante peccatum nostrum, non removeri ab offensionibus nostris, sed eius sollicitudinem et magnanimitatem etiam augeri; cum perspicimus hunc amorem eo esse progressum ut causa esset passionis et mortis Verbi, quod factum est caro quodque nos redimere annuit, suo Sanguine debitum solvendo, haec verba effundimus profitendo: « Ita est; Deus est dives in misericordia », quin immo affirmamus: « Dominus est misericordia ».

Mysterium pietatis est via, quam divina misericordia vitae reconciliatae aperuit.

 

PARS TERTIA

23. Munus connaturale Ecclesiae, prout ea Conditoris sui divini opus Redemptionis peragendae continuat, in eo est posituum ut in corde hominis conversionem et paenitentiam excitet atque ei donum praebeat reconciliationis. Hoc munus non continetur totum in aliquibus affirmationibus theoreticis nec quadam expleta, ut videtur, forma ethica, quae proponitur quidem, cui vero vires ad operandum non accedunt, sed contendit ut definitis perfunctionibus ministerialibus exprimatur eo pertinentia ut paenitentia et reconciliatio reapse exerceantur .

Hoc ministerium, in principiis fidei innixum, quae exposuimus, et ad proposita definita destinatum, quae instrumentis congruentibus fulciantur, appellare possumus disciplinam pastoralem paenitentiae et reconciliationis. Haec ab eo proficiscitur quod Ecclesiae est persuasum hominem, ad quem quaevis ratio rei pastoralis dirigatur, praecipue vero disciplina pastoralis paeni ten tiae et reconciliationis, esse hominem peccato notatum, cuius imago significantissima in rege David inveniatur. A Nathan propheta reprehensus, non renuit sua recognoscere facinora, quapropter confitetur: « Peccavi Domino » (115) et has edit voces: « Iniquitatem meam ego cognosco, et peccatum meum contra me est semper » (116), verum rogat etiam: « Asperges me hyssopo, et mundabor, lavabis me, et super nivem dealbabor »; (117) ac divinae misericordiae accipit responsum: « Dominus ... transtulit peccatum tuum; non morieris » (118).

Itaque in conspectu Ecclesiae constitutus est homo — immo tota hominum consortio — peccato vulneratus atque per hoc in eo affectus, quod est ei intimum, si ipsum eius « esse » respicitur, simul tamen propensus ad irrefrenabile desiderium liberationis a peccato et, maxime si est christianus, conscius mysterium pietatis, Christum Dominum, in se ipso et in mundo virtute Redemptionis iam operari.

Perfunctio ergo reconciliatrix implenda est Ecclesiae secundum arctissimum illum nexum, quo venia et remissio peccati cuiusque hominis plenae ac primariae generis humani reconciliationi iunguntur, quae Redemptione est peracta. Hic nexus nobis ostendit solam conversionem a peccato valere ad reconciliationem, intimam atque constantem, efficiendam, quocumque divisio pervasit, siquidem peccatum est principium efficax divisionis — ac quid em disiunctionis inter hominem et Creatorem, in corde et in eo, quod est ipsum hominis « esse », inter singulos quosque et coetus, inter hominem et naturam, a Deo creatam.

Non opus est ea repetere, quae de momento huius « ministerii reconciliationis » (119) iam exposuimus ac de eo pertinente disciplina pastorali, qua id in conscientiis vitaque Ecclesiae reapse obitur. Haec autem in parte praecipua eius quod est ipsa, laberetur atque muneri suo pernecessario deesset, nisi dilucide et firmiter, opportune, importune « verbum reconciliationis » (120) pronuntiaret et mundo donum reconciliationis offerret. Expedit autem confirm are eiusmodi momentum ecclesialis ministerii reconciliationis ultra Ecclesiae fines ad totum mundum extendi.

Sermo ergo, qui fit de disciplina pastorali paenitentiae et reconciliationis significat nos referri ad summam munerum, Ecclesiae in omni gradu implendorum, ut eae promoveantur. Quo magis definite rem dicamus, de hac disciplina pastorali loqui idem valet ac navitates omnes commemorare, per quas Ecclesia membris suis, singulis universis — Pastoribus et fidelibus, in quovis ordine et ambitu constitutis — omnibus quidem, quae ei praesto sunt, instrumentis adhibitis — verbo et actione, institutione et precibus — homines singulos aut in corpus congregatos ad veram paenitentiam adducit eosque sic plenae reconciliationis viae committit.

Synodi Patres, ut viri repraesentantes suos in Episcopatu Fratres et ut rectores populorum sibi creditorum, de hac disciplina pastorali egerunt, quod attinet ad eius elementa maxime practica et concreta. Nos vero libenter eos sequimur iisque assentimur, sollicitudinem eorum et spem participantes, fructus inquisitionum et experimentorum, quae fecerunt, recipientes eorumque animos confirmantes, dum consilia ineunt et opera patrant. Inveniant ii in hac parte Adhortationis Apostolicae ea quae ipsi ad Synodum contulerunt quorumque utilitates hoc scripto cum universa Ecclesia communicare intendimus.

Quapropter in lumine arbitramur esse ponendarn summam rei pastoralis ad paenitentiam et reconciliationem pertinentis, haec duo, una cum Synodi Coetu, illustrando:

1. Instrumenta et vias, quibus Ecclesia ad paenitentiam et reconcilia tionem uti tur promovendam.

2. Sacramentum, quod per excellentiam dicitur, paenitentiae et reconciliationis.

I

24. Ut paenitentiam provehat et reconciliationem, praesto sunt Ecclesiae duo potissimum instrumenta, quae ab ipso Conditore sunt illi tradita: catechesis ac Sacramenta. Quorum quidem usus, ab Ecclesia semper existimatus plane congruens necessitatibus salvifici eius muneris respondensque simul postulatis et necessitatibus spiritualibus hominum cuiusque aetatis, contingere potest formis ac rationibus tum antiquis tum novis, inter quas meminisse expedit illam potissimum viam, quam, Decessorem nostrum Paulum VI sectantes, appellare possumus methodum « dialogi ».

25. Ecclesiae ipsi dialogus aliquo modo instrumentum est ac via, imprimis vera ratio peragendae actionis eius in mundo huius temporis.

Etenim Concilium Vaticanum II, postquam docuit: « Ecclesia, vi suae missionis universum orbem nuntio evangelico illuminandi et omnes .. , in unum Spiritum coadunandi, signum evadit illius fraternitatis, quae sincerum dialogum permittit atque roborat », addit continuo eam paratam esse oportere « ad fructuosius semper colloquium inter omnes instituendum, qui unum Populum Dei constituunt » (12l), et pariter ut ipsa possit « cum humana societate ... ad colloquium venire » (122).

Decessor noster Paulus VI huic dialogo partes praecipuas tribuit in primis Litteris suis Encyclicis, a verbis Ecclesiam suam incipientibus, ubi describit significanterque definit « salutis colloquium » (123).

Methodo enim dialogi utitur Ecclesia, quo efficacius perducat homines — eos quidem tam qui per baptismum fideique profession em sese membra agnoscunt christianae communitatis quam qui ab ea sunt alieni — ad conversionem ac paenitentiam, per altam quandam renovationem in propria conscientia ac vita, ratione ducta mysterii redemptionis salutisque, quam Christus est operatus quaeque ipsius ministerio Ecclesiae est commendata. Verus itaque dialogus ante omnia dirigitur in cuiusque hominis regenerationem per interiorem conversion em ac paenitentiam, qua in re semper conscientiae singulorum religiose observantur ac patienter proceditur sensimque, ut omnino necesse est, pro hominum condicionibus temporis nostri.

Pastoralis ille dialogus pro reconciliatione etiam hodie esse pergit praecipuum quoddam Ecclesiae officium variis in ambitibus et gradibus diversis.

Imprimis dialogum oecumenicum fovet illa, id est dialogum inter Ecclesias et Communitates ecclesiales, quae ad fidem in Christum, Filium Dei et unicum Salvatorem, revocantur, ac dialogum cum ceteris hominum communitatibus, quae Deum conquirunt cupiuntque cum eo communionis habere commercium.

Huiusmodi autem dialogo aliis cum Ecclesiis subiacere debet, veluti condicio eius credibilitatis et efficacitatis, sincerus conatus dialogi constantis ac renovati intra ipsam Ecclesiam catholicam. Haec Ecclesia conscia sibi est suapte natura se esse sacramentum universalis communionis caritatis (124);  cognoscit tamen etiam contentiones intra se vigentes, quae periculum est ne causae fiant divisionis.

Invitatio anxia et firma, quam Decessor noster, iamiam appropinquante Anno Sacro MCMLXXV (125), protulit, hoc etiam tempore vim obtinet suam. Ut vero superentur dissensiones atque efficiatur ne communes repugnantiae Ecclesiae noceant unitati, necesse est omnes nos cum verbo Dei conveniamus abiectisque propriis cuiusque subiectivis opinationibus, ibi veritatem requiramus, ubi reperitur, in ipso videlicet verbo divino inque vera eius interpretatione, quam Ecclesiae Magisterium praebet. Hoc quidem pacto mutua audientia, observantia et repudiatio cuiusvis iudicii raptim facti, patientia, facultas impediendi quominus fides, quae coniungit, subiciatur opinionibus, moribus recens inductis, placitis ideologicis, quae disiungunt, sunt omnes proprietates dialogi, qui intra Ecclesiam assiduus sit oportet, alacer, sincerus. Patet neque talem illum esse futurum neque evasurum reconciliationis instrumentum, nisi ad Magisterium attendatur idque accipiatur.

Efficaciter ita elaborans in interiore sua quaerenda communione, Ecclesia catholica invitamentum reconciliationis adhibere potest — quemadmodum iam pridem fecit — reliquis Ecclesiis christianis, quibuscum haud plena est communio, necnon et aliis religionibus non christianis, immo vero iis quoque, qui Deum animo sincero conquirunt.

Luce Concilii nostrorumque Decessorum Magisterii affulgente, cuius hereditatem magni pretii accepimus studemusque asservare atque implere, affirmare possumus catholicam Ecclesiam omnibus in suis partibus operam cum fidelitate tribuere colloquio oecumenico sine nimis facili rerum optimarum exspectatione, verum etiam sine diffidentia, sine dubitatione aut mora. Leges aut em praecipuae, quas in huiusmodi dialogo ea nititur custodire, sunt, ex altera parte, persuasio ipsa solum spiritualem oecumenismum — innixum nempe communi precationi communique obtemperationi uni Domino — facere ut sincero ac serio animo respondeatur ceteris oecumenicae actionis postulationibus (126);  ex altera quidem parte, persuasio certum quendam facilem irenismum in rebus doctrinalibus et ante omnia dogmaticis importare forsitan posse formam consortionis omnino levis nec diu mansurae, at non altam permanentemque illam communionem, quam omnes exoptamus. Ad hanc communionem tum denique pervenietur, cum Providentia voluerit divina; sed ut id consequatur, Ecclesia catholica, quantum quidem ad ipsam attinet, novit se animo aperto et studioso deb ere secundare cuncta « bona vere christiana, a communi patrimonio promanantia, quae apud fratres a nobis sei unctos inveniuntur » (127), verum pariterut principium dialogi sinceri et efficacis ponere claritatem lineamentorum, fidelitatem et congruentiam cum fide tradita ac definita secundum perennem traditionem Magisterii sui. Quamvis sollicitudinem afferat instigatoria quaedam diffidentia atque adsint inevitabiles tarditates, quas temeritas non poterit corrigere umquam, pergit tamen catholica Ecclesia, una cum ceteris Fratribus christianis, vias exquirere unitatis et cum aliarum religionum sectatoribus colloquium sincerum. Utinam hic dialogus inter religiones eo perducat ut quaevis affectio simultatis, diffidentiae, mutuae improbationis atque etiam obiurgationis evincatur, qua solum posita condicione conveniet saltern de fide in unicum Deum ac de certitudine vitae aeternae animae immortalis. Det Deus praesertim ut dialogus oecumenicus perducat ad reconciliation em circa ea omnia, quae cum aliis Ecclesiis christianis communi a habemus: fidem in lesum Christum, Dei Filium, qui factus est homo, Salvatorem ac Dominum, auditionem verbi Dei, studium Revelationis, Sacramentum Baptismi.

Ecclesia, quatenus actuosam valet gignere concordiam — unitatem in varietate — intra se ipsam ac sese praebere testem humilemque effectricem reconciliationis pro aliis Ecclesiis et Communionibus ecclesialibus, necnon aliis religionibus, eatenus fit ipsa, secundum sancti Augustini significantem quidem definitionem, « mundus reconciliatus » (128). Tunc enim in mundo ac pro mundo signum esse poterit reconciliationis.

Conscia sibi summae gravitatis illius status rerum, quem vires divisionis ac belli pepererunt quique periculum magnum intendit his diebus non modo ne turbetur aequabilitas et consensio Nationum, verum etiam ne ipsum hominum genus diutius vivere queat, Ecclesia se debere sentit propriam adiutricem operam praestare ad dimicationes supervadendas conglutinandamque concordiam.

Est hoc implicatum magnaeque prudentiae colloquium de reconciliatione, quo Ecclesia sese obstringit praesertim per A postolicae Sedis industriam eiusque variorum Ministeriorum. Apostolica Sedes nititur sive suam interponere auctoritatem apud rectores Nationum atque curatores variorum institutorum internationalium sive consociare se cum illis, colloquens cum iis vel ad colloquendum eos exstimulans inter se, in commodum ipsius reconciliationis, dum complures exercentur conflictationes. Hoc quidem facit Ecclesia non consiliis ducta, quae praeterea sequitur, vel ob absconditas commoditates — quippe quae non habeat ullas — sed « ob sollicitudinem, qua humanitatis causa afficitur » (129), dum suorum institutorum compagem necnon moralem auctoritatem, omnino singulares, concordiae ac pacis ministerio destinat. Hoc ideo facit quia persuasum sibi habet, sicut « in bello duae partes altera alteri adversentur », ita « in ipsa pacis quaestione semper necessarioque binas esse partes, quae vicissim se debeant obligare, et in hoc verum dialogi pro pace sensum contineri » (130).

In dialogo pro reconciliatione Ecclesia etiam per Episcopos secundum auctoritatem et officium eorum proprium operatur, tum pro potestate et officii onere iis propriis in Ecclesiis particularibus regendis, tum coniunctim in Conferentiis Episcopalibus, cum adiumento Presbyterorum omniumque membrorum christianarum Communitatum. Qui munera sua implent diligenter, quotiescumque necessarium ilIum dialogum promovent atque humana et christiana reconciliationis et pacis postulata enuntiant. Pastoribus suis iuncti, laici, quorum « campus ... evangelizantis navitatis proprius est latissima eaque implicata provincia rei politicae, socialis atque oeconomicae ... mutuarum inter Nationes necessitudinum » (131),  monentur ut recta via se dedant dialogo aut eum provehant pro reconciliatione. Etiam per eos suam Ecclesia operam implet reconciliatricem.

Itaque regeneratio cordium, per conversion em et paenitentiam effecta, primaria ratione requiritur poniturque ut certum fundamentum ut quaevis renovatio socialis et pax inter Nationes possint obtineri.

Restat ut asseveretur, quod ad Ecclesiam spectat eiusque membra, dialogum, quacumque ratione peragatur — sunt enim et esse possunt modi valde diversi, quoniam idem dialogi conceptus vim prae se fert analogicam — non posse umquam proficisci ab indifferenti quodam animo circa veritatem, sed potius illius veritatis esse demonstration em animo sereno effectam, qui rever enter rationem habeat sapientiae et conscientiae aliorum. Colloquium autem reconciliationis non poterit umquam pro annuntiatione ipsius veritatis evangelicae substitui eamve imminuere, cuius proprium ipsum propositum est conversio peccatoris atque communio cum Christo et Ecclesia, sed prosit oportet ad illam transmittendam et in vitae usum traducendam ope subsidiorum, quae Christus Ecclesiae tradidit ad operam pastoralem reconciliationis exsequendam, quae catechesis sunt ac paenitentia.

26. Latissimo in campo, ubi oportet Ecclesiam pro munere suo operari ope dialogi, disciplina pastoralis paenitentiae et reconciliationis ad corporis Ecclesiae membra dirigitur, potissimum per consentaneam catechesim de duabus rebus distinctis et inter sese complentibus, quibus Synodi Patres peculiare tribuerunt momentum quasque in nonnullis Propositionibus postremis extulerunt: hae nominatim sunt paenitentia et reconciliatio. Catechesis igitur ut primum est usurpandum instrumentum.

Subiacet huic tam opportunae commendationi Synodi principium quoddam fundamentale: pastoralis actio non opponitur industriae doctrinali, neque pastoralis opera praeterire potest argumenta doctrinae, unde etiam vitam suam essentialem haurit veramque suam vim. Si vero Ecclesia est « columna et firmamentum veritatis » (132) exstatque in mundo velut Mater et Magistra, quomodo officium omittere possit veritatis docendae, quae viam efficit vitae?

Ab Ecclesiae Pastoribus imprimis catechesis reconciliationis exspectatur. Haec vero fieri non potest quin institutioni biblicae innitatur, praesertim Novi Testamenti, de necessitate foederis renovandi cum Deo in Christo, redemptore ac reconciliatore, atque, nova hac communi one et amicitia animum illuminantibus ac veluti latius manantibus, de necessitate sese conciliandi cum fratre, etiamsi opus forte sit sacrificii intermittere oblationem (133). Huic fraternae reconciliationis argumento resus plurimum instat: verbi causa, cum incitat ad alteram praebendam maxillam ei qui nos percussit, et ad remittendum ei pallium, qui nobis tunicam sustulit (134);  vel cum legem inculcat indulgentiae: quam indulgentiam quisque recipit, quatenus ipse indulget (135), cum veniam etiam inimicis iubet concedi (136), vel septuagies septies dandam (137),  id est, reapse, sine ullo termino. His impletis condicionibus, quae quidem tantummodo in adiunctis vere evangelicis impleri possunt, perfici valet germana reconciliatio tum inter singulos homines tum inter familias, communitates, Nationes et populos. Quibus ex sacrorum Bibliorum elementis ad reconciliationem pertinentibus suapte natura catechesis theologica ducitur, quae in summam suam praecepta etiam psychologiae suscipit et sociologiae necnon aliarum disciplinarum humanarum, quae proficere possunt ad res illuminandas, ad reate ponendas quaestiones, ad persuadendum auditoribus lectoribusve ut solida capiant consilia.

Praeterea ab Ecclesiae Pastoribus exspectatur catechesis paenitentiae. Hic pariter nuntii biblici ubertas eius fons sit oportet. Effert hic nuntius in paenitentia potissimum virtu tern eius uti conversionis; qua voce reddere conantur textus Graeci vocabulum metdnoia (138), quod sua vi significat facere ut animus evertatur, ut ad Deum convertatur. Ceterum hae binae rationes principales ex parabola eminent de filio amisso et invento: illud « in se reverti » (139) atque consilium ad patrem redeundi. Nulla est reconciliatio sine his primariis conversionis affectibus, quos catechesis explicare debet notionibus concretis aptisque verbis ad diversas aetates variasque condiciones « culturales », morales, sociales.

Hoc primum bonum paenitentiae est, quod in secundum profertur: paenitentia 6nim etiam idem valet atque aliquem paenitere. Duplex hic sensus verbi metdnoia e significanti illo mandato Iesu elucet: « Si ... frater tuus... paenitentiam egerit (= ad te redierit), dimitte illi; et si septies in die peccaverit in te et septies conversus fuerit ad te, dicens: paenitet me, dimittes illi » (140). Bona autem catechesis demonstrabit paenitentiam, perinde ac conversionem ipsam, nedum levis quidam sit animi afiectus, veram esse animi eversionem (141).

Tertium quoddam bonum in paenitentia continetur, quod est motus, quo memorati affectus conversionis et paenitendi ad exteriorem partem produntur: hoc est paenitentiam agere. Significatio illa affatim percipi potest in nomine ipso metdnoia, quemadmodum id a Praecursore secundum textum Synopticorum adhibetur. Paenitentiam. agere significat, praeter omnia, restituere aequilibrium et concordiam, peccato turbata, iter invertere etiam cum sese abnegandi studio.

Catechesis igitur paenitentiae, quam plenissima et aptissima, minime praetermittenda est aetate, qualis est nostra, cum affectiones praecipuae in psychologia et ratione vitae socialis adeo triplici illi bono iam explanato refragantur: homo enim nostri temporis videtur aegrius ac difficilius quam alias agnoscere posse suos errores statuereque retrogradi ut viam repetat, superiore itinere correcto; videtur admodum nolle ipse dicere: « paenitet me » vel « doleo »; suapte natura ac saepius inexpugnabili quadam vi repudiare videtur id omne quod est paenitentia, quatenus damnum est aliquod acceptum et toleratum ad peccati emendationem. Quam ob rem asseverare volumus paenitentialem Ecclesiae disciplinam, licet ab aliquo tempore sit mitigata, deseri non posse sine gravi detrimento tum vitae interioris christianorum ecclesialisque communitatis, tum eorum facultatis rem missionalem propagandi. Haud enim raro fit ut homines non christiani obstupescant tenui verae paenitentiae testificatione apud Christi discipulos. Patet aliunde germanam esse paenitentiam christianam, si ex amore promanet, non e solo timore, si in serio conatu consistat « veteris hominis » crucifigendi ut « novus » Christi virtute renascatur; si Christum ut exemplar sequatur, qui, cum innocens esset, viam sibi paupertatis elegit et patientiae, austeritatis et — dici quid em potest — vitae paenitentis.

Ab Ecclesiae Pastoribus exspectatur — prout Synodus monuit — catechesis de conscientia eiusque tormatione. Hoc quoque argumentum est, ad praesentia maxime pertinens, quandoquidem in perturbationibus illis quibus nostrae aetatis cultus humanus est obnoxius, nimium saepe impugnatur et tentatur, conturbatur et obscuratur interius hoc sacellum, videlicet quae intima sunt hominis: conscientiam dicimus. Ad catechesim sapientem de conscientia reperiri possunt magni pretii praecepta simul apud Ecclesiae Doctores, simul in Concilii Vaticani II theologia, praesertim in duobus Documentis: de Ecclesia in mundo huius temporis (142) ac de libertate religiosa (143). Eadem vero de re Paulus PP. VI crebro est locutus ut naturam et officium conscientiae in vita nostra illustrare (144) Atque nos ipsi, eius ingredientes vestigiis, nullam omittimus opportunitatem quominus hoc praestantissimum elementum excelsitatis ac dignitatis hominis illustremus (145), hoc « genus moralis sensus, qui nos adducit ut, quod bonum est, discernamus ab eo quod est malum, ... veluti oculus quidam internus, potentia visiva animi, unde gressus nostri in via boni dirigi possint », necessitatem inculcantes propriae conscientiae christiano more formandae ne fiat « destructiva quaedam vis verae humanitatis (personae), cum eam locum sacrum esse oporteat, ubi Deus ei patefacit verum bonum ipsius » (146).

Ab Ecclesiae Pastoribus exspectatur catechesis etiam de aliis quaestionibus minoris quidem momenti ad reconciliationem.

— De sensu peccati, qui — uti diximus — non paulum apud homines nostros est imminutus.

— De tentatione et tentationibus: Dominus ipse leslls, Filius Dei, « tentatus per omnia secundum similitudinem absque peccato » (147), a Maligno tentari se voluit (148) ut significaret, perinde ac se, sectatores suos quoque obnoxios fore tentationi utque doceret quomodo in tentatione ipsa esset agendum. Ei autem, qui Patrem precatur ne supra id quod possit, tentetur (149), ne in tentationem inducatur (150) quique occasionibus sese non obicit, illud ipsum subici tentationi non continuo significat se iam peccavisse, sed potius opportunitas est crescendi in fidelitate et consonantia secum per humilitatem ac vigilantiam.

— De ieiunio: quod fieri potest rationibus antiquis et novis tamquam signum conversionis, paenitentiae ac mortificationis personalis simulque coniunctionis cum Christo Crucifixo necnon solidae necessitudinis cum famelicis atque dolentibus.

— De eleemosyna, quae instrumentum est ad carita tern concretam reddendam, dum ea quae aliquis habet, cum illis communicat, qui effectibus paupertatis vexantur.

— De arcto vinculo, quo devictio divisionum in mundo iungitur plenae communioni cum Deo interque homines, quod propositum est eschatologicum Ecclesiae.

— De concretis condicionibus, in quibus reconciliatio est efficienda (in familia, in communitate civili, in « structuris » socialibus) ac potissimum de quattuor reconciliationibus, quae quattuor praecipuis discidiis medentur: id est reconciliatio hominis cum Deo, secum ipso, cum fratribus, cum omni creatura.

Neque licet Ecclesiae, sine magna deformatione proprii nuntii essentialis, omittere continuam catechesim de illis rebus, quas christianus sermo translaticius nominat quattuor novissima hominis, scilicet de morte, iudicio (particulari et universali), inferno, paradiso. In cultu humano, qui eo inclinatur ut hominem in terrestri eius condicione plus minus feliciter impleta concludat, ab Ecclesiae Pastoribus flagitatur catechesis, quae certitudine fidei vitam post hanc futuram mentibus aperiat atque illustret: trans arcanas mortis veluti portas dispicitur aevum sempiternum gaudii in coniunctione cum Deo, aut poenae longe ab eo. Hoc dumtaxat in rerum prospectu eschatologico modus verus peccati potest aestimari et aliquis se vehementer impelli sentit ad paenitentiam atque reconciliationem.

Pastoribus animarum salutis studiosis et ad res excogitanìdas idoneis non desunt umquam occasiones amplae huius variaeque impertiendae catechesis, habita ratione discriminis formarum hum ani cultus necnon religiosae institutionis eorum ad quos se convertunt. Has opportunitates saepius praebent Sacrae Scripturae lectiones, ritus Sacrificii eucharistici ceterorumque Sacramentorum, sicut etiam ipsa adiuncta, in quibus celebrantur. Ad eundem vero finem assequendum suscipi possunt plura incepta, cuius generis sunt sacrae praedicationes, lectiones, disceptationes, congressiones, curricula de animi cultura religiosa, alia, quemadmodum iam multis accidit locis. Hic nominatim denotare cupimus momentum et efficacitatem, quam ad talem catechesim veteres habent missiones populares. Si peculiaribus nostri temporis necessitatibus accommodantur, valent hodie esse, haud secus atque antehac, validum subsidium institutionis in fide, quod attinet etiam ad paenitentiae reconciliationisque provinciam.

Propter eximium illud pondus, quod reconciliatio, conversioni innixa, habet in re multae prudentiae, id est in regione necessitudinum humanarum nenon convictus socialis in omnibus gradibus, non excepto gradu internationali, deesse non potest catechesi pretiosum emolumentum doctrinae socialis Ecclesiae. Tempestiva quidem accurataque institutio a Decessoribus nostris tradita, iam in de a Leone PP. XIII, ad quam opera, sententiarum copia abundans, collata accessit per Constitutionem pastoralem, a verbis Gaudium et spes incipientem, Concilii Vaticani II, necnon a variis Conferentiis Episcopalibus, quae peculiaribus adiunctis in cuiusque regionibus permovebantur, magnum solidumque doctrinae corpus confecit, quod multiplices respicit necessitates pertinentes ad vitam ipsam communitatis hominum, rationes inter homines singulos, familias, coetus intercedentes, atque constitution em ipsam societa tis, quae cum lege morali, humanitatis cultus fundamento, possit concinere.

Subiacet huic sociali doctrinae Ecclesiae, ut patet, aestimatio rerum, quam ipsa trahit ex verbo Dei quoad iura atque officia singulorum hominum, familiae, communitatis, circa bonum libertatis et rationes iustitiae, circa caritatis veluti primatum, circa dignitatem personae humanae postulataque boni communis, ad quod ars politica ipsaque rerum oeconomicarum administratio debent spectare. In hisce principiis fundamentalibus Magisterii socialis, quae universalia rationis conscientiaeque populorum praecepta confirmant et repetunt, nititur maximam partem spes alicuius pacificae solutionis tot socialium contentionum ac denique ipsius reconciliationis universalis.

27. Alterum institutionis divinae instrumentum, quod ab Ecclesia praebetur pastorali actioni paenitentiae et reconciliationis, continetur in Sacramentis.

In arcana illa dynamica virtute Sacramentorum, quae tum signis tum doctrinis tantopere abundat, conspici potest aliqua ratio, quae non semper ponitur in luce: unumquodque Sacramentum, praeter propriam suam gratiam, signum quoque paenitentiae est atque reconciliationis ideoque in unoquoque eorum fieri potest ut quis hos motus spiritus vivendo iterum experiatur.

Baptismus est quidem salutare lavacrum, quod — ut docet sanctus Petrus — non idem valet ac « carnis depositio sordium, sed conscientiae bonae rogatio in Deum » (151). Mors est et sepultura ac resurrectio cum Christo, mortuo, sepulto ac resuscitato (152). Spiritus Saneti est donum per Christum (153). At constitutivum hoc et primarium Baptismi christi ani elementum, nedum amoveat, locupletat elementum paenitentiae, quod in baptismo iam adest, quem ipse Iesus a Ioanne recepit ut « impleret omnem iustitiam » (154): actus nempe conversionis restitutionisque iustum in ordinem necessitudinum cum Deo, reconciliationis cum Deo, cum exstinctione originariae labis atque consequenti insertione in magnam familiam reconciliatorum.

Confirmatio pariter, quatenus etiam Baptismi est confirmatio et cum eo Sacramentum initiationis, dum Spiritus Saneti plenitudinem tribuit ad aetatemque aduitam perducit vitam christianam, significat et hoc ipso facto efficit maiorem cordis conversion em atque interiorem efficacioremque ration em ad coetum reconciliatorum, qui Christi est Ecciesia, pertinendi.

Quam tradit sanctus Augustinus, Eucharistiae definitio: sacramentum pietatis, signum unitatis, vinculum caritatis (155), ipsa claro quidem in lumine ponit effectus sanctificationis cuiusque hominis (pietas dicitur) et reconciliationis communitariae (unitas et caritas vocantur), quae ex ipsa mysterii eucharistici profluunt essentia, prout est incruenta renovatio sacrificii Crucis, fons salutis et reconciliationis omnibus hominibus. Tamen memorare oportet Ecclesiam, fide in hoc augustum Sacramentum ductam, docere nemini christiano, peccati gravis conscio, licere Eucharistiam sumere, antequam veniam Dei acceperit. Ut in Instructione, a verbis Eucharisticum mysterium incipiente et per Paulum VI rite approbatam, scriptum videmus, qua doctrina Concilii Tridentini prorsus confirmatur, « Eucharistia fidelibus proponatur etiam tamquam antidotum, quo liberemur a culpis cotidianis et a peccatis gravibus praeservemur, eisque apta ratio ostendatur qua partibus essentialibus liturgiae Missae uti valeant. Communicare volenti revocandum est in memoriam ... praeceptum: 'Probet autem seipsum homo' (1 Cor 11, 28). Ecclesiastica autem consuetudo declarat, eam probationem necessariam esse, ut nullus sibi conscius peccati mortalis, quantumvis sibi contritus videatur, absque praemissa sacramentali confessione ad sacram Eucharistiam accedere debeat. Quod si urgeat necessitas ac copia confessarii illi desit, actum perfectae contritionis prius eliciat » (156).

Ordinis deinde Sacramentum eo spectat ut Pastores Ecclesiae tribuat, qui non modo magistri sint ac ductores, sed etiam vocentur ut testes effectoresque unitatis, aedificatores familiae Dei, defensores et servatores communionis huius familiae adversus divisionis ac dispersionis fermenta exsistant.

Sacramentum vero Matrimonii, elatio amoris hominum sub impulsu gratiae, signum quidem amoris Christi est erga Ecclesiam, sed victoriae etiam, quam eius dona coniuges reportent de viribus, quae amorem deformant ac delent, ita ut ex hoc Sacramento orta familia signum evadat etiam Ecclesiae reconciliatae et reconciliatricis pro mundo in omnibus « structuris » et institutionibus reconciliato.

Unctio denique Infirmorum, in ipsa patientia aegrotationis ac senectutis et praesertim in extrema hora christiani, documentum est terminalis ad Dominum conversionis necnon plenae acceptionis doloris ac mortis tamquam paenitentiae pro peccatis. Qua re postrema cum Patre reconciliatio perficitur.

Attamen invenitur inter Sacramenta unum, quod, licet saepe confessionis nominetur propter peccatorum accusationem, quae in eo fit, congruentius tamen haberi potest Sacramentum Paenitentiae, per excellentiam dictum, sicut revera nuncupatur, ac proinde est Sacramentum conversionis et reconciliationis.

De quo Sacramento praecipue tractavit recens Synodi Coetus ob momentum, quod habet ad reconciliationem.

II

28. Omnibus in temp oris spatiis gradibusque progressionis suae Synodus ponderavit intentissimo animo hoc sacramentale signum, quod ostendit simulque efficit paenitentiam ac reconciliationem. Quo in Sacramento minime quidem omnes notiones conversionis et reconciliationis continentur. Etenim a primordiis suis Ecclesia cognoscit et adhibet plures variasque paenitentiae rationes: alias liturgicas vel « paraliturgicas », quae ab actu paenitentiali Missae ad ritus propitiationis et ad peregrinationes extenduntur; alias autem indolis asceticae, cuius generis est ieiunium. Verum ex omnibus actibus illis nullus significantior est, nullus divina ratione efficientior, nullus sublimior simulque in ipso ritu suo magis pervius quam Sacramentum Paenitentiae.

Iam inde a praeparatione ac deinde in pluribus pronuntiationibus factis, progrediente ipsa congressione, tam in operibus circulorum quam in novissimis Propositionibus, Synodus rationem habuit illius affirmationis, quae saepius est prolata divers a quidem vi ac sententia quaeque sonat: Sacramentum Paenitentiae in discrimine versatur, quod quidem discrimen recognovito Suasit perdiligentem catechesim, sed non minor em etiam investigationem indolis theologicae, historicae, psychologicae, sociologicae, iuridicae de paenitentia in universum ac nominatim de Sacramento Paenitentiae. Quibus cunctis rebus illustrare voluit causas ipsius discriminis viasque recludere ad solutionem, certam ac definitam, in generis humani emolumentum. A Synodo ergo Ecclesia luculentam fidei suae confirmationem de Sacramento accepit, per quod cuique christiano omnique credentium communitati certitudo veniae datur, virtute redimentis sanguinis Christi operante.

Prodest renovare denuoque asseverare hanc fidem tum omnino, cum languescere possit et aliquid amittere integritatis suae vel etiam in regionem quandam umbrae et silentii abduci, quoniam ei discrimen illud iam memoratum impendet in ea parte, quae quiddam secum fert negativi. Insidiantur enim Sacramento Confessionis hinc obscurata conscientia moralis ac religiosa et attenuatus sensus peccati, deformatio conceptus paenitentiae et parvus impulsus ad vitam vere christianam, illinc vero mentis habitus, qui interdum invaluit, ex quo aestimatur veniam a Deo posse proxime accipi, etiam ordinaria ratione, sine usu Sacramenti reconciliationis, et inveterata consuetudo praxis sacramentalis, quae quandoque ardore caret et vera alacritate, exorta fortasse ex falso ac perverso iudicio de Sacramenti effectibus.

Decet igitur praecipuas rationes huius magni Sacramenti meminisse.

29. Primum et principale elementum, quod ad Domini misericordiam eiusque veniam attinet, in Libris Sacris Veteris et Novi Testamenti nobis praebetur. In Psalmis enim et Prophetarum sermone nomen misericordis, saepissime fortasse, adiungitur Domino, contra ac dicit tritissima illa sententia, ex qua Deus Veteris Testamenti ante omnia severus et puniens perhibetur. Ita inter Psalmos longus sermo sapientialis, profectus a traditione Exodi, benevolam Dei operam inter ipsius populum in memoriam revocat. Haec actio, quamvis modo anthropomorphico describatur, una fortassis est ex eloquentissimis enuntiationibus misericordiae divinae in Vetere Testamento. Sufficiat versiculum hue adducere: « Ipse autem est misericors et propitiatur iniquitati et non disperdit. Saepe avertit iram suam et non accendit omnem furorem suum. Et recordatus est quia caro sunt, spiritus vadens et non rediens » (157).

In plenitudine temporum Filius Dei, veniens uti Agnus, qui tollit et in se recipit peccatum mundi (158), apparet tamquam ille qui potestatem habet tum iudicandi (159), tum condonandi peccata (160) quique non venit ad condemnandum sed ad ignoscendum et salvandum (161).

Hanc vero potestatem peccata remittendi Iesus per Spiritum Sanctum simplicibus hominibus tribuit, qui et ipsi obnoxii erant peccati insidiis, apostolis videlicet suis: « Accipite Spiritum Sanctum. Quorum remiseritis peccata, remissa sunt eis; quorum retinueritis, retenta sunt » (162). Una autem haec est maxime mirabilium Evangelii novitatum! Confert ille Apostolis potestatem, quae — uti Ecclesia iam a suis primordiis semper intellexit — potuit etiam eorum successoribus transmitti, qui ab ipsis iisdem apostolis acceperunt munus et officium propagandi eorum operis tamquam nuntiatorum Evangelii ministrorumque actionis redemptricis Christi.

Hic omni in sua granditate commonstratur persona ministri Sacramenti Paenitentiae, qui saepius antiquissima ex consuetudine confessarius appellatur.

Sacerdos, Paenitentiae minister, haud secus atque ad altare, ubi Eucharistiam celebrat, et ceteris in Sacramentis omnibus, agit « in persona Christi ». Christus, quem ipse reddit praesentem qui que eius opera mysterium peragit remissionis peccatorum, is est qui comparet veluti frater hominis (163), pontifex misericors et fidelis et compatiens (164), pastor in ten tus ad errant em ovem quaerendam (165) medicus, qui sanat et consolatur (l66), unus magister, qui veritatem docet viasque Dei commonstrat (167), iudex vivorum et mortuorum (l68), qui secundum rerum veritatem iudicat, non autem speciem solam (169).

Hoc est sine dubitatione unum e ministeriis sacerdotis, difficillimis maximaeque prudentiae, laboriosissimis et gravissimis, at unum simul e pulcherrimis plenissimisque solacii; qua omnino de causa nos, respicientes etiam vehementem Synodi commendationem, numquam Fratres nostros Episcopos ac Presbyteros ad ipsius fidelem diligent em que procurationem incitare desinemus (170). Coram cuiusque Christifidelis conscientia, quae ei se aperit cum trepidatione fiduciae admixta, confessarius ad sublime officium destinatur, quod ministerium est pro paenitentia ac reconciliatione humana: hoc in eo est positum ut infirmitates fidelis ac lapsus cognoscat, voluntatem eius resurgendi atque conatum id faciendi aestimet, Spiritus sanctificantis in corde illius actionem dispiciat, cum eo veniam communicet, quam Deus potest concedere unus, reconciliationem ipsius cum Patre « celebret », in parabola filii prodigi descriptam, peccatorem liberatum in ecclesialem fratrum communionem reducat, paterno animo admoneat paenitentem illum verbis firmis, animum confirmantibus, amicis: « lam noli peccare » (171).

Ad efficacem vero exsecutionem eiusmodi ministerii necessariae prorsus confessario sunt qualitates humanae prudentiae, discretionis, iudicii et firmitudinis, lenitate bonitateque temperatae. Habeat pariter oportet seriam et accuratam praeparationem, non mancam sed integram recteque compositam, variis in disciplinis theologiae, in paedagogia et psychologia, in methodologia dialogi et ante omnia in viva et communicatoria verbi Dei cognitione. Sed magis etiam necesse est ducat ipse spiritualem vitam impensam atque sinceram. Ut enim alios in perfectionis christianae via de ducat, Paenitentiae minister debet ipse primus hanc percurrere viam magisque factis suis quam pluribus verbis testimonium reddere solidi experimenti orationis vivendo comprobatae, exercitationis virtutum evangelicarum, tum theologalium tum moralium, fidelis obtemperationis Dei voluntati, amoris in Ecclesiam ac docilitatis erga Magisterium eius.

Omnis autem haec supellex dotium humanarum, christianarum virtutum necnon facultatum pastoralium non ex tempore comparatur nec sine magno nisu obtinetur. Ad Paenitentiae sacramentalis ministerium praeparandus est quisque sacerdos iam a Seminarii annis, ubi simul ad studium incumbit theologiae dogmaticae, moralis, spiritualis ac pastoralis (quae omnes unam solam semper efficiunt theologiam), et ad studium disciplinarum ad hominem pertinentium, methodologiae dialogi ac potissimum colloquii pastoralis. Deinde informari oportet ad primas experientias in iisque adiuvari. Iugiter ad perfectionem suam et accommodationem ad tempora per constans studium debet cura adhibita attendere. Qui thesauri gratiae vitaeque verae ac spiritualis irradiationis non obtingerent Ecclesiae, si unusquisque sacerdos sollicitum sese praeberet ne umquam ob neglegentiam aliasque ob causas praetextas deesset congressioni cum fidelibus in sede confessionibus excipiendis, magisque studeret numquam illuc accedere imparatus aut pernecessariis qualrtatibus humanis et condicionibus spiritualibus ac pastoralibus carens!

Hac de re facere non possumus quin admiranti quadam orantique cum pietate exempla commemoremus praeclarissimorum apostolorum, sacro paenitentiae tribunali deditorum, uti fuerunt sanctus Ioannes Nepomucenus, sanctus Ioannes Baptista Maria Vianney, sanctus Iosephus Cafasso, sanctus Leopoldus de Castro Novo, ut de celebrioribus loquamur, quos Ecclesia in Sanctorum suorum rettulit album. At simul cupimus honorem tribuere innumerabilibus turmis confessariorum sanctorum, quorum paene numquam nomina constant quibusque tot animarum salus debetur, quae ab illis adiutae sunt in conversione, in dimicatione contra peccatum ac tentationes, in progressione spirituali demumque in sanctificatione. Neque asseverare dubitamus magnos etiam Sanctos, in fastos Caelitum publice inscriptos, plerumque esse profectos ex illis Paenitentiae Sacramenti tribunalibus atque una cum Sanctis illis spirituale patrimonium Ecclesiae ipsumque florem cultus civilis, spiritu chritiano perfusi, inde manasse! Honor igitur esto silenti huic Fratrum nostrorum agmini, qui per sacramentalis Paenitentiae ministerium reconciliationis causae egregie servierunt ac cotidie serviunt!

30. Ex demonstratione utilitatis huius ministerii potestatisque peccata remittendi, a Christo apostolis concessae eorumque successoribus, exorta est in Ecclesia conscientia signi veniae, quod per Sacramentum Paenitentiae traditur. De certitudine enim agitur, qua novimus Christum ipsum Dominum instituisse atque Ecclesiae credidisse — veluti suae benignitatis suaeque humanitatis, seu « philanthropiae » (172), donum cum omnibus communicandum — peculiare Sacramentum ad peccatorum remissionem necnon reconciliationem.

Huius vero Sacramenti usus — quod ad celebration em eius quidem spectat et formam — longum progressionis cursum confecit, quemadmodum antiquisisma testantur sacramentaria, Conciliorum et Synodorum episcopalium acta, praedicatio Patrum ac Doctorum Ecclesiae doctrina. Attamen de Sacramenti substantia perstitit semper in conscientia Ecclesiae certitudo solida neque umquam mutata: ex Christi voluntate veniam oflerri cuique per sacramentalem absolutionem, a ministro Paenitentiae impertitam; quae quidem certitudo corroboratur insigni vitam a Concilio Tridentino (173) quam a Concilio Vaticano II: « Qui vera ad sacramentum paenitentiae accedunt, veniam oflensionis Deo illatae ab Eius misericordia obtinent et simul reconciliantur cum Ecclesia, quam peccando vulneraverunt, et quae eorum conversioni caritate, exemplo, precibus adlaborat » (174). Ut essentiale elementum fidei circa virtutem finemque Paenitentiae iterum hoc affirmari oportet: Salvator noster Jesus Christus Sacramentum Paenitentiae in Ecclesia sua instituit ut fideles post Baptismum lapsi gratiam reci peren t ac Deo reconciliarentur (175). 

Ecclesiae fides de hoc Sacramento alias secum quasdam veritates infert principales, quae praeteriri non possunt. Sacramentalis ritus Paenitentiae in progressione sua ac mutatione formarum practicarum hasce veritates semper servavit et in lumine posuit. Concilium Vaticanum II, cum huius ritus praeciperet reformationem, efficere intendit ut etiam clarius easdem veritates ipse exprimeret (176);  id quod novo Ordine Paenitentiae evenit (177). Eo enim integra doctrina ex traditione, quam Concilium Tridentinum collegerat, est congesta, cum eam ex peculiaribus ipsius adiunctis historicis (in quibus videlicet acriter est actum ut doctrina adversus graves errores circa germanum magisterium Ecclesiae explanaretur) transferret fideliter in enuntiationes magis congruentes cum condicionibus temporis nostri.

31. Commemoratae supra veritates, vehementer luculenterque a Synodo rursus inculcatae atque in Propositionibus prolatae, perstringi possunt his in sequentibus fidei persuasionibus, circa quas ceterae omnes affirmationes doctrinae catholicae de Paenitentiae Sacramento conglobantur.

I. Prima persuasio est: Sacramentum Paenitentiae Christifideli via est communis, qua veniam consequatur ac remissionem gravium, quae post Baptismum commisit, peccatorum. Salvator ipse eiusque actio salvifica nullo quidem sacramentali signo obstringuntur, quasi in quovis tempore et parte dispensationis salutis operari non valeant extra et supra Sacramenta.

At in schola fidei discimus eundem Salvatorem voluisse statuisseque ut humilia ac pretiosa fidei Sacramenta ordinaria ratione essent efficacia instrumenta, per quae virtus eius redemptrix transiret et operaretur. Insipienter igitur, immo insolenter aliquis ageret, si suo arbitratu instrumenta gratiae ac salutis omitteret, quae Dominus proposuerit, et hoc in casu singulari putaret veniam obtineri, neglecto ipso Sacramento, a Christo ad veniam ipsam praebendam instituto. Rituum renovatio, post Concilium effecta, nullatenus permittit ut quis hac in re decipiatur eoque mutationem in ducat. Ad Ecclesiae mentem debuit ea ac debet adiuvare ut in unoquoque nostrum exsuscitetur studium, novum et vehemens, renovandi interioris nostri affectus, ad altiorem scilicet contendendi intellegentiam naturae Sacramenti Paenitentiae; ad eius receptionem, quae fide magis sustentetur, non vero ea anxia sed fidente; ad crebriorem usum Sacramenti, quod totum agnoscitur amore miserenti Domini permeari.

II. Secunda persuasio respicit functionem Sacramenti Paenitentiae pro eo qui utitur illo. Est enim secundum antiquissimam translaticiam notionem genus quoddam actionis iuridicialis. At hanc apud tribunal fieri contingit misericordiae, magis quam strictae severaeque iustitiae, quod cum iudiciis humanis nisi analogice conferri non potest (178), quatenus illic peccata sua peccator suamque ipsam condicionem creaturae peccato subiectae patefacit; sese officio obligat ut abiciat evincatque peccatum; suscipit poenam (sacramentalem paenitentiam), quam imponit ei confessarius, eiusque recipit absolutionem.

Verum de munere huius Sacramenti meditans, Ecclesiae conscientia reperit, praeter indolem iudicii, sicut modo est explicatum, rationem etiam therapeuticam seu medicinalem. Hoc quid em cum eo coniungitur, quod saepius in Evangelio Christus ostenditur uti medicus (179), eiusque salutaris opera crebro vocatur iam inde a prima christiana aetate « medicina salutis ». « Curare volo, non accusare », dixit sanctus Augustinus de exercendo officio pastorali loquens paenitentiali (180);  et propter confessionis medicinam vulnus peccati non vertitur in desperationem (181). Ritus Paenitentiae proinde hanc Sacramenti medicinalem rationem significat (182), quam homo temporis nostri magis fortasse percipit, cum in peccato videat quidem id quod habet erroris, at etiam magis id quod de humana debilitate indicat et infirmitate.

Utraque ratione, tribunalis misericordiae et loci sanationis spiritualis, poscit Sacramentum cognitionem intimorum penetralium hominis ut quis eum iudicare valeat et absolvere, curare atque sanare. Hane omnino ob eausam postulat in paenitente ipso accusationem sinceram plenamque peccatorum, quae idcirco habet causam, propter quam fiat, non modo ad asceticos fines pertinentem (cuius modi est humilitatis et mortificationis exercitatio), sed etiam insitam in ipsa natura Sacramenti.

III. Tertia persuasio, quam extollere interest nostra, spectat ad res vel partes, quae signum sacramentale veniae reconciliationisque componunt. Quaedam res sunt actus paenitentis varii ponderis, at unaquaeque pernecessaria est aut ad signi validitatem aut integritatem aut utilitatem.

Condicio aliqua prorsus necessaria est imprimis rectitudo et candor conscientiae paenitentis. Homo non progredi tur ad veram germanamque paenitentiam, donec intellegat peccatum dissidere ab ethica norma, quae in intimis eius quod est ipse, insidet (183);  donec agnoscat se modo personali et responsali talem repugnantiam esse expertum; donec dicat non tan tum : « est peccatum », sed « ego peccavi »; donec concedat peccatum in conscientiam suam induxisse discidium, quod deinde totam vitam suam pervadat eumque segreget a Deo et fratribus. Signum sacramentale huius claritatis conscientiae est actus ille qui translaticio more nuncupatur exam en conscientiae, actus, qui esse non debet sollicita quaedam inspectio psychologica, verum sincera serenaque comparatio cum interna lege morali, cum normis evangelicis ab Ecclesia propositis, cum Iesu Christo ipso, qui nobis magister est et vitae exemplar, necnon cum Patre caelesti, qui nos ad bonum vocat atque perfectionem (184).

Essentialis tamen Paenitentiae actus in paenitente est contritio, manifesta id est ac firma repudiatio peccati admissi una cum proposito iterum illud non committendi (185) ob amorem, qui in Deum dirigitur quique renascitur cum paenitentia. Sic sane intellecta, contritio est principium et veluti anima conversionis, illius videlicet mutationis, quae in Evangelio metdnoia dicitur, quae ad Deum hominem reducit, perinde ac filium prodigum, redeuntem ad patrem, quaeque in Sacramento Paenitentiae habet adspectabile suum signum, ipsam attritionem perficiens. « Ex hac ergo cordis contritione pendet paenitentiae veritas » (186).

Ad ea omnia revocantes, quae Ecclesia, verbo Dei mota, de contritione docet, maxime hic unum dumtaxat aspeetum eius doetrinae efferre studemus, qui melius est cognoscendus et ante oculos eonstituendus. Haud enim raro conversio et contritio eonsiderantur, ratione habita postulatorum, quae, controversiam nullam quidem reeipientia, illis inferuntur, necnon mortificationis, quam illae ad absolutam vitae mutationem iniungunt. Expedit tamen reminisci et animadvertere contritionem et conversionem multo magis esse aeeessum ad Dei sanctitatem, deteetionem novam interioris veritatis, euiusque peccato conturbatae et eversae, liberation em in parte intima cuiusque ae proinde reeuperationem gaudii amissi, gaudii de salvatione (187), quo maximam partem homines nostri temporis iam nesciunt perfrui.

Hinc intellegitur cur a primis inde temporibus rerum christianarum Ecclesia, cum apostolis et Christo eoniuncta, in sacramentale signum Paenitentiae incluserit accusationem peccatorum. Haec tanti videtur esse momenti ut iam a pluribus saeculis nomen usitatum Sacramenti fuerit et etiamnum sit confessionis. Ut propria peecata accusentur postulatur imprimis ipsa necessitate, qua peccator cognoscendus est ei qui in Sacramento partes iudicis implet, qui ponderare debet tum peccatorum gravitatem tum paenitentem affectum in paenitente, ac simul partes medici, qui cognoscat oportet condicionem aegroti ut eum curare valeat et sanare. At singularis confessio vim quoque habet signi: signi dicimus congressionis ipsius peccatoris cum intercessione ecclesiali in ministri persona, signi, quo aliquis se ostendit coram Deo et Ecclesia veluti peccatorem, signi, quo aliquis se ipsum illuminat ante Dei conspectum. Peccatorum ideo accusatio non redigi potest ad quemvis conatum liberationis psychologicae sui ipsius, quantumvis legitimae ac naturali respondeat necessitati aperiendi proprii animi alicui, quae cordi inest humano: est actus liturgicus, sollemnis sane sua in vi permovente, humilis ac modicus in magnitudine suae signiticationis. Gestus est filii prodigi, qui ad Patrem revertitur suscipiturque ab eo osculo pacis; gestus fidelitatis et fortitudinis; gestus, quo aliquis se ipsum, ultra peccatum, ignoscenti dedit misericordiae. Comprehenditur ergo (188) quare peccatorum accusatio ordinaria ratione singularis sit, non collegialis, sicut peccatum ipsum factum est penitus personale. Simul vero accusatio haec eripit quodammodo peccatum ex secreto cordis recessu proindeque ex ambitu tantum unius cuiusvis personae, dum indolem eius etiam socialem extollit, quoniam per Paenitentiae ministrum Communitas ecclesialis, peccato laesa, recipit iterum peccatorem, paenitentem ac veniam habentem.

Alterum necessarium Sacramenti Paenitentiae elementum pertinet nunc ad confessarium iudicem ac medicum, Dei Patris imaginem, qui illum qui revertitur, excipit eique ignoscit: haec est absolutio. Verba autem, quae eam declarant, necnon gestus, qui eam comitantur in vetere ac novo Ordine Paenitentiae, simplicitatem quandam significantem sua in granditate prae se ferunt. Sacramentalis formula: « Ego te absolvo ... ) et manus impositio et signum crucis super paenitentem ductum, testantur eo ipso temporis momento peccatorem, contritum et conversum, obviam procedere potentiae et misericordiae Dei. Tempus est illud quo Trinitas, paenitenti respondens, adest ut peccatum eius exstinguat eique innocentiam reddat et quo salutifera Passionis et Mortis et Resurrectionis Iesu virtus impertitur eidem paenitenti, tamquam « misericordia potentior culpa et offensione », quemadmodum eam definivimus in Litteris Encyclicis, quae a verbis Dives in Misericordia incipiunt. Deus est semper is qui praecipue peccato offenditur — « tibi soli peccavi » —, solusque potest Deus illud condonare. Quocirca absolutio, quam minister veniae sacerdos, licet sit et ipse peccator, paenitenti concedit, signum est efficax actionis Dei in unaquaque absolutione necnon « resurrectionis» ex « morte spirituali », quae toties repetitur, quoties Sacramentum peragitur Paenitentiae. Fides dumtaxat confirmare potest eo ipso momento omne peccatum remitti et deleri arcana opera Salvatoris.

Actus postremus est satisfactio, quae signum sacramentale Paenitentiae cumulat. Aliquibus in regionibus id quod paenitens, cui iam est venia tributa et absolutio impertita, consentit efficere post absolutionem receptam, paenitentia ipsa vocatur.

Quae autem significatio est huius satisfactionis, quae praestatur, vel huius paenitentiae, quae impletur? Certe non est pretium, quod penditur pro peccato absoluto pro veniaque impetrata: nullum enim humanum pretium aequari valet rei illi quae obtinetur, fructui scilicet pretiosissimi Sanguinis Christi. Satisfactionis opera — quae, etiamsi indolem retinent simplicitatis et humilitatis, reddenda sunt significantiora iis rebus omnibus, quas quidem exprimunt — indicant quae dam quae magni sunt pretii: sunt signum officii personalis, quo christianus se coram Deo in Sacramento devincit ut novam vitam incipiat (quam ob rem non concludi debent aliquibus solis formulis recitandis, sed contineri potius operibus cultus, caritatis, misericordiae, reparationis); significant etiam peccatorem, cui est venia data, coniungere posse propriam mortificationem corporis et animi, quaesitam vel saltem acceptam, ipsi Passioni Iesu, quae illi veniam impetravit; docent quoque post absolutionem superesse in christiano quiddam tenebrarum, quod ascribendum sit vulneribus peccati, imperfectioni amoris in paenitentia, debilitationi facultatum spiritualium, in quibus adhuc quasi quoddam seminarium contagiosum viget peccatorum, adversus quod est semper mortificatione agendum. Haec significatio est humilis at sincerae satisfactionis (189).

IV. Reliquum est ut aliae quaedam persuasiones magni momenti de Paenitentiae Sacramento breviter attingantur.

Oportet imprimis affirmare nihil hoc Sacramento magis esse personale et intimum, in quo peccator coram Deo consistat tantum sua cum culpa suaque cum paenitentia, sua contritione atque fiducia. Neminem eius loco paenitere potest, nemo veniam petere nomine eius. Quaedam est peccatoris solitudo in propria culpa, quae videri potest insigniter depicta in Cain, dum peccatum « in foribus insidiatur », quemadmodum significanter in Libro Genesis dicitur; cui quidem Cain signum positum est in fronte (190);  vel in David vituperato a propheta Nathan (191);  vel in filio prodigo, cum conscius fit sui status, in quem per recessum a patre est redactus, in animumque inducit ad eum redire (192):  hoc totum in ter hominem solum accidit ac Deum. At simul ratio socialis huiusce Sacramenti nequit negari, ubi omnis Ecclesia — militans, purgatorio addicta et triumphans in caelo — auxilio venit paenitenti ac rursus illum recipit in sinum, eo vel magis quod tota Ecclesia peccato eius offensa est ac vulnerata. Sacerdos, minister Paenitentiae, est igitur pro munere sacra suo veluti testis legatusque eiusmodi consortionis ecclesialis. Duo hi sunt Sacramenti aspectus, qui inter se complent: natura singularis eius et indoles ecclesialis; quos aspectus progrediens renovatio ritus Paenitentiae, potissimum Ordinis Paenitentiae a Paulo VI promulgati, extulit significatioresque in eius reddidit celebratione.

V. Deinde asseverari oportet fructum pretiosissimum veniae, in Sacramento Paenitentiae acceptae, constare in ipsa reconciliatione cum Deo, quae in cordis penetralibus filii prodigi ac reperti eveniat, qui unusquisque est paenitens. Necesse tamen est addere eiusmodi reconciliationem cum Deo quasi alias reconciliationes progignere, quae totidem aliis medeantur discidiis peccato effectis: paenitens, cui venia datur, reconciliat se sibi in intima parte eius quod est ipse, ubi veritatem suam interiorem recuperat; reconciliatur fratribus ab eo aliqua ratione offensis et laesis; reconciliatur Ecclesiae; reconciliatur universae creaturae.

Ex hac conscientia in paenitente, celebratione peracta, animus effulget gratus Deo pro dona misericordiae accepto, ad quem gerendum Ecclesia eum hortatur.

Quodlibet Paenitentiae Sacramenti tribunal locus est praestantissimus ac benedictus, unde, ablatis divisionibus, novus et intaminatus nascitur homo reconciliatus — mundus reconciliatus!

VI. Denique curae maximae est nobis ut postremam sententiam proferamus, quae universos nos tangit Sacerdotes, qui ministri sumus Sacramenti Paenitentiae, sed ex quo pariter beneficia possumus — et debemus — percipere. Spiritualis ac pastoralis vita Sacerdotis, perinde ac fratrum eius laicorum ac religiosorum, pendet ex assiduo diligentique usu personali Sacramenti Paenitentiae (193). Eucharistiae celebratio ac Sacramentorum reliquorum ministerium, ardor pastoralis, necessitudo cum fidelibus, communio cum fratribus, socia cum Episcopo opera, vita orationis: ut paucis dicamus, tota sacerdotalis vita contrahit sibi necessario detrimentum, si ob neglegentiam aliamve quamvis ob causam usus periodicus, in vera fide ac pietate innixus, Sacramenti Paenitentiae ei defuerit. In Sacerdote, qui non amplius peccata sua confiteretur aut male confiteretur, ipsum eius « sacerdotem esse » et eius « sacerdotem agere » inde afficerentur, atque etiam Communitas id animadverteret, cuius ille est pastor.

Addimus tam en etiam, ut ipse bonus esse possit et efficax Paenitentiae minister, Sacerdotem oportere ad fontem gratiae ac sanctitatis accedere, qui in hoc inveniatur Sacramento. Nos Sacerdotes, de ipsorum nostra experientia, possumus affirmare, quatenus diligenter nos conferamus ad Paenitentiae Sacramentum ad illudque accedamus crebro recteque dispositi, melius nos procurare ministerium confessariorum et inde paenitentibus beneficia praestare. Plurimum, contra, efficaciae suae hoc ministerium amitteret, si aliquo modo boni esse paenitentes neglegeremus. Haec logica ratio interna huius magni est Sacramenti. Quod nos omnes Christi Sacerdotes invitat ad renovatam curam personalis nostrae confessionis.

Experientia autem illa uniuscuiusque fit vicissim ac fieri debet hodie incitamentum ad diligentem, constantem, patientem, fervidam exercitationem sacri ministerii Paenitentiae, cui vi presbyteratus nostri atque vocationis nostrae obligamur, ex qua pastores sumus et ministri fratrum nostrorum. Hac quoque Adhortatione vehementer igitur cunctos in mundo Sacerdotes admonemus, nominatim Fratres nostros in Episcopatu atque Parochos, ut omnibus viribus suis faveant frequenti usui huius Sacramenti inter fideles omnibusque subsidiis utantur, quae adhiberi possint sintque consentanea, experiantur universas vias ut quam maximo fratrum numero afferatur « gratia, quae data est nobis» per Paenitentiam ad reconciliationem cuiusque animae totiusque mundi cum Deo in Christo.

32. Secundum directorias Concilii Vaticani II normas Ordo Paenitentiae tres praestituit ritus, qui, salvis semper essentialibus elementis, sinunt ut Sacramenti Paenitentiae celebratio certis quibusdam pastoralibus adiunctis accommodetur.

Prima forma — reconciliatio singulorum paenitentium — unicum modum communem et ordinarium constituit sacramentalis celebrationis neque licet eam in desuetudinem abire aut neglegi. Altera forma — reconciliatio plurium paenitentium cum contessione et absolutione singulari —, tametsi in praeparatoriis actibus apta est ad magis illuminandos communitarios aspectus Sacramenti, tamen primam formam in supremo sacramentali actu consequitur, qui confessio est atque absolutio singular is peccatorum, quocirca aequari potest formae primae, quantum spectat ad communem ritus rationem. Tertia, contra, — reconciliatio plurium paenitentium cum confessione et absolutione generali — naturam prae se fert exceptionis neque proinde permittitur liberae electioni, sed disciplina regitur ad hoc instituta.

Forma prima efficit ut rite aestimentur et in usu habeantur partes magis personales — et essentiales — quae in paenitentiali velut itinere inveniuntur. Colloquium inter paenitentem et confessarium, summa ipsa elementorum adhibitorum (quae sunt loci biblici, selectio formarum « satisfactionis » et alia huiusmodi) sunt elementa, quae sacramentalem celebrationem magis congruentem cum vera paenitentis condicione efficiunt. Praestantia horum elementorum detegitur, cum variae rationes perpenduntur, quae christianum ad sacramentalem paenitentiam adducunt: necessitas reconciliationis personalis et reductionis ad amicitiam Dei, dum gratia ob peccatum amissa recuperatur; necessitas comprobationis ipsius itineris spiritualis atque inter dum accuratioris iudicii de vocatione; toties etiam necessitas et desiderium egrediendi e statu spiritualis languoris ac religiosi discriminis. Propter indolem deinde suam singularem prima celebrationis forma efficit ut Paenitentiae Sacramentum adiungatur cum re alterius generis, sed quae facile componatur cum ipso: loquimur de moderatione spirituali. Constat ideo iudicium et officium cuiusque hominis luculenter prima Sacramenti forma declarari adiuvarique.

Altera celebrationis forma, omnino ob naturam communitariam suam necnon rationem celebrandi, qua notatur, effert quosdam magni momenti aspectus: verbum Dei communiter auscultatum vim habet egregiam respectu lectionis singularis meliusque extollit ecclesialem indolem conversionis et reconciliationis. Significantior illa evadit variis anni liturgici temporibus et cum iungitur eventibus peculiaris momenti pastoralis. Satis hic monere sit ad illius formae celebrationem praesentiam sufficientis numeri astantium conferre.

Suapte ergo natura fit ut normae decernendi utra binarum formarum celebrationis sit usurpanda, non inferantur ex causis occasione aliqua allatis et subiectivis, sed ex voluntate procurandi spirituale bonum, disciplina paenitentiali Ecclesiae observata.

Reminisci etiam oportet, ad aequabilem directionem spiritualem ac pastoralem hac in re, necesse esse ut protinus magnum momentum usui Sacramenti Paenitentiae etiam pro peccatis solum venialibus tribuatur ac fideles ad eum instituantur, sicut doctrinalis traditio et consuetudo iam plurium saeculorum testantur.

Licet noverit ac doceat Ecclesia peccata venialia condonari aliis quoque modis — considerentur actus doloris, opera caritatis, orationes, ritus paenitentiales —, tamen ea non cess at omnes commonefacere thesauri spiritualis, qui momento continetur sacramentali, etiam quod ad talia attinet peccata. Frequentatio Sacramenti — cui nonnullae classes fidelium obligantur — confirmat conscientiam etiam minora peccata offendere Deum Ecclesiamque ferire, Corpus Christi, eiusque celebratio illis fit occasio et incitatio « ut penitius Christo conformentur et Spiritus voci attentius obsequantur (194). Id praesertim asseverandum est gratiam, sacramentalis celebrationis propriam, magnam vim medendi continere et ad radices ipsas exstirpandas peccati conferre.

Cura aspectus celebrativi (195), praesertim quod attinet ad momentum verbi Dei, quod legitur, memoratur, explanatur, cum fieri potest et opportunum est, fidelibus et cum fidelibus, prodest ad usum Sacramenti vivificandum et ad impediendum ne ad nimiam formularum observantiam remque ex consuetudine tantum factam redigatur. Paenitens potius adiuvetur ut intellegat se eventum salutis experiri, qui animo novum vitae fervorem veramque pacem ingerere valeat. Haec celebrationis curatio inter alia etiam efficiet ut in singulis Ecclesiis tempora destinata ad ipsam paenitentialem liturgiam statuantur, et ut fideles, praesertim pueri et iuvenes, doceantur ea ordinaria ratione observare, nisi necessitatis casus inciderint, in quibus pastor animarum semper sese debebit paratum praebere ad lib enter suscipiendum quicumque ad eum accesserit.

33. In novo ordine liturgico ac recentius in novo Codice Iuris Canonici (196) condiciones definiuntur, quae usum sanciunt « ritus reconciliationis plurium paenitentium cum confessione et absolutione generali ». Normae autem ac praecepta de his edita rebus, fructus maturae et aequabilis ponderationis, recipienda sunt et in actum deducenda, omni vitato genere arbitrariae interpretationis.

Expedit rationes accuratius meditari, quae Paenitentiae celebration em in alterutra formarum priorum praescribant et quae usum tertiae formae permittant. Est imprimis ratio fidelitatis erga voluntatem Domini Iesu Christi, doctrina Ecclesiae traditam, et obtemperationis etiam Ecclesiae legibus. Synodus in quadam Propositione confirmavit immutatam doctrinam, quam Ecclesia hausit ex antiquissima Traditione, necnon legem illam, qua vetusta consuetudo paenitentialis in codicem est ab ea relata: singularis et integra peccatorum confessio cum absolutione pariter singulari unieum ordinarium modum constituit, quo fidelis, peccati gravis conscius, reconciliatur Deo atque Ecclesiae. Ex hac confirmatione Ecclesiae doctrinae consequitur manifesto ut omne peeeatum grave semper sit declarandum, cum adiunctis, quibus determinetur, in eonfessione singulari.

Est insuper ratio pastoralis ordinis. Si verum est ob occurrentes condiciones, disciplina canonica postulatas, tertiam celebrationis formam posse adhiberi, tamen non inde oblivisci licet hanc non fieri posse formam ordinariam neque posse nec debere adhiberi — id Synodus repetivit — nisi « in gravis necessitatis casibus », obligatione perstante confitendi singillatim peccata gravia, priusquam iterum accedatur ad aliam absolutionem generalem. Episcopus ergo, cuius solius est, intra fines suae dioecesis, aestimare utrum condiciones reapse habeantur, quae lege canonica circa tertiae formae usum statuuntur, hoc iudicium faciet graviter onerata conscientia pleneque observata lege et praxi Ecclesiae necnon ratione habita criteriorum et mentium directionis, de quibus — innixis quidem in considerationibus doctrinalibus et pastoralibus, quae supra sunt expositae — cum ceteris membris Conferentiae Episcopalis convenerit. Similiter semper vera sollicitudine pastorali condiciones proponantur ac serventur, quae tertiae formae usum idoneum reddant ad spirituales fructus pariendos, quorum causa est illa instituta. Neque extraordinarius tertiae formae celebrationis usus umquam inferat licet minorem aestimationem, nedum relictionem, solitarum formarum, neque licet censere optionem dari utrum tertia forma pro utralibet priorum adhibeatur. Non enim libertati Pastorum et fidelium permittitur e memoratis celebrationis formis eam eligere, quae magis opportuna habeatur. Pastores officio astringuntur usum confessionis integrae et singularis peccatorum faciliorem reddendi fidelibus, quae iis non est solum obligatio, verum etiam ius, quod violari et auferri non potest, praeterquam quod est animae necessitas. Fidelibus autem tertiae formae celebrationis usus officium imponit universas norm as observandi, quae eius exercitationem moderantur, non excepta lege, qua vetantur ne ad novam absolutionem generalem recurrant ante confessionem integram et singularem peccatorum, quae quam primum peragi debet. De hac norma deque obligatione eius servandae admonendi sunt fideles et instituendi a Sacerdote ante ipsam absolutionem.

Cum hac monitione de doctrina legeque Ecclesiae inculcare omnibus volumus sensum vivum propriorum officiorum, qui nos dirigere debet in sacris rebus tractandis, quas, sicut Sacramenta, non ut aliquid proprium possidemus, aut quas iure suo non relinqui licet in ambiguitate et confusione, sicut conscientias. Res sacrae — iterum dicimus — sunt et illa et hae: Sacramenta atque conscientiae, quae a nobis poscunt ut in veri tate iis serviamus.

34. Hoc loco necesse esse arbitramur mentionem etiam brevissimam facere casus cuiusdam pastoralis, de quo Synodus egit — quantum quidem id facere potuit —, etiam in aliqua Propositione sua illum exponendo. De certis loquimur quibusdam condicionibus, hodie quidem non infrequentibus, in quibus christiani versantur, in praxi religiosa sacramentali persevarare cupientes, qui tam en condicione sua personali praepediuntur, quae officiis, quibus se coram Deo et Ecclesia libere obstrinxerunt, adversatur. Hae sunt profecto condiciones, quae peculiarem in modum difficiles sunt ac paene inexplicabiles.

Non paucae pronuntiationes, tempore Synodi sententiam generalem Patrum declarantes, docuerunt duo principia simul exsistere mutuaque vi inter se afficere, gravis aequabiliter momenti, ad hos casus quod attinet. Primum principium est commiserationis et misericordiae, ex quo Ecclesia, Christi opus pergens, nolens mortem peccatoris sed ut convertatur et vivat (197), studensque calamum quassatum non conterere et linum fumigans non exstinguere (198), conatur semper, quantum facere potest, viam reditus exhibere ad Deum necnon reconciliationis cum eo. Alterum principium est veritatis et consonantiae, ex quo Ecclesia non consentit bonum appellare malum nec malum bonum. Secundum duo haec principia, inter se complentia, non potest facere Ecclesia quin filios suos hortetur ut, qui in acerbis illis condicionibus inveniantur, ad divinam misericordiam appropinquent per alias vias, non autem per viam Sacramentorum, praesertim Paenitentiae et Eucharistiae, donec praescriptas animae dispositiones consequantur.

De hoc argumento, quod etiam corda nostra ut pastorum discruciat, visum est nobis dilucida verba proferre debere in Adhortatione Apostolica, Familiaris Consortio quae nominatur, quod attinet ad divortio digressos novisque nuptiis iunctos (l99), vel ad christianos, qui, quoquo modo, more legi contrario vivunt.

Simul vero hortari nos omnino oportere sentimus, una cum Synodo ipsa, ut ecclesiales communi tates, imprimisque Episcopi, omne, quod possunt, auxilium praebeant Sacerdotibus illis qui, a gravibus in Ordinatione sua susceptis officiis recedentes, in condicionibus haud legitimis versantur. Nemo quidem fratrum illorum se ab Ecclesia derelinqui senti at licet.

Signa maternae bonitatis ab Ecclesia exhibita, auxilium pietatis actuum ab aetibus sacramentalibus diversorum, nisus sincerus necessitudinem habendi cum Domino, participatio Sacrificii eucharistici, crebra repetitio actuum fidei, spei, caritatis, doloris quam perfectissimorum, viam poterunt parare ad plenam reconciliationem, eo quidem tempore peragendam, quod sola Providentia novit, iis omnibus, qui in praesenti non illas obiectivas condiciones implent, quas Sacramentum Paenitentiae postulat.

35. Sub finem iam huius Documenti sentimus in nobis quasi imagine vocis referri et nos ipsi repetere vobis universis cupimus apostolicam cohortationem, quam primus Episcopus Romanus tempore magni discriminis, in exordio Ecclesiae, adhibuit « electis ad venis dispersionis ... secundum praescientiam Dei Patris » (200):  (estote) « omnes unanimes, compatientes, fraternitatis amatores, misericordes, humiles ». Apostolus admonuit: « (estote) omnes unanimes ... »; at continuo perrexit peccata recensere adversus concordiam ac pacem, quae sunt fugienda: « non reddentes malum pro malo vel maledictum pro maledicto, sed e contrario benediccentes, quia in hoc vocati estis, ut benedictionem hereditate accipiatis ». Sermonem vero finivit verbis confirmationis: « quis est qui vobis noceat, si boni aemulatores fueritis? » (201).

Hanc quidem Adhortationem, tempore historiae non minoris discriminis, coniungere audemus cum admonitione Principis Apostolorum, qui primus hanc Romanam Cathedram tenuit, uti Christi testis ac pastor Ecclesiae, qui que « praesedit caritati» coram mundo universo. Nos quoque iuncti Episcopis, apostolorum successoribus, atque sustenti collegiali tractatione, quam ex iis multi in Synodo congregati habebant de argumentis et quaestionibus ips ius reconciliationis, vobis cum partiri voluimus eodem animi affectu ac piscator Galilaeae id quod fidei fratribus nostris, tempore longinquis corde vero consociatis, edixit: « (estote) omnes unanimes ... , non reddentes malum pro malo ..., boni aemulatores » (202). Et addidit: « Melius est enim benefacientes, si velit voluntas Dei, pati quam malefacientes » (203).

Hoc omne mandatum verbis contexitur, quae ab ipso Iesu audiverat Petrus, necnon notionibus, quae eius « laeto nuntio » continebantur: hae sunt: novum am oris mutui praeceptum, flagrans desiderium et officium unitatis servandae, beatitudines misericordiae et patientiae in persecutione propter iustitiam, compensatio mali per bonum, venia offensionum, amor inimicorum. Talibus quidem dictis ac cogitatis summa primigenia transcendensque naturam ipsius ethicae doctri nae christianae, vel quo melius et altius dicamus, spiritualis doctrinae: Foederis Novi in Iesu Christo comprehenditur.

Patri,
qui dives est in misericordia,
Dei Filio,
qui factus est homo ut redemptor noster
et reconciliator,
et Spiritui Sancto,
unitatis pacisque fonti,
hanc nostram hortationem, ut patris ac pastoris,
ad paenitentiam et reconciliationem committimus.
Sanctissima adorandaque Trinitas faciat ut
in Ecclesia ac mundo semen parvum efflorescat,
quod nunc feraci terrae
tot cordium humanorum mandamus.

Ut inde non post diuturnum tempus
uberes fructus oriantur,
vos omnes rogamus ut animos nobiscum intendatis
ad Cor Iesu Christi,
quod est signum evidens
divinae misericordiae,
«propitiatio pro peccatis nostris» et
«pax et reconciliatio nostra» (204)
interiorem impulsionem accepturi
ad peccatum detestandum
et conversionem ad Deum
peragendam divinamque ibi benignitatem inventuri,
quae paenitudini humanae amanter respondet.

Vos etiam oramus ut nobiscum mentes dirigatis
ad Immaculatum Cor Mariae,
Iesu Matris,
in qua « effecta est reconciliatio Dei
cum hominum genere ... ,
impletum opus reconciliationis,
cum a Deo recepisset gratiae plenitudinem
ob redimens Christi sacrificium (205).
Re quidem vera,
Maria Dei facta est socia
ob maternitatem suam divinam
in opere ipso reconciliationis (206).

In manus huius Matris,
cuius vox « Fiat » exordium fuit illius « plenitudinis temporum »,
in qua a Christo perfecta est hominis reconciliatio cum Deo,
in eius Cor Immaculatum,
cui iterato totum commendavimus
hominum genus
peccato conturbatum
disruptumque tot contentionibus ac dimicationibus,
tradimus nunc peculiari ratione hanc intentionem:
ut, ipsa deprecante,
ipsum hominum genus conversionis viam,
quae una perducere eos poterit
ad plenam reconciliationem,
detegat atque percurrat.

Universis demum vobis, qui spiritu ecclesialis communionis, in oboedientia ac fide (207) monita, consilia, normas directorias, quae in hoc Documento continentur, accipietis, studentes ea in vitalem pastoralem operam deducere, adiutricem libentissime impertimus Apostolicam Benedictionem.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die II mensis Decembris, Dominica I Adventus, anno MCMLXXXIV, Pontificatus nostri septimo.

 

IOANNES PAULUS PP. II


(1) Mc 1, 15

(2) Cfr. IOANNES PAULUS PP. II, Allocutio, qua Pontifex III Coetum Episcoporum Americae Latinae aperuit, III, 1-7: AAS 71 (1979), 198-204.

(3) Prospectus mundi « perfracti» elucet ex operibus complurium scriptorum huius temporis, tam christianorum quam non christianorum, qui testes sunt ipsius condicionis hominum hac nostra in afflicta historiae aetate.

(4) Cfr. CONC. OEC. VAT. II, Const. past. Gaudium et spes, de Ecclesia in mundo huius temporis, 43-44; Decretum Presbyterorum Ordinis, de Presbyterorum ministerio et vita, 12; PAULUS PP. VI, Litt. Enc. Ecclesiam suam: AAS 56 (1964), 609-659.

(5) De divisionibus in Ecclesiae corpore scripsit verbis quidem ignitis, ineunte Ecclesiae ipsius primo aevo, Apostolus Paulus in praeclaro exordio Primae Epistulae ad Corinthios, 10-16. Ad eosdem porro christianos, nonnullis post annis, S. Clemens Romanus sermonem fecit ut scissuras intra eam communitatem reprobaret: cfr. Epistula ad Corinthios, III-VI; LVII: Patres Apostolici, ed. FUNK, I, 103-109; 171-173. Ex antiquis Patribus novimus tunicam Christi inconsutilem, a militibus non laceratam, factam esse Ecclesiae unitatis imaginem: cfr. S. CYPRIANUS, De Ecclesiae catholicae unitate, 7: CCL 3/1, 254 s.; S. AUGUSTINUS, In Iohannis Evangelium tractatus, 118, 4: CCL 36, 656 s.; S. BEDA VENERABILIS, In Marci Evangelium expositio, IV, 15: CCL 120, 630; In Lucae Evangelium expositio, VI, 23: CCL 120, 403; In S. Ioannis Evangelium expositio, 19: PL 92, 911 s.

(6) Encyclicae Litterae Pacem in terris, spirituale videlicet testamentum Pontificis Maximi Ioannis XXIII (cfr. AAS 55 [1963], 257-304), saepius aestimantur « documentum sociale » necnon etiam « politicus nuntius »; ac revera ita sese res habent, si voces illae omni suae significationis plenitudine accipiuntur. Pontificis enim oratio — sicut nunc quidem apparet viginti annis postquam foras sunt litterae datae —, potius quam meditata quaedam ratio conciliandi populorum nationumque convictus, videtur vehemens incitatio ad tuenda bona altissima, sine quibus pax in terris somnium fit. Eorum autem bonorum unum est ipsa reconciliatio inter homines, de quo argumento toties locutus est Ioannes XXIII. Ad Paulum VI quod attinet, satis recordari erit eum, Ecclesiam totam universumque orbem invitantem ut Annum Sacrum MCMLXXV celebrarent, statuisse ut « renovatio et reconciliatio » praecipua notio ac nota esset illius Iubilaei, quod oblivione numquam oblitterabitur. Nec oblivisci fas est institutionum catecheticarum, quas eodem de argumento praecipuo peregit, cum Iubilaeum ipsum illustraret.

(7) « Ceterum constet oportet hoc tempus, singulare habens momentum, quo vol vente unusquisque Christianus impellitur ut vocationem suam impensius impleat, ex qua Patri reconcilletur in Filio, propositum omnimode assequi solum, si novum inde officium nascatur, quo singuli et universi reconciliationi serviant non modo inter cunctos Christi discipulos verum etiam inter homines » — ita scrlpsimus in Litteris Apostolicis sub plumbo datis, qui bus Universale Iubilaeum peractae humani generis redemptionis indiximus —: Litt. Apost. sub plumbo datae Aperite portas Redemptori, 3: AAS 75 (1983), 93.

(8) S Synodi argumentum hoc erat, accuratius nempe expressum: Reconciliatio et paenitentia in Ecclesiae munere.

(9) Cfr. Mt 4, 17; Mc 1, 15.

(10) Cfr. Lc 3, 8.

(11) Cfr. Mt 16, 24-26; Mc 8, 34-36; Lc 9, 23-25.

(12) Cfr. Eph 4, 23 s.

(13) Cfr. 1 Cor 3, 1-20.

(14) Cfr. Col 3, 1 s.

(15) « Obsecramus pro Christo, reconciliamini Deo»: 2 Cor 5, 20.

(16) « Et gloriamur in Deo per Dominum nostrum Iesum Christum, per quem nunc reconciliationem accepimus »: Rom 5, 11; cfr. Col 1, 20.

(17) Concilium Vaticanum II, ad hoc quod attinet, notavit: « Revera inaequilibria quibus laborat mundus hodiernus cum inaequilibrio illo fundamentaliori connectuntur, quod in hominis corde radicatur. In ipso enim homine plura elementa sibi invicem oppugnant. Dum enim ex una parte, utpote creatura, multipliciter sese limitatum experitur, ex altera vero in desideriis suis illimitatum et ad superiorem vitam vocatum se sentit. Multis sollicitationibus attractus, iugiter inter eas seligere et quibusdam renuntiare cogitur. Immo, infirmus ac peccator, non raro illud quod non vult facit et illud quod facere vellet non facit (cfr. Rom 7, 14 ss.). Unde in seipso divisionem patitur, ex qua etiam tot ac tantae discordiae in societate oriuntur»: Const. past. Gaudium et spes, de Ecclesia in mundo huius temporis, 10.

(18) Cfr. Col 1, 19 s.

(19) Cfr. IOANNES PAULUS PP. II, Litt. Enc. Dives in misericordia, 5-6: AAS 72 (1980), 1193-1199.

(20) Cfr. Lc 15, 11-32.

(21) Liber Ionae in Vetere Testamento singulariter anticipat et deseribit hanc parabolae partem. Peccatum Ionae est « aflligi afllictione magna et irasci », quia Deus est « clemens et miserieors, longanimis, multae miserationis et ignoscens super malitia »; est « dolere super hederam ... quae sub una nocte nata est et sub una nocte periit », et non intellegere cur Dominus « pare at Ninive »: cfr. Ion 4.

(22) Rom 5, 10 s.; cfr. Col 1, 20-22.

(23) 2 Cor 5, 18. 20.

(24) Io 11, 52.

(25) Cfr. Col 1, 20.

(26) Cfr. Eccli 44, 17.

(27) Cfr. Eph 2, 14.

(28) Prex eucharistica III.

(29) Cfr. Mt 5, 23 s.

(30) Mt 27, 46; Mc 15,34; Ps 22 [21], 2.

(31) Cfr. Eph 2, 14-16.

(32) S. LEO MAGNUS, Tractatus 63 (De passione Domini 12), 6: CCL 138/A, 386.

(33) 2 Cor 5, 18 s.

(34) Const. dogm. Lumen gentium, de Ecclesia, 1.

(35) « Ecclesia suapte natura est semper reconcilians, quia aliis donum tribuit, quod ipsa accepit, donum videlicet, ex quo est veniam adepta unumque quiddam affecta cum Deo »: IOANNES PAULUS II, Allocutio Liverpulae habita (30 Mail 1982), 3: Insegnamenti V, 2 (1982), 1992.

(36) Cfr. Act 15, 2-33.

(37) Cfr. Adh. Ap. Evangelii nuntiandi, 13: AAS 68 (1976), 12 s.

(38) Cfr. IOANNES PAULUS II, Adh. Ap. Catechesi tradendae, 24: AAS 71 (1979), 1297.

(39) Cfr. PAULUS PP. VI, Litt. Enc. Ecclesiam suam: AAS 56 (1964), 609-659.

(40) 2 Cor 5, 20.

(41) Cfr. 1 Io 4, 8.

(42) Cfr. Sap 11, 23-26; Gn 1, 27; Ps 8, 4-8.

(43) Cfr. Sap 2, 24 .

(44) Cfr. Gn 3, 12 s.; 4, 1-16.

(45) Eph 2, 4.

(46) Cfr. Eph 1, 10.

(47) Cfr. Io 13, 34.

(48) Cfr. CONC. OEC. VAT. II, Const. past. Gaudium et spes, de Ecclesia in mundo huius temporis, 38.

(49) Cfr. Mc 1, 15.

(50) 2 Cor 5, 20.

(51) Eph 2, 14-16.

(52) Cfr. S. AUGUSTINUS, De Civitate Dei, XXII, 17: CCL 48, 835 s.; S. THOMAS AQUINAS, Summa Theologiae, pars III, q. 64, a. 2 ad tertium.

(53) Cfr. PAULUS PP. VI, Allocutio, qua Pontifex tertiam Sessionem clausit Concilii Oecumenici Vaticani II (21 Novembris 1964): AAS 56 (1964), 1015-1018.

(54) CONC. OEC. VAT. II, Const. dogm. Lumen gentium, de Ecclesia, 39.

(55) Cfr. CONC. OEC. VAT. II, Decretum Unitatis redintegratio, de oecumenismo, 4.

(56) 1 Io I, 8 s.

(57) 1 Io 3,20; cfr. Sermo, a nobis habitus in Admissione Generali die 14 Martii 1984,

in quo de hoc loco paucis exposuimus: 1nsegnamenti VII, 1 (1984), 683.

(58) Cfr. 2 Sam 11-12.

(59) Ps 51 [50], 5 s.

(60) Lc 15, 18. 21.

(61)  S. CATHARINA SENENSIS, Lettere, Firenze 1970, I, pp. 3 S.; Il Dialogo delia Divina Provvidenza, Roma 1980, passim.

(62) Cfr. Rom 3, 23-26.

(63) Cfr. Eph 1, 18.

(64) Cfr. Gn 11, 1-9.

(65) Cfr. Ps 127 [126], 1.

(66) Cfr. 2 Thess 2, 7.

(67) Cfr. Rom 7, 7-25; Eph 2, 2; 6, 12.

(68) Significantia sunt verba quae in versione Graeca LXX Interpretum et in Novo Testamento, ad peccatum quod attinet, adhibentur. Vox usitatissima est hamaritia, cui vocabula iunguntur eiusdem originis. Haec significat aliquem plus minusve graviter delinquere aut contra normam vel legem aut contra personam quandam, immo verum etiam contra aliquod numen. Appellatur autem peccatum etiam adikia, cuius notio hic complectitur usum iniustitiae. Invenitur quoque parabasis, id est transgressio, et asèbeia, impietas aliaeque notiones. Quae simul imaginem praebent peccati.

(69) Gn 3, 5: « ... eritis sicut Deus scientes bonum et malum »; cfr. etiam v. 22.

(70) Cfr. Gn 3, 12.

(71) Cfr. Gn 4, 2-16.

(72) Locutio est ELISABETHAE LESEUR, scriptricis Gallicae: Journal et pensées de chaque jour, Paris 1918, p. 31.

(73) Cfr. Mt 22, 39; Mc 12, 31; Lc 10, 27 s.

(74) Cfr. S. CONGREGA'I'IO PRO DOCTRINA FIDEI, Instructio Libertatis nuntius, de quibusdam rationibus « Theologiae Liberationis » (6 Augusti 1984), IV, 14-15: AAS 76 (1984), 885 s.

(75) Cfr. Num 15, 30.

(76) Cfr. Lv 18, 26-30.

(77) Cfr. Lv 19, 4.

(78) Cfr. Lv 20, 1-7.

(79) Cfr. Ex 21, 17.

(80) Cfr. Lv 4, 2 ss.; 5, 1 ss.; Nm 15, 22-29.

(81) Cfr. Mt 5, 28; 6, 23; 12, 31 s.; 15, 19; Mc 3, 28-30; Rom 1, 29-31; 13, 13; Iac 4.

(82) Cfr. Mt 5, 17; 15, 1-10; Mc 10, 19; Lc 18, 20.

(83) Cfr. 1 Io 5, 16 s.

(84) Cfr. Io 17, 3.

(85) Cfr. 1 Io 2, 22.

(86) Cfr. 1 Io 5, 21.

(87) Cfr. 1 Io 5, 16-21.

(88) Mt 12, 31 s.

(89) Cfr. S. THOMAS AQUINAS, Summa Theologiae, IIa-IIae, q. 14, aa. 1-3.

(90) Cfr. 1 Io 3, 20.

(91) S. THOMAS AQUINAS, Summa Theologiae, IIa-IIae, q. 14, a. 3, ad primum.

(92) Cfr. Philp 2, 12.

(93) S. AUGUSTINUS, De Spiritu et littera, XXVIII: CSEL 60, 202 s.; Enarrat. in vs. 39, 22: CCL 38, 441; Enchiridion ad Laurentium de fide et spe et caritate, XIX, 71: CCL 46, 88; In Iohannis Evangelium tractatus, 12, 3, 14: CCL 36, 129.

(94) S. THOMAS AQUINAS, Summa Theologiae, IIa-IIae, q. 72, a. 5.

(95) Cfr. CONC. OEC. TRIDENTINUM, Sessio VI, De iustificatione, cap. II et cann. 23, 25, 27: Conciliorum Oecumenicorum Decreta, Bologna 1973, pp. 671, 680 s. (DS 1573. 1575. 1577).

(96) Cfr. CONC. OEC. TRIDENTINUM, Sessio VI, De iustificatione, cap. XV: Conciliorum Oecumenicorum Decreta, ed. mem., 677 (DS 1544).

(97) IOANNES PAULUS PP. II, ad orationem Angelus diei 14 Martii 1982: Insegnamenti, V, 1 (1982), 861.

(98) Const. past. Gaudium et spes, de Ecclesia in mundo huius temporis, 16.

(99) IOANNES PAULUS PP. II, ad orationem Angelus diei 14 Martii 1982: 1nsegnamenti, V, 1 (1982), 860.

(100) PIUS PP. XII, Radiophonicus nuntius ad Catecheticum Conventum Bostoniae habitum (26 Octobris 1946) ex omnibus Civitatibus Foederatis Americae Septentrionalis: Discorsi e Radiomessaggi, VIII (1946), 288.

(101) Cfr. IOANNES PAULUS PP. II, Litt. Enc. Redemptor hominis, 15: AAS 71 (1979), 286-289.

(102) Cfr. CONC. OEC. VAT. II, Const. past. Gaudium et spes, de Eeclesia in mundo huius temporis, 3; cfr. 1 Io 3, 9.

(103) IOANNES PAULUS PP. II, Allocutio habita ad Episcopos Regionis Orientalis Galliae (1 Aprilis 1982), 2: Insegnamenti, V, 1 (1982), 1081.

(104) 1 Tim 3, 15 s.

(105) Hic igitur locus quandam secum infert lectionis difficultatem, quoniam relativum pronomen, quod locum ipsum inducit, non con venit cum nomine neutri generis, quod est « mysterion ». Quidam seriores codices locum aptaverunt ut grammatica ratione retractaretur. Paulus autem tantummodo iuxta verba sua textum venerandum posuit, quo eius iudicio res prorsus illustrabantur.

(106) Pristina communitas christiana fidem in Iesum Christuum crucifixum et glorificatuum profitetur, quem angeli adorant quique est Dominus. At pars huius nuntii, qui animum commovet, est hoc « manifestatum in carne »: quod aeternus Dei Filius homo est factus, hoc « magnum mysterium » est.

(107) 1 Io 5,18 s.

(108) 1 Io 3, 9.

(109) 1 Tim 3, 15.

(110) 1 Io I, 8.

(111) 1 Io 5, 19.

(112) Cfr. Ps 51 [50], 7.

(113) Cfr. Eph 2, 4.

(114) Cfr. IOANNES PAULUS PP. II, Litt. Enc. Dives in misericordia, 8, 15: AAS 72 (1980), 1203-1207; 1231.

(115) 2 Sam 12, 13.

(116) Ps 51 [50], 5.

(117) Ps 51 [50], 9.

(118) 2 Sam 12, 13.

(119) Cfr. 2 Cor 5, 18.

(120) Cfr. 2 Cor 5, 19.

(121) Const. past. Gaudium et spes, de Ecclesia in mundo huius temporis, 92.

(122) Decretum Christum Dominus, de pastorali Episcoporum munere in Ecclesia, 13; cfr. Declaratio Gravissimum educationis, de educatione christiana, 8; Decretum Ad Gentes, de activitate missionali Ecclesiae, 11-12.

(123) Cfr. PAULUS PP. VI, Litt. Enc. Ecclesiam suam, III: AAS 56 (1964), 639-659.

(124) Cfr. CONC. OEC. VAT. II, Const. dogm. Lumen gentium, de Eeclesia, 1. 9. 13.

(125) PAULUS PP. VI, Adhort. Apost. Paterna cum benevolentia: AAS 67 (1975), 5-23.

(126) Cfr. CONC. OEC. VAT. II, Decretum Unitatis redintegratio, de oecumenismo, 7-8. 

(127) Ibidem, 4.

(128) S. AUGUSTINUS, Sermo 96, VII, 8: PL 38,588.

(129) Cfr. IOANNES PAULUS PP. II, Allocutio habita ad Exc.mos Viros nationum Legatos apud Apostolicam Sedem (15 Ianuarii 1983), 4. 6. 11: AAS 75 (1983), 376. 378 s. 381.

(130) IOANNES PAULUS PP. II, Homilia habita inter Missarum sollemnia ob XVI diem ad pacem fovendam in toto orbe terrarum (1 Ianuarii 1983), 6: lnsegnamenti, VI, 1 (1983), 7.

(131) PAULUS PP. VI, Adhort. Apost. Evangelii nuntiandi, 70: AAS 68 (1976), 59 s.

(132) 1 Tim 3, 15.

(133) Cfr. Mt 5, 23 s.

(134) Cfr. Mt 5, 38-40.

(135) Cfr. Mt 6, 12.

(136) Cfr. Mt 5, 43 ss.

(137) Cfr. Mt 18, 21 s.

(138) Cfr. Mc 1, 4. 14; Mt 3, 2; 4, 17; Lc 3, 8.

(139) Cfr. Lc 15, 17.

(140) Lc 17, 3 s.

(141) Cfr. Mt 3, 2; Mc 1, 2-6; Lc 3,1-6.

(142) Cfr. Const. past. Gaudium et spes, de Ecclesia in mundo huius temporis, 8. 16. 19. 26. 41. 48.

(143) Cfr. Declaratio Dignitatis humanae, de libertate religiosa, 2. 3. 4.

(144) Cfr. praeter multos alios, sermones habitos in Admissionibus Generalibus die 28 Martii 1973: Insegnamenti, XI (1973), 294 ss.; 8 Augusti 1973: Ibidem, 772 ss.; 7 Novembris 1973: Ibidem, 1054 ss.; 13 Martii 1974: Insegnamenti, XII (1974), 230 ss,; 8 Maii 1974: Ibidem, 402 ss.; 12 Februarii 1975: Insegnamenti, XIII (1975), 154 ss.; 9 Aprilis 1975: Ibidem, 290 ss.; 13 Iulii 1977: Insegnamenti, XV, 710 ss,

(145) Cfr. IOANNES PAULUS PP. II, ad orationem Angelus diei 14 Martii 1982: Insegnamenti, V, 1 (1982), 860 s.

(146) Cfr. IOANNES PAULUS PP. II, Sermo habitus in Admissione Generali diei 17 Augusti 1983, 1-3: Insegnamenti, VI, 2 (1983), 256 s.

(147) Heb 4, 13.

(148) Cfr. Mt 4,1-11; Mc 1, 12s.; Lc 4,1-13.

(149) Cfr. 1 Cor 10, 13.

(150) Cfr. Mt 6, 13; Lc 11, 4.

(151) 1 Pe 3, 21.

(152) Cfr. Rm 6, 3 s.; Col 2, 12.

(153) Cfr. Mt 3, 11; Lc 3, 16; 10 1, 33; Act 1, 5; 11, 16.

(154) Cfr. Mt 3, 15.

(155) S. AUGUSTINUS, In Iohannis Evangelium tractatus, 26, 13: CCL 36, 266.

(156) S. CONGREGATIO RITUUM, Instructio Eucharisticum mysterium, de cultu mysterii Eucharistici (25 Maii 1967), 35: AAS 59 (1967), 560 s.

(157) Ps 78 (77) 38 s.

(158) Cfr. Io 1, 29; Is 53, 7. 12.

(159) Cfr. Io 5, 27.

(160) Cfr. Mt 9, 2-7; Lc 5, 18-25; 7, 47-49; Mc 2, 3-12.

(161) Cfr. Io 3, 17.

(162) Io 20, 22; Mt 18, 18; cfr. etiam quod attinet ad Petrum, Mt 16, 19. B. Isaac de Stella illustrat in quodam suo sermone plenam communionem Ohristi cum Ecclesia in peccatorum remissione: « Nihil ergo potest Ecclesia sine Christo dimittere: nihil vult Christus sine Ecclesia dimittere. Nihil potest Ecclesia, nisi poenitenti, id est quem Christus tetigit, dimittere; nihil vult Ohristus Ecclesiam contemnenti dimissum servare»: Sermo XI (In dominica III post Epiphaniam, 1): PL 194, 1729.

(163) Cfr. Mt 12, 49 s.; Mc 3, 33s.; Lc 8, 20s.; Rom 8,29; «... primogenitus in multis fratribus ».

(164) Cfr. Heb 2, 17; 4, 15.

(165) Cfr. Mt 18, 12 s.; Lc 15, 4-6.

(166) Cfr. Lc 5, 31 s.

(167) Cfr. Mt 22, 16.

(168) Cfr. Act 10, 42.

(169) Cfr. Io 8, 16.

(170) Cfr. Allocutio habita ad paenitentiarios Basilicarum Patriarchalium et ad Sacerdotes confessarios exeunte Anno Iubilaeo Redemptionis (9 Iulii 1984): diarium L'Osservatore Romano, 9-10 Iulii 1984.

(171) Io 8, 11.

(172) Cfr. Tit 3, 4.

(173) Cfr. CONC. OEC. TRIDENTINUM, Sessio XIV De sacramento Poenitentiae, cap. I et can. I: Conciliorum Oecumenicontm Decreta, ed. mem., 703 S., 711 (DS 1668-1670. 1701).

(174) Const. dogm. Lumen gentium de Ecclesia, 11.

(175) CONC. OEC. TRIDENTINUM, Sessio XIV De saoramento Poenitentiae, cap. I et can. I: Conciliorum Oeoumenicorum Decreta, ed. mem., 703 s., 711 (DS 1668-1670. 1701).

(176) Cfr. Const. Sacrosanotum Concilium, de Sacra Liturgia, 72.

(177) Cfr. Rituale Romanum ex Decreto Saorosancti Concilii Oeoumenici Vaticani II instauratum, auotoritate Pauli VI promulgatum. Ordo Paenitentiae, 'l'ypis Polyglottis Vaticanis, 1974. 

(178) Concilium Tridentinum adhibet locutionem mitigantem: « ad instar actus iudicialis » (Sessio XIV De sacramento Poenitentiae, cap. VI: Conciliorum Oecumenicorum Decreta, ed. mem., 707 [DB 1685] ut distinctionem efferat a tribunalibus reliquis hominum. Novus Paenitentiae Ritus leviter significat etiam hoc officium, n. 6 b et 10 a.

(179) Cfr. Lc 5, 31 S.: « Non egent, qui sani sunt, medico sed, qui male habent » cum conclusione: « ... veni vocare [ ... ] peccatores in paenitentiamll; Lc 9,2: «et misit illos praedicare regnum Dei et san are infirmos ». Christi medici figura novas induit insignesque significationes, si confertur cum illo « Servo Jahve », de quo vaticinabatur Liber Isaiae: « Vere languores nostros ipse tulit / et dolores nostros ipse portavit II et « livore eius sanati sumus II (Is 53, 4 s.).

(180) Cfr. S. AUGUSTINUS, Sermo 82, 8: PL 38, 511.

(181) Cfr. S. AUGUSTINUS, Sermo 352, 3, 8-9: PL 39, 1558 s.

(182) Cfr. Ordo Paenitentiae, 6 c.

(183) Iam ethnici ipsi — velut Sophocles (Antigone, vv. 450-460) et Aristoteles (Rhetor., Lib. I, c. 15, 1375 a-b) — confitentur adesse morales norm as « divinas », exsistentes videlicet « ab omni tempore », penitus inscriptas in hominis animo.

(184) Quod attinet ad hoc munus conscientiae, cfr. quae diximus in Admissione Generali die 14 Martii 1984: Insegnamenti, VII, 1 (1984), 683.

(185) Cfr. CONC. OEC. TRIDENTINUM, Sessio XIV De sacramento Poenitentiae, cap. IV De contritione: Conciliorum Oecumenicorum Decreta, ed. mem., 705 (DS 1676-1677). Uti constat, satis est attritio, id est imperfecta paenitendi affectio, magis timori tribuenda quam amori, ut quis ad Sacramentum Paenitentiae accedat: verumtamen intra Sacramentum ipsum, impellente scilicet gratia, quam accipit, paenitens « ex attrito fit contritus », ita ut Paenitentia reapse in eo operetur, qui ad conversionem in amore est bene paratus: cfr. CONC. OEC. TRIDENTINUM, ibidem, ed. mem., 705 (DS 1678).

(186) Ordo Paenitentiae, 6 a.

(187) Cfr. Ps 51 [50], 14.

(188) Hisce de rationibus, omnibus quidem principalibus, Paenitentiae locuti sumus in Admissionibus Generalibus die 19 Maii 1982: Insegnamenti, V, 2 (1982), 1758 ss.; 28 Februarii 1979: Insegnamenti, II (1979), 475-478; 21 Martii 1984: Insegnamenti, VII, 1 (1984), 720-722. Normae praeterea revocantur Codicis Iuris Canonici, ad locum spectantes, ubi Sacramentum administratur, et ad sedes confessionales (can. 964, 2-3).

(189) Hoc argumentum breviter tractavimus in Admissione Generali habita die 7 MartH 1984: Insegnamenti, VII, 1 (1984), 631-633.

(190) Cfr. Gn 4, 7. 15.

(191) Cfr. 2 Sam 12.

(192) Cfr. Lc 15. 17-21.

(193) Cfr. CONC. OEC. VAT. II, Decretum Presbyterorum Ordinis, de Presbyterorum ministerio et vita, 18. 32.

(194) Ordo Paenitentiae, 7 b.

(195) Ordo Paenitentiae, 17.

(196) Cann. 961-963.

(197) Cfr. Ez 18, 23.

(198) Cfr. Is 42, 3; Mt 12, 20.

(199) Cfr. Adhort. Ap. Familiaris Consortio, 84: AAS 74 (1982), 184-186.

(200) Cfr. 1 Pe I, 1 s.; 3, S.

(201) 1 Pe 3, 9. 13.

(202) 1 Pe 3, 8. 9. 13.

(203) 1 Pe 3, 17.

(204) Litaniae de Sacratissimo Corde Iesu; cfr. 1 Io 2,2; Eph. 2, 14; Rom 3,25; 5, 11.

(205) IOANNES PAULUS PP. II, Sermo habitus in Admissione Generali die 7 Decembris 1983, n. 2: 1nsegnamenti, VI, 2 (1983), 1264.

(206) Cfr. IOANNES PAULUS PP. II, Sermo habitus in Admissione Generali die 4 Ianuarii 1984: Insegnamenti, VII, 1 (1984), 16-18.

(207) Cfr. Rom 1, 3; 16, 26.

 

© Copyright 1984 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana