Index   Back Top Print

[ AR  - BE  - DE  - EN  - ES  - FR  - IT  - LA  - PL  - PT ]

FRANCISCUS
SUMMUS PONTIFEX

LITTERAE ENCYCLICAE

DILEXIT NOS

DE HUMANO ET DIVINO AMORE IESU CHRISTI CORDIS

 

1. «Dilexit nos», autumat sanctus Paulus, ad Christum se referens (Rm 8, 37), ut nobis ostendat quomodo ab hac caritate nihil umquam possit «nos separare» (8,39). Paulus id certo affirmabat, eo quod ipse Christus suis praestiterat discipulis: «Ego dilexi vos» (Io 15,9.12). Qui etiam dixit: «Vos autem dixi amicos» (15,15). Eius cor patens nos antecedit et ullis sine condicionibus nos exspectat, nihil praevium requirens, ut nos diligat nobisque suam praebeat amicitiam: Ipse primus dilexit nos (cfr 1 Io 4,10). Per Iesum «nos, qui credidimus, novimus caritatem, quam habet Deus in nobis» (4,16).

I.

MOMENTUM CORDIS

2. Ad dilectionem Iesu exprimendam saepe cordis symbolum adhibetur. Nonnulli quemnam id hactenus validum teneat sensum quaerunt. Enimvero cum temptamur leviter agere, celeriter vivere causam denique nescientes, rerum consummendarum percupidi atque famuli cuiusdam implicantis mercaturae cuius non interest quae nostra exsistentia sit, nobis necesse est magnum cordis pondus recuperare. [1]

Quid intellegimus cum «cor» dicimus?

3. In graecis profanis litteris vox kardía designat quod interius inest humano generi, animalibus ac plantis. Ad Homeri mentem non tantum medium corpus, verum etiam animam et spiritualem hominis nucleum illa significat. In Iliade, cogitatio et affectus ad cor pertinent, quippe cum inter se proximi sint. [2] Ibi cor videtur quasi medium quiddam desiderii locusque ubi magnae gravitatis hominis consilia informantur. [3] Apud Platonem, cor quodammodo “syntheticum” gerit munus rationabilium et uniuscuiusque inclinationum, ut sive mandatum facultatum superiorum sive animi motus per venas communicentur, quae in cor confluunt. [4] Iam inde ab antiquo resciimus pluris esse aestimandum hominem haud veluti diversarum facultatum summam, sed tamquam quiddam ex anima corporeque constitutum, congreganti medio exstante loco, qui omnibus, quae persona experitur, sensus directionisque tribuit prospectum.

4. Asseverant Biblia: «Vivus est enim Dei sermo et efficax [...] et discretor cogitationum et intentionum cordis» (Heb 4,12). Hoc modo nobis loquuntur de nucleo, de corde scilicet, quod quamlibet speciem praecedit, leves quoque cogitationes, quae nos confundunt. Discipuli Emmaus, arcanum facientes iter cum Christo resuscitato, tempus experiebantur angoris, confusionis, desperationis, frustrationis. Tamen, praeter quamvisque omnia, aliquid imo in animo usu veniebat: «Nonne cor nostrum ardens erat in nobis, dum loqueretur nobis in via?» (Lc 24,32).

5. Cor pariter sinceritatis est locus, ubi fallaciae dissimulationique non datur potestas. Vera quippe solet consilia indicare, id nempe quod cogitatur, quod creditur atque germanam voluntatem, “secreta” quae nemini dicuntur, apertam denique propriam nudam veritatem. De eo agitur quod non est species neque mendacium sed authenticum quidem, reale, plane personale. Eapropter e Samson, qui minime ei detegebat, in quo esset eius fortitudo, Dalila quaerebat: «Quomodo dicis quod ames me, cum animus tuus non sit mecum?» (Idc 16,15). Cum modo ei patefecit arcanum suum, vidit «illa quod confessus ei esset omnem animum suum» (16,18).

6. Haec cuiusvis personae veritas saepe sub magno “frondium” latitat pondere, quod eam tegit et efficit, ut difficulter ad se ipsum certe cognoscendum perveniatur atque magis magisque alios: «Dolosum est cor super omnia et insanabile; quis cognoscet illud?» (Ier 17,9). Sic intellegimus cur liber Proverbiorum e nobis quaerat: «Omni custodia serva cor tuum, quia ex ipso vita procedit. Remove a te os pravum» (4,23-24). Mera species, dissimulatio dolusque cor laedunt et corrumpunt. Praeter multos conatus demonstrandi vel exprimendi quod non sumus, omnia in corde decernuntur: ibi res nullius momenti est quod extra monstratur vel quod celatur, ibi nosmet ipsi sumus. Quod est fundamentum cuiusvis pro vita nostra solidi consilii, eo quod nihil validi sine corde aedificari potest. Species et mendacia inania tantum offerunt.

7. Ut translaticio verbo dicamus, recordemur quandam rem, quae alio tempore iam rettulimus: «Saturnalibus, adhuc parvuli, avia nobis crustula parabat, quae ex admodum tenui pasta apparabat. Deinde ita oleo ea frigebat, ut eadem crescerent, crescerent et, incipientibus nobis eam manducare, vacua erant. Illa crustula vulgo appellabantur “mendacia”. Ipsa avia nobis rationem detegebat: “Crustula illa sicut mendacia sunt, eo quod magna videntur, sed intus nihil habent, nihil veri, nihil substantiae”». [5]

8. Pro levibus satisfactionibus quaerendis parteque coram aliis agenda, melius est, ut potiores percontationes exstent: quis vere sum? quidquaero? quid prae se ferunt vita mea, consilia vel acta mea? cur quorsumque hoc in mundo sum? quomodo aestimabo exsistentiam meam cum ad finem pervenerit? quid sibi velunt omnia, quae experior? quis esse coram aliis volo? quis coram Deo sum? Has interrogationes in corde meo agito.

Ad cor redire

9. Hoc in liquido mundo necesse est de corde iterum loqui; illuc intendere oportet, quo unusquisque cuiusque generis et condicionis omnia sua congerit; ubi nempe homines fontem reperiunt et radicem omnium suarum aliarum virium, persuasionum, affectuum, consiliorum. Sed ex societate agimus immoderatorum consumentium in dies viventium, qui modis ducuntur ac rumoribus technologiae, absque nimia patientia quoad progressus, quos animus postulat. Hodierna in societate, homo «periculum adit praecipuam partem amittendi, praecipuam quidem sui ipsius partem». [6] «Nam nostrae aetatis homines saepe tunduntur, dividuntur, fere carent animi principio, quod unitatem efficit et congruentiam eius in re et actione. Morum exempla pro dolor perquam lata eius amplificant mensuram rationalem technologicam vel, e contrario, illam ex instinctu». [7] Abest cor.

10. Res quidem liquidae societatis adhuc perstat, vilitas tamen praecipuae interioris hominis partis – cordis scilicet – e longinquo procedunt: eam iam invenimus in rationalismo Graecorum et ante christianam religionem, in idealismo post Christum natum atque in materialismo eius diversis in modis. Exiguus in anthropologia locus concessus est cordi, unde sequitur, ut notio extranea sit in magna cogitatione philosophica. Aliae praelatae sunt res, ratio scilicet, voluntas vel libertas. Ipsius enim significatio incerta neque proprius ei datus est locus in hominum vita. Fortasse quia haud facile fuit id disponere inter “apertas et claras” cogitationes vel quia difficilis exstat cognitio sui ipsius: res interior longinquior quoque nostrae cognitioni videretur. Nam, occursus cum alio fortasse non confirmatur veluti itinerarium in se ipsos cognoscendos, cum cogitatio denuo exeat in malum individualismum. Nonnulli satis confisi sunt in intellectus et voluntatis ambitu, qui magis inspici potest, ut eorum cogitationis rationes aedificarentur. Cum vero cordi non reperirent locum, a facultatibus et hominum animi motis distinctum, seorsum diversis habitis, neque notio medii personae quidem augeri potest, e qua sola res idonea, quae omnia coniungat, denique est amor.

11. Si cor minuitur, vis quoque ex corde loquendi detrahitur, cum corde agendi, maturescendi ac medendi. Cum cordis proprietas haud aestimatur, responsis orbamur, quae solus intellectus praebere minime potest, occursu cum aliis orbamur, poesi orbamur. Et historiam amittimus atque nostras item historias, cum verae uniuscuiusque vices ex corde sumpto initio aedificantur. In extrema vita hoc tantum valebit.

12. Oportet adfirmare nos cor habere, cor quidem nostrum pariter una cum aliis cordibus vivit, quae adiuvant, ut illud “tu” fiat. Quod cum late amplificare nequeamus, commenticiae cuiusdam fabulae persona utemur, scilicet Stavrogin illo Dostoevskij scriptoris. [8] Romanus Guardini eum ut malum ipsum ostendit, utpote cum eius sit proprium cor haud habere: «Stavrogin cor non habet; ideo animus eius gelidus et inanis corpusque eius ignaviae et “ferae” libidinis veneno inficitur. Quapropter ille neminem intime convenire potest nec quisquam eum penitus convenit. Quoniam cor tantum consuetudinem facit, sinceram inter duo amicitiam. Cor tantum recipere et patriam tribuere valet. Intima consuetudo est actus, et ad cor attinet. At longe abest Stavrogin. […] Infinite a se ipso quoque abest, quia intimus sibi potest homo esse per cor tantum, non per spiritum. Intimum esse sibi per spiritum non est hominis potestatis. Ideo, si cor non vivit, homo advena sui manet». [9]

13. Necesse habemus, ut cunctae actiones sub cordis “publico imperio” ponantur, aggressiones ac vexatrices cupiditates ad bonum maius componantur, quod cor iis praebet, atque ad vim, quam contra mala habet; intellectus quoque ac voluntas ei deserviant, veritates sentientes et gustantes potius quam iisdem dominari volentes, sicut saepe scientiae quaedam agunt; optet voluntas bonum maius, quod cor novit, atque imaginativa quoque facultas et animi sensus corde micanti temperari patiantur.

14. Ad extremum dixerimus utique me cor meum esse, quoniam me discernit, ad meam spiritualem unitatem me conformat et in communionem cum aliis admittit. Algorithmus, qui in digitali provincia operatur, ostendit quemadmodum nostrae cogitationes itemque consilia nostrae voluntatis magis “exemplar” exstent quam putaremus. Facile quippe provideri possunt atque fingi. Non sic cor.

15. Agitur de verbo magni ponderis philosophiae ac theologiae, quae synthesim universorum adipisci persequuntur. Etenim verbum “cor” minime in universum explicatur biologia, psychologia, anthropologia vel quavis scientia. Ad primigena pertinet verba «quae rem significant, quae ad totum hominem spectat uti personam ex corpore et spiritu compositam». [10] Ita biologus non magis re de corde loquitur, quia tantum ex parte id conspicit, quod ex toto non minus est reale, quin immo magis. Ne sermo quidem infinitus haberet eundem certum sensum et eadem opera omnia comprehendentem. Si “cor” nos ad medium intimum nostri ducit, sinit etiam nos nosmet ipsos ex toto agnoscere, non solum per singularem partem.

16. Ceterum hac una cordis vi adiuvamur, ut intellegamus quare dicatur rem, quae corde percipitur, melius pleniusque cognosci posse. Quod necessario nos ad amorem ducit, cuius cor illud capax est, quia «longe intimum quiddam cuiusvis rei est amor». [11] Ad Heidegger mentem, ad interpretationem auctoris nostrae aetatis, philosophia minime per notionem puram vel certam scientiam oritur, sed per quandam agitatam commotionem: «Cogitatio nempe in antecessum est commovenda antequam cum notionibus agat vel eas tractet. Sine summa commotione cogitatio exordiri non potest. Prima mentis species fieret cum horrescimus. Primum quod mentem agitat interrogatque alta commotio est. Philosophia semper ex praecipuo animi adfectu accidit (quod Germanice die Stimmung dicitur)». [12] Et hic cor apparet, quod «animi adfectus servat, uti “animi adfectuum custos” operatur. “Cor” vero auscultat non translaticio modo entis “silentem vocem”, ab ea temperatum et impulsum». [13]

Fragmenta iungit cor

17. Eadem opera cor vera efficit quaevis vincula, quoniam necessitudo quaedam, quae per cor non exstruitur, individualismi fragmina praetergredi non valet: duae tantum monades starent, quae licet proxime mutuoque accedant, numquam vere iunguntur. Anticor est societas a narcisismo magis magisque moderata ac sui ipsius testificatione. “Ad amissionem desiderii” denique venitur, quia alter evanescit a conspectu cum in se ipso clauditur, dempta facultate consuetudines sanas adipiscendi. [14] Quapropter Deum accipere non valemus. Sicut Heidegger aiat, ad divinum recipiendum oportet «hospitum domum» [15] aedificemus.

18. Sic nimirum inspicimus quemadmodum in cuiusque hominis corde incongruus nexus efficiatur inter sui aestimationem et ad alios patefactionem, inter singularissimum occursum cum se ipsis et sui ipsius donum ad alios. Nosmet tantummodo sumus cum alium agnoscere valemus, atque alium convenit, qui agnoscere et accipere propriam identitatem valet.

19. Etiam cor capax est coniungendi atque modulandi sui ipsius historiam, quae in sescenta fragmina disiecta videtur, ubi tamen omnia intellegi possunt. Quae vero ostendit Evangelium in Mariae visu, quae corde inspiciebat. Quae quidem dialogum instituere sciebat cum experientiis, quas suo in corde servabat ac meditabatur, cuique rei tributo tempore: eas effingebat easque intus considerabat memoriae causa. In Evangelio, optimum dictum de cordis cogitatione duobus sancti Lucae locis refertur, in quibus, ut traditur, Maria «conservabat (syneterei) omnia verba haec conferens (συμβάλλουσα) in corde suo» (Lc 2,19; cfr 2,51). Verbo συμβάλλειν (ex quo “symbolum”) sibi vult ponderare, duas colligere in mentem res atque se ipsos diiudicare, cogitare, secum colloqui. In illo Lc 2,51, διετήρει significatur “diligenter conservabat” et quae illa conservabat non modo “scaena” erat, quam cernebat, verum etiam quae, licet praesentia adessent et viva, tamen non intellegebat, omnia in corde conferre exspectans.

20. Artificiosae intellegentiae tempore, oblivisci non possumus poesi et amore opus esse ad hominem servandum. Quod nullus algorithmus continere poterit, exempli gratia, illud pueritiae tempus, quod tenere memoria servatur et, transeuntibus annis, omnibus terrarum orbis in recessibus accidere pergit. Recordamur fuscinulae usum ad latera illorum pastillorum occludenda, domi apparatorum una cum matribus nostris vel aviis. Illud est tempus tirocinii de re coquinaria, quasi medium inter ludum et adultae aetatis, ubi officium recipitur alterius adiuvandi. Ad instar fuscinulae exempli, magna est copia minutiarum appellandarum, quae cunctorum vitas afficiunt: risus cum iocis innoxiis captare, quandam imaginem designare luci fenestrae oppositam, primum pila pannicula ludere, vermiculos servare in capsa calceorum, florem exsiccare inter cuiusvis libri paginas, aviculam curare de nido delapsam, desiderium exprimere dum bellis exfoliatur. Haec tot minutiae, ordinaria scilicet et extraordinaria, numquam inter algorithmos computabuntur. Quoniam fuscinula, ioca innoxia, fenestra, pila, calceorum capsa, liber, avicula, flos … lenitate fulciuntur, quae ex cordis memoria servatur.

21. Cuiusque hominis nucleus, eius intimum medium, minime est animae, sed personae cunctae in eius una identitate, animae scilicet et corporis composita. Quae cuncta in corde coagmentantur, cum sedes amoris esse possit, ex omnibus spiritualibus rebus, psychicis, physicis quoque constans. Cum denique in eo amor regnat, persona suam identitatem plene clareque adipiscitur, eo quod unusquisque hominum primum ad amorem est creatus, penitus in medullis suis ut amet factus est simulque ut ametur.

22. Hac de causa, quomodo nova bella conflentur cum conspicitur, ex aliarum Nationum consensu, tolerantia incuriave, vel etiam forte certaminibus pro imperio de particularibus rationibus, totius orbis societatem cor amittere arbitramur. Satis est mulieres maiores natu intueri et audire – diversarum partium bella gerentium – captivas huiusmodi dimicationum factas. Excruciamur dum eas flentes pro nepotibus mactatis cernimus vel exoptantes sibi mortem eas audientes, domo amissa ubi semper vixerunt. Quae totiens specimen virtutis fortitudinisque fuerunt inter vitae difficultates et tolerantias, novissimam nunc egredientes in suae exsistentiae metam minime admodum debitam recipiunt pacem, sed angorem, metum et amaritudinem. Dum aliis culpa tribuitur, haec turpis calamitas non solvitur. Cum aviae plorantes conscipiuntur et id intolerabile haud putatur, hoc mundi sine corde est signum.

23. Cum quisque cogitat, quaerit, meditatur sua de essentia suaque identitate vel altiores perpendit quaestiones; cum de suae vitae sensu cogitat, si Deum etiam quaerit, etiamsi nonnihil gustaret cuiusdam veritatis perceptae, haec omnia postulant, ut eorum culmen in amore inveniatur. Cum amor adest, homo se scire animadvertit cur et quorsum vivat. Hoc modo omnia in quiddam confluunt coniunctionis et congruentiae. Quod tandem ad nostrum mysterium attinet, fortasse haec est magis decretoria quaestio, quam quisque sibi ponit, estne mihi cor?

Ignis

24. Ex quo quaedam consequuntur in spiritali vita. Exempli gratia theologia Exercitiorum Spiritualium Sancti Ignatii de Loyola uti principium habet affectum. Sermocinationis ratio aedificatur super fundamentalem voluntatem (summa cordis vi), quae munus vitae iterum ordinandae roborat et alit. Regulae et compositiones loci, quae ab Ignatio disponuntur, ex “fundamento” agunt ab iisdem diverso, quod est cordis ignotum. Planum facit Michaël de Certeau quomodo “motiones”, de quibus Ignatius disserit, sint Dei voluntatis invasiones ac voluntatis proprii cordis, quae est alia quam manifestus ordo. Inexspectati aliquid incipit in personae corde loqui, aliquid nempe ex incognito nascitur notique faciem amovet eidem obstantem. Ex corde sumpto initio, novi “vitae ordinis” fit origo. Non sunt rationales sermones in activam vitam vertendi, perinde ac si affectus et activa vita certae scientiae consecutiones – obnoxiae quidem - tantum essent. [16]

25. Ubi philosophus cogitans sistit, ibi credentis cor amat, adorat, veniam petit atque se servum praebet in locis pro discipulatus sequela a Domino oblatis. Comprehenditur tum illud “Tu” divinum, quod esse potest “se”, quoniam Deus est “tu” pro eo. Eo quod Dominus unus nobis dat copiam nos per illud “tu” tractandi semper et in perpetuum. Eius amicitiam accipere est cordis quiddam, qui nos personas plene constituit.

26. Ut clare videamus, dixit sanctus Bonaventura, «non lucem, sed ignem» [17] oportet interrogare. Et docebat: «Fides sic est in intellectu, ut, quantum est de sui ratione, nata sit movere affectum. Et hoc patet. Nam haec cognitio, quod Christus pro nobis mortuus est […] movet ad amorem». [18] Inde Sanctus Ioannes Henricus Newman uti signum suum elegit sententiam: “Cor ad cor loquitur”, quoniam praeter quamlibet dialecticam, nos salvos facit Dominus, e Sacro Corde ad cor nostrum loquens. Haec ipsa argumentatio efficiebat, ut, cum ad cogitandum acutus esset homo, locus ad altius conveniendum cum se ipso ac cum Domino non esset lectio aut cogitatio, sed orans dialogus, e corde ad cor, cum Christo vivo ac praesenti. Quocirca in Eucharistia Newman Cor Christi vivi, liberandi capacis omnique tempore sensum conferendi atque homini veram pacem infundendi: «Sanctissime et amabilissime Cor Iesu, in sancta Eucharistia lates, et hic pro nobis semper palpitas. […] Te adoro e toto corde et tota mea pietate, ex affectu meo fervido et mea voluntate plane subiecta ac prompta. Mi Deus, cum ad me venis per sanctam communionem et in me tuam sedem ponis, fac, ut cor meum micet una cum corde tuo. Purifica cor meum a superbia libidineque, ab inhumanitate et crudelitate, a pravitate, morum dissolutione animique remissione. Te illud ita reple, ut nec cotidiani eventus nec vitae vices idem subvertant, atque tuo in timore tuoque amore pacem reperire possit». [19]

27. Coram Iesu vivi praesentisque Corde, mens nostra, sub Spiritus lumine, Iesu verba intellegit. Ideo nostra voluntas movetur ad ea agenda. Quod quaedam videri potest moralismi species, quae sibi sufficit. Dominum vero sentire et gustare eundemque honorare est cordis quiddam. Unum cor inducere valet ceteras facultates passionesque et cunctam nostram personam in observantiae habitum et amoris oboedientiam Domino.

Mundus mutari potest a corde sumpto initio

28. A corde dumtaxat sumpto initio, nostrae communitates varias mentes voluntatesque coniungere valent easdemque pacare, ut Spiritus nos ducat velut fratrum complexionem, quoniam pacatio quoque est cordis officium. Iesu Cor extasis est, est exitus, est donum, est conventus. In eo inter nos valemus ipsi salubriter ac feliciter conversare et hac ratione amoris iustitiaeque Regnum aedificare. Nostrum cor coniunctum Christi Cordi hoc sociale miraculum patrare valet.

29. Cum cor serio animo habetur, hoc socialia consectaria secum fert. Uti Concilium Oecumenicum Vaticanum Secundum docet, «Nos omnes quidem commutare corda nostra oportet, universum orbem et illa munera prospicientes, quae nos, una simul, agere possumus, ut genus nostrum ad meliora proficiat». [20] Quoniam «inaequilibria, quibus laborat mundus hodiernus, cum inaequilibrio illo fundamentaliori connectuntur, quod in hominis corde radicatur». [21] Coram mundi calamitatibus, Concilium hortatur ad cor redire: «[Homo] Interioritate enim sua universitatem rerum excedit: ad hanc profundam interioritatem redit, quando convertitur ad cor ubi Deus eum exspectat, qui corda scrutatur (cfr 1 Sam 16,7; Ier 17,10), et ubi ipse sub oculis Dei de propria sorte decernit». [22]

30. Hoc quidem haud efficit, ut nimis nobis ipsis confidamus. Hoc caveamus: pro comperto habeamus cor nostrum non sibi plane sufficere, est enim fragile ac vulneratum. Dignitatem ontologiam habet, sed eodem tempore vitam digniorem quaerat oportet. [23] Addit etiam Concilium Oecumenicum Vaticanum Secundum: «Evangelicum autem fermentum in corde hominis irrefrenabilem dignitatis exigentiam excitavit atque excitat», [24] tamen, ut vivamus secundum hanc dignitatem, non sufficit Evangelium cognoscere neque mechanice re operari quod illud iubet nobis. Opus est nobis divini amoris auxilio. Ad Christi cor eamus, ad ipsius medium praecipuumque accedamus, quod est fornax ardens divini amoris humanique, summa insuper est plenitudo, quam humana creatura attingere potest. Denique, ibi, in Corde illo, nosmet ipsos agnoscimus atque amare discimus.

31. Tandem hoc Sacrum Cor est principium, quod veritatem nostram in unum cogit, quoniam «mundi cor est Christus; eiusque mortis resurrectionis Pascha est medium quiddam historiae, quae in Eo est salutis historia». [25] Omnes humanae creaturae «una nobiscum procedunt ac per nos, ad communem metam, quae est Deus, in transcendenti plenitudine, ubi Christus resuscitatus cuncta complectitur et collustrat». [26] Coram Christi Corde, Dominum imploramus, ut huic terrae vulneratae iterum indulgeat, quam Ipse unus veluti ex nobis dignatus est habitare. Thesauros suae lucis suique amoris effundat, ut mundus, qui superest bellis, inaequalitatibus socialibus et oeconomicis, rebus immoderate consumendis inhumanoque technologiae usui, recuperet quod est primum: cor.

II.

GESTUS ET AMORIS VERBA

32. Cor Christi, quod suum personale praecipuum locum repraesentat, ex quo eius caritas pro nobis scaturit, vivus nucleus primae est nuntiationis. Ibi fidei nostrae est origo, fons, qui christianas sententias vivas quidem conservat.

Gestus, qui cordis imaginem referunt

33. Ratio, qua Christus diligit nos, est aliquid, quod Ipse noluit nimis nobis explanare. Illud quidem in suis gestibus demonstravit. Intuentes Eum agentem, invenire possumus, quomodo unumquemque nostrum tractet, etsi laboramus hoc comprehendere. Accedamus igitur ad illud intuendum, ex quo fides nostra Eum agnoscere potest: nempe ad Evangelium.

34. Evangelium dicit quod Iesus «in propria venit» (Io 1,11). Propria nos sumus, quia Ipse non tractat nos veluti aliquid extraneum. Existimat nos uti propria, aliquid quod cura affectuque custodit. Sicut propria tractat nos. Non ratione, ex qua nos eius servi sumus, Ipse hoc negat: «Iam non dico vos servos» (Io 15,15). Id quod proponit est mutua amicorum proprietas. Venit, omnes longinquitates superavit, nobis sese proximum fecit uti res simpliciores et cotidianas vitae. Est enim Ei aliud nomen, id est “Emmanuel”, quod significat “Deus nobiscum”, Deus propinquus vitae nostrae, qui inter nos vivit. Dei Filius incarnatus est et «semetipsum exinanivit formam servi accipiens» (Philp 2,7).

35. Hoc est manifestum, cum eum vidimus agentem. Semper quaeritat, continenter ad occurrendum paratus. Contemplamur eum dum sistit, collocuturus cum Samaritana apud puteum, quo ipsa ad aquam hauriendam venire solebat (cfr Io 4,5-7). Eum videmus cum intempesta nocte Nicodemo obviam it, qui ne cerneretur una cum Iesu timuit (cfr Io 3,1-2). Eum quidem admiramur cum sine verecundia a meretrice sibi pedes lavari permittit (cfr Lc 7,36-50), cum mulieri adulterae, ex oculis in oculos, dicit: «Nec ego te condemno» (Io 8,11) vel cum indifferentiae discipulorum suorum obsistit et caeco in via dicit: «Quid tibi vis faciam?» (cfr Mc 10, 51; Lc 18, 41), Christus ostendit Deum proximum, misericordem ac miserantem.

36. Si aliquem sanabat, se appropinquare malebat: «extendens manum, tetigit eum» ( Mt 8,3); «tetigit manum eius» ( Mt 8,15); «Tetigit oculos eorum» ( Mt 9,29). Sistebat etiam, ut aegrotos sua ipsius saliva sanaret (cfr Mc 7,33), veluti mater, ne eum extraneum a eorum vita sentirent. Quandoquidem «Dominus pulchram scientiam permulcendi novit. Dei miseratio non verbis diligit; se ad nos appropinquat et nobis proximus, suum cum maxima lenitate amorem donat». [27]

37. Cum nobis haud facilis sit confidere, quia a plurimis mendaciis, aggressionibus et fallaciis vulnerati sumus, Ipse auri nobis susurrat: «Confide, fili» (Mt 9,2), «Confide, filia» (Mt 9,22). De pavore praetergrediendo agitur necnon de intellectione quod cum eo nihil deperdendum habemus. Petro, fiducia carenti, «Iesus extendens manum apprehendit eum et dixit ei: “[...] Quare dubitasti?” (Mt 14,31). «Noli timere» (Lc 5,80). Sine, ut Ipse ad te veniat, fac, ut prope te sedeat. De plurimis personis possumus dubitare, sed non de Ipso. Noli sistere propter peccata tua. Memoria tene multos peccatores «discumbisse cum eo» (cfr Mt 9,10) et Ipse a nemine eorum scandalizatus erat. Principes religionis querebantur ipseque habebatur «homo vorax et potator vini, publicanorum amicus et peccatorum» (Mt 11,19). Cum pharisaei reprehenderent illam vicinitatem humilibus et peccatoribus personis, Iesus eis dixit: «Misericordiam volo et non sacrificium» (Mt 9,13).

38. Hodie idem Iesus exspectat, ut tu copiam ei praebeas existentiam tuam illuminandi, temet extollendi, te quidem virtute sua complendi. Etenim antequam mortuus est discipulis suis dixit: «Non relinquam vos orphanos; venio ad vos. Adhuc modicum, et mundus me iam non videt; vos autem videtis me» (Io 14,18-19). Ipse semper rationem reperit sese tua in vita manifestandi, ut ei occurrere possis.

Intuitus

39. Evangelium narrat nobis hominem divitem ad Ipsum venisse, plenus perfectae speciei rationibus, sed sine virtute vitae mutandae. Ergo «Iesus intuitus eum» (Mc 10,21). Potesne mente fingere illud temporis momentum, illum occursum inter oculos huius hominis et intuitum Iesu? Si te clamat, si te convocat ad quandam missionem, antea Ipse te intuetur, tuas in medullas intrat, omnia quae insunt in te percipit et cognoscit, te intuetur: «Ambulans autem iuxta mare Galilaeae, vidit duos fratres [...]. Procedens inde vidit alios duos fratres» (Mt 4,18.21).

40. Complura Evangelii scripta monstrant Iesum ad homines, ad eorum sollicitudines, ad eorum dolores totum suum animum convertere; exempli gratia: «Videns turbas, misertus est eis, quia erant vexati et iacentes» (cfr Mt 9,36). Cum quidem nobis videtur omnes nos ignorare, neminem res, quae nobis eveniunt, respicere, nos apud neminem alicuius momenti esse, Ipse quidem animum ad nos advertit. Hoc nimirum est, quod Nathanaeli viro solitario ac meditanti animadvertit: «Priusquam te Philippus vocaret, cum esses sub ficu, vidi te» (Io 1,48).

41. Cum vero in nos sit attentus, Ipse agnoscere valet omnem bonam, quam habes, intentionem, omnem parvum bonum, quod perficis, actum. Evangelium narrat «vidit quandam viduam pauperculam mittentem illuc [in templi thesaurum] minuta duo» (cfr Lc 21,2) et statim animum apostolorum suorum in eam convertit. Iesus tam mirabili modo animum intendit, ut in nobis res bonas miraretur. Cum centurio plena fiducia eum exoravit, «audiens eum Iesus, miratus est» (cfr Mt 8,10). Quam pulchrum est scire si alii ignorant bonas intentiones nostras vel probandas res, quas possumus facere, Iesu eas haud latere, immo eum eas admirare.

42. Veluti homo, hoc a Maria, matre sua, didicit. Quae omnia curiose contemplabatur et «conservabat […] in corde suo» (Lc 2,19.51), eum iam ab infantia una cum sancto Ioseph edocuit animi attentionem habere.

Verba

43. Quamvis in Sacris Scripturis eius Verbum semper vivum et semper praesens habeamus, aliquando Iesus in animo nobis loquitur et vocat nos, ut nos ducat ad meliorem locum. Ille locus ipsius Cor est. Vocat nos, ut introeamus illuc, ubi virtutem et pacem recuperare possumus: «Venite ad me, omnes, qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos» (Mt 11,28). Quapropter a suis discipulis quaesivit: «Manete in me» (Io 15, 4).

44. Verba a Iesu prolata ostendebant eius sanctitatem animi affectiones non amovere. Quibusdam momentis fervidam dilectionem manifestabant, pro nobis patientem, movebatur, querebatur, atque immo lacrimas profundit. Plane patet eum erga communes sollicitudines et anxietates hominum, quae sunt lassitudo vel fames, non fuisse indifferentem: «Misereor super turbam [...] nec habent, quod manducent [...] deficient in via; et quidam ex eis de longe venerunt» (Mc 8,2-3).

45. Evangelium Iesu animi affectiones erga Hierusalem, urbem dilectam, non abscondit: «Et ut appropinquavit, videns civitatem flevit super illam» (Lc 19,41) et maximum suum desiderium ostendit: «Si cognovisses et tu in hac die, quae ad pacem tibi!» (Lc 19,42). Evangelistae, aliquando licet eum potentem et gloriosum demonstrent, quid ipse sentiat erga mortem et dolorem amicorum, exprimere non neglegunt. Antequam narrat quod ad sepulchrum Lazari «Lacrimatus est Iesus» (Io 11,35), Evangelium patefacit quod «Diligebat autem Iesus Martham et sororem eius et Lazarum» (Io 11,5) itemque cum videret Mariam eiusque comites flentes, «fremuit spiritu et turbavit seipsum» (Io 11,33). Ex narratione nihil est dubii, quin de sincero fletu actum sit, qui ex interiori perturbatione scaturit. Denique, ne angor quidem Iesu asconditur crudelis mortis, e manu illorum, quos valde diligebat, illatae: «coepit pavere et taedere» (Mc 14,33), usque ad asserendum: «Tristis est anima mea usque ad mortem» (Mc 14,34). Haec interior perturbatio omni sua ex vi in clamore Crucifixi exprimitur: «Deus meus, Deus meus, ut quid dereliquisti me?” » (Mc 15,34).

46. Omnia haec, leviter perspecta, veluti simplex romanticorum, ut aiunt, scriptorum, doctrina videri potest. Attamen res gravior et magis decretoria est, quae maximam suam vim in Christo in cruce affixo reperit. Caritatis verbum est eloquentius. Non est vacuum quoddam involucrum, non est purus animi affectus, non est quaedam spiritalis oblectatio. Caritas est. Hoc est cur sanctus Paulus, cum aequa verba ad demonstrandam suam cum Christo necessitudinem quaereret, dixerit: «dilexit me et tradidit seipsum pro me» (Gal 2,20). Hoc sibi maxime persuasum habebat: scire se amari. Christi in crucem sublati deditio eum subiciebat, sed rationem habuit tantummodo quia aderat adhuc maius quiddam huius deditionis: «Dilexit me». Cum multae personae variis ex religiosis propositis, salutem, commoda vel securitatem exquirunt, Paulus, a Spiritu tactus, ultra intueri evaluit necnon admirari rem maiorem et praecipuam: “Dilexit me”.

47. Postquam Christum contemplati sumus, inspicientes id quod eius gesta et eius verba sinunt videre de Corde eius, nunc in memoria revocamus quomodo Ecclesia de sancto mysterio Cordis Domini meditetur.

III.

HOC EST COR

QUOD TANTOPERE DILEXIT

48. Devotio Cordi Christi non est cultus cuiusdam partis a Persona Iesu divisae. Quod meditamur et adoramus est Iesus Christus integer, Filius Dei homo factus, ostensus in sua quadam imagine ubi conspicuum est cor eius. Hoc modo cor carnale adsumptum est sicut imago vel signum praelatum rei vel intimae partis Filii incarnati necnon eius amoris simul tum divini tum humani, quia magis quam alia corporis eius pars est «immensae eius caritatis naturalis est index seu symbolus». [28]

Christi adoratio

49. Necesse est extollere nos coniunctionem cum Persona Christi habere, in amicitia et adoratione, amore pellectos, quem Cordis effigies ostendit. Veneramur talem imaginem, quam illud ostendit, sed adoratio ad Christum vivum dumtaxat dirigitur, in eius divinitate et in cuncta eius humanitate, ut eius humanus divinusque amor nos complectatur.

50. Praeter imaginem adhibitam, certum est Cor Christi vivum – numquam imaginem – obiectum esse adorationis, quia eius sanctissimi ac resurrecti corporis pars est, inseparabile a Filio Dei, qui id in perpetuum suscepit. Adoratur quia «Cor nempe Personae Verbi, cui inseparabiliter unitum est». [29] Haud illud separatim adoramus, sed quod hoc Corde Filius est ipse incarnatus qui vivit, amat et accipit amorem nostrum. Quam ob rem, quilibet amoris actus vel adorationis eius Cordis reapse «vere et proprie Christo tribuitur ipsi», [30] quoniam talis effigies sua sponte refertur ad Illum et «symbolum atque expressa imago infinitae Iesu Christi caritatis» est. [31]

51. Hac de causa nemo cogitare debet hanc devotionem a Iesu Christo eiusque amore nos abducere vel distrahere posse. Sua sponte ac directe nos dirigit ad Illum et ad Illum tantum, qui vocat nos ad amicitiam quandam pretiosam dialogo, affectu, fiducia, adoratione constitutam. Christus hic cordis vulnerati ardentisque est Ipse qui in Bethlehem ex amore natus est; est Ille qui per Galilaeam ambulabat sanando, animos fovendo, misericordiam effundendo; est Ille qui usque ad finem nos amavit passis bracchiis in cruce. Denique, est Ipse qui resurrexit et inter nos vivit gloriosus.

Veneratio eius imaginis

52. Notandum est imaginem Christi cum corde eius, etsi ullo modo obiectum non est adorationis, non esse unam e multis quas eligere possumus. Haud est aliquid ex cogitatione fictum vel ab artifice depictum, «non est symbolus ex cogitatione, verus est utique symbolus, qui medium illud ostendit, fons nempe e quo cuncti humani generis manat salus». [32]

53. Exstat experientia humana universalis quae talem imaginem unicam facit. Nullum enim est dubium quin, historiae decursu ac in variis mundi partibus, cor symbolus factum sit animi longe intimi hominis etiamque affectuum, animi motuum, facultatis amandi. Praeter omnem enarrationem scientificam, manus ad cor cuiusvis amici posita patefacit affectum peculiarem; cum in amorem inciditur et iuxta personam amatam sistitur, cor celerius palpitat; cum derelictionem vel fallaciam a quadam persona cara patimur, gravem veluti oppresionem in corde animadvertimus. Ceterum, ad aliquid exprimendum, quod est sincerum atque de medio fit personae, dicitur: “Dico tibi ex corde”. Poëticus sermo ignorare harum experentiarum vim non potest. Quapropter per historiae decursum necessario facultatem symbolicam singularem, non ex convento tantum, cor obtinuit.

54. Intellegitur igitur Ecclesiam imaginem cordis elegisse ad ostendendum amorem Iesu Christi humanum et divinum ac nucleum longe intimum eius Personae. Verumtamen, quamvis forma cuiusdam cordis cum flammis ignis symbolus luculentus esse possit, qui memoriam nobis renovat Iesu amoris, opportunum est hoc cor partem esse alicuius imaginis Iesu Christi. Sic etiam tum gravis exstat eius vocatio ad necessitudinem personalem occursus et dialogi. [33] Venerata illa Christi imago, ubi amans eius Cor emicat, oculos simul habet, qui ad conventum, ad dialogum, ad fiduciam vocant; firmas habet manus, quae nos sustinere valent; os habet, quod singulariter ac perquam personaliter nos alloquitur.

55. Cor haberi debet non uti seiuncta pars, sed ut intimum quiddam conciliandi medium et, simul, sicut ratio eloquendi summae partis personae, quod aliis corporis partibus non contigit. Si medium intimum totius personae atque ideo pars totum effingens, nullo labore hoc cor ex natura depravare possumus, si separatim a persona Domini illud contemplamur. Effigies cordis ad totum Iesum Christum nos perducere debet ex medio illo congreganti atque eadem opera ex medio illo congreganti, perducere nos debet ad Christum contemplandum in tota pulchritudine magnificentiaque eius humanitatis ac divinitatis.

56. Hoc illud praetergreditur, quod allicere possunt variae effectae imagines Cordis Christi, cum, coram Christi imaginibus, minime nobis «ab eis sit aliquid petendum» neque «fiduciam in imaginibus sit fingenda, veluti olim fiebat a gentibus», sed «per imagines, quas osculamur et coram quibus caput aperimus et procumbimus, Christum adoremus». [34]

57. Praeterea, nonnullae harum imaginum nobis minime iucundae videri atque haud multum ad amorem vel orationem perducere possunt. Hoc est minoris momenti, quia imago est solum quaedam figura movens et, sicut Orientales dicunt, haud necesse est digitum contueri, qui lunam monstrat. Cum Eucharistia praesentia est rei adorandae, hoc in casu de quadam imagine modo agitur, quae, quamvis benedicta, vocat nos ad praetergrediendum, dirigit nos ad extollendum cor nostrum erga illud Christi vivi et ad idem cum Eo coniungendum. Imago venerata invitat, monstrat, animum concitat, ut consecremus aliquid temporis ad occursum cum Christo ac ad suam adorationem, sicut nobis melius videtur. Hoc autem modo, imaginem adspicientes, adsumus ante Christum et ante Illum «amor colligitur, is meditatur mysterium et in silentio illum degustat». [35]

58. Quibus dictis, ne obliviscamur cordis imaginem nobis de carne humana loqui, de terra et hac de causa loquitur nobis de Deo, qui in nostram conditionem historicam ingredi voluit, historia fieri ac nostram viam humanam communicare. Ratio quaedam devotionis a sensibus sevocata vel efficta non erit necessario Evangelio fidelior, quia in hoc signo sensibus subiecto et accessu facili manifestatur ratio, in qua Deus manifestari voluit atque proximus fieri.

Sensibilis amor

59. Amor et cor haud necessario coniunguntur, quandoquidem in hominis corde odium, indifferentia, nimius sui amor residere possunt. At nostram plenam humanitatem non attingimus, nisi e nobis ipsis exeamus, atque minime nos plane fimus ipsi, nisi amemus. Ideo medium nostrae personae intimum, quod ex amore est creatum, Dei consilium perficit, dumtaxat si amat. Ita, cordis imago eadem opera amorem figurat.

60. Dei aeternus Filius, qui sine finibus me transcendit, per cor etiam humanum me amare voluit. Ipsius humani sensus infiniti ac definiti amoris fiunt sacramentum. Eius igitur cor non est physicus symbolus, qui solummodo quaedam spiritualia vel a materia seiuncta secum fert. Intuitus in Domini Cor conversus physicum quiddam, eius humanam carnem contemplatur, atque haec efficit, ut Christus, sicut nos, affectiones et humanos sensus habeat, quamvis amore divino plane commutatos. Devotio amorem infinitum contingere debet personae Filii Dei, sed asseverare debemus eum seiungi non posse ab humano amore, atque hanc ob causam eius cordis carnis nos adiuvat imago.

61. Si hodie quoque a populari consuetudine cor percipi solet ut affectionum centrum omnium hominum, ipsum est quod Christi amorem divinum melius significat, perpetuo insolubiliterque eius amori integre humano coniunctum. Iam Pius XII in memoriam revocabat Dei Verbum, ex quo «Cordis Iesu Christi amorem describunt, non divinam solummodo caritatem, sed humanos etiam dilectionis sensus significat […] Quamobrem Iesus Christi Cor, Divinae Verbi Personae hypostatice unitum, ob amorem etiam et ob ceteras affectuum impulsiones procul dubio palpitavit» [36].

62. Ecclesiae Patres, praeter nonnullos negantes aut coartantes veram Christi humanitatem, certam tangibilemque realitatem humanorum Domini affectuum elate confimarunt. Sic sanctus Basilius plane effert Domini incarnationem non esse imagineum quiddam, sed «Dominum naturales affectus habuisse» [37]. Sanctus Ioannes Chrysostomus exemplum suppeditat: «Si enim nostrae non fuisset naturae, non a luctu semel et iterum correptus fuisset». [38] Sanctus Ambrosius autumat: «Et ideo quia suscepit animam, sucepit et animae passiones» [39]. Atque sanctus Augustinus humanos affectus exhibet veluti quaedam, quae a Christo assumpta, non iam a gratiae vitae dissident: «Hos autem humanae infirmitatis affectus, sicut ipsam carnem infirmitatis humanae, ac mortem carnis humanae Dominus Iesus, non conditionis necessitate, sed miserationis voluntate suscepit, […] ut, si cui eorum inter humanas tentationes contristari et dolere contingeret, non ideo se ab eius gratia putaret alienum» [40]. Tandem sanctus Ioannes Damascenus arbitratur ex hac certa veraque Christi experientia in eius humanitate comprobari Eum nostram humanitatem totam non partim sumpsisse, ut ea tota redimeretur et commutaretur. Christus itaque omnia elementa sumpsit, quae naturam humanam efformant, ut omnes sanctificarentur. [41]

63. Tanti est cogitationem repetere theologi cuiusdam, qui agnoscit «Graecorum impellente doctrina, theologiam perdiu corpus et animi sensus ad praehumanum, infrahumanum vel ad temptationem veri humani amandasse, sed quod theologia theoretice non enodavit, spiritualitatem re solvisse. Ipsa et popularis pietas praesentes servaverunt species, psychologicas et historicas Iesu. Via Crucis, ipsius vulneribus devotio, pretiosi sanguinis spiritualitas, cordi Iesu devotio, eucharisticae consuetudines […]. Haec omnia expleverunt theologiae rimas, cum alerentur imaginativa facultas et cor, amor ac lenitudo in Christum, spes et memoria, desiderium et ardor. Ratio nempe et logica alias vias sunt ingressae». [42]

Triplex amor

64. Haud sistimus ne in humanis quidem sensibus, quamvis pulchris et moventibus, quoniam Christi Cor contemplantes agnoscimus quomodo eius in nobilibus ac sanis sensibus, eius in lenitudine, eius in humano flagranti affectu, eius divini infinitique amoris omnis veritas ostendatur. Sic autumavit Benedictus XVI: «Ex infinito sui amoris prospectu, historiae fines humanaeque condicionis Deus ingredi voluit, corpus et cor sumpsit; itaque infinitum in finito nos contemplari et adipisci possumus, Mysterium nempe invisibile ineffabileque in humano Iesu Corde, Nazareni» [43].

65. Adest reapse triplex amor, qui continetur atque in Cordis Domini effigie oculos nostros perstringit. Ante omnia divinus est amor infinitus, quem in Christo reperimus, sed cogitemus quoque de spirituali Domini humanitate. Hac ex parte, cor «Symbolus praeterea est incensissimae illius caritatis, quae, eius in animum infusa, humanam ditat Christi voluntatem». Tandem «sensibilis quoque affectus symbolus est». [44]

66. Tres hi amores facultates non sunt disiunctae, quae suo munere funguntur paribus interiectis vel omnino dissolutis intervallis, sed agunt atque exprimuntur simul et iugi quodam vitae fluxu: «quandoquidem e fide, qua credimus utramque naturam, humanam ac divinam, in Persona Christi esse unitam, mente concipere possumus necessitudines illlas arctissimas, quae inter sensibilem amorem physici Cordis Iesu intercedunt et duplicem amorem, spiritualem quidem, humanum scilicet ac divinum». [45]

67. Quapropter Christi Cor ingredientes, humano corde, affectibus ac sensibus sicut nostris repleto, nos amari percipimus. Eius humana voluntas vult nos libere amare, atque spiritualis haec voluntas perspicue gratia caritateque illuminatur. Cum illius Cordis intimum attingimus, immensa eius amoris infiniti aeterni Filii gloria pervadimur, quem ab eius humano amore seiungi non possumus. In ipso utique humano amore, neque ab eo recedentes, divinum eius amorem experimur; «infinitum in finito» [46] reperimus.

68. Continuata ac definita Ecclesiae est doctrina, nostram eius Personae adorationem unam esse atque tum eius naturam divinam, tum naturam humanam indivise complecti. Inde ab antiquis inde temporibus quod nobis est faciendum docet Ecclesia: «Unum eumdemque credit Christum Dei et hominis Filium ex duabus et in duabus naturis inseparabilibus indivisisque confitendum atque adorandum». [47] Et id fit «una reverentia veneratur […], quod verbum caro factum est» [48]. Nullo pacto Christus in duabus naturis adoratur, «ex quo duae adorationes introducuntur», sed una adoratione adoratur Deus «Verbum incarnatum cum propria ipsius carne». [49]

69. Sanctus Ioannes a Cruce asseverare voluit ex mystica experientia immensurabilem Christi, qui resurrexit, amorem haud percipi nostrae vitae alienum. Infinitum quodammodo demittitur, ex quo per patens Christi Cor mutuum conventum amorem experiri possumus: «Fieri enim potest avem deorsum volantem aquilam realem sublime volantem accipere, si haec capi cupiens, deorsum venit». [50] Quod explicat: «Cum sauciatam suo amore sponsam videat eiusdemque gemitum audiat, ab ipsius amore vulneratur, quandoquidem inter amantes unius vulnus est alterius vulnus atque unus est animi sensus, quem habent». [51] Hic mysticus lateris vulnerati Christi effigiem ad plenam cum Domino coniunctionem iudicat vocationem. Cervus vulneratus, sauciatus, est ipse, cum eius amore adhuc tangi non sumus passi, qui ad aquae rivos descendit sitim sedaturus atque solamen reperit quotiescumque ad Eum accedimus:

« Verte te, o columba,
quoniam cervus vulneratus
ex summo colle apparet
per aërium cursum tuum et frigus capit
». [52]

Prospectus trinitarius

70. Pietas erga Cor Iesu est penitus christologica; directa contemplatio Christi est, qui ad coniunctionem cum Eo invitat. Hoc est legitimum, si memoria tenemus quod Epistula ad Hebraeos postulat: cursum nostrum percurramus «aspicientes in ducem fidei et consummatorem Iesum» (12,2). Attamen ignorare non possumus, eodem tempore Iesum exhibere se Ipsum veluti viam, per quam ad Patrem aditur: «Ego sum via […]; nemo venit ad Patrem nisi per me» (Io 14,6). Ipse nos ad Patrem conducere vult. Ecce quare praedicatio Ecclesiae, inde ab exordio, non sistit nos in Iesu Christo, sed ad Patrem nos perducit. Ipse est quidem, qui tandem, veluti plenitudo originaria, glorificari debet.[53][3]

71. Mentem, exempli gratia, in Epistulam ad Ephesios referamus, ubi strenue et clare animadvertitur quomodo adoratio nostra convertatur ad Patrem: «Flecto genua mea ad Patrem» (Eph 3,14). «Unus Deus et Pater omnium, qui super omnes et per omnia et in omnibus» (Eph 4,6). «Gratias agentes semper pro omnibus Deo et Patri» (Eph 5,20). Pater est Ille, ad quem destinati sumus (cfr 1 Cor 8,6). Quamobrem s. Ioannes Paulus II dicebat: «Vita tota christiana tamquam magna est peregrinatio ad Patris domum».[54][4] Id est quod sanctus Ignatius Antiochenus expertus est in via martyrii: «Aqua vivens et loquens in me est, mihi interius dicens: Veni ad Patrem!».[55][5]

72. Praesertim Pater Iesu Christi est «Benedictus Deus et Pater Domini nostri Iesu Christi» ( Eph 1,3). Est «Deus Domini nostri Iesu Christi, Pater gloriae» ( Eph 1,17). Cum Filius homo factus est, omnia desideria studiaque humani eius Cordis ad Patrem sunt conversa. Si conspicimus quomodo Christus ad Patrem referretur, percipere possumus hanc fascinationem humani eius Cordis, hanc perfectam et constantem directionem ad Patrem. [56]Historia eius hac in nostra terra quoddam fuit iter faciendum, cum sentiret in Corde suo humano assiduam vocationem ad Patrem petendum. [57] [7]

73. Scimus vocabulum aramaicum, quo Ipse Patrem appellabat «Abbà», id est «Pater, Tata». Temporibus eius aliqui hanc ob familiaritatem fastidio affecti sunt (cfr Io 5,18). Hoc est vocabulum, quo Iesus usus est, ut cum Patre communicaret, cum angor mortis apparuit: «Abbà, (pater)! Omnia tibi possibilia sunt. Transfer calicem hunc a me; sed non quod ego volo, sed quod tu» (Mc 14,36). Is semper cognoscebat se a Patre amatum esse: «Dilexisti me ante constitutionem mundi» (Io 17,24). Et Iesus, humano suo corde efferebatur cum Patrem audiret, qui ei dicebat: «Tu es Filius meus dilectus; in te complacui» (Mc 1,11).

74. Quartum Evangelium dicit Filium aeternum Patris perpetuo esse «in sinum Patris» (Io 1,18).[58][8] Sanctus Irenaeus asserit Dei Filium in Patris conspectu semper fuisse.[59][9] Et Origenes sustinet Filium permanere «in perenni contemplatione paternae profunditatis».[60][0] Hanc ob rem, cum Filius homo factus esset, manebat integris noctibus in summo monte, cum Patre amato communicans (cfr Lc 6,12). Dicebat: «In his, quae Patris mei sunt, oportet me esse» (Lc 2, 49). Eius laudis sententias animo lustremus: «Exsultavit Spiritu Sancto et dixit: “Confiteor tibi, Pater, Domine caeli et terrae”» (Lc 10, 21). Postrema sua verba, fiducia plena, fuerunt: «Pater, in manus tuas commendo spiritum meum» (Lc 23,46).

75. Conspectum nostrum nunc dirigimus ad Spiritum Sanctum, qui Cor Christi implet et in eo ardet. Nam, ut sanctus Ioannes Paulus II dixit, Cor Iesu est «opus summum Spiritus Sancti».[61][1] Non est res quaedam praeteriti temporis, quia «in Corde Christi actio Spiritus Sancti viva est, cui Iesus inspirationem suae missionis tribuit (cfr Lc 4,18; Is 61,1) et cuius missionem in Cena Novissima promisit. Est Spiritus Sanctus, qui adiuvat colligere divitias signi transfixi lateris Christi, ex quo Ecclesia manavit (cfr Const. Sacrosanctum Concilium, 5)».[62][2] Itaque «solummodo Spiritus Sanctus nobis aperire potest hanc plenitudinem “hominis interioris”, quae est in Corde Christi. Solummodo Is facere potest, ut ex hac plenitudine gradatim fortitudinem hauriant etiam corda nostra humana».[63][3]

76. Si nitimur in mysterium actionis Spiritus intrare, Eum videmus in nobis gemere et dicere “Abba”: «Quoniam autem estis filii, misit Deus Spiritum Filii sui in corda nostra clamantem: “Abba, Pater!”» (Gal 4,6). Revera «Ipse Spiritus testimonium reddit una cum spiritu nostro quod sumus filii Dei» (Rom 8,16). Spiritus Sancti actio in humano corde Christi sine intermissione hanc attractionem ad Patrem praestat. Quotienscumque per gratiam nos sensibus Christi iungit, nos participes necessitudinis Filii cum Patre facit, est «Spiritus adoptionis filiorum, in quo clamamus: “Abba, Pater!”» (Rom 8,15).

77. Vinculum igitur nostrum Christi cum Corde transformatur sub impulsu Spiritus, qui nos ad Patrem, fontem vitae et principium ultimum gratiae dirigit. Ipse Christus non exspectat, ut nos in Eo maneamus. Caritas Christi est «revelatio misericordiarum Patris».[64][4] Desiderium eius est, ut nos, incitante Spiritu, qui e Corde eius scaturit, “cum Ipso et in Ipso” ad Patrem eamus. Gloria ad Patrem directa est “per” Christum,[65][5] “cum” Christo[66][6] et “in” Christo.[67][7] Sanctus Ioannes Paulus II docuit: «Cor Salvatoris invitat nos ascendere ad amorem Patris, qui fons cuiuslibet veri amoris est».[68][8] Accidit utique quod Spiritus Sanctus, ad nos e Christi Corde adveniens, alere nititur in cordibus nostris. Hac de causa sacra Liturgia, vivificanti ex Spiritus opera, ad Patrem a Corde Christi, qui resurrexit, semper dirigitur.

Quaedam magisterii nova

78. Variis in modis Cor Christi in historia spiritualitatis christianae adfuit. In Sacra Scriptura et in Ecclesiae primis saeculis in forma transfixi lateris Domini apparebat, veluti fons gratiae vel vocatio ad intimum occursum amoris. Hoc modo continenter ex testimonio exstitit plurimorum sanctorum usque ad hodiernum diem. In novissimis saeculis haec spiritualitas formam veri et proprii cultus Cordis Domini sumpsit.

79. Nonnulli Decessores Nostri Cordis Christi mentionem fecerunt et per significationes valde varias ad unionem cum ipso invitaverunt. Sub finem saeculi XIX, Leo XIII suadebat, ut nos consecraremus Ipsi et eadem opera is hortabatur ad vinculum cum Christo ponendum itemque splendorem mirandum amoris eius infiniti.[69][9] Circiter post triginta annos Pius XI hanc devotionem veluti compendium usus fidei christianae exhibuit.[70][0] Exinde Pius XII affirmavit cultum Sacratissimi Cordis excellentem in modum exprimere, veluti excelsam summam, nostrum cultum erga Iesum Christum.[71][1]

80. Recentiore tempore, sanctus Ioannes Paulus II exhibuit progressum huius cultus in saeculis praeteritis veluti responsionem formis increbrescentibus spiritalitatis severae et corpore carentis, quae misericordias Domini obliviscebantur, sed eadem opera, veluti appellationem hodiernam ad mundum, qui aedificari sine Deo studet: «Pietas erga Sacratissimum Cor, sicut in Europa ante duo saecula crevit sub impulsu mysticae experientiae sanctae Margaritae Mariae Alacoque, responsio fuit rigori iansenismi, qui eo pervenit, ut infinitas misericordias Domini fere pernegaret. [...] Homo annorum MM Cordis Christi indiget, ut Deum et semetipsum cognoscat; eius indiget, ut cultum civilem amoris aedificet».[72][2]

81. Benedictus XVI hortabatur ad agnoscendum Cor Christi veluti praesentiam intimam et cotidianam in vita cuiuslibet hominis: «Unaquaeque persona indiget “praecipuum locum” propriae vitae habere, fontem veritatis et boni, e qua vim haurire possit, ut variis condicionibus et oneri vitae cotidianae obiciat. Unusquisque nostrum cum silet, indiget non solum proprium cor micans auscultare sed etiam, altius quidem, palpitationem cuiusdam fidelis praesentiae, sensibus fidei comprehensibilis et verumtamen magis realis: praesentiae Christi, mundi cordis».[73][3]

Pervestigatio et actualitas

82. Symbolum et imago Cordis Christi non est sola facultas, quam Spiritus Sanctus dat nobis, ut caritati Christi occurramus, id semper oportebit locupletetur, illuminetur et renovetur per meditationem, per Evangelii lectionem ac per spiritualem auctum. Iam Pius XII dixit Ecclesiam haud postulare, ut: «in eo [sc.: Corde Christi] habeatur et adoretur imago formalis, quae dicitur, seu signum perfectum et absolutum eius amoris divini, cum intima huius essentia nullo modo adaequari possit quavis creata imagine».[74][4]

83. Devotio erga Cor Christi ita pluris est pro nostra vita christiana, cum sibi velit plenam fidei et adorationis apertionem erga mysterium divini humanique caritatis Domini, ut rursus affirmare possimus Sacratissimum Cor summam Evangelii esse.[75][5] Memoria tenere oportet visiones vel manifestationes mysticas a quibusdam sanctis narratas, qui studiose pietatem erga Cor Christi praebuerunt, non esse res, in quibus christifideles credere debent, perinde ac si Verbum Domini essent.[76][6] Pulchra sunt incitamenta, quae impellere ad multum bonum faciendum possunt, tametsi nemo obstringi se debeat ad ea sequenda, nisi reperiat adiuvare ipsa posse ad spirituale iter agendum. Ceterum memoria semper oportet illud teneatur, sicut asseruit Pius XII: «Cultum […] huiusmodi non inde exordium sumpsisse dicendum est, quod a Deo sit privatim patefactum».[77][7]

84. Consilium Communionis Eucharisticae recipiendae feria sexta primae hebdomadae cuiusque mensis, exempli gratia, magni est aestimatum eo tempore, cum plures a Communione recipienda desciscebant, quia de divina venia Deique misericordia diffidebant atque Communionem iudicabant veluti partem praemii perfectorum. In his rerum adiunctis iansenismi, promotio huius exercitii tantum bonum adtulit, cum Eucharistiae amorem gratuitum et proximum Christi Cordis, qui nos invitat ad unionem cum eo, comprehendere adiuvaret. Adfirmare possumus, id hodie multum proficere, etiam propter aliam rationem: quia in medio vorticis mundi hodierni atque ex otii tempore persollicite curando, rebus consumendis et oblectationibus, telephoniolis et socialium instrumentorum subsidiis vitam nostram vi Eucharistiae alere obliviscimur.

85. Eodem modo, nemo debet obstringi se putare ad adorationis horam exigendam feria quinta. Sed quid hoc non commendandum? Cum aliquis hoc exercitium una cum tot fratribus et sororibus ferventer experitur et in Eucharistia omnem caritatem Cordis Christi invenit, ipse «una cum Ecclesia signum adorat et quasi vestigium Caritatis divinae, quae eo progressa est, ut etiam Corde Verbi Incarnati hominum genus adamaret».[78][8]

86. Hoc difficile fuit intellectu pro multis, qui doctrinam iansenismi secuti sunt atque omne, quod humanum, affectivum vel corporeum esset, despexerunt et omnino hanc pietatem nos a pura adoratione Dei Altissimi amovere reputabant. Pius XII «falsam mysticam doctrinam»[79][9] definivit hunc morem quorundam cetuum electorum, qui Deum tam altum, tam separatum, tam distantem prospexerunt, ut manifestationes sensibiles pietatis popularis, veluti periculosas et ecclesiasticae moderationis indigentes, considerarent.

87. Effare possumus hodie, potius quam de iansenismo, de magno progressu saecularium morum nos agere, qui ad mundum Dei expertem tendit. His rebus additur quod in societate variae formae pietatis multiplicantur, quae ad personalem necessitudinem cum Deo amoris haud referuntur et novae sunt manifestationes cuiusdam «spiritualitatis sine carne». Hoc verum est. Verumtamen observare debemus intra ipsam Ecclesiam noxium iansenismi dualismum sub novis vultibus exstitisse. Postremis decennis novam vim obtinuit, sed quaedam manifestatio est huius gnosticismi, qui iam spiritualitati in primis saeculis fidei christianae nocuit et veritatem «salutis carnis» ignoravit. Hancobrem intuitum Nostrum convertimus ad Cor Christi et invitamus ad pietatem in eum renovandam. Speramus, fore ut alliciendi vim habeat, etiam pro hodiernis sentiendi formis, et hoc modo nos adiuvet his veteribus novisque dualismis subvenire, quibus convenientem responsionem praebet.

88. Addere volumus quod Cor Christi simul nos ab alio dualismo liberat: illo sane communitatum et pastorum, qui animum concipiunt solummodo in actionibus externis, in structuris reformandis Evangelio carentibus, in institutis animum percruciantibus, in mundanis consiliis, in meditationibus de saecularis moribus, in variis propositis sub specie condicionis praesentatis, quas nonnunmquam imponere omnibus praetendunt. Exinde saepe exstat christianismus, qui oblitus est lenitatem fidei, gaudium et studium servitii, fervorem missionis a persona ad personam, dulcedinem pulchritudinis Christi, gratum animum commotum amicitia ab Ipso oblata, quae sensum novissimum uniuscuiusque vitae praebet. Denique haec est alia forma transcendentalismi fallacis, carne pariter destituti.

89. Hi morbi hodiernis temporibus perquam vigentes, cum ab iis sinimus decipi, ex quibus non sentimus quidem desiderium sanandi, Nos impellunt toti Ecclesiae proponere novam rationem exquirendi caritatis Christi, in eius Sacratissimo Corde repraesentatam. Ibi invenire possumus totum Evangelium, ibi veritas, in quam credimus, est summatim perstricta, ibi est quod adoramus et quaerimus in fide, illic est id, cuius plus indigemus.

90. Coram Corde Christi fieri potest, ut redeamus ad incarnatam Evangelii summam et vivamus id, quod nuper proposuimus, memoria tenentes amatam sanctam Teresiam a Iesu Infante:«Appositior est mos cordis fiduciam ponere extra nos: in infinita nempe Dei misericordia, qui sine finibus nos amat et qui in Iesu Cruce omnia tradidit». [80] [0] Ipsa hoc vehementer vixit, quia in Corde Iesu repperit Deum caritatem fuisse: «Misericordias suas infinitas mihi donavit et per ipsas alias perfectiones divinas contemplor et adoro». [81] [1] Ecce quare prex magis popularis, ad Cor Christi veluti sagitta directa, simpliciter dicat: «Confido in Te» [82]. Alia verba non sunt necessaria.

91. In sequentibus capitulis duo praecipua argumenta illustrabimus, quae pietas erga Sacratissimum Cor hoc tempore iungere debeat, ut nos ali pergamus et Evangelio appropinquemus: usus spiritualis personalis et studium communitarium et missionale.

IV.

AMOR, QUI DAT POTUM

92. Ad Sacras Scripturas redeamus, inspirata scilicet scripta, quae praecipua sunt loca ubi Revelationem reperimus. In his et in viva Ecclesiae traditione id invenitur, quod Dominus ipse per universam historiam nobiscum communicare voluit. Ex Veteris ac Novi Testamenti scriptis quosdam Verbi effectus longo in itinere spirituali Populi Dei colligemus.

Dei amoris sitis

93. Biblia ostendunt copiosam aquam vivificantem populo esse nuntiatam, qui in solitudine erraverat atque liberationem exspectabat: «Haurietis aquas in gaudio de fontibus salutis» (Is 12,3). Messianici nuntii speciem sumpserunt mundantis aquae fontis: «Effundam super vos aquam mundam, et mundabimini […] Spiritum novum ponam in medio vestri» (Ez 36,25-26). Aqua ipsa populo exsistentiam plenam reddet, sicut fons quae e templo fluit ac transiens vitam salutemque tribuit: «Ecce in ripa torrentis ligna multa nimis ex utraque parte […] et omnis anima vivens, quae movetur, quocumque venerit torrens, vivet, […], postquam venerint illuc aquae istae, et sanabuntur et vivent omnia, ad quae venerit torrens» (Ez 47,7.9).

94. Hebraica festivitas Tabernaculorum ( Sukkot), quae in deserto quadraginta recensebat annos, aquae sybolum pedetemptim sumpserat, sicut rem praecipuam atque cotidie mane aquae offerendae requirebat ritum, qui postremo festivitatis die sollemnissimus fiebat: magna pompa producebatur usque ad templum ubi tandem, septies circumito altari, Deo offerebatur aqua magno concitato strepitu. [83]

95. Advenientis temporis messianici nuntius veluti populo patens fons exhibitus est: «Effundam super domum David et super habitatores Ierusalem spiritum gratiae et precum; et aspicient ad me. Quem confixerunt […]. In die illa erit fons patens» (Zac 12,10; 13,1).

96. Homo transfixus, fons patens, gratiae precationisque spiritus. Hanc repromissionem in transfixo Christi latere perspicue primi christiani respiciebant, fonte nempe ex quo nova vita profluit. Ioannis Evangelium evolventes conspicimus quomodo haec prophetia in Christo sit effecta. Eius apertum latus contemplamur, a quo Spiritus aqua manat: «Unus militum lancea latus eius aperuit, et continuo exivit sanguis et aqua» (Io 19,34). Evangelista addit: «Videbunt in quem transfixerunt» (Io 19,37). Repetit ipse prophetae nuntium, qui populo patentem fontem Ierusalem pollicebatur, cum transfixum conspexisset (cfr Zac 12,10). Patens fons est sauciatum Iesu Christi latus.

97. Animadvertimus Evangelium ipsum hoc sacrum tempus renuntiavisse, scilicet «in novissimo autem die magno festivitatis» Tabernaculorum (Io 7,37). Tum populo clamavit Iesus in magna pompa ovanti: «Si quis sitit, veniat ad me et bibat», atque evangelista addit: «Flumina de ventre eius fluent aquae vivae» (Io 7,37-38). Quod ut efficeretur, eius «hora» venire debebat, «quia Iesus nondum fuerat glorificatus» (Io 37,39). In superfluente Crucis fonte omnia sunt consummata.

98. In Apocalypsis Libro rursus apparet cum Transfixus: «videbit eum omnis oculus et qui eum pupugerunt» (Apc 1,7), tum apertus fons: «Qui sitit, veniat; qui vult, accipiat aquam vitae gratis» (Apc 22,17).

99. Transfixum latus simul amoris est sedes, quem quidem amorem suo populo declaravit Deus per verba sic diversa, ut tanti sit id memorare: «Quoniam pretiosus factus es in oculis meis et gloriosus, ego diligo te» (Is 43,4); «Numquid oblivisci potest mulier infantem suum, ut non misereatur filio uteri sui? Et si illa oblita fuerit, ego tamen non obliviscar tui. Ecce in manibus meis descripsi te» (Is 49,15-16); «Montes enim recedent, et colles movebuntur, misericordia autem mea non recedet a te, et foedus pacis meae non movebitur» (Is 54,10); «In caritate perpetua dilexi te; ideo attraxi te in misericordia» (Ier 31,3); «Dominus Deus tuus in medio tui, fortis ipse salvabit; gaudebit super te in laetitia, commotus in dilectione sua; exsultabit super te in laude» (Soph 3,17).

100. Osea propheta de Dei corde loquitur, qui asseverat: «In funiculis humanitatis trahebam eos, in vinculis caritatis» (Os 11,4). Hunc propter despectum amorem, ipse dicere potest: «Convertitur in me cor meum, simul exardescit miseratio mea» (Os 11,8). At ibi semper vincet misericordia (cfr Os 11,9), quae summum fastigium in Christo attinget, amoris nempe verbo definito.

101. In transfixo Christi Corde coacervantur, in carne scriptae, omnes Scripturarum amoris sententiae. Non agitur de amore dumtaxat declarato, sed eius apertum latus amatis est vitae fons; ille utique est fons qui eius populi sitim restinguit. Sicut docuit sanctus Ioannes Paulus II, «huius devotionis praecipua perpetuo ad Ecclesiae spiritualitatem historiae decursu attinent, quoniam inde ab initio contuita est Ecclesia Christi Cor in cruce transfixi». [84]

Verbi in historia sonitus

102. Quosdam ponderamus effectus, quos hoc Dei Verbum in christianae fidei historia effecit. Nonnulli Ecclesiae Patres, potissimum Asiae Minoris, Iesu lateris vulnus rettulerunt, veluti Spiritus acquae fontem: Verbi nempe, eius gratiae ac sacramentorum quae eam communicant. Martyrum virtus vivit ex «fonte vivae quae ex ventre Christi profluit» [85] vel, ut ait Rufinus, e «caelestibus aeternisque scaturiginibus quae e Christi visceribus procedunt». [86] Nos credentes, qui e Spiritu denuo nati sumus, ex illo petrae specu, «ex utero Christi» [87] eximus. Eius latus vulneratum, quod nos eius cor interpretamur, Spiritu Sancto repletur atque ab eo veluti aquae vivae flumina ad nos pervenit: «Totius Sancti Spiritus in Christo fonte remanente». [88] Sed Spiritus quem non recipimus a Domino, qui resurrexit, minime nos abducit, at eo nos replet, qui Spiritum bibentes,ipsum Christum bibimus: «Bibe Christum, quia petra est quae vomuit aquam, bibe Christum, quia fons vitae est, bibe Christum, quia flumen est, cuius impetus laetificat civitatem dei, bibe Christum, quia pax est, bibe Christum, quia flumina de ventre eius fluent aquae vivae». [89]

103. Sanctus Augustinus semitam calcandam curavit in Sacrum Cor colendum, in quo personaliter cum Domino convenitur. Ad eius scilicet mentem, Christi pectus non modo gratiae ac sacramentorum est fons, sed id ad personam aptat, idemque sicut symbolum exhibet intimae cum Christo coniunctionis, ut amoris occursus locum. Hic potioris sapientiae stat origo, quae est de Eo cognoscendo. Etenim Augustinus scribit Ioannem, amatum, cum in novissima Caena recubuisset supra pectus Iesu, ad sapientiae secretum accessisse. [90] Haud vero agitur de mera intellectus contemplatione cuiusdam theologicae veritatis. Sanctus Hieronymus cuiusdam hominis de conteplatione planum fecit: «nulla euriporum amoenitate perfruitur, sed de latere Domini aquam vitae bibit». [91]

104. Sanctus Bernardus transfixi Domini lateris symbolicam faciem repetit, eandem plane habens uti revelationem donumque eius Cordis amoris. Per plagam ad eum accedere possumus atque magnum amoris misericordiaeque mysterium adhibere possumus: «Usurpo mihi ex visceribus Domini, quoniam misericordia affluunt, nec desunt foramina, per quae effluant. Foderunt manus eius et pedes latusque lancea foraverunt et per has rimas licet mihi sugere mel de petra oleumque de saxo durissimo, id est gustare et videre quoniam suavis est Dominus […] Ferrum pertransiit animam eius et appropinquavit cor illius, ut non iam non sciat compati infirmitatibus meis. Patet arcanum cordis per foramina corporis, patet magnum illud pietatis sacramentum». [92]

105. Quod peculiarem in modum ex Guillelmo abbate exstat, qui nos concitat, ut Iesu Cor ingrediamur, qui suo in ipso gremio nos alit. [93] Id nos admiratione non afficit, si memoria tenemus quod «ars est artium ars amoris […] Ipse enim amor a Creatore inditus […] Est quippe amor vis animae naturali quodam pondere ferens eam in locum vel finem suum» [94]. Atque locus est ei proprius, ubi ex plenitudine regnat amor, est Christi Cor: «Quo autem, Domine, trahis eos, quos amplecteris et astringis, nisi ad cor tuum? Cor tuum dulce est manna divinitatis tuae (cfr Heb 9,4), quod intus habes, o Iesu, in urna aurea supersapientis animae tuae. Beati, quos ad eam tuus trahit amplexus; beati, quos in abscondito absconditi illius abscondisti, in medio cordis tui». [95]

106. Sanctus Bonaventura spirituales duas lineas circum Christi Cor coniungit: quod, dum sacramentorum gratiaeque fontem exhibet, suadet, ut haec contemplatio necessitudo fiat amicitiae, personalis amoris occursus.

107. Hinc nos adiuvat, ut gratiae sacramentorumque pulchritudinem agnoscamus, quae ex illo vitae fonte manant quod est vulneratum Domini latus: «Ut de latere Christi dormientis in cruce formaretur Ecclesia, et Scriptura impleretur quae dicit: “Videbunt in quem transfixerunt” ( Io 19,37), divina est ordinatione indultum, ut unus militum lancea latus illud sacrum aperiendo perfoderet, quatenus, sanguine cum aqua manante, pretium effunderetur nostrae salutis, quod a fonte, scilicet cordis arcano, profusum vim daret Sacramenti Ecclesiae ad vitam gratiae conferendam, essetque iam in Christo viventibus poculum “fontis vivi salientis in vitam aeternam” ( Io 4,14)». [96]

108. Illinc nos concitat, ut ultra procedamus, ut gratiae appropinquatio quiddam non fiat magicum, aut quaedam neoplatonica emanatio, sed arta cum Christo necessitudo, eius in Corde commorando, quoniam qui bibit Christi est amicus, cor quidem est quod amat: «Surge igitur amica Christi, esto sicut columba nidificans in summo ore foraminis; et ibi ut passer invenies domum, vigilare non cesses; ibi tamquam turtur casti amoris pullos asconde, ibi os appone». [97]

Christi cordis devotio diffundenda

109. Gradatim vulneratum latum, ubi Christi amor residet, unde vel gratiae vita manat, cordis speciem sumpsit, apud consuetudinem potissimum monasticam. In historiae decursu scimus Christi Cordis cultum non eodem modo patuisse atque, quae recentiore aetate uberiora facta sunt, variis experientiis revincta, a mediaevalibus abstrahi non posse et nedum biblicis formis, in quibus huius cultus semina conspicere possumus. Attamen nihil hodie despicit Ecclesia beneficii quod Spiritus Sanctus labentibus saeculis nobis dedit, sciens fieri posse, ut clarior planiorque sensus agnoscatur quibusdam devotionis elementis, aut intellegantur ac nova revelentur.

110. Nonnullae sanctae mulieres narraverunt se cum Christo convenisse, nominatim requievisse in Domini Corde, vitae interiorisque pacis fonte. Ex illis sancta Lutgardis, sancta Mathildis de Quedlinburgo, Angela de Fugineo, Iuliana de Brabantia recensentur. Sancta Gertrudis de Helfta, cisterciensis monacha momentum quoddam precationis narravit, quo, reposito capite in Christi Corde, ipsum micans auscultavit. In dialogo quodam sanctus Ioannes Evangelista sententiam est rogatus cur in suo Evangelio de eo non esset locutus quod sensisset cum idem esset expertus. Gertrudis addit: «Eloquentia autem suavitatis pulsuum istorum reservata est moderno tempori, ut ex talium audientia iam senescens et amore Dei torpescens mundus recalescat ». [98] Nonne cogitare possumus nuntium esse nostris pro temporibus, monitum utique ut agnoscamus quam “vetus” factus sit mundus, qui indiget Christi amoris usque novum nuntium percipere? Sancta Gertrudis et sancta Mathildis habitae sunt «longe Sacri Cordis intimae confidentes». [99]

111. Cartusiani, suadente potissimum Ludolfo de Saxonia, ex Sacri Cordis devotione rationem reppererunt affectu ac propinquitate eorum necessitudinem cum Iesu Christo replendi. Qui per eius Cordis vulnus ingreditur, affectu inflammatur. Sancta Catharina Senensis scripsit: quae passus est Dominus nos testari non possumus, sed apertum Christi Cor realiter ac personaliter tanto amore nos attingere valemus: «Id vobis ostendi in aperto meo latere, ubi cordis secreta detegis, planum faciens, me multo plus vos diligere quam per finitum dolorem vobis demonstrare potuerim». [100]

112. Christi Cordis devotio vitam monasticam gradatim transcendit atque sanctorum magistrorum, praedicatorum et congregationum religiosarum conditorum spiritualitatem replet, qui in remotissimas terrarum orbis plagas eam diffundunt. [101]

113. Magni ponderis aestimatur sancti Ioannis Eudes inceptum, qui «postquam suis cum missionariis ferventem missionem Redonibus compleverat, effecit, ut illius dioecesis Episcopus festivitatis adorabilis Cordis Domini Nostri Iesu Christi celebrationem comprobaret. Primum haec festivitas ex officio in Ecclesia est approbata. Deinde Episcopi Ebroicensis, Baiocensis, Lexoviensis, Rothomagensis, suis in dioecesibus, annis MDCLXX-MDCLXXI, eandem festivitatem approbaverunt». [102]

Sanctus franciscus de sales

114. Recentioribus temporibus est extollendum quod fecit sanctus Franciscus de Sales. Saepenumero ipse Cor Christi apertum contemplabatur, quod nos invitat, ut in eo moremur ex personali quadam amoris necessitudine in quo vitae mysteria collustrantur. In his sancti doctoris congitationibus cernere possumus quomodo, pro severis moris normis vel mera religionis observantia, Christi Cor ei apparuerit sicut plena revocans fiducia in secrete agenti gratia. Sic se ostendit hoc proponens baronissae Chantal: «Pro comperto habeo nos in nobis ipsis haud mansuros […] in vulnerato Salvatoris latere perpetuo commoraturos, quippe qui sine eo non modo non possimus, sed etiam si possemus, nihil facere vellemus». [103]

115. Ipsius devotio longe aberat, ut superstitionis fieret species vel gratia incongrue in obiectum redacta, quoniam sibi voluit personalem necessitudinem in qua quisque coram Christo se unicum habet, eius non iterabili considerata natura, a Christo cogitatum atque directe ac singulariter perspectum: «Hoc maxime adorabile amabileque nostri Magistri cor, quod amore ardet quem nobis profitetur, cor nempe in quo omnia nomina nostra inscripta videmus […]. Res procul dubio summae est consolationis eo quod tantopere a Domino Nostro amamur, ut suo in Cor usque nos ferat». [104] Ipsum nomen proprium in Christi Corde inscriptum ratio erat qua sanctus Franciscus de Sales figurare conabatur usque dum Christi amor unicuique non esset abstractus vagusve, sed ipsam personam secum fert in qua fidelis animadvertit se aestimari seque ipsum agnosci: «Quam pulcher hic Paradisus, nunc cuius Salvator est sol ac sinus amoris fontis ex quo pro desiderio bibunt beati! Quisque intus inspicit et ex amoris simulacris scriptum suum nomem inspicit, quod verus dumtaxat amor legere valet quodque verus amor sculpsit. Ah, mea cara filia, nonne erunt nostra nomina? Ita sane, certe erunt, qui etiamsi nostrum cor amorem non habet, desiderium utique amoris habet et amoris principium». [105]

116. Quod expertus erat praecipuum pro spirituali vita putabat, quae hanc persuasionem inter magnas fidei veritates annumerabat: «Sic, mea dilectissima Filia, de vobis cogitat, ac non modo de vobis, verum etiam de perparvulo vestri capitis capillo: fidei est veritas de qua neutiquam dubitari potest». [106] Unde consequitur, ut fidelis totum Christi Cordi se tradere valeat, ubi quietem, consolationem ac vim reperit: «O Deus, quae laetitia est inter brachia et Salvatoris pectus versari. Sic mane, dilecta Filia, atque sicut alter parvus sanctus Ioannes, dum ceteri in Salvatoris mensa diversos cibos edunt, pone simplicissimae fiduciae ex gestu, caput tuum, tuam animam, tuum spiritum in cari Domini dilecto pectore». [107] «Spero in turturillae spelunca et in transfixo latere nostri dilecti Salvaroris te esse […] Quam bonus est hic Dominus, mea dilecta filia, quam lepidum est eius Cor! Hic maneamus, sancta in hac mansione». [108]

117. At eius doctrinae de ordinaria vita sanctificanda fidelis suadet, ut haec in operibus, muneribus et cotidianae vitae officiis agatur: «Ex me quaeritis quomodo suis in cunctis operibus agere debeant animae quae precantes sancta simplicitate ac perfecta Deo deditione alliciuntur? Respondeo quod non in oratione dumtaxat, sed in tota exigenda vita, in simplicitatis spiritu necessario ambulent oportet, relinquentes et omnem suam animam, suas actiones ac suos felices exitus Dei voluntati tradentes, ex amore perfectae absolutaeque fiduciae, gratiae sese committentes atque aeterni amoris curae quem Divina Providentia eis tribuit». [109]

118. Has omnes ob causas, cum de symbolo est cogitatum quod spiritualis vitae propositum summatim ostendere posset, statuit: «Cogitavi, cara Mater, si tibi congruere videtur, ut insigne sumere unum cor, duobus sagittis transfixum, spinarum corona conclusis». [110]

Nova amoris declaratio

119. Ex huius Salesianae spiritualitatis salutari impulsu eventus Paredii Monachorum sub saeculi XVI finem evenerunt. Sancta Margarita Maria Alacoque magni ponderis apparitiones narravit inter mensem Decembrem exeuntem anno MDCLXXIII et Iunium anno MDCLXXV. Plurimi est amor declaratus qui in prima magna apparitione exstat. Iesus dicit: «Divinum meum Cor amore hominum sic flagrat, nominatim vestri, qui, cum in se suae vehementis Amoris flammas continere non possit, vestra opera easdam effundere debet ipseque hominibus se ostendere debet, eos pretiosos suos per thesauros locupletando, quos tibi patefacio». [111]

120. Sancta Margarita Maria impotenter ferventerque summatim omnia complectitur: «Sui amoris mira mihi revelavit atque inexplicabilia sui Sacri Cordis arcana, quae semper mihi absconderat, usque dum primum eum aperuit. Quod sic efficaciter ac realiter egit, ut nulla dubitandi ratio daretur». [112] In subsequentibus sententiis huius nuntii pulchritudo confirmatur: «Inexplicabilia puri sui Amoris mira revelavit, atque ad quem usque finem eum perduxisset in hominibus amandis». [113]

121. Vehemens haec Iesu Christi amoris agnitio, quam sancta Margarita Maria nobis praebuit, magni momenti incitamenta impertit ad nostram cum eo necessitudinem constituendam. Quod non secum fert, ut omnia singula huius spiritualis consilii recipere vel sumere nos detineamur, ubi, ut saepe usu venit, divinae actioni miscentur humana elementa, quae subiecti desideriis, sollicitudinibus ac interioribus imaginibus coniunguntur. [114] Istud sub Evangelii totiusque locupletis Ecclesiae traditionis spiritualis lumine considerari debet, dum agnoscitur quantum boni in tot sororibus fratribusque effecerit. Hoc patitur, ut Spiritus Sancti dona agnoscamus intra fidei amorisque experientiam. Nuntii cardo pluris est quam particulae, qui nobis transmittitur atque verbis illis concludi potest quae sancta Margarita audivit: «Hoc est Cor quod homines tantopere amavit, ut nihil parceret usque ad defectionem et cosummationem, suum amorem demonstraturum». [115]

122. Ex hac manifestatione allicimur, ut crescamus Christum convenientes, absolutae fiduciae ope, usque ad plenam consummatamque coniuctionem adipiscendam: «Divinum Cor ita nostrum substituat, ut Ipse unus vivat et in nobis ac pro nobis operetur; ut eius voluntas […] absolute operari possit, nobis haud obsistentibus; ac tandem eius affectus, eius cogitationes eiusque desideria, in eius locum reponantur, atque potissimum eius amor, ut Ipse in nobis et pro nobis ametur. Atque hoc modo, hoc Cordis genus quod est totum in omnibus rebus, cum sancto Paolo dicere possumus nos iam non vivere, at Eum in nobis vivere». [116]

123. Etenim in primo recepto nuntio, hanc experientiam magis personaliter, certius, igne lenitudineque repletam exhibet: “Cor meum quaesivit, et ego Eum rogavi, ut acciperet, quodque fecit, me deinceps suo in adorabili Corde ponens, ex quo sicut parvum atomum ostendit sui cordis in ardenti fornace dissolvi”. [117]

124. Alio in loco animadvertimus Eum qui nobis se tradit Christum esse, qui resurrexit, gloria repletum, vita luceque repletum. Quamvis variis temporibus de doloribus loquatur quos pro nobis est passus necnon de ingrato animo quem percipit, hic non sanguis ac vulnera exstant, sed lux et Viventis ignis. Passionis vulnera, quae non evanescunt, transfigurantur. Sic, Paschatis Mysterium totum hic exprimitur: «Quondam, […] Sanctissimo Sacramento exposito, […] Iesus Christus, dulcis meus Magister, apparuit, gloria fulgens, suis cum quinque vulneribus, quae totidem soles videbantur, qui omnibus eius Sacrae Umanitatis ex partibus flammas edebant, maxime ex adorabili pectore, quod fornax ardens videbatur. Postquam aperuit, Suum amabilissimum Cor revelavit, qui vivus flammarum erat fons. Tum utique inexplicabilia mira puri sui amoris revelavit, quo homines usque ad finem amaverat, ab iis ingratiam tantum recipiens et ignorationem». [118]

Sanctus Claudius La Colombière

125. Sanctus Claudius La Colombière cum sanctae Margaritae experientias cognovisset, ipsarum extemplo factus est defensor ac vulgator. Peculiares gessit partes in intellegenda ac diffundenda Sacro Cordi devotione, sed in eadem quoque interpretanda sub Evangelii lumine.

126. Dum quaedam sanctae Margaritae sententiae, si male intellegantur, efficere possint, ut propriis laboribus, propriis oblationibus nimis confidatur, sanctus Claudius ostendit Christi Cor sincere contemplatum sui ipsius haud efficere laudationem vel vanam gloriam in experientiis vel humanis conatibus, sed inenarrabilem Christo traditionem, qui vitam pace, securitate ac deliberatione replet. Absolutam hanc fiduciam per celebrem precationem perapposite ostendit:

« Deus meus, pro comperto utique habeo iis te vigilare qui in te sperant, atque nihil deficere posse, cum omnia a te exspectentur, me statuisse futurum tempus transigere sine ulla sollicitudine, atque omnes meas sollicitudines in te collocare […]. Numquam meam spem amittam, eandem usque ad extremam vitam servabo, atque omnes inferni daimones magnopere conabuntur eandem eripere. […]. Nonnulli suis ex divitiis vel suis ex talentis felicitatem sperare possunt, alii sua innocenti vita fidunt, vel asperis paenitentiis, vel crebris eleemosynis, vel ferventibus precationibus. Mihi, Domine, omnis mea fiducia est mea ipsa fiducia; fiducia nempe quae neminem umquam decepit. Quapropter pro certo habeo me perpetuo felicem futurum, quandoquidem firmiter spero me huiusmodi futurum, et quia a te, Deus meus, id praestolor». [119]

127. Sanctus Claudius mense Ianuario anno MDCLXXVII notationem scripsit, nonnullis lineis antecedentibus, quae certitudinem ostendebant propriae animadversae missionis: «Scivi voluisse Deum, ut ei servirem, studens eius desiderata perficere, quae ad devotionem attinent, quam personae suasit, quacum confidenter sociatur, atque pro qua meam infirmitatem adhibere voluit; quod iam compluribus suasi». [120]

128. Magni refert animadvertere quomodo in La Colombière spiritalitate, locuples pulchraque sanctae Margaritae experientia atque perquam certa Exercitiorum Ignatianorum contemplatio coniungantur. Tertiae Exercitiorum hebdomadae mensis principio scribit: «Duae maxime me moverunt res. Prima est dispositio qua Iesus Christus iis se exhibuit se quaerentibus. Eius Cor horrifica amaritudine mergitur: omnes passiones intra Eum solvuntur, tota natura conturbatur, atque omnes per has perturbationes, omnes has tentationes, Cor directo ad Deum convertitur; partem sustinere non dubitat, quam virtus, quam quidem altissima virtus suadet. Altera res ad huius ipsius Cordis agendi rationem spectat, quae ad Iudam proditorem refertur, ad apostolos eum abiecte relinquentes, ad sacerdotes aliosque eum persequentes; haec omnia in Eo odium indignationemve minime movere potuerunt. Mihi ideo illud Cor fingo, sine amaritudine, sine acrimonia, vera in inimicos lenitudine repletum». [121]

Sanctus Carolus de Foucauld et Sancta Teresia a Iesu Infante

129. Sanctus Carolus de Foucauld et sancta Teresia a Iesu Infante quaedam devotionis Christi Cordis elementa iterum praeter voluntatem finxerunt, cum nos iuvarent ad Evangelio magis fidelem eandem intellegendam. Videamus nunc quomodo haec devotio in vita eorum creverit. Proximo capitulo ad eos redibimus, missionariae rationis peculiaritatem demonstraturi, quam diversimode ambo auxerunt.

Iesus Caritas

130. In oppido vulgo dicto Louye, sanctus Carolus de Foucauld una cum consubrina, Domina de Bondy, Sanctissimum Sacramentum invisebat, atque quodam die Sacri Cordis effigiem ei ipsa demonstravit. [122] Consobrina haec in Carolo convertendo pluris fuit, sicut ipse agnoscit: «Quoniam Bonus Deus primum suarum misericordiarum te mihi fecit instrumentum, omnes eius misericordiae ex te oriuntur. Si tu me non convertisses, ad Iesum perduxisses ac paulatim, ex verbo in verbum, omne quod est pium bonumque docuisses, essemne ubi equidem hodie sum?». [123] Sed in eo id potissimum concitavit ipsa quod est Iesu ardens amoris conscientia. Omnia inibi residebant, haec erat maioris ponderis res. Atque istud peculiarem in modum in Christi Cordis devotionem contrahebatur, ubi infinitam misericordiam reperiebat: «In infinita misericordia Illius speramus Cuius effecisti, ut Sacrum Cor cognoscerem». [124]

131. Deinceps eius spiritualis moderator, reverendus Henricus Huvelin, eum adiuvabit ad hoc pretiosum mysterium funditus vestigandum: «Cor istud benedictum de quo totiens mihi es locutus». [125] Die VI mensis Iunii anno MDCCCLXXXIX Sacro Cordi se consecrat, ubi amorem summum reperit. Christo ipse dicit: «Tantum mihi dedisti beneficiorum, ut videretur ingrati animi esse pro tuo corde non credere idem paratum esse ad copiosam omnium bonorum pluviam mihi tribuendam, qua esset eius magnitudo, atque eius amorem eiusque liberalitatem mensuram excedere» [126]. Eremita erit «Iesu Cordis sub nomine». [127]

132. Die XVII mensis Maii anno MCMVI, eodem die quo frater Carolus, solus, Missam celebrare iam non poterat, scrispit se hoc esse pollicitum: «Concedere, ut Cor Iesu in me viveret, ita ut non ego viverem, sed Iesu cor in me viveret, quemadmodum Nazareth vixit». [128] Eius amicitia cum Iesu, ex corde ad cor, nihil habebat intimi ac devotionis. Radix erat illius incomptae vitae Nazarethanae, qua Christum imitari eique se conformari cupiebat. Blanda haec Christi Cordi devotio multum re eius vitae rationem affecit, atque eius Nazareth per admodum personalem necessitudinem cum Christi Corde alita est.

Sancta Teresia a Iesu Infante

133. Sicut sanctus Carolus de Foucauld, sancta Teresia a Iesu Infante amplam illam devotionem hausit, quae Francogalliam saeculo XIX pervasit. Sacerdo nomine Almirus Pichon eius familiae spiritualis moderator fuit, qui magnus Sacri Cordis habitus est apostolus. Quaedam eius soror religiosum nomen sibi sumpsit “Mariam a Sacro Corde” atque monasterium, quod est ingressa, Sacro Cordi erat dicatum. Attamen eius devotio quaedam peculiaria propria sumpsit, ultra species quibus illa aetate demonstrabantur.

134. Quindecim annos nata, rationem reperit suam cum Iesu necessitudinem summatim comprehendi: «Cum eo quidem, cuius cor iisdem pulsibus micabat cum meo». [129] Duos post annos, cum ei de Corde loquerentur spinis coronato, in quadam epistula addidit: «Probe scis: Sacrum Cor haud cerno sicut omnes reliquos. Mei sponsi Cor meum solummodo arbitror esse, aeque ac meum Ei dumtaxat esse, atque hac de causa ei in solitudine loquor de hoc delectabili corde ad cor, exspectans facie ad faciem quandoque, ut id contempler» [130].

135. Quodam ex carmine suae devotionis sensum explicat, amicitiae ac fiduciae causa potius factae quam propriorum laborum ex securitate:

«Cor volo lenitudine inflammatum
quod me sustineat nihil mutuo expetentem
quod omnia mei amet, meam quoque infirmitatem
 [ ].
quod me die ac nocte amet, me neutiquam deserat
[…].
Deum volo qui mea cum natura
qui meus frater fiat atque pati possit
[…].
Probe scio omnes nostras iustitias
Nihil valere pro tuis divinis oculis
[…].
Quocirca meo pro purgatorio eligo felix
tuum aestuantem Amorem, Dei mei Cor!»
. [131]

136. Maioris ponderis forsan scriptum, quo Christi Cordis devotionis sensus intellegatur, est epistula quam tribus mensibus ante quam e vita excederet amico Mauricio Bellière scripsit: «Cum Magdalenam video procedentem, frequentibus coram convivis, atque suis lacrimis adorati sui Magistri pedes rigantem, quem primum tangit, animadverto eius cor amoris misericordiaeque abyssos Cordis Iesu intellexisse, cui quamvis peccatrici illud amoris Cor est paratum non modo ei ad ignoscendum, immo vero ad praebenda suae divinae consuetudinis beneficia eandemque ad summa contemplationis fastigia extollendam. Ah, Fraterculo mi dilecte, quoniam mihi quoque copia est facta cordis Iesu amorem intellegendi, tibi confiteor omnem metum a corde meo Eum abiecisse. Mearum culparum recordatio me humiliat atque efficit, ut meis viribus numquam nitar, quae nihil aliud sunt quam infirmitas; at haec recordatio magis quoque de misericordia amoreque mihi loquitur». [132]

137. Ethicae mentes, quae misericordiam gratiamque moderari praetendunt, dicerent eam hoc asseverare posse, quippe quae sancta esset, sed peccatricem hoc dicere non posse. Ita se gerentes, a Teresiae spiritualitate eius pulchram novitatem adimunt, quae Evangelii cor refert. Pro dolor quibusdam christianis in locis commune factum est, ut Spiritus Sanctus in quandam figuram concluderetur, quae sineret, ut omnia proprio moderamine tenerentur. Attamen sagax haec Ecclesiae Doctor eos refellit atque huic angustae interpretationi his perplanis verbis directo refragatur: «Etiamsi omnia possibilia crimina admisissem, eandem usque haberem fiduciam: sentio hanc offensionum multitudinem ut aquae gutta fore in ardentem folculum iacta» [133].

138. Sorori Mariae liberalem ob Dei amorem ac martyrii alacritatem eam laudanti verbosius per epistulam respondit, quae hodie insigne est miliarium historiae spiritualitatis. Pagina haec miliens esset legenda propter altitudinem, claritatem ac pulchritudinem. In ipsa sororem a “Sacro Corde” adiuvat, ut haec devotio ne vertatur in doloris speciem, quandoquidem reparationem nonnulli intellegebant veluti genus quoddam principatus sacrificiorum aut morum adimplendorum. At cotra omnia in fiduciam congerit, ut potiorem oblationem, Christi Cordi acceptam: «Meae martyrii voluptates nihil sunt, non mihi infinitam tribuunt fiduciam, quam in corde animadverto. Ut verum fatear, spirituales divitias iniustum efficiunt hominem, cum quis in iis indulgenter nititur, se pluris esse puntans […] Quod quidem Ei placet est me videre meam parvitatem amantem atque meam paupertatem, est caeca spes quam in eius misericordia habeo. Unus est hic meus thesaurus […] Si laetitiam percipere vult, doloribus allici, suam ipsa consolationem quam quaerit […] Intellegat ad Iesum amandum, ad eius amoris victimae gerendas partes, quo magis quispiam sit debilis, sine desideriis vel virtutibus, eo magis huius Amoris operis esse eum prope, qui exhaurit et commutat! […] O quam vellem, quod sentio ut intellegeret! Est fiducia ac nihil aliud quam fiducia quae ad Amorem nos perducere debet!». [134]

139. Compluribus eius scriptis eam contendere videmus adversus spiritualitatis species, quae humanis viribus, proprio merito, sacrificiis oblatis, certis effectibus “ad caelum obtinendum” nimis nituntur. Ad eius mentem «meritum non stat in multum dando, sed in recipiendo». [135] Haec nonnulla scripta persignificantia denuo legamus, ubi in hac instat via, quae est ratio simpliciter et celeriter Domini per cor acquirendi.

140. Sic Leoniae sorori scribit: «Te certiorem facio bonum Deum multo meliorem esse quam cogites. Intuitu quodam, amoris suspiritu est contentus. Ad me quod attinet, censeo perfacile esse factu perfectionem exercere, quandoquidem intellexi, ut sufficeret Iesum per cor acquirere! Puerum intuere qui modo matris amaritudinem concivit. […] Si in eam bracchia is protendit, subridens ac dicens “Amplexare me, non amplius faciam”, nonne eum ad suum cor blande admovebit mater, sui pueri obliviscens ioca? Probe tamen ipsa novit suum carum puerulum, occasionem nactum, id facturum; at nihil refert: si is denuo eam ex corde praehenderit, poenam numquam sufferet». [136]

141. In epistula quadam ad Patrem Adolfum Roulland ait: «Mea quidem vita omnis est fiduciae et amoris, atque non intellego animas tam lenem amicum timentes. Nonnumquam, cum quaedam spiritualia scripta lego in quibus perfectio circumdata videtur compluribus impedimentis et obstaculis, nec non compluribus fallaciis, meus miserus spiritus cito fatigatur, doctrina praeditum librum plico, qui caput contundit et cor arefacit, et Sacram Scripturam accipio. Tunc omnia refulgentia apparent, verbum unum meae animae infinitos prospectus reserat, facilis apparet perfectio: intellego, ut proprium nihil agnoscere sufficiat et tamquam puerum sese Dei bracchiis committere». [137]

142. Ad reverendum Mauricium Bellière se convertens de parente autumat: «Non censeo felicis patris cor pro filiali filii fiducia contineri posse, cuius sinceritatem amoremque novit. Haud tamen ignorat plus quam semel in easdem culpas incidere filium, sed semper est paratus ad ei ignoscendum, si filius corde eum capessit». [138]

Vestigia apud Societatem Iesu

143. Consideravimus quemadmodum sanctus Claudius de La Colombière spiritualem experientiam sanctae Margaritae cum Spiritualibus Exercitiis oblatis iunxerit. Censemus Sacri Cordis locum in Societate Iesu brevem mentionem mereri.

144. Societatis Iesu spiritualitas usque proposuit «cognitionem intimam Domini […], ut magis ipsum amem, eumque sequar» [139]. Sanctus Ignatius suis in Exercitiis Spiritualibus nos cohortatur, ut coram Evangelio sistamus quod nobis dicit «percussum lancea latus eius manavit aqua et sanguine». [140] Cum exercitium gerens ante sauciatum Christi latus quispiam se reperit, Ignatius in Christi Cor ingredi ei suadet. Ratio est quaedam proprium cor alendi per “affectuum magistrum”, ad sancti Petri Favre sententiam, in quadam epistula adhibitam, eademque missa ad sanctum Ignatium. [141] Reverendus Ioannes Alfonsus Polanco quoque eiusdem mentionem facit vitam narrans sancti Ignatii: «[Cardinalis Contarini] Intellexit in patre Ignatio affectuum magistrum se repperisse». [142] Colloquia quae sanctus Ignatius proponit praecipua sunt pars huius cordis institutionis, ut percipiamus et ex corde gustemus Evangelii nuntium atque cum Domino conversemus. Sanctus Ignatius autumat res nostras cum Domino communicare nos posse ac de his rebus consilium petere. Quisque in recessu versans agnoscere potest in Exercitiis aperto corde dialogum institui.

145. Sanctus Ignatius suae contemplationi ad Crucifixi pedes finem imponit, exercitia gerenti suadens, ut ad Dominum crucifixum magno cum affectu se convertat ex eoque quaerat «sicut amicus loquitur ad alterum vel servus ad dominum suum» quid ei facere debeat. [143] Exercitiorum itinerarium fastigium attingit ex «contemplatione ad amorem obtinendum», unde gratiarum actio et oblatio oriuntur «memoriae, intellectus ac voluntatis» manant erga Cor quod est fons et origo omnium bonorum. [144] Haec interior Domini cognitio ex nostris facultatibus nostrisque conatibus non obtinetur, sed uti donum postulatur.

146. Haec eadem experientia longae seriei sacerdotum Iesuitarum subest, qui palam ad Iesu Cor se rettulerunt, uti sanctus Franciscus Borgia, sanctus Petrus Favre, sanctus Alfonsus Rodríguez, reverendi Álvarez de Paz, Vincentius Carafa, Gaspar Druźbicki et tot alii. Anno MDCCCLXXXIII Iesuitae asseruerunt «Societatem Iesu accipere ac recipere ex animo laetitia, grataque voluntate repleto, dulcissimum pondus, sibi a Domino nostro Iesu Christo demandatum exercendi, promovendi ac propagandi eius Cordi divino devotionem» [145]. Mense Decembri anno MDCCCLXXI pater Petrus Ioannes Beckx Sacro Cordi Iesu Societatem consecravit atque ad testandum quod haec in praesentiarum ad Societatis vitam pertineret, reverendus Petrus Arrupe anno MCMLXXII id iteravit, ex persuasione his verbis patefacta: «Societati ea dicere volo quae silentio praeterire non puto. Meo inde novitiatu persuasum mihi fuit, quam “Sacro Cordi devotionem” vocamus, eandem Ignatiani animi altissimam continere symbolicam significationem, necnon extraordinariam efficaciam – ultra quam speraverint – cum propriae perfectionis tum apostolicae fecunditatis. Eadem persuasio mihi est. […] In hac devotione longe intimum fontem reperio vitae meae interioris» [146]

147. Cum sanctus Ioannes Paulus II est cohortatus, ut «omnes Societatis sodales ferventiore studio hanc devotionem proveherent, plus quam umquam nostrorum temporum exspectationi congruentem», id faciebat quandoquidem arta vincula agnoscebat inter Cordi Christi devotionem et Ignatianam spiritualitatem, quoniam cupiditas “intime Domini cognoscendi” atque cum Eo coniunctissime “dialogi servandi” aliquid est peculiare, Spiritualium Exercitiorum, spiritualis apostolicaeque Ignatianae virtutis opera, cum Cordis Dei amori prorsus inveniatur». [147]

Longus interioris vitae fluxus

148. Cordi Christi devotio in spirituali itinere multorum sanctorum rursus manifestatur admodum inter se disparium, atque in unoquoque eorum haec devotio novas species secum fert. Sanctus Vincentius de Paul, ut aliquod supponamus exemplum, asseverabat quod Deus vellet esse Cor: «in primis cor postulat Deus, cor quidem, quae praecipua est res. Quoniam is qui nihil habet plus meritus esse potest quam is, qui magna bona possidet, quae cedit? Quia qui nihil habet affectu maiore ad Eum procedit; hoc potissimum vult Deus» [148] Quod secum fert voluntatem proprium cor cum Christi corde coniungendi: «Religiosa omnia suscipiens, quae potest, ut cor suum comparet ad communicandum cum Domini nostri Corde […] quas benedictiones a Deo non recipiet!». [149]

149. Interdum considerare inducimur hoc amoris mysterium sicut mirum praeteriti temporis eventum, sicut pulchram spiritualitatem actorum temporum, atque magis magisque recordari debemus, ut sanctus missionarius effari solebat, «hoc divinum Cor, quod hostili lancea transfigi passum est, ut per illum sacrum aditum sacramenta funderentur, quibus instituta est Ecclesia, haudquaquam amare intermisisse». [150] Alii recentiores sancti sicut sanctus Pius de Pietrelcina, sancta Teresia de Calcutta multique alii, flagranti devotione de Christi Corde loquuntur. At sanctae Faustinae Kowalska experientias memorare volumus, quae Christi Cordi devotionem secum ferunt, gloriosam Illius qui resurrexit vitam elate efferentes nec non divinam misericordiam. Etenim huius sanctae experientia inductus, atque ex sancti Iosephi Sebastiani Pelczar Episcopi (annis MDCCCXLII-MCMXXIV), [151] spirituali ex hereditate hauriens, sanctus Ioannes Paulus II sua divinae misericordiae cogitata cum devotione Christi Cordi arte coniunxit: «Videtur autem Ecclesia tunc maxime Dei profiteri misericordiam ac venerari, cum ad Cor Christi se confert. Namque, ad Christum cum acceditur, in mysterio videlicet Cordis eius conceditur nobis, ut immoremur in hac ratione […] revelationis amoris misericordis Patris, quae intimam constituit partem officii messianici Filii Hominis». [152] Idem sanctus Ioannes Paulus II, ad Sacrum Cor se referens, ipse admodum personaliter testatus est: “Me inde a iuventute est allocutus». [153]

150. Sacro Christi Cordi devotio hodiernis temporibus plane patet in evangelizationis institutionisque operis complurium congregationum tum feminarum tum virorum, quae primitus hac christologica experientia sunt signatae. Infinitum est omnes commemorare. En inter alia duo exempla: «Conditor [sanctus Daniel Comboni] ex Iesu Cordis mysterio vim deprompsit ad missionarium munus obeundum». [154] «Cordis Iesu amore compulsi, efficiamus, ut homines sua in humana dignitate et sicut Dei filii filiaeque crescant, sub Evangelii fundamento ac ipsius amoris, veniae, iustitiae, liberalis subsidii in pauperes et reiectos postulationum». [155] Eadem ratione, Sancturaria Christi Cordi consecrata, in terrarum toto orbe allicientia fons sunt spiritualitatis ac fervoris. Omnibus iis qui quodammodo haec fidei caritatisque loca communicant, Nostram impertimus paternam benedictionem.

Consolationis devotio

151. Lateris vulnus, unde viva aqua manat, in Christo, qui resurrexit, adhuc patet. Magnum hoc vulnus lancea effectum atque spinarum coronae vulnera, quae in Sacri Cordis imaginibus saepe perspiciuntur, ab hac devotione haudquaquam seiunguntur. Etenim in ea Iesu Christi amorem contemplamur qui se donare usque ad finem valuit. Eius, qui resurrexit, cor haec signa servat se ipsum penitus donandi, quod acerbum pro nobis dolorem secum fert. Quapropter quodammodo vitari non potest quod fidelis non modo hunc magnum amorem persentire velit, verum etiam dolorem quem Christus pertulit ob tantum amorem.

Cum Eo in cruce

152. Tanti est hanc spiritualis experientiae sententiam referre circum Christi Cor explicatam: interius scilicet desiderium ei consolationem tribuendi. Non tractabimus nunc “reparationis” exercitium, quam melius locatam putamus in ambitu socialis rationis huius devotionis quamque proximo capitulo explicabimus. Nunc in eo desiderio sistere volumus, quod saepenumero in credentis cor emergit amore flagrantis, cum Christi passionis contemplatur mysterium idque experitur, ut mysterium, quod non modo memoratur, sed per gratiam fit praesens, vel potius, efficit, ut illo redemptionis momento praesentes mystice simus. Si Amatus pluris est quidni eum consolemur?

153. Decessor Noster Pius XI hunc usum comprobare studuit, cum nos hortaretur, ut agnosceremus Redeptionis mysterium per Christi passionem, ex Dei gratia, temporis spatiique intervalla transcendere, ita ut si Ipse in cruce pro peccatis quoque futuris, nostris peccatis, se tradidisset, eodem modo nostri actus hodie pro eius consolatione oblati, tempus praetergredientes eius sauciatum Cor contingerint: «Quodsi propter peccata quoque nostra, quae futura quidem erant at praevisa, anima Christi tristis facta est usque ad mortem, haud dubium quin solacii nonnihil iam tum ceperit etiam e nostra, item praevisa, reparatione, cum « apparuit illi Angelus de caelo » ( Lc 22,43), ut Cor eius taedio et angoribus oppressum consolaretur. Atque ita Cor Illud sacratissimum, quod ingratorum hominum peccatis continenter sauciatur, etiam nunc mira quidem, sed vera ratione solari possumus ac debemus». [156]

Cordis rationes

154. Videri potest haec devotionis manifestatio haud fundamento sufficienti theologico fulciri, sed cor suas habet rationes. Sensus fidelium perspicit arcanum quiddam hic inesse, quod nostram humanam rationem praetergreditur, quodque Christi passio non est merus praeteritae aetatis eventus: ipsam per fidem communicare possumus. Per sui donationem Christus in cruce est meditandus, ex fidelium pietate, maius quiddam quam mera memoria. Persuasio haec in theologia est bene fundata. [157] Huic proprii peccati conscientia additur, quae Ipse vulneratis suis umeris tulit, necnon propria imparitas coram tanto amore, qui nos infinite semper superat.

155. Quidquid est, ex nobis quaerimus quo pacto cum Christo vivo, qui resurrexit, plane felici atque eadem opera cum eo in Passione solando, necessitudo instituatur. Est ob oculos ponendum quod resurrectum Cor suum vulnus servat, ut continuatam memoriam et agens gratia experientiam quandam efficit quae in temporis momento tota non continetur. Utraque persuasio sinit, ut concedamus in mystico quodam cursu nos esse qui rationis conatus praetergreditur atque quod ipsum Dei Verbum suadet ostendit: «At enim – scribit Pius Papa XI - beate regnantem Christum in caelis qui piaculares eiusmodi ritus consolari queant? Scilicet – “da amantem et sentit quod dico” ( In Io. Evang., XXVI, 4) – reponimus, Augustini verbis usi, quae in hunc locum aptissime cadunt. Dei enim amantissimus quisque, si praeteriti temporis spatium respiciat, videt meditando intueturque Iesum pro homine laborantem, dolentem, durissima quaeque perpetientem, «propter nos homines et propter nostram salutem » tristitia, angoribus, opprobriis paene confectum, immo «attritum propter scelera nostra » ( Is 53,5) ac suo nos livore sanantem. Atque haec omnia eo verius piorum meditantur animi, quod peccata hominum ac flagitia quovis tempore perpetrata in causa fuerunt cur Dei Filius morti traderetur». [158]

156. Haec Pii XI verba digna sunt quae ponderentur. Etenim cum Scriptura addit quod credentes qui secundum suam fidem non vivunt, quod ad illos attinet, «rursum crucifigentes sibimetipsis Filium Dei» (Heb 6,6), aut cum pro aliis dolores sustineo «adimpleo, ea quae desunt passionum Christi in carne mea» (Col 1,24), aut Christus sua in passione non modo pro illius temporis oravit discipulis, verum etiam, «pro eis, qui credituri sunt per verbum eorum in me» (Io 17,20), aliquid dicit quod nostra finita exemplaria frangit. Ostendit fieri non posse illud ante et post statuere, absque vinculis, etsi nostra cogitatio nesciat quomdo id explicet. Evangelium, suis ex variis partibus, non modo est cogitandum vel memorandum, sed experiendum, sive in amoris operibus, sive in interiore experientia, sed id ad Christi mortis resurrectionisque mysterium potissimum attinet. Temporis seiunctiones, quas nostra mens adhibet, continere non videntur huius credentis experientiae veritatem in qua miscentur coniunctio patientis Christi et eadem opera vis, consolatio et amicitia quibus cum Eo qui resurrexit fruimur.

157. Perspiciamus Paschalis Mysterii unitatem, duabus sub suis indissociabilibus speciebus, quae alteram altera collustrant. Hoc unum Mysterium, duabus suis in partibus ex gratia praesens effectum, efficit, ut, dum aliquid Christo solando offerre studemus, ipsi nostri dolores paschali amoris luce illuminentur et transfigurentur. Accidit quod in nostra definita vita hoc mysterium communicamus, quoniam ipse Christus in antecessum nostram vitam participare voluit, in antecessum experiri voluit quod eius ecclesiale corpus esset victurum, cum in vulneribus, tum in consolationibus. Cum in Dei gratia vivimus, haec mutua participatio spiritualis fit experientia. Proinde, Ipse qui resurrexit, gratiae suae virtute, efficit, ut revera cum eius passione arcane coniungi possimus. Id credentia corda noverunt, quae resurrectionis laetitiam experiuntur, sed eadem opera sui Domini sortem participare cupiunt. Ad hanc participationem per dolores, lassitudines, frustrationes ac metus sunt parati, utpote cum vitae sint partes. Haud hoc Mysterium soli exigunt, quia haec vulnera sunt participatio item ad mysticis Christi corporis sortem, quod iter facit in sancto Dei populo quodque Christi in quodlibet historiae tempus ac locum sortem defert. Consolationis devotio non evenit extra historiam ac rem, sed in Ecclesiae itinere caro fit ac sanguis.

Compunctio

158. Inexstinguibile Christi consolandi desiderium, quod initium sumit a contemplandi dolore id quod pro nobis est passus, alitur nostris servitutibus, nostris adhaesionibus, nostra in fide deficienti laetitia, nostris vanis conquisitionibus palam agnitis et, ultra certa peccata, nostri cordis deficienti responso eius amori ac proposito. Experientia nempe est quae nos purificat, quandoquidem amor lacrimarum purificatione indiget, quae tandem magis Deum sitientes nos reliquunt ac minus in nos inhiantes.

159. Sic animadvertimus, quo altius fit desiderium Domini consolandi, eo credentis grandiorem cordis fieri compunctionem, quae «culpae non est sensus qui ad terram nos proicit, non est scrupulum quod nos membrorum usu destituit, sed est beneficus stimulus, qui intus ardet ac sanat, quoniam cor, cum proprium malum videt atque agnoscit se esse peccatorem, reseratur, Spiritum Sanctum agentem recipit, aquam vivam quae eum discutit et efficit, ut lacrimae suo in vultu decurrant […] Non agitur de sui commiseratione, uti saepenumero facere inducimur […] At contra per compunctionem illacrimare sibi vult eum serio paenitere, propterea quod per peccatum Deum contristavit; sibi vult nos esse semper debitores ac neutiquam creditores […] Sicut gutta cavat lapidem, ita lacrimae pedetemptim indurata corda cavant. Hoc modo tristitiae miraculum spectamus, bonae quidem tristitiae, quae ad dulcedinem defert […] Compunctio nequaquam a nostro opere pendet, sed est gratia et qua talis per precationem est petenda». [159] Vult «Christo fracto viribus consternato, lacrymas, poenam internam de tanta poena, quam Christus passus est pro me». [160]

160. Quaerimus ideo, ut nemo manifestationes spernat credentis fervoris populi sancti fidelisque Dei, qui sua ex populari pietate Christum consolari studet. Et cuique suademus, ut ex se quaerat sitne plus rationis, plus veritatis plusque prudentiae in illo amore demonstrato qui Dominum consolari studet, quam in frigidis, abstantibus, computatis minimis amoris actibus, quorum ii sunt auctores qui magis meditatam, cultam maturamque fidem sibi vindicant.

Consolati consolaturi

161. Christi Cor contemplantes, usque ad finem perveniens, consolatione afficimur. Dolor nempe quem in corde animadvertimus in totam fiduciam convertitur, atque tandem quod manet est gratus animus, lenitudo, pax, eius amor qui in nostra vita regnat. Compunctio «haud aegritudinem secum fert, at animam levat ponderibus, quoniam in peccati vulnere agit, nos cum comparet ad inibi utique Domini blanditiam recipiendam». [161] Atque nostri dolores cum Christi in cruce doloribus coniunguntur, quia cum dicimus gratiam sinere, ut cunctas discrepantias superemus, id sibi vult, ut Christus quoque, cum patiebatur, omnes discipulorum dolores in historiae decursu communicabat. Ita, si patimur, interiorem consolationem experiri possumus, scientes ipsum Christum pati nobiscum. Eum consolari cum optamus, consolatione ipsi afficimur.

162. Sed in quodam huius contemplationis cordis credentis momento, illud Domini grave personare debet: «Consolamini, consolamini populum meum» (Is 40,1). In memoriam redeunt sancti Pauli verba qui nos monet Deum nos consolari, «ut possimus et ipsi consolari eos, qui in omni pressura sunt, per exhortationem, qua exhortamur et ipsi a Deo» (2 Cor 1,4).

163. Id nos nunc allicit, ut communitariam, socialem ac missionariam rationem funditus vestigemus cuiuslibet verae Christi Cordi devotionis. Quo enim tempore Christi Cor nos ad Patrem ducit, eodem nos ad fratres invitat. In famulatus, fraternitatis ac missionis fructibus quos per nos fert Christi Cor, Patris voluntas completur. Hoc modo res ad finem adducitur: «In hoc clarificatus est Pater meus, ut fructum multum afferatis» (Io 15,8).

V.

AMOR PRO AMORE

164. In spiritualibus sanctae Margaritae Mariae experientiis, una cum Iesu amore flagranter declarato, quendam interiorem sonitum reperimus, qui vocat ad vitam tradendam. Novisse se amari atque in hoc amore omnem nostram fiduciam locare non sibi vult omnem donationis nostram copiam delere, non sibi vult necessarium desiderium tollere alicuius responsionis eliciendae per nostras parvas finitasque facultates.

Gemitus ac postulatio

165. Initio sumpto ab altera sanctae Margaritae magna manifestatione, dolorem ostendit Iesus, quoniam suo pro magno in homines amore «ingratum indifferentemque animum», «inertias ac repulsas» recipiebat. «Ex hoc – dicit Dominus - plus quam in Passione patior». [162]

166. Iesus loquitur sitiens se amari, ostendens suum Cor indifferens non esse quid pro eius desiderio sentiamus: «Sitio, magnopere quidem sitio, ut ab hominibus in Sacratissimo Sacramento amer, quod me consumit. Neminem tamen reperio, qui, ad meum desiderium, restinguere meam sitim studeat, meo amori respondendo». [163] Amor est quem Iesus postulat. Cum credens cor id detegit, responsio, quae sua sponte manat, haud ponderosam privationum inquisitionem sibi vindicat aut solum laboriosum officium exsequendum, sed amorem respicit: «A Deo meo extraordinarias eius Amoris gratias recepi; me compulsam animadverti ad mutuum reddendum et amorem pro amore trandendum». [164] Sic docet Leo XIII, scribens ex Sacri Cordis imagine Christi, caritatem «nos movere ad amorem pro amore trandendum». [165]

Eius amor in fratribus continuandus

167. Ad Dei Verbum redeamus oportet, qui potiorem agnoscamus eius Cordis amori responsionem amorem esse in fratres; nullus datur grandior actus quem ei offere possumus ad amorem pro amore reddendum. Dei Verbum praeclare id asserit:

«Quamdiu fecistis uni de his fratribus meis minimis, mihi fecistis» (Mt 25,40).

«Omnis enim lex in uno sermone impletur, in hoc: Diliges proximum tuum sicut teipsum» (Gal 5,14).

«Nos scimus quoniam transivimus de morte in vitam, quoniam diligimus fratres; qui non diligit, manet in morte» (1 Io 3,14).

«Qui enim non diligit fratrem suum, quem videt, Deum, quem non videt, non potest diligere» (1 Io 4,20).

168. In fratres amor non exstruitur, non fit per nostrum ex natura conatum, sed nostri cordis proprium commodum petentis commutationem postulat. Suapte tum virtute pervulgata oritur supplicatio: “Iesu, tuo simile redde nostrum cor”. Hac eadem ex ratione sanctus Paulus non suadebat: “Bona opera agere contendite”. Ipse utique suadebat: «Hoc sentite in vobis, quod et in Christo Iesu» (Philp 2,5).

169. Illud ob oculos tenendum quod in Romano imperio multi pauperes, perfugae aliique complures homines eiecti observantiam, affectum et curam in christianis reperiebant. Id explicat Iuliani apostatae argumentationem, qui ex se quaerebat cur observantia ac sequela fruerentur christiani, atque putabat inter causas reperire quod pauperibus ac perfugis subvenirent, qui ab Imperio ignorabantur ac despiciebantur. Idcirco imperator non ferebat quod eius pauperes nihil ex se reciperent adiumenti, cum despecti christiani «suos et nostros item alunt». [166] In epistula quadam propositum maxime enuntiavit beneficentiae instituta constituendi, quae cum christianis contenderent ac societatis observantiam conciliarent: «In quavis urbe complura hospitia constitue, ut advenae nostra humanitate frui possint. […] Doce graecos ad benefica opera agenda». [167] At quod optabat ipse non attigit, procul dubio quoniam haec opera christiano amore carebant, qui sinebat, ut unicuique una dignitas agnosceretur.

170. Qui se cum societatis perparvulis aequari voluit (cfr Mt 25,31-46) «Iesus praeclara agnitionis quorumlibet hominum dignitatis nova attulit et illorum quoque ac praesertim qui “indigni” putabantur. Hoc in humana historia novum principium, ad quod homo observantia amoreque eo est “dignior” quo est debilior, miser ac patiens usque dum ipsam humanam “speciem” amittat, mundi vultum commutavit, institutiones provehens, hominibus subventuras in incommodis condicionibus versantibus: modo nempe natis derelictis, pupillis, senibus desertis, mente captis, insanabilibus morbis vel deformationibus affectis, iis qui in via vitam degunt». [168]

171. Vulnere quoque eius Cordis ob oculos habito, cum Dominus conspicitur qui «infirmitates nostras accepit et aegrotationes portavit» ( Mt 8,17), id nos iuvat, ut studiosius doloribus necessitatibusque aliorum occurramus, idque fortes nos reddit eius liberationis operam communicaturos, veluti instrumenta ad eius amorem diffundendum. [169] Si sui donationem quam pro omnibus fecit Christus contemplamur, necessario fit, ut ex nobis quaeramus cur vitam pro aliis tradere non valeamus: «In hoc novimus caritatem, quoniam ille pro nobis animam suam posuit; et nos debemus pro fratribus animas ponere» ( 1 Io 3,16).

Quaedam in spiritualitatis annalibus indicia

172. Quod Cordi Iesu devotio et erga fratres cura coniunguntur, id christianae spiritualitatis historiam pervadit. Quaedam supponamus exepla.

Fons pro aliis

173. Ab Origene initium sumentes, nonnulli Ecclesiae Patres Ioannis 7, 38, scriptum sunt interpretati – «de ventre eius fluent aquae vivae» – sicut ad ipsum credentem assignatum, quamvis hoc eveniat quod ipse a Christo aquam hausit. Sic cum Christo coniunctio non modo sitim est sedatura, sed efficit, ut frigidae aquae pro aliis fiamus fons. Origenes asseruit suam repromissionem perficere Christum, a nobis aquae rivos erumpere facientem: «Ita et anima hominis, quae ad imaginem est Dei, potest in se habere et producere ex se et puteos et fontes et flumina». [170]

174. Sanctus Ambrosius suadet, ut a Christo potemus «ut abundet in te fons aquae salientis in vitam aeternam» [171]. Atque Marius Victorinus asseveravit Spiritum Sanctum sic copiose se tradere, ut recipiens efficiatur «venter, effundens flumina aquae viventis». [172]Sanctus Augustinus asseveravit hoc flumen a credente scatens esse benevolentiam. [173] Sanctus Thomas Aquinas hanc opinationem confirmavit, hoc asseverans: qui «proximo festinat consulere et diversa dona gratiarum recepta a Deo aliis communicare, de ventre eius fluent aquae vivae». [174]

175. Etenim si «sacrificium Crucis, amanti oboedientique animo oblatum, uberrimam infinitamque satisfactionem defert ob culpas humani generis debitam», [175] Ecclesia quae ex Christi Corde oritur producit communicatque omni tempore omnique loco unius Passionis redemptricis effectus, qui homines ad rectam cum Dominum coniuctionem perducunt.

176. In Ecclesiae sinu Mariae, advocatae et matris, mediationem dumtaxat intellegere possumus «participatam ex unico fonte cooperationem, qui fons est ipsius Christi mediatio» [176] unius Redemptoris, atque «tale autem munus subordinatum Mariae Ecclesia profiteri non dubitat». [177] Mariae enim cordi devotio nihil tollere vult uni adorationi Christi Cordi debitam, at contra eandem concitare: «Mariae autem maternum munus erga homines hanc Christi unicam mediationem nullo modo obscurat nec minuit, sed virtutem eius ostendit». [178] Interminati fontis ope qui ab aperto Christi latere manat, Ecclesia, Maria et omnes credentes, disparibus rationibus, cursus fiunt aquae vivae. Hoc modo ipse Christus in nostra parvitate suam gloriam ostendit.

Fraternitas et doctrina mystica

177. Sanctus Bernardus, ad coniunctionem cum Christo hortans huius devotionis divitiis utebatur, vitae mutationem propositurus, in amore nisam. Putabat quidem ipse fieri posse affectionis mutationem, voluptatibus mancipatae, quae non laxatur inconsulte cuidam iubenti obtemperando, sed per responsionem ad Christi amoris dulcedinem. Malum bono vincitur, malum per amoris incrementum vincitur: «Dilige ergo Dominum Deum tuum toto et pleno cordis affectu, dilige tota rationis vigilantia et circumspectione; dilige et tota virtute, ut nec mori pro eius amore pertimescas […]. Sit suavis et dulcis affectui tuo Dominus Iesus, contra male utique dulces vitae carnalis illecebras, et vincat dulcedo dulcedinem, quemadmodum clavum clavus expellit». [179]

178. Sanctus Franciscus de Sales postulatione Iesu maxime illuminabatur: «Discite a me, quia mitis sum et humilis corde» ( Mt 11,29). Hac ratione, asseverabat, in humilioribus ordinarioribusque rebus Domini cor furamur: «Nobis erit contentus solummodo si probe ei servire studemus in potioribus praestabilioribusque aeque ac parvis despectisque rebus; utrisque ipsius cor rapere possumus […]. Parva caritatis cotidiana acta, capitis dolor, dentium dolor, levis insanitas, mariti uxorisve insolentia, vas fractum, offensiuncula, sanna, digitabuli, anuli, linteoli amissio; parvus nisus, ut dormitum cito vesperi eatur atque summo mane surgere orandi et communionis recipiendae gratia; parva illa experta verecundia devotionis actus publice agendi; summatim, omnes parvae adversitates susceptae atque amore retentae magnam quidem divinae Bonitati afferunt voluptatem». [180] Sed tandem nostrae Christi Cordis amori responsionis clavis est proximi amor: «Firmus quidem, diutinus, immutabilis amor, qui ineptias, qualitates vel hominum condiciones posthabens, mutationes vel alienum animum haud subiit. […] Dominus Noster perpetuo nos amat, nostras labes tolerat sicut nostras imperfectiones; quapropter idem agere debemus cum nostris fratribus, numquam eos ferre desinentes». [181]

179. Sanctus Carolus de Foucauld Iesum imitari cupiebat, vivere sicut Ipse vixit, agere sicut Ipse egit, usque facere quod eius loco Iesus facturus fuisset. Ad hoc plane perficiendum propositum oportebat, ut Christi Cordis sensibus se aequaret. Sic verba iterum apparent “amor pro amore”, cum dicit: «Pati cupio, ut ei amorem pro amore reddam; […] ut eius operam communicem, me cum eo tradam, quamvis nihil sim, sicut sacrificium, sicut victimam pro hominum sanctificatione». [182] Iesu amoris deferendi cupiditas, eius missionarium munus inter pauperiores ac terrarum orbe miseriores effecit, ut haec sibi sumeret verba Iesus Caritas, una cum Christi Cordis effigie cruce superposita. [183] Non fuit leve consilium: «Totis meis viribus demonstrare, afferre his pauperibus fratribus deperditis studeo quomodo nostra religio tota sit caritas, tota sit fraternitas et eius symbolum sit Cor». [184] Cum aliis fratribus morari optavit «in Marochio in Christi Cordis nomine». [185] Huiusmodi eorum evangelizandi opera irradiatio quaedam esset futura: «Caritas a fraternitate elucere debet, sicut a Iesu corde elucet». [186] Hoc desiderium pedetemptim universalem fratrem eum reddidit, quoniam, cum fingi a Christi Corde pateretur, omnes homines languentes in corde suo fraterno hospitio accipere cupiebat: «Nostrum cor, sicut Ecclesiae, sicut Christi Cor, omnes homines complecti debet». [187] «Iesu Cordis amor in homines, amor nempe quem sua in Passione ostendit is esse debet quem in omnes homines habere debemus». [188]

180. Reverendus dominus Huvelin, sancti Caroli de Foucauld spiritualis moderator, asseverabat, «cum Dominus noster in corde quodam vivit, hos sensus ei infundit et hoc cor in parvulos inclinatur. Talis fuit cordis mos Vincentii de Paul. […] Cum Dominus noster in sacerdotis anima vivit, eum in pauperes inclinat». [189] Tanti est significare quomodo hoc sancti Vincentii studium, quod Dominus Huvelin describit, alitum sit per Christi Cordi devotionem. Vincentius hortabatur «a Domini nostri corde ad nonnulla consolationis verba erga miserum aegrum haurienda». [190] Ut id efficiatur, necesse est cor proprium cum amore et Christi Cordis lenitudine commutare, atque sanctus Vincentius hanc persuasionem saepenumero praedicando consiliaque tradendo ita iterabat, ut praecipuum quiddam fieret eius Congregationis Constitutionum: «Omnes summum locabunt studium in hanc doctrinam discendam a Iesu traditam: “Discite a me qui mitis sum et humilis corde”; illud ob oculos habeatur, sicut Ipse dicit, quod per lenitudinem terra possidetur, quoniam ex hac exercita virtute hominum corda acquiruntur, ut ad Deum convertantur, quod obtinere non possunt quotquot proximum graviter acriterque tractant». [191]

Reparatio: in ruinis aedificandum

181. Haec omnia dant copiam intellegendi, Dei Verbi sub lumine, quam significationem tribuere debeamus “reparationi” Christi Cordi oblatam, quid vere a nobis exquirat suae gratiae ope reparandum. Hac de re multum est disputatum, at sanctus Ioannes Paulus II claram obtulit responsionem, ut nos hodierni christiani in reparationis spiritum dirigeremur, Evangelio propiorem.

Socialis Christi Cordis reparationis significatio

182. Sanctus Ioannes Paulus II explicavit, cum nos offerimur una simul cum Christi Corde, «in ruinis odio violentiaque coacervatis tam optatis amoris civilem condicionem aedificari posse, regnum nempe Christi Cordis»; id procul dubio secum fert, ut «filiarem in Deum amorem cum proximi amore coniungere valeamus»; itaque «haec est vera reparatio a Salvatoris Corde postulata». [192] Una cum Christo in ruinis quas nos ex peccato nostro relinquimus, ad novam amoris civilem condicionem instituendam vocamur. Id sibi vult reparare quemadmodum Cor Christi e nobis requirit. Ex vastatione malo peracta, Christi Cor indigere voluit nostra opera ad bonum ac pulchritudinem aedificandam.

183. Certum est quodvis peccatum Ecclesiae ac societati detrimentum afferre, idcirco «sociale est quodvis peccatum», etsi id ad quaedam potissimum attinet peccata quae «propter ipsum obiectum suum directo proximum» [193] aggrediuntur. Sanctus Ioannes Paulus II planum fecit haec peccata iterata adversus alios “peccati structuram” tandem confirmare, quae populos provehendos afficit. [194] Id saepe ad praeponderantem opinationem spectat, quae ad normam vel ad rationem id iudicat quod revera nimius est sui amor tantum et indifferens animus. Quod haberi potest socialis alienatio: «Alienata est societas quae suis in formis ordinationis socialis et rerum confectionis atque consumptionis difficiliorem reddit traditionem huius doni et huius inter homines conspirationis constitutionem». [195] Non est dumtaxat moralis norma quae nos impellit ad has arcendas sociales structuras alienatas, ad nudandam ac propitiandam vim socialem, quae restituat bonumque aedificet, sed ipsa est «conversio cordis» quae «imponit obligationem» [196] tales structuras resarciendi. Nostra est amanti Cordi Iesu Christi responsio, qui amare nos docet.

184. Eo quod evangelica reparatio gravem hanc socialem vim secum fert, nostri actus amoris, servitii, reconciliationis, ut sint reapse reparantes, requirunt, ut Christus eos cieat, eos inducat eosque efficiat. Asseverabat rursus sanctus Ioannes Paulus II, ut civilis amoris condicio constituatur, hodiernos homines Christi Corde indigere. [197] Christiana reparatio non modo haberi potest sicut extrariarum operarum congeries, quae tamen sunt necessariae ac nonnumquam admirandae. Postulat nempe spiritualitatem, animam, sensum ei vim, impetum et indefessam inveniendi virtutem afferentem. Vita, igne ac luce indiget quae a Christi corde manant.

Vulnerata corda sananda

185. Ceterum, reparatio tantum exterior neque mundo neque Christi Cordi sufficit. Si quidem de suis peccatis quisque cogitat deque eorum in alios consectariis, deteget detrimentum huic mundo allatum secum ferre etiam vulnerata corda reparandi desiderium, ubi gravius damnum acerbiusque vulnus est illatum.

186. Reparationis animus «nos ad sperandum invitat quodlibet vulnus posse sanari, quamvis grave. Perfecta sanatio interdum fieri non posse videtur, cum bona vel cari familiares in perpetuum amittuntur aut cum quaedam condiciones commutari non possunt. Sed reparandi voluntas et id re faciundi magni est ponderis ad reconciliationis processum atque in corde pacis reditum consequendum». [198]

Veniae petendae pulchritudo

187. Bona intentio non sufficit; oportet utique interior adsit desiderandi vis quae externas consectarias eliciat. In summa, «reparatio, ut christiana sit, ad cor tangendum offensae personae atque ne merus iustitiae commutationis sit actus, duo secum fert obligationis genera: scilicet culpae obnoxium se agnoscere et veniam petere. […] Ex hac iusta mali agnitione fratri allati, necnon ex intimo sinceroque sensu sauciati amoris, reparandi oritur desiderium». [199]

188. Non est cogitandum proprium peccatum coram aliis agnitum quiddam esse abiectionis vel noxii adversus nostram humanam dignitatem. At contra sibi mentiri cessatur, propriae vices agnoscuntur, sicut sunt, peccato inustae, praesertim cum malum nostris fratribus attulimus: «Se ipsos incusare ad christianam sapientiam attinet. […] Quod Domino placet, quoniam cor contritum recipit Dominus». [200]

189. Ad hanc reparationis voluntatem spectat habitus ex fratribus veniam petendi, quae est magna nobilitas nostram intra fragilitatem. Veniam petere genus quoddam est nostras necessitudines sanandi, quoniam «dialogum redintegrat ac voluntatem ostendit caritatis fraternae vincula restituendi. […] Fratris cor tangit, eum solatur atque in eo receptionem postulatamque veniam concitat». Ita, «si irreparabile quiddam planius restitui non potest, amor usque renasci potest qui tolerabile vulnus reddit». [201]

190. Cor ad compuctionem aptum in fraternitate et aliorum in adiumento augescere potest, quandoquidem «qui non flet regreditur, intus senescit, dum autem qui precationem attingit, simpliciorem interioremque, adoratione commotioneque coram Deo effectam, is adolescit. Minus sibi ac magis Christo se devincit, atque pauper fit spiritus. Tali modo proximum se iudicat pauperibus, qui a Deo prorsus diliguntur». [202] Hac de causa, verus oritur reparationis animus, quia «in corde qui compungitur magis fratrem se sentit omnium orbis terrarum peccatorum, se sentit magis fratrem, posthabita praestantiae specie aut iudicii acerbitate, at ex amandi usque reparandique desiderio». [203] Haec iuvandi voluntas a compunctione manans eadem opera efficit, ut reconciliatio fiat. Qui compungitur, «potius quam irascatur ac scandalizetur ob malum a fratribus patratum, flet propter eorum peccata. Non scandalizatur. Quaedam fit commutatio, ubi ex natura fit, ut nos indulgenter ipsi tractemus et acriter alios, istud mutatur atque, Dei gratia, severe nos ipsi tractamus ac misericorditer alios». [204]

Reparatio: Christi Cor elongatum

191. Alia adest additicia ratio reparationis intellegendae, quae efficit, ut eandem artius cum Christi Corde coniungamus, haudquaquam ab hac reparatione certum munus abducentes erga nostros fratres sororesque quorum est facta mentio.

192. In alia provincia asseveravimus: «Quodammodo se Ipse [Deus] finire voluit», atque «complura, quae nos mala, pericula vel doloris originem putamus, ad parturientis reapse dolores attinent, qui nos cum Creatore ad cooperandum incitant». [205] Nostra cooperatio sinit, ut virtus ac Dei amor in nostram vitam et in mundum item diffundantur, cum autem repudiatio vel segnitia id prohibere possunt. Quaedam biblicae sententiae mataphorice id ostendunt, veluti cum Dominus clamat: «Si converteris, Israel, ait Dominus, ad me convertere» ( Ier 4,1). Aut cum dicit coram renuente populo: «Convertitur in me cor meum, simul exardescit miseratio mea» ( Os 11,8).

193. Quamvis fieri non possit, ut de glorioso Christo denuo patiente fiat mentio «Mysterium Paschale Christi […] et quidquid Ipse pro omnibus hominibus fecit et passus est, aeternitatem participat divinam et sic omnia transcendit tempora et praesens efficitur». [206] Asseverare tamen possumus Illum ipsum esse passum dilatantem resurrectionis gloriam imminui, infinitum ardentemque amorem diffundendum cohiberi, ut ad nostram liberam cooperationem cum eius Corde locus daretur. Quod tam est reale, ut nostra recusatio eum sistat in hac donandi voluntate, perinde ac nostra fiducia nostrique oblatio spatium reserat, cursum praebet impedimentis expeditum ad eius amorem diffundendum. Nostra recusatio vel nostra inertia eius virtutis effectus coercent necnon eius amoris in nos fecunditatem. Si me fidentem ac patentem non reperit, eius amor orbatur – quoniam sic voluit Ipse – eius continuatione mea in vita, quae est una et non iterabilis, atque in mundo in quo me vocat, ut se praesentem demonstrem. Id non a quadam eius fragilitate oritur, sed ab eius infinita libertate, ab eius praeter exspectationem potentia atque ab eius perfecto amore pro unoquoque nostrum. Cum Dei omnipotentia in nostrae libertatis infirmitate manifestatur «sola fides potest discernere». [207]

194. Etenim sancta Margarita Maria narrat, in quadam Christi manifestatione, Eum suo de Corde amore pro nobis inflammato esse locutum, quod «cum sui flagrantis amoris flammas in se continere non possit, necesse habet easdem diffundere». [208] Cum Dominus, qui omnipotens est, sua ex divina libertate, nostri velit indigere, reparatio intellegetur sicut impedimenta demovenda, quorum ope propter fiduciae nostrae grataeque voluntatis ac studii inopiam obstamus Christi amori in mundum diffundendo.

Amoris oblatio

195. Ad hoc mysterium funditus meditandum, opem nobis fert fulgida sanctae Teresiae a Iesu Infante spiritualitas. Noverat ipsa nonnullos homines extremum reparationis genus sibi sumpsisse, ex voluntate bona se aliis donandi, quod sibi voluit, ut veluti quoddam “munimen adversus fulmen” offerentur, ad divinam iustitiam efficiendam: «De animis cogitabam quae sicut victimas Dei Iustitiae se tradunt, ad propulsandas et in se convertendas poenas, nocentibus destinatas». [209] Quamvis tam mira talis oblatio videretur, ipsi non nimis persuadebatur: «Equidem longe aberam ab hac facienda». [210] Quod nimium pondus in divina iustitia locaretur, id secum ferebat, ut Christi sacrificium imperfectum putaretur vel partim efficax, aut eius misericordia non satis intensa.

196. Suam per spiritualem perspicuitatem sancta Teresia detexit aliam adesse rationem sese offerendi, ex qua haud est necesse divinam iustitiam satiare, sed sinere, ut infinitus Domini amor sine impedimentis diffundatur: «O mi Deus!» Tuusne despectus amor tuo in Corde manere debet? Mihi videtur, si animas tu invenires quae holocausti Victimas se tuo Amori offerrent, te eas celeriter consumere; mihi videris felix esse, haudquaquam infinitarum lenitudinum cohibens rivos, qui sunt in te». [211]

197. Uni redemptori Christi sacrificio nihil est addendum, sed verum est nostram libertatem repudiatam Christi Cordi haud sinere, ut in hoc mundo “infinitae lenitudinis series” amplificentur. Et ita est quoniam Dominus ipse hanc facultatem servare vult. Quod, potius quam divina iustitia, sanctae Teresiae a Iesu Infante cor obturbabat, quia in eius mente iustitita sub amoris lumine dumtaxat intellegitur. Percepimus omnes divinas perfectiones eam per misericordiam adorare, quas admodum transfiguratas cernebat, amore radiantes. Asseverabat: «Vel Iustitia (et magis forsan quam alia) amore induta mihi videtur». [212]

198. Sic eius oblationis actus oritur, haud divinae iustitiae, sed misericordi Amori: «Veluti holocausti victimam misericordi tuo Amori me trado, tibi supplicans, ut indesinenter me conteras, patiens, ut in meam animam undae influant infinitae lenitudinis, quae in te sic concluduntur, ut tui Amoris fiam Martyr, o mi Deus». [213] Magni est momenti animadvertere non agi solummodo, ut Christi Cordi sinatur eius amoris pulchritudinem diffundere, totam per fiduciam, sed per nostram quoque vitam alios attingere ac mundum convertere: «In Ecclesiae corde, Matris meae, Amor ero! […] Sic meum somnium efficietur». [214] Haec duo arte coniunguntur.

199. Eius oblationem Dominus recepit. Etenim, paulo post flagrantem in alios amorem ostendit atque asseruit eum a Christi corde manare ac per se elongari. Sic suae sorori Leoniae aiebat: «Te diligo vel flagrantius quam communes sorores se diligunt, quoniam nostri caelestis Sponsi Corde te diligere possum». [215] Atque aliquo tempore post Mauricio Bellière dixit: «Ut efficere velim, ut lenitidinem Cordis Iesu intellegas, quid ex te quaerat!». [216]

Integritas et congruentia

200. Sorores ac Fratres, suademus, ut hoc reparationis genus evolvatur, quod tandem requirit, ut Christi Cordi nova facultas offeratur in hoc mundo eius flagrantis lenitudinis flammas diffundendi. Si quidem verum est reparationem secum ferre compensandi desiderium iniurias quoquo modo increato Amori ex oblivione aut offensa illatas, [217] aptissima nempe est ratio, ut amor noster Domino se amplificandi facultatem offerat, pro iis vicibus quibus est repudiatus vel negatus. Hoc usu venit si mera “consolatio” Christi praetermittitur, de qua in praeterito capite locuti sumus, et in fraternis amoris actibus fit, quibus Ecclesiae mundique vulnera sanamus. Hoc modo nova indicia virtuti Christi Cordis restituenti praebemus.

201. Detrectationes doloresque quos hi amoris actus in proximi beneficium sibi vindicant Christi passioni nos coniungunt, atque cum Christo patientes in «illa mystica crucifixione, de qua Apostolus loquitur, multo copiosiores propitiationis ac reparationis fructus pro nobis aliisque colligemus». [218] Christus unus per crucis pro nobis sacrificium suum salvat, Ipse unus redimit, «unus enim Deus, unus et mediator Dei et hominum, homo Christus Iesus, qui dedit redemptionem semetipsum pro omnibus» ( 1 Tim 2,5-6). Reparatio quam offerimus participatio est libere recepta eius redimentis amoris eiusque unius sacrificii. Sic adimplemus «ea quae desunt passionum Christi in carne [nostra] pro corpore eius, quod est ecclesia» ( Col 1,24), atque ipse Christus suae totius donationis ex amore effectus per nos producit.

202. Dolores illud nostrum ‘ego’ sauciatum saepenumero respiciunt, sed ipsa Christi Cordis humilitas exinanitionis viam nobis demonstrat. Se exinaniens ad nos accedere voluit Deus, se parvulum reddens. Quod Antiquum iam Testamentum per varias imagines docet, quae Deum ostendunt qui in historiae parvitates ingreditur ac patitur se a populo repudiari. Eius amor cum cotidiana amati populi vita miscetur, qui responsionis mendicus fit, quasi si licentiam peteret suam gloriam demonstrandi. Ceterum, «fotasse semel, suis ex verbis, Dominus Iesus suum cor memoravit. Atque hoc unum extulit: “lenitudinem et humilitatem”, perinde ac si dicere vellet per hanc tantum viam acquirere hominem vellet». [219] Cum Christus dixit: «discite a me, quia mitis sum et humilis corde» ( Mt 11,29), nobis ostendit «ad se demonstrandum nostra parvitate indigere nostraque exinanitione». [220]

203. Ex iis quae diximus tanti est diversas species inseparabiles denotare, quoniam in proximum hi amoris actus, una cum renuntiationibus, abnegationibus, doloribus ac laboribus quae secum ferunt, suo funguntur munere, cum ipsius Christi caritate aluntur. Sinit ipse, ut amemus sicut Ipse amavit et sic Ipse porro amat et per nos servit. Si una ex parte parvus fieri et exinaniri videtur, quoniam per actus nostros suum amorem demonstrare voluit, altera ex parte, in meris misericordiae operibus, eius Cor glorificatur ac totam suam magnitudinem ostendit. Humanum cor, quod Christi amori dat locum totam per fiduciam atque patitur, ut suum per ignem in propriam vitam diffundatur, alios amare valet, ut Christus, parvum se reddens omnibusque proximum. Sic Christus propriam sitim restinguit atque in nos ac per nos suae flagrantis lenitudinis gloriose flammas diffundit. Animadvertimus venustam congruentiam adesse in his omnibus.

204. Itaque, ut haec devotio una cum omnibus suis divitiis intellegatur, addere necesse est, ob oculos habito eo quod de trinitaria ratione dictum est, quod ex reparatione Christus ad Patrem se offert per Spiritum Sanctum in nobis. Itaque Cordi Christi reparatio, denique ad Patrem convertitur, qui sibi complacet nos Christo coniunctos conspiciens, cum per Ipsum, cum Ipso et in Ipso nos offerimus.

Mundus ad amorem trahendus

205. Alliciens est quod ad christianam rationem proponitur, cum id tenetur ac integre manifestatur non ut confugium tantum religiosorum sensuum aut magnificorum rituum. Quinam esset Christi cultus si de singulari necessitudine contenti essemus, absque aliorum iuvandorum studio, ut minus patiantur meliusque vivant? An id Cordi placere potest, qui tantopere dilexit si in religiosa quadam experientia intima sistimus, sine fraternis socialibusque consectariis? Recti simus ac Dei Verbum totum legamus. Sed hanc ob ipsam causam dicimus ne de sociali quidem agi provectione, religioso sensu carente, quod tandem homini minus tribuere vellet quam Deus ei vellet. Quocirca hoc caput ad finem adducere debemus, missionariam memorantes rationem nostri in Christi Cor amoris.

206. Sanctus Ioannes Paulus II, praeter quam quod de sociali ratione Christi Cordi devotionis est locutus, mentionem fecit «reparationis, quae apostolica est cooperatio ad mundi salutem». [221] Eodem nempe modo, Cordi Christi consecratio missionariae Ecclesiae actioni est adscribenda, quippe quae Iesu Cordis desiderio respondeat in mundum diffundendi, per eius Corporis membra, totam Regno deditionem». [222] Quapropter, per christianos «in hominum corda amor infundetur, ut aedificetur Christi corpus quod est Ecclesia atque iustitiae, pacis fraternitatique quoque extruatur societas». [223]

207. Christi Cordis flammae producendae per Ecclesiae quoque missionarium opus fiunt, quae Dei amorem nuntiandum, in Christo manifestatum, defert. Sanctus Vincetius de Paul probissime docet, suos cohortans discipulos, ut ex Domino requirant «hoc cor, hoc quidem cor, quod quocumque ire sinat, hoc cor Dei Filii, cor Domini Nostri, […] quod efficiat, ut eamus, sicut ipse iret […] et nos quoque mittit sicut eos [apostolos] focum delaturos». [224]

208. Sanctus Paulus VI, ad Congregationes se convertens, Sacro Cordi devotionem diffundentes, memoravit «quod nullum est dubium quin pastorale munus ac missionarium studium vivissimo modo ardeant, si, sacerdotes ac fideles, Dei gloriae diffundendae gratia, exemplum contemplentur aeterni amoris quem Christum nobis demonstravit, atque multum laboris adiciant, ut homines inperscrutabiles Christi divitias communicent» [225]. Sacri Cordis sub lumine, missio amoris fit quiddam, atque maximum initur discrimen quod dicantur multaeque res patrentur, at Christi amor, complectens ac salvans, feliciter non obtinetur.

209. Missio, cuius est propositum Christi Cordis amorem radiandi, missionarios amore flagrantes requirit, qui Christo funditus mancipantur atque facere non possunt quin hunc amorem transmittant, qui eorum vitam commutavit. Quapropter aegre ferunt tempus amittere in quaestionibus parvi ponderis enodandis aut veritatibus regulisque imponedis, quoniam praecipua cura est illis quod experiuntur communicandi atque potissimum ut alii Amati bonitatem pulchritudinemque eorum per exigua studia percipere possint. Nonne cuilibet amore insenso id accidit? Tanti est exempli gratia Dantis Aligherii verba afferre, amore incensi, qui hanc rationem patefacere studebat:

Virtutem eius cogitans ego dico
Amorem ita dulcem in me aperiri,
ut, nisi audacia mea caderem illuc,
in amorem verbis mei pellicerem omnes
. [226]                                       

210. Per testimonium verbumve de Christo ita loqui, ut reliqui non nimis eniti debeant ad eum amandum, hoc est summum animae missionarii desiderium. Abest proselytorum comparatio in hac amoris vi: amore incensi verba molestiam haud aspergunt, haud impellunt, haud cogunt, tantum efficiunt, ut alii ex se quaerant quomodo talis amor fieri possit. Maxima observantia habita de libertate dignitateque alterius, amore succensus sperat dumtaxat, ut sibi liceat hanc amicitiam narrare, quae eius vitam repleat.

211. Christus ex te quaerit, haudquaquam prudentiam et observantiam posthabentem, ut ne erubescas, tua cum Eo agnoscens amicitiam. Ex te quaerit, ut tibi sit animus aliis narrandi bonum tibi esse quod eum convenisti: «Omnis ergo qui confitebitur me coram hominibus, confitebor et ego eum coram Patre meo, qui est in caelis» (Mt 10,23). Sed cor amore flagrans vinculo quodam non tenetur, necessitas est contentu difficilis: «Vae enim mihi est, si non evangelizavero» (1 Cor 9,16). «Et factus est in corde meo quasi ignis exaestuans claususque in ossibus meis: et defeci, ferre non sustinens» (Ier 20,9).

In servitii communione

212. Haud haec habenda est missio Christi communicandi, perinde ac si quiddam esset inter me et Eum. Cum propria communitate et Ecclesia ex communione ipsa colitur. Si a communitate nos abducimus, a Iesu quoque nos abducimus. Si eam obliviscimur ac de ea non sollicitamur, nostra cum Iesu amicitia frigescet. Numquam hoc arcanum oblivione est delendum. Amor in propriae communitatis fratres – quae est religiosa, paroecialis, dioecesana – veluti liquor est propulsorius, qui nostram cum Iesu amicitiam alit. Amoris actus in communitatis fratres optima est ratio, nonnumquam una dumtaxat, Iesu Christi amoris aliis manifestandi. Ipse Dominus dixit: «In hoc cognoscent omnes quia mei discipuli estis: si dilectionem habueritis ad invicem» (Io 13,35).

213. Amor est qui communitatis fit famulatus. Numquam memorare gravamur perplane dixisse Iesum: «Quamdiu fecistis uni de his fratribus meis minimis, mihi fecistis» (Mt 25,40). Ipse tibi proponit ibi quoque se reperiri, in quolibet fratre et in quavis sorore, cumprimis in pauperibus, despectis et a societate relictis. Pulchrum quidem occursum!

214. Itaque si cuipiam adiuvando operam damus, id non secum fert Iesum oblivione deleri. At contra, alia ratione eum invenimus. Atque cum aliquem sublevare ac sanare studemus, Iesus ibi est prope nos. Etenim memoria tenere iuvat: in missionem discipulos misit, «Domino cooperante» (Mc 16,20). Ipse ibi est, operatur, contendit et bonum nobiscum patrat. Arcano modo, eius est amor qui per nostrum famulatum ostenditur, Ipse est qui mundo loquitur ex loquela illa quae verbis interdum non eget.

215. Ipse te mittit bonum diffusurum atque deintus te concitat. Hac de causa te vocat ex servitii vocatione: bonum facies uti medicus, uti mater, uti magister, uti presbyter. Ubicumque es animadvertere poteris Eum te vocare teque mittere ad missionem hanc in terram persolvendam. Ipse utique nobis dicit: «Mitto vos» (Lc 10,3). Hoc ad amicitiam cum eo attinet. Idcirco, ut haec amicitia adolescat, oportet, ut sinat te Ipse mittat ad munus in hoc mundo exsequendum, fiducia quidem, liberalitate, libertate, absque metu. Si clauderis tuis commoditatibus, inde securitatem non obtinebis, formidines, tristitiae, anxietates usque apparebunt. Qui in hoc mundo munus suum non gerit, felix esse non potest, frustratione afficitur. Ideo satius est mitti ab Eoque duci quo vult. Noli oblivisci Eum te comitari. In abyssum te non proicit, non te relinquit tuis viribus nisum. Ipse te incitat atque comitatur. Quod est pollicitus id facit: «Ego vobiscum sum omnibus diebus» (Mt 28,20).

216. Quadam ex ratione missionarius, missionaria, esse debes quaemadmodum Iesu apostoli ac primi discipuli fuerunt, Dei amorem nuntianturi, narraturi Christum vivere atque pluris est eum cognoscere. Sancta Teresia a Iesu Infante id experiebatur, ut necessarium quiddam suae oblationis misericordis Amoris: «Meo Amato potum praebere cupiebam et ego ipsa animarum siti conterebar». [227] Istud tuum est quoque munus. Quod suo quisque modo exsequitur, atque tu perspicies quomodo esse possis missionarius, missionaria. Iesus id meretur. Si tibi erit animus, Ipse te illuminabit. Te comitabitur teque roborabit, atque quaedam pretiosa experieris tibi bonum afferentia. Nihil refert an effectus perspicias: id Domino relinque, qui in intimis cordibus operatur; sed ne desistas laetitiam experiri Christi amoris cum aliis communicandi.

CONCLUSIO

217. Quod hoc documentum secum fert nobis sinit detegere id, quod in Litteris encyclicis socialibus Laudato si’ et Fratres omnes est scriptum, non esse alienum nostro Iesu Christi amori convento, quoniam hunc amorem haurientes, fraterna vincula instituere et item nostram communem domum simul curare valemus.

218. Hodie omnia emuntur ac pretia solvuntur, atque ipse dignitatis sensus a rebus, quae per pecuniae vim obtinentur, pendere videtur. Ad coacervandum, consumendum nosque distrahendos dumtaxat impellimur, depravanti quadam ratione inplicati, quae nostras praesentes miserasque necessitates ultra inspicere non patitur. Christi amor extra pravum hoc machinamentum versatur atque Ipse solus ab hac febri nos eripere potest, in qua amoris gratuiti amplius non datur locus. Ipse huic terrarum orbi cor tribuere atque rursus amorem invenire valet, ubi amandi facultatem perpetuo interisse putamus.

219. Ecclesia quoque huius rei necesse habet, ne cum labantibus structuris Christi amorem commutet, praeteritis temporibus insanitatibus, propriae mentis adoratione, cuiusvis generis fanaticis furoribus gratuiti Dei amoris locum occupaturis, qui liberat, vivificat, cor laetificat communitatesque alit. Ex Christi lateris vulnere flumen manat quod numquam exstinguitur, non transit, quod illi praebetur, qui amare vult. Eius tantum amor humani generis novitatem fovere potest.

220. Dominum Iesum oramus, ut ex eius Corde sancto aquae vivae flumina fluant, ad vulnera sananda, quae patimur, ut nostra amandi serviendique facultas roboretur, compulsi, docti, versum mundum iustum, solidalem ac fraternum una procedentes. Istud usque dum feliciter caelestis Regni convivium una simul celebrabimus. Ibi erit, qui resurrexit, Christus, qui omnes nostras dissimilitudines aequabit ex luce quae ab eius aperto Corde perpetuo manat. Qui in perpetuum sit benedictus!

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XXIV mensis Octobris, anno MMXXIV, Pontificatus Nostri duodecimo.
 

FRANCISCUS

____________________________________________

[1] Magna pars huius primi capitis meditationum nititur scriptis ineditis patris Didaci Fares, S.I., quem Dominus in sanctam gloriam suam recipiat.

[2] Cfr XXI, 441: ed. P. Mazon, Homère, Iliade, IV, Parisiis 1963, p. 63.

[3] Cfr Homerus, Ilias, X, 244-245: II, Parisiis 1965, p. 92.

[4] Cfr Plato, Timaeus 65 C; 70-74: ed. F.M. Petrucci – F. Ferrari, Platone, Timeo, Romae 2022, 144.156-168.

[5]  Homilia in Missa matutina apud Domum Sanctae Marthae, 14 Octobris 2016: L’Osservatore Romano, 15 Octobris 2016, p. 8.

[6] S. Ioannes Paulus II, Salutatio angelica, 2 Iulii 2000: L’Osservatore Romano, 3-4 Iulii 2000, p. 4.

[7] Id., Catechesis, 8 Iunii 1994: L’Osservatore Romano, 9 Iunii 1994, p. 5.

[8] In narratione, cui titulo Daemones, anno 1873 edita.

[9]  Religiöse Gestalten in Dostojewskijs Werk, Mogontiaci - Paderbornae 1989, 236.

[10] Carolus Rahner, Einige Thesen zur Theologie der Herz-Jesu-Verehrung, in id., Schriften zur Theologie, III: Zur Theologie des geistlichen Lebens, Einsidliae 1956, 392.

[11]  Ibid., 393.

[12] Byung-Chul Han, Heideggers Herz. Zum Begriff der Stimmung bei Martin Heidegger, Monachii 1996, 39.

[13]  Ibid., 60; cfr 176.

[14] Cfr Id., Agonie des Eros, Berolini 2017 (= Fröhliche Wissenschaft, 13).

[15]  Erläuterungen zu Hölderlins Dichtung, Francofurti ad Moenum 1981 (= Martin Heidegger, Gesamtausgabe, I: Veröffentlichte Schriften 1910-1976, 4), 120.

[16] Cfr Lo spazio del desiderio. Gli «Esercizi spirituali» di Loyola, in Il parlare angelico: figure per una poetica della lingua: secoli XVI e XVII, Florentiae 1989, 95-110.

[17]  Itinerarium mentis in Deum, VII, 6: S. Bonaventurae Opera, V/1, Romae 1993, 568.

[18] S. Bonaventura Balneoregiensis, Comm. in I Sent., Prooemium, q. 3: S. Bonaventurae Opera omnia, I, Ad Claras Aquas (Florentiae) 1882, 13.

[19]  Meditations and Devotions, Londinii 1912, III [XVI], § 3, 573-574.

[20] Conc. Oecum. Vat. II, Const. past. Gaudium et spes (7 Decembris 1965), 82: AAS 58 (1966), 1106.

[21]  Ibid., 10: AAS 58 (1966), 1032.

[22]  Ibid., 14: AAS 58 (1966), 1036.

[23] Cfr Dicasterium de Doctrina Fidei, Decl. Dignitas infinita (2 Aprilis 2024), 8. Cfr L’Osservatore Romano, 8 Aprilis 2024.

[24] Conc. Oecum. Vat. II, Const. past. Gaudium et spes (7 Decembris 1965), 26: AAS 58 (1966), 1047.

[25] S. Ioannnes Paulus II, Salutatio angelica, 28 Iunii 1998: L’Osservatore Romano, 30 Iunii-1 Iulii 1998, p. 7.

[26] Litt. enc. Laudato si’ (24 mai 2015), 83: AAS (2015), 880.

[27]  Homilia in Missa matutina apud Domum Sanctae Marthae, 7 Iunii, 2013: L’Osservatore Romano, 8 Iunii, anno 2013, p. 8.

[28] Pius XII, Litt. enc. Haurietis aquas (15 Maii 1956), 1: AAS 48 (1956), 316.

[29] Pius VI, Const. Auctorem fidei (28 Augusti 1794), 63: DH 2663.

[30] Leo XIII, Litt. enc. Annum Sacrum (25 Maii 1899): AAS 31 (1898-99), 649

[31]  Ibid.

[32]  Salutatio angelica, 9 Iunii 2013: L’Osservatore Romano, 10-11 Iunii 2013, p. 8

[33] Sic intellegitur cur Ecclesia sanxerit ne collocarentur ad altare effigies solius cordis Iesu vel Mariae (cfr S. Congretatio Rituum, Responsum ad Rev. dom. Carolum Lecoq, P.S.S., 5 Aprilis 1879: Decreta authentica Congregationis Sacrorum Rituum ex actis eiusdem collecta, III, n. 3492, 107-108). Extra Liturgiam, «ad devotionem personalem» ( ibid.), licet uti simbolismo cordis sicuti docendi ratione, figura aesthetica vel imagine quae invitat ad cogitandum Christi amorem, sed periculum initur cor iudicandi adorationis vel dialogi spiritualis obiectum separatim a persona Christi. Die 31 Martii 1887 Congregatio alterum dedit simile responsum ( ibid., n. 3673, 187).

[34] Conc. Oecum. Trident., Sess. XXV, Decretum de invocatione, veneratione et reliquiis sanctorum et sacris imaginibus (3-4 Decembris 1563): CC COGD III, Turnholti 2010, 149-150.

[35] V Coetus Generalis Episcopatus Americae Latinae et Caraibicorum, Documentum Apparitiopolitanum (29 Iunii 2007), n. 259.

[36] Litt. enc. Haurietis aquas (15 Maii 1956), IV: AAS 48 (1956), 323-324.

[37]  Ep. 261, 3: ed. Y. Courtonne, Saint Basile, Correspondance, III, Parisiis 1961, 118.

[38]  In Ioh. hom. 63, 2: PG 59, 350.

[39]  De fide, II, 7, 56: CSEL 78 ( Sancti Ambrosii Opera, VIII), 75.

[40]  Enarrationes in Psalmos, LXXXVII, 3: CCL 39 ( Aurelii Augustini Opera, X/2), pp. 1209-1210.

[41] Cfr De fide orthodoxa, 50 [= III, 6.20]: SCh 540, 38. 40-42.

[42] Olegarius González de Cardenal, La entraña del cristianismo, Salmanticae 2010, 70-71.

[43]  Salutatio angelica, I Iunii 2008: L’Osservatore Romano, 2-3 Iunii 2008, p. 1.

[44] Pius XII, Litt. enc. Haurietis aquas (15 Maii 1956), II: AAS 48 (1956), 327-328.

[45]  Ibid., 28: 343-344.

[46] Benedictus XV, Salutatio angelica (1 Iunii 2008): L’Osservatore Romano, 2-3 Iunii 2008, p. 1.

[47] Vigilius, Const. Inter innumera sollicitudines (14 Maii 553): DH 420.

[48] Conc. Oecum. Ephesinum (431), Anathematismi, VIII: CC COGD II, Turnholti 2006, 105.

[49] Cfr Conc Oecum. Constantinopolitanum II (2 Iunii 553), 9: CC COGD II, Turnholti 2006, 183.

[50] S. Ioannes a Cruce, Canticus spiritualis, cantus 31 [A: 22], 8: ed. E. Pacho, San Juan de la Cruz, Cántico espiritual. Segunda redacción (CB), Burgi 1998, 352.

[51]  Ibid., cantus XIII [A: XII], 9: 155.

[52]  Ibid., 1: 148

[53] «Nobis tamen unus Deus Pater, ex quo omnia et nos in illum» ( 1 Cor 8,6). «Deo autem et Patri nostro gloria in saecula saeculorum. Amen» ( Phil 4,20). «Benedictus Deus et Pater Domini nostri Iesu Christi, Pater misericordiarum et Deus totius consolationis» (2 Cor 1,3).

[54] S. Ioannes Paulus II, Ep. Ap. Tertio millennio adveniente (10 Novembris 1994), 49: AAS 87 (1995), 35.

[55] S. Ignatius Antiochenus, Ad Romanos, VII, 2: SCh 10bis, 116.

[56] «Ut cognoscat mundus quia diligo Patrem» ( Io 14,31). «Ego et Pater unum sumus» ( Io 10,30). «Ego in Patre et Pater in me est» ( Io 14,10).

[57] «Vado ad Patrem» (πρὸς τὸν Πατέρα: Io 16,28). «Et ego ad te venio» (πρὸς σέ: Io 17,11).

[58] «Εἰς τὸν κόλπον τοῦ Πατρός».

[59] Cfr S. Irenaeus Lugdunensis, Adversus haereses, III, 18, 1: SCh 211, pp. 342-343.

[60] Origenes, In Ioannem, II, 2, 18: ed. V. Limoni, Origene,Commento al Vangelo di Giovanni, Mediolani 2012 (= Il pensiero occidentale), 270.

[61] Salutatio angelica, 23 Iunii 2002: L’Osservatore Romano, 24-25 Iunii 2002, p. 1.

[62] S. Ioannes Paulus II, Nuntius centesima occurrente memoria consecrationis humani generis Sacratissimo Cordi Iesu, Varsaviae, 11 Iunii 1999, in sollemnitate Sacratissimi Cordis Iesu: L’Osservatore Romano, 12 Iunii 1999, p. 5.

[63] Id., Salutatio angelica, 8 Iunii 1986, 4: L’Osservatore Romano, 9-10 Iunii 1986, p. 5.

[64]  Homilia, in visitatione Valetudinarii «Gemelli» et Facultatis Artis Medicae Universitatis Catholicae Sacratissimi Cordis habita, 27 Iunii 2014: L’Osservatore Romano, 29 Iunii 2014, p. 7.

[65]  Eph 1,5.7; 2,18; 3,12.

[66]  Eph 2,5.6; 4,15.

[67]  Eph 1,3.4.6.7.11.13.15; 2,10.13.21.22; 3,6.11.21.

[68] Nuntius centesima occurrente memoria consecrationis humani generis Sacratissimo Cordi Iesu, Varsaviae, 11 Iunii 1999, in sollemnitate Sacratissimi Cordis Iesu: L’Osservatore Romano, 12 Iunii 1999, p. 5.

[69] «Quoniamque inest in Sacro Corde symbolum atque expressa imago infinitae Iesu Christi caritatis, quae movet ipsa nos ad amandum mutuo, ideo consentaneum est dicare se Cordi eius augustissimo: quod tamen nihil est aliud quam dedere atque obligare se Iesu Christo […]. En alterum hodie oblatum oculis auspicatissimum divinissimumque signum: videlicet Cor Iesu sacratissimum, superimposita cruce, splendidissimo candore inter flammas elucens. In eo omnes collocandae spes: ex eo hominum petenda atque expectanda salus»: Litt. enc. Annum Sacrum (25 Maii 1899): ASS 31 (1898-99), 649. 651.

[70] «In illo enim auspicatissimo signo atque in ea, quae exinde consequitur, pietatis forma nonne totius religionis summa atque adeo perfectioris vitae norma continetur, quippe quae et ad Christum Dominum penitus cognoscendum mentes conducat expeditius et ad eundem vehementius diligendum pressiusque imitandum animos inflectat efficacius?»: Litt. enc. Miserentissimus Redemptor (8 Maii 1928): AAS 20 (1928), 167.

[71] «[constat hunc cultum] excellentissimum esse religionis actum, quatenus plenam et absolutissimam se devovendi et consecrandi voluntatem a nobis postulet Divini Redemptoris amori, cuius vulneratum Cor vivax est index et signum, […] in eo considerare possumus non modo symbolum sed etiam veluti summam totius mysterii nostrae Redemptionis. […] Christus Cor suum expressis ac repetitis verbis indicavit tamquam symbolum, quo homines ad cognitionem et agnitionem amoris sui allicerentur; simulque tamquam signum et pignus constituit misericordiae et gratiae pro Ecclesiae necessitatibus nostrorum temporum»: Litt. enc. Haurietis aquas (15 Maii 1956), Prooemium; III; IV:  AAS 48 (1956), 311. 336. 340.

[72] Catechesis, 8 Iunii 1994, 2: L’Osservatore Romano, 9 Iunii 1994, p. 5.

[73] Salutatio angelica, 1 Iunii 2008: L’Osservatore Romano, 2-3 Iunii 2008, p. 1.

[74] Litt. enc. Haurietis aquas (15 Maii 1956), IV: AAS 48 (1956), 344.

[75] Cfr ibid., III: AAS 48 (1956), 336.

[76] «Revelationum privatarum vis omnino secus est ac publica revelatio: haec nostram fidem requirit. […] Privata revelatio […] oblatum est subsidium quoddam, quod autem adhiberi necessario non debet»: Benedictus XVI, Adhort. ap. Verbum Domini (30 Septembris 2010), 14: AAS 102 (2010), p. 696.

[77] Litt. enc. Haurietis aquas (15 Maii 1956), IV: AAS 48 (1956), p. 340.

[78]  Ibid: p. 344.

[79]  Ibid.

[80] Adhort. ap. C’est la confiance (15 Octobris 2023), 20: L’Osservatore Romano, 16 Octobris 2023.

[81]  Ms A, c. 83 v: S. Teresia a Iesu infante et a Vultu Sancto, Oeuvres complètes (Textes et Dernières Paroles), Parisiis 1992, 211.

[82] S. Maria Faustina Kowalska, Diarium, I, 22 Februarii 1931, n. 47: ead., Dzienniczek. Miłosierdzie Boże w duszy mojej, Varsaviae 2018, 49.

[83] Cfr Mišna Sukkâ IV, 5. 9.

[84]  Epistula ad Reverendum Patrem Petrum Ioannem Kolvenbach, Praepositum Generalem Societati Iesu, Paredii Monachorum, 5 Octobris 1986: L’Osservatore Romano, 7 Octobris 1986, p. 9.

[85]  Acta Martyrum Lugdunensium, in S. Eusebius Caesariensis , Hist. eccl. V, 1, 22: SCh 41, 11.

[86]  Hist. eccl. V, 1, 22: GCS IX/1 ( Eusebius Werke, II/1), 411, 13.

[87] S. Iustinus, Dialogus cum Tryphone, 135, 3: ed. I.C.Th. Otto, Iustini philosophi et martyris opera, quae feruntur, omnia, I/2, Aquis Mattiacis 1969 ( Corpus Apologetarum Christianorum, II), 480.

[88] Novatianus, De Trinitate 29, 11: CCL 4, 70. Cfr S. Gregorius Elvirensis, Tractatus Origenis de libris Sanctarum Scripturarum, XX, 12: CCL 69, 144.

[89] S. Ambrosius Mediolanensis, Explanatio Psalmorum XII, I, 33: CSEL 64 ( Sancti Ambrosii Opera, VI), 29.

[90]  In Iohannis Evangelium, LXI, 6: CCL 36 ( Aurelii Augustini Opera, VIII), 482.

[91]S. Hieronymus, Epist. 3: Ad Rufinum 3, 4: CSEL 54 ( Sancti Eusebii Hieronymi Opera, I/1), 16.

[92]  Sermones super Cantica Canticorum 61, 4: SCh 472, 248-250.

[93] Cfr Expositio super Cantica Canticorum, I, 1, 41: SCh 82, 128.

[94] Guillelmus Abbas, De natura et dignitate amoris, 1: SCh 577, 88.

[95] Id., Meditativae orationes VIII, 6: SCh 324, 138.

[96] S. Bonaventura, Lignum vitae: De mysterio passionis, fruct. VIII, 30: S. Bonaventurae Opera, XIII, Romae 1992, 244.

[97]  Ibid.

[98]  Legatus divinae pietatis, IV, 4, 4: SCh 255, 66.

[99] Leo Dehon, Directoire spirituel des prêtres du Sacré Coeur de Jésus, Turnholti 1936, Pars II/7, n. 141.

[100]  Dialogo della Divina Providenza, LXXV: ed. G. Cavallini, S. Caterina da Siena, Il Dialogo della Divina Provvidenza ovvero Libro della divina dottrina, Senis 1995 (= Classici cristiani, 289; Testi cateriniani, I), 195.

[101] Cfr, e.g., Angelus Walz, De veneratione divini Cordis in Ordine Praedicatorum, Romae 1937.

[102] Raphaël García Herreros, Vida de san Juan Eudes, Bogotae 1943, 42.

[103]  Ep. 592,  ad baronissam de Chantal (24 Aprilis 1610): Oeuvres complètes de Saint François de Sales, XIV ( Lettres, IV), Annecii 1906, 289.

[104] S. Franciscus de Sales, Sermo 57 , in dominicam II Quadragesimae (20 Februarii 1622): Oeuvres complètes, X ( Sermons, IV), Annecii 1898, 243-244.

[105] Id., Ep. 781, ad Matrem de Chantal (31 Maii 1612): Oeuvres complètes, XV ( Lettres, V), Annecii 1908, 221.

[106] Id., Ep. 1402, ad Sororem de Blonay (18 Februarii 1618): Oeuvres complètes, XVIII ( Lettres, VIII), Annecii 1912, 170-171.

[107] Id., Ep. 557, ad baronissam de Chantal (sub finem Novembris 1609): Oeuvres complètes, XIV ( Lettres, IV), Annecii 1906, 214.

[108] Id., Ep. 576, ad baronissam de Chantal (circa 25 Februarii 1610): ibid., 253.

[109] Id., Colloquia spiritualia, XII ( De simplicitate et prudentia religiosa): Oeuvres complètes, VI ( Les vrays entretiens spirituels), Annecii 1895, 217.

[110] Id., Ep. 693, ad Matrem de Chantal (10 Iunii 1611): Oeuvres complètes, XV ( Lettres, V), Annecii 1908, 63.

[111] S. Margarita Maria Alacoque, Autobiographia, n. 53: ed. F.-L. Gauthey, Vie et oeuvre de la bienheureuse Marguerite-Marie Alacoque, II, Parisiis 1915, 69.

[112]  Ibid.                                                                                   

[113]  Ibid., n. 55: 71.

[114] Cfr Dicasterium de Doctrina Fidei, Normae ad discernenda quae supernaturalia videntur, 17 Mai 2024, I, A, 12.

[115]  Autobiografia, n. 92: ed. F.-L. Gauthey, Vie et oeuvre de la bienheureuse Marguerite-Marie Alacoque, II, Parisiis 1915, 102.

[116] S. Margarita Maria Alacoque, Ep. ad Sororem de la Barge à Moulins (22 Octobris 1689): 301.

[117] Ead., Autobiografia, n. 53: 69-70.

[118]  Ibid., n. 55: 71.

[119] S. Claudius De La Colombière, Sermo de fiducia in Deo: Oeuvres du R.P. Claude de la Colombière, V: Sermons, Lugduni - Parisiis 1852, 100.

[120] Id., Recessus spiritualis Londinii (1-8 Februarii 1677), 134: id., Écrits spirituels, Parisiis 1962, 165.

[121] Id., Recessus spiritualis Lugduni (Octobri-Novembri 1674), 56: id., Écrits spirituels, 116.

[122] Cfr S. Carolus de Foucauld, Ep. ad dominam Bondy (27 Aprilis 1897): id., Lettres à Mme de Bondy. De la Trappe à Tamanrasset, Parisiis 1966.

[123] Id., Ep. ad dominam Bondy (28 Aprilis 1901): cfr id., Lettres à Mme de Bondy. De la Trappe à Tamanrasset, Parisiis 1966, 83; cfr Epistula ad dominam Bondy (5 Aprilis 1909): «Per te Sanctissimum expositum, benedictiones ac sacrum Cor cognovi!»: ibid., 180.

[124] Id., Ep. ad dominam Bondy (7 Aprilis 1890): Lettres à Mme de Bondy, 30.

[125] Id., Ep. ad abbatem Huvelin (27 Iunii 1892): Père de Foucauld - Abbé Huvelin, Correspondence inédite, Tornaci 1957, 22.

[126] S. Carolus de Foucauld, Commentarius (sub finem Decembris 1896): id., Lettres et carnet, Parisiis 1966, 42.

[127] Id., Ep. ad abbatem Huvelin (16 Maii 1900): Foucauld – Huvelin, Correspondence inédite, 156.

[128] S. Carolus de Foucauld, Commentarius (17 Maii 1906): id., Lettres et carnet, Parisiis 1966, 195.

[129] S. Teresia a Iesu infante, Ep. 67, ad dominam Guérin (18 Novembris 1888): ead., Oeuvres complètes (Textes et Dernières Paroles), Parisiis 1992, 362.

[130] Ead., Ep. 122, ad Caeliam (14 Octobris 1890): ead., Oeuvres complètes, 421.

[131] Ead., Carmina, 23, Ad Sacratissimum Cor Iesu (sub mensem Iunium vel Octobrem 1895), 4.7: ead., Oeuvres complètes, 690-691.

[132] Ead., Ep. 247, ad abbatem Bellière (21 Iunii 1897): ead., Oeuvres complètes, 603-604.

[133] Ead., Novissima colloquia: Quaternus Flavus Matris Agnetis, 11 Iulii 1897, 6: ead., Oeuvres complètes, 1037.

[134] Ead., Ep. 197 , ad Sororem Mariam a Sacro Corde (17 Septembris 1896): ead., Oeuvres complètes, 552-553. Hoc non sibi vult Teresillam sacrificia, dolores, aerumnas non obtulisse, ut Christi dolores communicaret, sed cum funditus rem percipere vellet, curabat ne iis oblationibus pondus tribueretur, quod non habent.

[135] Ead., Ep. 142, ad Caeliam (6 Iulii 1893): ead., Oeuvres complètes, 463.

[136] Ead., Ep. 191, ad Leoniam (12 Iulii 1896): ead., Oeuvres complètes, 542-543.

[137] Ead., Ep. 226, ad Patrem Roulland (9 Maii 1897): ead., Oeuvres complètes, 588-589.

[138] Ead., Ep. 258, ad abbatem Bellière (18 Iulii 1897): ead., Oeuvres complètes, 615.

[139] S. Ignatius de Loyola, Exercitia spiritualia, 104: id., Obras, Matriti 2013 (= BAC), 177.

[140]  Ibid., 297, 3°: id., Obras, 218.

[141] S. Petrus Favre, Ep. ad s. Ignatium, 23 Ianuarii 1541: id. , Lettres et instructions, Namurci - Parisiis 2017 (= La Revue Christus, 8).

[142] Ioannes Alphonsus Polanco, Vita Ignatii de Loyola, VIII, 96: ed. E.J. Alonso Romo, Juan Alfonso de Polanco, Vida de Ignacio de Loyola, Matriti - Vallisoleti - Flaviobrigae 2021 (= Colección «Manresa», 79), 147.

[143]  Exercitia spiritualia, 54, id., Obras, 166.

[144] Cfr ibid. 230-234: id., Obras, 201-202.

[145] XXIII Congregatio Generalis Societatis Iesu, Decretum 46, 1: Institutum Societatis Iesu, 2, Florentiae 1893, 511.

[146] Pedro Arrupe, «En El solo … la esperanza». Selección de textos sobre el Corazón de Cristo, Romae 1982, 180.

[147]  Epistolaad Praepositum Generalem Societatis Iesu (Paredii Monachorum, 5 Octobris 1986): L’Osservatore Romano, ed. hispanica, 19 Octobris 1986, p. 4.

[148]  Colloquium 132 , De paupertate (13 Augusti 1655): S. Vincentius de Paul, Correspondance, entretiens, documents, XI, Parisiis 1923, 247.

[149] Id., Colloquium 89, De mortificatione, epistolis, esca, exitibus (9 Decembris 1657): id., Correspondance, entretiens, documents, X, Parisiis 1923, 407

[150] S. Daniel Comboni, Ep. pastoralis de Vicariatu SS.mo Cordi Iesu consecrando (1 Augusti 1873), 3324: id., Gli scritti, Bononiae 1991, 998.

[151] Cfr Homilia in Missam canonizationis, 18 Maii 2003: L’Osservatore Romano, 19-20 Maii 2003, p. 6.

[152] Litt. enc. Dives in misericordia, (30 Novembris 1980), 13:  AAS 72 (1980), 1219.

[153]  Catechesis, 20 Iunii 1979: L’Osservatore Romano, 22 Iunii 1979, p. 1.

[154] Missionarii Comboniani Cordis Iesu, Regola di Vita, Costituzioni e Direttorio Generale, Romae 1988, 3.

[155] Religiosae Cordis Iesu, Costituzioni del 1982, 7.

[156] Litt. enc. Miserentissimus Redemptor (8 Maii 1928):  AAS 20 (1928), 174.

[157] Cum fidei virtus exercetur, ad Christum conversa, anima non modo ad cogitationes recordandas accedit, sed ad suae vitae divinae realitatem (cfr S. Thomas Aquinas, Summa Theologiae, II-II, q. 1. art. 2, ad 2; q. 4. art. 1: ed. Albae Pompeiae - Romae 1962, 1091. 1110-1111).

[158] Pius XI , Litt. enc. Miserentissimus Redemptor (8 Maii 1928):  AAS 20 (1928), 173.

[159]  Homilia in Missa chrismali, 28 Martii 2024: L’Osservatore Romano, 28 Martii 2024, p. 2.

[160] S. Ignatius de Loyola, Exercitia spiritualia, 203: id., Obras, 195.

[161]  Homilia in Missa chrismali, 28 Martii 2024: L’Osservatore Romano, 28 Martii 2024, p. 2.

[162] S. Margarita Maria Alacoque, Autobiographia, n. 55: ed. F.-L. Gauthey, Vie et oeuvre de la bienheureuse Marguerite-Marie Alacoque, II, Parisiis 1915, 71-72.

[163] Ead.  Ep. 133, ad R.P. Croiset (3 Novembris 1689): Vie et oeuvre, II, 576-577.

[164] Ead.  Autobiograhia, n. 92: Vie et oeuvre, II, 180.

[165] Litt. enc. Annum Sacrum (25 Maii 1899): AAS 31 (1898-99), 649.

[166] Pseudo-Iulianus imp., Ep. 84 , ad Arsacium pontificem Galatiae (sub hiemem 362-363), ll. 16-17: ed. Bidez – Cumont, Imp. Caesaris Flavii Claudii Iuliani, Epistulae, leges, poëmatia, fragmenta varia, Parisiis - Londinii 1922, 114.

[167]  Ibid., ll. 6-7: 114.

[168] Dicasterium pro doctrina fidei, Decl. Dignitas infinita (2 Aprilis 2024), 19: L’Osservatore Romano, 8 Aprilis 2024.

[169] Cfr Benedictus XVI, Epistula ad Praepositum Generalem Societatis Iesu D anniversario interveniente Litterarum encyclicarum « Haurietis aquas» (15 Maii 2006): AAS 98 (2006), 461.

[170]  In Numeros hom., 12, 1, 5: SCh 442, 80.

[171]  Ep. 11 (29), 24: CSEL 82 ( Sancti Ambrosii Opera, X/1), 92.

[172]  Adversus Arium, I, 8: CSEL 83 ( Marii Victorini Opera, I), 64.

[173] Cfr Tract. in Ioannis Evangelium. XXXII, 4. CCL 36 ( Aurelii Augustini Opera, VIII), 301-302.  

[174]  Expositio in Evangelium Ioannis, VII, 5: ed. Neapoli 1858, 146, b.

[175] Pius XII, Litt. enc. Haurietis aquas (15 Mai 1956), II: AAS 48 (1956), 321

[176] S. Ioannes Paulus II, Litt. enc. Redemptoris Mater (25 Martii 1987), 38: AAS 79 (1987), 411-412.

[177] Conc. Oecum. Vat. II, Const. dogm. Lumen gentium, 62.

[178]  Ibid., 60.

[179]  Sermones super Cantica Canticorum, 20, 4: SCh 431, 132.

[180]  Introitus ad vitam devotam, III, 35: Oeuvres complètes de Saint François de Sales, III, Annecii 1893, 254-255.

[181] S. Franciscus de Sales, Sermo 22 , in dominicam XVII post Pentecosten seu in anniversarium dedicationis ecclesiae a Visitatione (30 Septembris1618): Oeuvres complètes, IX ( Sermons, III), Annecii 1897, 200-201 .

[182]  Recessus Nazareth (7 Novembris 1897), I. Jésus. Sa Passion (résolutions): id., La dernière place, Parisiis 1974 (= Oeuvres spirituelles de Père Charles de Foucauld, IX: Retraites en Terre Sainte, I), 76.

[183] A mense Martio anni 1902 omnes eius epistulae verba Iesus Caritas referebant a Cordis effigie seiuncta cruce superposita.

[184] S. Carolus de Foucauld, Ep. ad abbatem Huvelin (15 Iulii 1904): Père de Foucauld - Abbé Huvelin, Correspondence inédite, Tornaci 1957, 221.

[185] Cfr S. Carolus de Foucauld, Ep. ad abbatem Martin (25 Ianuarii 1903): id., Lettres à mes frères de la Trappe, Parisiis 1969, 245.

[186] Relatum in Renatus Voillaume, Les fraternités du Père de Foucauld: mission et ésprit, Parisiis 1946, 173.

[187] S. Carolus de Foucauld, Commentaria super Evangelia de virtutibus, 77 ( Mt 20, 28): id., Aux plus pétits des mes frères, Parisiis 1973 (= Oeuvres spirituelles de Père Charles de Foucauld, IV: Méditations sur les passages des saints Évangiles relatifs à quinze vertus, II), 82.

[188]  Ibid., 90 ( Mt 27, 30): 95.

[189] Henricus Huvelin, Quelques directeurs d’âme au XVII siècle, Parisis 1911, 97.

[190] Cfr Colloquium 85 , De ministerio erga aegrotos et cura salutis (11 Novembris 1657): S. Vincentius de Paul, Correspondance, entretiens, documents, X, Parisiis 1923, 334.

[191]  Regulae communes Congregationis Missionis, II, 6: S. Vincentius de Paul, Correspondance, entretiens, documents, XIII, Parisiis 1924.

[192]  Lettera al Preposito Generale della Compagnia di Gesù (Paredii Monachorum, 5 Octobris 1986): L’Osservatore Romano, 6 Octobris 1986, p. 7.

[193] S. Ioannes Paulus II, Adhort. ap. Reconciliatio et Paenitentia (2 Decembris 1984), 16: AAS 77 (1985), 213.217.

[194] Cfr Id., Litt. enc. Sollicitudo rei socialis (30 Decembris 1987), 36: AAS 80 (1988), 561-562.

[195] Id., Litt. enc. Centesismus annus (1 Maii 1991), 41: AAS 83 (1991), 84.

[196]  Catechismus Catholicae Ecclesiae, n. 1888.

[197] Cfr S. Ioannes Paulus II, Catechesi, 8 Iunii 1994, 2: L’Osservatore Romano, 9 Iunii 1994, p. 5.

[198]  Discorso ai partecipanti al colloquio internazionale “Réparer l’irréparable”, nel 350 delle apparizioni di Gesù (Paredii Monachorum, 4 Maii 2024): L’Osservatore Romano, 4 Maii 2024, p. 12.

[199]  Ibid.

[200]  Homilia in Missa matutina apud Domum Sanctae Marthae, 6 Martii 2018: L’Osservatore Romano, 5-6 Martii 2018, p. 8.

[201]  Discorso ai partecipanti al colloquio internazionale “Réparer l’irréparable”, nel 350 delle apparizioni di Gesù (Paredii Monachorum, 4 Maii 2024): L’Osservatore Romano, 4 Maii 2024, p. 12.

[202]  Homilia in Missa chrismali, 28 Martii 2024: L’Osservatore Romano, 28 Martii 2024, p.

[203]  Ibid.

[204]  Ibid.

[205] Litt. enc. Laudato si’ (24 Maii 2015), 80: AAS 107 (2015), 879.

[206]  Catechismus Catholicae Ecclesiae, n. 1085.

[207]  Ibid., n. 268.

[208]  Autobiographia, n. 53: ed. F.-L. Gauthey, Vie et oeuvre de la bienheureuse Marguerite-Marie Alacoque, II, Parisiis 1915, 69.

[209]  Ms A, c. 84r°: S. Teresia a Iesu infante et a Vultu Sancto, Oeuvres complètes (Textes et Dernières Paroles), Parisiis 1992, 212.

[210]  Ibid.

[211]  Ibid.

[212]  Ibid., c. 83v°: 211; cfr S. Teresia a Iesu Infante et a Vultu Sancto, Ep. 226, ad Patrem Roulland (9 Maii 1897): ead., Oeuvres complètes, 588.

[213] Ead., Oblatio mei ipsius holocausti victimae Amoris misericordis Dei Boni, c. 2r°-v°: ead., Oeuvres complètes, 964.

[214] Ead., Ms B, c. 3v°: ead., Oeuvres complètes, 226.

[215] Ead., Ep. 186, ad Leoniam (11 Aprilis 1896): ead., Oeuvres complètes, 535.

[216] Ead., Ep. 258, ad abbatem Bellière (18 Iulii 1897): ead., Oeuvres complètes, 615.

[217] Cfr Pius XI, Litt. enc. Miserentissimus Redemptor (8 Maii 1928): AAS 20 (1928), 172.

[218]  Ibid.

[219] S. Ioannes Paulus II, Catechesis, 20 Iunii 1979: L’Osservatore Romano, 22 Iunii 1979, p.1.

[220]  Homilia in Missa matutina apud Domum Sanctae Marthae, 27 Iunii 2014: L’Osservatore Romano, 28 Iunii 2014, p. 8.

[221]  Nuntius de centenaria memoria consecrationis humani generis divino Cordi Iesu (Varsaviae, 11 Iunii 1999, in sollemnitate SS.mi Cordis Iesu), 2: L’Osservartore Romano, 12 Iunii 1999, p. 5.

[222]  Ibid., 1.

[223]  Ep. ad Archiepiscopum Lugdunensem occasione peregrinationis Paredium Monachorum, centenaria interveniente memoria consecrationis humani generis divino Cordi Iesu, 4 Iunii 1999: L’Osservatore Romano 12 Iunii 1999, p. 4.

[224]  Repetitio precis, 58 (22 Augusti 1655): S. Vincentius de Paul, Correspondance, entretiens, documents, XI, Parisiis 1923, 247.

[225] Litt. Diserti interpretes (25 Maii 1965), 4.

[226]  Vita Nova, XIX, 5, vv. 5-8.

[227]  Ms A, c. 45v°: S. Teresia a Iesu infante et a Vultu Sancto, Oeuvres complètes (Textes et Dernières Paroles), Parisiis 1992, 143.



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana