zoomText
  • A
  • A
  • A
pdf
Generatio PDF in progressu.....

LEO XIV
SUMMUS PONTIFEX

ADHORTATIO APOSTOLICA

DILEXI TE

DE DILECTIONE PAUPERUM

AR  - DE  - EN  - ES  - FR  - IT  - LA  - PL  - PT

1. «Dilexi te» (Ap 3, 9), dicit Dominus christianae communitati, quae, una inter alias, omni carebat eminentia et ope atque vehementiae contemptionique exponebatur: «modicam habes virtutem et […] ecce faciam illos, ut veniant et adorent ante pedes tuos» (Ap 3, 8-9). Qui locus verborum cantici Mariae admonet: «deposuit potentes de sede et exaltavit humiles; esurientes implevit bonis et divites dimisit inanes» (Lc 1, 52-53).

2. Apocalypsis amoris declaratio inexhaustum mysterium revocat, quod Franciscus Pp est in Litteris encyclicis Dilexit nos de divino et humano amore cordis Christi prescrutatus, ubi modum intuiti sumus, quo Iesus aequari vult «cum societatis perparvulis» et ex amore suo usque ad ultimum oblato uniuscuiusque hominis ostendit dignitatem, potissimum cum qui sit «debilior, miser ac patiens». [1] Caritatis Christi contemplatio «nos iuvat, ut studiosius doloribus necessitatibusque aliorum occurramus, idque fortes nos reddit eius liberationis operam communicaturos, veluti instrumenta ad eius amorem diffundendum». [2]

3. Idcirco, Litterarum encyclicarum Dilexit nos perseverans mentem, Franciscus Pp, postremis vitae suae mensibus, Adhortationem apostolicam comparaturus erat de sollicitudine Ecclesiae erga pauperes et cum pauperibus, cui titulus Dilexi te, quasi unumquemque eorum alloqueretur Christus ipse, dicens: “Modicam sane habes virtutem, exiguam potestatem, ego tamen dilexi te” ( Ap 3, 9). Quod cum propositum hereditate acceperimus, idem feliciter suscipimus adiectis meditationibus quibusdam et, Pontificatu Nostro ineunte, rursus proponimus, desiderium dilecti Praecessoris communicantes, ut universi christifideles magnam percipere valeant necessitudinem inter caritatem Christi et vocationem ad pauperibus assidendum. Nosmetipsi enim ducimus oportere, ut in huic sanctificationis itineri instetur, quia «in admonitione ad agnoscendum eum in pauperibus et patientibus cor ipsum Christi revelatur, eius sensus altioresque optiones, quibus omnis sanctus se conformare nititur». [3]

Caput I

VERBA QUAEDAM NECESSARIA

4. Discipuli Iesu mulierem verbis reprehenderunt, quae alabastrum pretioso unguento fragrantem super caput effuderat ipsius recumbentis, indignati dicentes: «Ut quid perditio haec? Potuit enim istud venumdari multo et dari pauperibus!». Dominus autem respondit eis: «Semper pauperes habetis vobiscum, me autem non semper habetis» (Mt 26, 8-9.11). Illa mulier vero Iesum intellexerat humilem et miserum esse Messiam, in quem suam profunderet dilectionem: quot solacium unguentum illud super caput, quod paucis post diebus erant spinae cruciaturae! Parvus sane est gestus, comperit autem laborans gestum etiam parvum quantum benignum esse et quantum levamen afferre. Iesus intellegit eum eiusque decernit perennitatem: «Ubicumque praedicatum fuerit hoc evangelium in toto mundo, dicetur et quod haec fecit in memoriam eius» (Mt 26, 13). Illius gestus simplicitas quid patefacit magnum. Nullus enim dilectionis gestus, ne minimus quidem, oblivioni dabitur, praecipue cum dirigitur ad eos qui dolore, solitudine, necessitate, tamquam Dominus tunc temporis, premuntur.

5. Hac ipsa spe affectus ad Dominum cum illo coniungitur pauperum. Iesus ille dicens: «semper pauperes habetis vobiscum» (Mt 26, 11), idem significat discipulis promittens: «ego vobiscum sum omnibus diebus» (Mt 28, 20). Simul verba illa Domini recolimus: «Quamdiu fecistis uni de his fratribus meis minimis, mihi fecistis» (Mt 25, 40). Hic non de beneficio, sed de Revelatione disputatur: eum tangere, qui potestate et magnificentia caret, modus praecipuus est Dominum in historia conveniendi, qui in pauperibus quid nobis adhuc habet dicendum.

S. Franciscus

6. Franciscus Pp, de optato in Pontificatu nomine memorans, rettulit Cardinalem amicum, post electionem, ipsum amplexum esse, osculavisse atque dixisse: «Ne obliviscaris pauperum!». [4] De eadem agitur commendatione, quam s. Paulo auctoritates Ecclesiae contulerant, dum Hierosolymam ascendebat, ut suam comprobaret missionem (cfr Gal 2, 1-10). Post aliquot annos Apostolus affirmare potest: «quod etiam sollicitus fui hoc ipsum facere» ( Gal 2, 10). Electio haec etiam fuit s. Francisci Assisiensis, quem in leproso Christus ipse amplexus est, eiusdem immutans vitam. Pauperculi exemplar illustre numquam cor nostrum desinet concitare.

7. Ipse abhinc octo saeculis spiritum Evangelii apud christifideles et societatem temporis sui renovavit. Antea dives et alacer animo, iuvenis Franciscus renatus est ex perspicuitate rerum eorum qui e communi convictu eiciuntur. Impulsus eius et credentium et multorum non credentium animum minime cessat movere atque «historiam mutavit». [5] Ad verba s. Pauli Pp VI, Concilium Vaticanum II ipsum perstat in hac eadem via: «Vetus illa de bono Samaritano narratio exemplum fuit et norma, ad quam Concilii nostri spiritualis ratio directa est». [6] Persuasum habemus optionem praecipuam pro pauperibus miram sive in Ecclesia sive in societate renovationem gignere, si in libertate ab uno nostro consilio nos vindicare atque eorum clamorem audire valeamus.

Clamor pauperum

8. In hac re textus quidam exstat Sacrae Scripturae, a quo novum initium oportet semper capiatur. De revelatione Dei Moysi in flamma ignis de medio rubi agitur, «Vidi afflictionem populi mei in Aegypto et clamorem eius audivi propter duritiam exactorum eorum. Et sciens dolorem eius descendi, ut liberem eum […] Sed veni, mittam te» ( Ex 3, 7-8.10). [7] Deus sollicitudinem de necessitatibus pauperum suam ostendit: «Et clamaverunt filii Israel ad Dominum, qui suscitavit eis salvatorem» ( Idc 3, 15). Proinde, clamorem pauperum audientes, ad Dei cordi vocamur adhaerendum, quod est de necessitatibus filiorum suorum, potissimum egentissimorum, sollicitum. Clamore autem illo neglecto, clamitaret pauper contra nos ad Dominum et fieret nobis in peccatum (cfr Dt 15, 9), cum ab ipso Dei corde aberraremus.

9. Pauperum condicio clamorem exprimit, qui in historia humani generis, vitam, societates, ordines politicos et oeconomicos nostros iugiter et, non in ultimis, etiam Ecclesiam interrogat. Pauperum in vultu vulnerato innocentium impressam invenimus passionem et igitur passionem ipsam Christi. Item de innumeris pauperum paupertatisque vultibus accuratius nobis esset fortasse loquendum, cum de notione rei multis coloribus distincta agatur. Multae sunt enim species paupertatis, e quibus paupertas eorum qui inopes sunt subsidiis, paupertas eorum qui a societate alienantur et instrumentis carent, ut vocem praebeant dignitati facultatibusque suis, paupertas moralis spiritusque et humani cultus, paupertas eorum qui in condicione infirmitatis fragilitatisve coram seipsis vel societate versantur, paupertas eorum qui omni iure, spatio, libertate vacant.

10. In hoc asseverari potest laborem pro pauperibus et causis in societate ac rerum natura haerentibus amovendis, licet ultimis decenniis facta sit magni momenti, neutiquam tamen sufficere, cum etiam societates, ubi vivimus, vitae atque rerum publicarum administrandarum rationes saepe malint multis inaequalitatibus insignitas, quapropter veteribus paupertatibus, quas edidicimus quibusque adversari conamur, novae nunc, subtiliores quandoque atque periculosiores, adiciuntur. Hinc grate accipiendum est quod Nationes Unitae paupertatis eversionem unum ex Millennii propositis statuerunt.

11. Pauperum manifestae sollicitudini oportet etiam mentis conversio coniungatur, quae in humanum cultum recidere valeat. Nam falsa felicitatis imago e vita commoda manans multos ad conversationis vitae speciem impellit, quae in cumulatis divitiis et sociali fortuna impense expetita innititur, etiam cum aliorum damno obtinenda necnon socialium afflatuum politicarumque et oeconomicarum iniquarum rationum usu primoribus faventium. In mundo, itaque, ubi semper crebriores sunt pauperes, etiam coetus quosdam divitum admirabiliter increbrescere videmus, qui in amoeno et lauto Parnaso quasi vivunt, in mundo alio quam illo vulgi. Hoc vult intellectum adhuc vigere, nonnumquam bene celatum, qui alios etiam nescienter reicit ac supine tolerat multa centena milia hominum fame mori vel in condicionibus humano genere indignis superesse. Abhinc aliquot annis imago alicuius pueri exanimis in Mediterranaei litore quodam iacentis magnum sustulit clamorem; amota brevi quadam animi commotione, haec facinora dolenter fiunt neglegenda, quasi notitiae essent marginales.

12. Paupertas omni diligentia iugiter est nobis prosequenda. Animum nostrum potissimum occupant gravissimae condiciones, in quibus cibi et aquae defectus causa multi versantur. Milia hominum propter alimentorum inopiam cotidie moriuntur. In ipsis divitioribus Nationibus numerus pauperum non minus remordet. In Europa crescunt familiae, quae mensem explere nequeunt ad ultimum. Paupertatis diversas formas auctas esse omnino videtur. Ea se non praebet tamquam unam ac semper eandem condicionem, sed multifariis oeconomicae socialisque imminutionis viis exprimitur, faciem exhibens augescentium inaequalitatum etiam plerumque locupletibus in locis. Meminerimus quod «bis pauperes sunt mulieres, quae reiectionis vexationisque et violentiae condicionibus laborant, cum saepe minoribus fruantur facultatibus iura sua defendendi. Etiam inter eas iugiter tamen invenimus gestus admirandissimi cotidianae singularis virtutis in familiarum suarum defendenda ac curanda fragilitate». [8] Licet in aliquibus Nationibus graves conspiciantur immutationes, «compages societatum in toto orbe adhuc abest ut liquide ostendat mulieres omnino eadem dignitate et paribus iuribus frui quam viros. Verbis aliquid affirmatur, sed consilia et realitas alium nuntium clamant», [9] praesertim si de pauperrimis cogitemus mulieribus.

Opiniones fictae

13. Praeter data – quae ita quandoque interpretantur, ut persuadeatur condiciones pauperum tam graves non esse, summa quidem rerum patet satis: «Sunt regulae oeconomicae, quae apparuerint efficaces ad incrementum, sed non item ad integrum humanum profectum. Amplificatae sunt divitiae, sed inaequaliter, quapropter accidit quod “nova paupertatatis genera oriuntur”. Cum dicitur mundum modernum paupertatem deminuisse, hoc fit eam metiendo rationibus aliarum aetatum, haud comparandis hodiernae rerum condicioni. Nam aliis temporibus, exempli gratia, nullum habere accessum ad vim electricam non considerabatur signum paupertatis nec generabat angustias. Paupertas semper est inquirenda et intellegenda sub luce eorum, quae verae facultates sunt certi temporis». [10] Supra peculiaria ac definita adiuncta, in documento quodam Communitatis Europeae anno MCMLXXXIV asserebatur: «pauperes intelleguntur singuli, familiae et coetus hominum, quorum opes (materiales, culturales et sociales) ita sint exiguae, ut a victu minimo secernantur, qui probandus habetur in Statu ubi degunt». [11] Si autem agnoscamus universos homines eadem, citra patriam, uti dignitate, tum ignoranda non sunt discrimina maxima inter Nationes et regiones occurentia.

14. Pauperes per accidens non adsunt vel ex caeco et acerbo fato. Paupertas nedum maiori eorum parti tamquam optio exstat. Adhuc est attamen qui hic asseverare audeat, mentis caliginem et crudelitatem ostendens. Inter pauperes sane est etiam qui laborem exercere haud velit, forsan cum maiores eius, qui totam vitam operi intenti fuerunt, pauperes e vita excesserint. Multi autem sunt – viri atque mulieres – qui utique a mane usque ad vesperum labori non pepercerunt, chartas crassiores fortasse tollentes vel quid item agentes, quamquam hunc nisum tantum scirent egestati diei sustentandae, non autem vero vitae profectui esse profuturum. Dicere non possumus maiorem partem pauperum “merita” sibi comparasse iuxta inanem illum intellectum potestatis illius ex merito, ubi meritis videntur praediti modo qui in vita profecerint.

15. Christiani ipsi, multis in adiunctis, corrumpuntur libenter habitibus in doctrinis mundanis innisis vel politicis et oeconomicis speciminibus, quae in iniustas opiniones vulgatas et fallaces ducunt sententias. Contemptum vel irrisum exercitium caritatis, quasi aliquorum esset insania ac non firmamentum missionis Ecclesiae, de necessitate Nos monet semper remetiendi Evangelium, ne mundi mentem eidem periclitemur submittere. Pauperum oblivisci non possumus, nisi de vivo meatu Ecclesiae discedere velimus, quae manans ex Evangelio universam historiam fecundat.

Caput II

DEUS PAUPERES ELIGIT

Pauperum electio

16. Deus caritas misericors est et propositum eius amoris, dilatatum et consummatum in historia, in primis descensus eius est et adventus inter nos, qui a servitute, timoribus, peccato et potestate mortis liberemur. Misericordibus suis oculis et caritate referto corde Ipse ad creaturas suas se convertit, humani generis condicioni consulens earundemque ergo paupertati. Ad eosdem limites et fragilitates humanae nostrae naturae communicandas pauper Ipse factus est, in carne uti nos natus eundemque in parvuli pusillitate cognovimus in praesepe positi et in extrema humiliatione crucis, ubi summam paupertatem nostram, mortem scilicet, participavit. Plane intellegitur ergo, qua causa etiam theologice disseri possit de praelatione pauperum ex parte Dei, iuxta sententiam in America Latina ac praesertim in Conferentia Angelopolitana ortam ac postea plane in consecutum magisterium Ecclesiae receptam. [12] Hoc “praeferendum studium” numquam seiunctionem vel distinctionem ab aliis coetibus significat, quod in Deo fieri haud possit; Dei autem actionem vult efferre, qui coram paupertate et universi humani generis fragilitate misericordia movetur et, cum Regnum iustitiae fraternitatisque et sodalis adiumenti cupiat instaurare, potissimum pravis discriminibus laborantium atque oppressorum studet, a nobis quoque, Ecclesia sua, promptam ac profundam petens pro infimis quibusque optionem.

17. Sub hac specie plurimae Veteris Testamenti paginae percipiuntur, ubi Deus exhibetur amicus et liberator pauperum, Qui pauperem clamantem audit et exaudit eum (cfr Ps 34, 7). Deus, refugium pauperis, per prophetas – ex quibus Amos memoramus potissimum et Isaiam – iniquitates contra infimos et pauperrimos nominat et Israëlem adhortatur, ut cultum ipsum renovet ab intus, cum orare et sacrificia offerre non liceat ac simul infimos pauperrimosque opprimere. Inde ab initio Scripturae Dei caritas in infimorum egentiumque patrocinio adeo alacri ostenditur fervore, ut de “infirmitate” quadam Dei erga eos dici possit. «Cordi Dei locus praeferendus pro pauperibus inest […]. Universum redemptionis nostrae iter a pauperibus notatur». [13]

Iesus pauper Messias

18. Cuncta narratio praelationis Dei pro pauperibus et divini desiderii eorum, quem breviter memoravimus, clamoris audiendi in Vetere Testamento in Iesu Nazareno plane perficitur. [14] In incarnatione sua ipse «semetipsum exinanivit formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus» ( Philp 2, 7) et in ea forma salutem nostram attulit. De ima paupertate agitur, in eius missione veri divinae caritatis vultus revelandi innisa (cfr Io 1, 18; 1 Io 4, 9). Proinde, unum adhibens ex mirabilibus suis compendiis, s. Paulus affirmare potest: «scitis enim gratiam Domini nostri Iesu Christi, quoniam propter vos egenus factus est, cum esset dives, ut illius inopia vos divites essetis» ( 2 Cor 8, 9).

19. Evangelium reapse ostendit hanc paupertatem partem quamque vitae Iesu attingere. Qui, inde ab introitu suo in mundum, reiectionis difficultates est expertus. Lucas evangelista, adventum Bethlehem narrans Ioseph et Mariae, iamiam parturientis, dolenter animadvertit: «non erat eis locus in deversorio» (Lc 2, 7). Iesus in humilibus condicionibus est natus; vix natus, in praesepi collocatur; et mox parentes eius, ut eum e morte eriperent, recesserunt in Aegyptum (cfr Mt 2, 13-15). Ineunte vita publica, eiectus est extra Nazareth, postquam in synagoga nuntiaverat annum Domini in Se impletum esse, quo laetantur pauperes (cfr Lc 4, 14-30). Locus non fuit, qui eum acciperet, ne eius quidem in morte: eduxerunt eum Hierosolymis, ut crucifigerent eum (cfr Mc 15, 20). In his paupertas Iesu clare compendiari potest. De eadem agitur reiectione, quae in pauperum definitione invenitur: ii sunt qui e societate escluduntur. Iesus hoc privilegium pauperum revelat, mundo sese exhibens non modo uti Messias pauperem, sed pauperum etiam et pro pauperibus Messias.

20. Indicia sunt quaedam de sociali condicione Iesu. Primum artem exercet opificis vel fabri, graece τέκτων (cfr Mc 6, 3). De ordine agitur eorum, qui ex opere servili suo vivunt. Cum nulla in possessione eorum esset terra, agricolis impares arbitrabantur. Cum puerum Iesum praesentant in Templo, Ioseph et Maria parentes eius dederunt hostiam par turturum vel duos pullos colombarum (cfr Lc 2, 22-24), quae iuxta praescripta Levitici (cfr 12, 8) oblatio erant pauperum. Narratio evangelica satis significans refert Iesum, cum discipulis suis, dum ambulabant per sata, coepisse vellere spicas, quibus pascerentur (cfr Mc 2, 23-28), quod – spicas scilicet vellere per sata – tantum pauperi licebat. Iesus ipse postea asserit de se: «Vulpes foveas habent et volucres caeli tabernacula, Filius autem hominis non habet, ubi caput reclinet» (Mt 8, 20; cfr Lc 9, 58). Ipse enim magister itinerans est, cuius paupertas atque instabilitas signum vinculi cum Patre, quae etiam ab iis petuntur, qui eum sequi volunt tamquam discipuli, ut recusatio ipsa bonorum, divitiarum et firma huius mundi signum fiat conspicuum Dei et providentiae eius fiduciae.

21. Ineunte publico ministerio, Iesus, ad synagogam Nazareth accedens, Isaiae prophetae legit volumen verbaque prophetae sibi applicat: «Spiritus Domini super me; propter quod unxit me evangelizare pauperibus» (Lc 4, 18; cfr Is 61, 1). Ille igitur manifestatur Qui in historia hodierna benignam Dei proximitatem venit consummatum, quae primum est opus liberationis malo vinctorum impotentiumque et pauperum. Signa enim praedicationem Iesu comitantia manifestatio sunt caritatis ac miserationis, qua Deus infirmos, pauperes et peccatores intuetur, qui propter condicionem suam a societate sicut et a religione alienantur; caecis donat visum, mundat leprosos, mortuos erigit et pauperes evangelizat: Deus proximum effecit Se, Deus diligit vos (cfr Lc 7, 22). Hoc explanat qua ratione Ipse profitetur: «Beati pauperes, quia vestrum est regnum Dei» (Lc 6, 20). In pauperes enim dilectionem praeter caeteros ostendit Deus: in eos primum spei et liberationis Domini dirigitur verbum, quapropter, licet in condicione paupertatis atque infirmitatis, necesse est neminem se animadvertere derelictum. Si Ecclesia esse vult Christi, Ecclesia Beatitudinum sit oportet, Ecclesia quae locum dat parvulis et pauper cum pauperibus procedit, spatium ubi pauperes partem tenent insignem (cfr Iac 2, 2-4).

22. Indigentes et infirmi, qui necessaria sibi nequeunt conciliare, ad mendicandum saepius compelluntur. Onus socialis ignominiae huic adiciebatur persuasione sustentatum, ut morbus et paupertas e peccato subiecti procederent. Iesus huic opinioni firmiter obstitit, dicens quod Deus «solem suum oriri facit super malos et bonos et pluit super iustos et iniustos» (Mt 5, 45). Immo vero hanc mentem omnino evertit, sicuti exemplum confirmat paraboles divitis epulonis et pauperis Lazari: «Fili, recordare quia recepisti bona tua in vita tua, et Lazarus similiter mala; nunc autem hic consolatur, tu vero cruciaris» (Lc 16, 25).

23. Tum patuit quod «ex fide nostra in Christo egeno facto et semper pauperibus et alienatis proximus sollicitudo manat de societatis repudiatorum integro profectu». [15] Totiens quaerimus cur multi, licet Sacra Scriptura de pauperibus sit dilucida, perseveranter cogitent pauperes se alienare posse a sollicitudinibus suis. Manentes interim in Bibliis, necessitudinem nostram cum ultimis societatis eorundemque dignitatem in populo Dei enixe meditemur.

Misericordia in pauperes in Sacris Scripturis

24. Ioannes apostolus scribit: «qui enim non diligit fratrem suum, quem videt, Deum, quem non videt, non potest diligere» (1 Io 4, 20). Item, doctori legis respondens, Iesus vetera duo praecepta resumit: «Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua et ex tota fortitudine tua» (Dt 6, 5) et «Diliges proximum tuum sicut teipsum» (Lv 19, 18), quae in unum mandatum iunxit. Marcus evangelista responsum Iesu his verbis refert: «Primum est: “Audi, Israel: Dominus Deus noster Dominus unus est et diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua et ex tota mente tua et ex tota virtute tua”. Secundum est illud: “Diliges proximum tuum tamquam teipsum”. Maius horum aliud mandatum non est» (Mc 12, 29-31).

25. Locus citatus Levitici adhortatur, ut honores civi eiusdem gentis tribuatur, dum in aliis textibus invenitur praeceptum suadens observantiam, nisi prorsus dilectionem, etiam inimici: «Si occurreris bovi inimici tui aut asino erranti, reduc ad eum. Si videris asinum odientis te iacere sub onere suo, non pertransibis, sed sublevabis cum eo» (Ex 23, 4-5). Ex hoc insitam virtutem perlucet humanae observantiae: quisquis, inimicus ipse, laboret, auxilium nostrum semper meretur.

26. Dubium non est, quin primatus Dei in praeceptis Iesu comitem se adiungat alii cardini, quod scilicet diligi non potest Deus, nisi dilatetur in pauperes dilectio. Amor proximi probatio est manifesta verae dilectionis in Deum, sicut Ioannes apostolus testatur: «Deum nemo vidit umquam; si diligamus invicem, Deus in nobis manet, et caritas eius in nobis consummata est. […] Deus caritas est; et qui manet in caritate, in Deo manet et Deus in eo manet» (1 Io 4, 12.16). Dilectiones duae sunt distinctae, quae disiungi vero non possunt. Etiam ubi necessitudo cum Deo non patet, Dominus ipse nos docet quemvis dilectionis in proximum gestum quoquo modo divinae caritatis esse repulsum: «Amen dico vobis: Quamdiu fecistis uni de his fratribus meis minimis, mihi fecistis» (Mt 25, 40).

27. Quapropter opera commendantur misericordiae, uti signum veri cultus, qui, dum collaudat Deum, munere fungitur immutationi nos patefaciendi, quae Spiritus in nobis agere potest, ut omnes imago fiamus Christi et misericordiae eius in egenos. Necessitudo igitur cum Domino, quae in cultu agitur, liberare nos vult a discrimine consuetudines nostras vivendi sub ratione lucri atque utilitatis, ut simplicitati aperiamur amantium, qui propterea omnia communicant. Super his suadet Iesus: «Cum facis prandium aut cenam, noli vocare amicos tuos neque fratres tuos neque cognatos neque vicinos divites, ne forte et ipsi te reinvitent et fiat tibi retributio. Sed cum facis convivium, voca pauperes, debiles, claudos, caecos; et beatus eris, quia non habent retribuere tibi» (Lc 14, 12-14).

28. Vocatio Domini ad misericordiam in pauperes pleniorem significationem sumpsit in magna parabole ultimi iudicii (cfr Mt 25, 31-46), quae artis virtute misericordium beatitudinem etiam illustrat. Dominus illic nobis praebuit viam ad plenitudinem nostram attingendam, quia, «si eam sanctitatem quaerimus quae accepta est oculis Dei, in hoc textu invenimus ipsam regulam agendi, secundum quam iudicabimur». [16] Fervida ac perspicua Evangelii verba oportet excipiantur «sine glossa, videlicet sine commentariis, sine lucubrationibus et excusationibus, quae iis vim auferant. Dominus nobis liquide demandavit sanctitatem non posse intellegi nec vivi, si quis illa eius postulata praetereat». [17]

29. In prima christianorum communitate propositum caritatis neque de minuta exploratione neque de consiliis manabat, sed prorsus de exemplo Iesu, de ipsis verbis Evangelii. Epistola Iacobi multum spatium rei defert necessitudinis inter divites et pauperes, duas iactans credentibus summas appellationes, quae eorum fidem interrogant: «Quid proderit, fratres mei, si fidem quis dicat se habere, opera autem non habeat? Numquid poterit fides salvare eum? Si frater aut soror nudi sunt et indigent victu cotidiano, dicat autem aliquis de vobis illis: “ Ite in pace, calefacimini et saturamini ”, non dederitis autem eis, quae necessaria sunt corporis, quid proderit? Sic et fides, si non habeat opera, mortua est in semetipsa» (Iac 2, 14-17).

30. «Aurum et argentum vestrum aeruginavit et aerugo eorum in testimonium vobis erit et manducabit carnes vestras sicut ignis: thesaurizastis in novissimis diebus. Ecce merces operariorum, qui messuerunt regiones vestras, quae fraudata est a vobis, clamat et clamores eorum, qui messuerunt, in aures Domini Sabaoth introierunt.Epulati estis super terram et in luxuriis fuistis, enutristis corda vestra in die occisionis» (Iac 5, 3-5). Quam haec verba valent, etiam si surdos imitari praeferimus! Huiusmodi appellationem invenimus in Epistola I Ioannis: «Qui habuerit substantiam mundi et viderit fratrem suum necesse habere et clauserit viscera sua ab eo, quomodo caritas Dei manet in eo?» (1 Io 3, 17).

31. Verbum revelatum «nuntius tam patens est, tam liber, tam simplex atque eloquens, ut nulla ecclesialis enarratio ius habet eius significationibus imponendi fines. Ecclesiae cogitationem super hos textus intellectum exhortativum eorum nullomodo obscurare vel imminuere oportet, sed potius adiuvare, ut qui strenue ac ferventer suscipiantur. Cur difficilia reddenda sunt simplicia? Structurae cogitationis vigent, ut adhaesio expediatur rebus, quae explanare volumus, non ut ab iis aberremus». [18]

32. Ceterum, exemplum quiddam manifestum communicationis bonorum ac de pauperibus sollicitudinis invenimus in primitiarum christianorum cotidiana vita et conversatione. Commonefacere praesertim possumus modus, quo dirempta est disputatio cotidiani ministerii viduarum (cfr Act 6, 1-6). De haud facili questione agebatur, etiam cum viduae quaedam peregrinae quandoque qua advenae neglegerentur. Reapse, narratio Actorum Apostolorum murmurationem quandam illustrat “hellenistarum” seu Iudaeorum graeca lingua eloquentium. Apostoli vero non vagis sermonibus respondent, sed animos convertunt in caritatem erga omnes, subsidia viduarum restituunt, a communitate petentes, ut aliqui sapientia et boni testimonii pleni inveniant, quibus ministerium mensarum committeretur, dum ipsi ad Verbi praedicationem intendunt.

33. Cum Paulus Hierosolymam ascendit Apostolos consultum, dicens «ne forte in vacuum currerem aut cucurrissem» (Gal 2, 2), ab eo petitum est, ut pauperum esset memor (cfr Gal 2, 10). Varias igitur instituit collectas ad pauperes communitates adiuvandas. Ex cuius sollicitudinis rationibus efferenda est quae sequitur: «Hilarem enim datorem diligit Deus» (2 Cor 9, 7). Qui ex nobis in acta gratuita, sine fenore, parum propendunt, iisdem Verbum Dei ostendit benignitatem erga pauperes verum bonum esse adhibenti: nam, nos ita gerentes, a Deo praecipue diligimur. Multa profecto Sacrae Scripturae promissa benigne largienti: «Feneratur Domino, qui miseretur pauperis, et vicissitudinem suam reddet ei» (Prv 19, 17). «Date, et dabitur vobis: […] eadem quippe mensura, qua mensi fueritis, remetietur vobis» (Lc 6, 38). «Tunc erumpet quasi aurora lumen tuum et sanatio tua citius orietur» (Is 58, 8). Quod primitiae christianorum sibi persuasum habebant.

34. Conversatio vitae primigeniarum communitatum ecclesialium, quae in Bibliorum Sacrorum canone narrata ad nos uti Verbum revelatum pervenit, offertur nobis exemplum imitandum ac testimonium fidei, quae per caritatem agit, et monitum futuris prolibus manet perpetuum. Quae plagulae in saeculis cor christifidelium suscitaverunt ad opera caritatis parienda, tamquam fecunda semina, quae fructus gignere non desistunt.

Caput III

ECCLESIA PRO PAUPERIBUS

35. Tribus diebus post electionem suam, praecessor Noster mediorum communicationis procuratoribus desiderium significavit curam studiumque pauperum apertius adesse Ecclesiae: «Quam pauperem et pro pauperibus velim Ecclesiam!». [19]

36. Hoc desiderium conscientiam refert, qua Ecclesia «in pauperibus et patientibus imaginem fundatoris sui pauperis et patientis agnoscit, eorum inopiam sublevare satagit, et Christo in eis inservire intendit». [20] Nam, cum vocata sit, ut ultimis conformaretur, in ea «oportet nullum sit dubium neque explanationes subsistant, quae hunc tam patentem nuntium extenuent […]. Opus est ambagibus missis affirmare indiscretum adesse inter fidem nostram et pauperes vinculum». [21] De his copiosa per cursum binum fere milium annorum discipulorum Iesu historiae dispersa habemus testimonia. [22][2]

Verae divitiae Ecclesiae

37. S. Paulus refert quod inter nascentis communitatis christianae fideles erant «non multi sapientes secundum carnem, non multi potentes, non multi nobiles» (1 Cor 1, 26). Quamquam essent pauperes, primitiae christianorum dilucide consciae erant necessitatis curae eos habendi, qui maioribus privationibus subiciebantur. Iam primo Christi fidei diluculo, Apostoli septem viris e communitate consideratis imposuerunt manus, quos sibi in ministerio adiungentes in pauperrimorum servitium – graece: διακονία – instituerunt (cfr At 6, 1-5). Documento est quod primus discipulus, qui testimonium praebuit fidei suae in Christo usque ad effusionem sanguinis, Stephanus fuit, huius coetus particeps, in quo testimonium sollicitudinis in pauperes cum martyrio coniungitur.

38. Paulo plus ac duobus post saeculis, alius diaconus adhaesionem suam Iesu Christo simili modo ostendit, ministerium pauperum et martyrium in vita sua coiniungens: s. Laurentius. [23] E s. Ambrosii rerum ratione discimus Laurentium, diaconum Romae sub Pontificatu Xysti Pp II, cum esset a Romanis magistratibus coactus, ut thesaros Ecclesiae traderet, «sequenti die pauperes duxit. Interrogatus ubi essent thesauri, quos promiserat, ostendit pauperes, dicens: “Hi sunt thesauri Ecclesiae”». [24] Quem casum enarrans, Ambrosius requirit: «Quos meliores Iesus habet thesauros quam eos, in quibus amat videri?». [25] Et memorans ministris Ecclesiae numquam studium pauperum esse neglegendum nec bona pro beneficio eorum cumulanda, dicit «Opus est, ut quid fide sincera et perspicaci providentia munus hoc impleat. Sane si in sua aliquis derivat emolumenta, crimen est; sin vero pauperibus erogat, captivum redimit, misericordia est». [26]

Patres Ecclesiae et pauperes

39. Inde a primis saeculis, Patres Ecclesiae in pauperibus viam praecipuam ad Deum accedendi agnoscebant, modum specialem eum conveniendi. Caritas in egenos non tantum uti virtutem moralem intellegebatur, sed expressionem vivam fidei in Verbo incarnato. Christifidelium communitas, Spiritus Sancti virtute sustentata, in proximitate pauperibus radicabatur, quos existimavat non appendicem, sed partem necessariam suipsius Corporis vivi. Exempli gratia, s. Ignatius Antiochenus, procedens ad martyrium, fideles Smyrnaeae communitatis adhortabatur, ne officium caritatis in egenos neglegerent, et monebat, ne agerent tamquam qui Deo adversantur: «Considerate vero eos, qui aliena sentiunt de gratia Iesu Christi, quae ad nos pervenit, quomodo contrarii sint divinae voluntati. Non caritas iis curae est, non vidua, non pupillus, non oppressus, non vinctus vel solutus, non esuriens vel sitiens». [27] Polycarpus episcopus Smyrnaeus ministris Ecclesiae expressis verbis commendabat, ut curae haberent pauperes: «Et presbyteri sint ad commiserationem proni, misericordes erga cunctos, aberrantia reducentes, visitantes infirmos omnes, non neglegentes viduam aut pupillum aut pauperem; sed solliciti semper de bono coram Deo et hominibus». [28] Ex binis testimoniis Ecclesia mater pauperum, acceptionis et iustitiae locus videtur.

40. S. Iustinus in Apologia prima sua ad Hadrianum imperatorem, Senatum et populum Romanum, explanabat christianos omnia, quae poterant, egenis afferre, cum eos fratres sororesque in Christo viderent. De ecclesia primo hebdomadae die orante scribens, monebat in medio christianae liturgiae Dei cultum seiungi a studio pauperum non posse. Proinde, in loco quodam celebrationis, «qui abundant et volunt, suo arbitrio, quod quisque vult largiuntur et quod colligitur apud eum, qui praeest, deponitur; ac ipse subvenit pupillis et viduis et iis qui vel ob morbum vel aliam ob causam egent, tum etiam iis qui in vinculis sunt et advenientibus peregre hospitibus: uno verbo omnium indigentium curam suscipit». [29] Hoc probat Ecclesiam nascentem legem credendi hau seiungere a lege agendi in societate: fides, quam testimonium operum non comitetur, sicut s. Iacobus docet, mortua aestimabatur (cfr Iac 2, 17).

S. Ioannes Chrysostomus

41. Ex Patribus orientalibus ardentissimus praedicator iustitiae socialis esse videtur s. Ioannes Chrysostomus, archiepiscopus Constantinopolitanus inter saecula IV et V. In homiliis suis fideles hortabatur, ut Christum agnoscerent in egenis: «Vis corpus Christi honorare? Non despicias ipsum nudum neque hic sericis vestibus honores, foris autem frigore ac nuditate afflictum negligas. Hoc [ sc.: corpus Christi ad altare] certe non opus habet amictu, sed puro animo; illud autem magna opus habet cura. Discamus itaque philosophari et Christum honorare ut ipse vult. Nam ei, qui honoratur, honor ille suavissimus, quem ipse optat, non quem nos putamus. […] Sic et tu illum ipsi exhibe honorem, quem lege praecepit, divitias tuas pauperibus erogans. Neque enim vasis aureis opus habet Deus, sed animabus aureis». [30] Perlucida evidentia asseverans fideles, qui Christum non inveniant in pauperibus ad ianuam stantibus, ne ad altare quidem eundem adorare posse, perseverat: «Quae enim utilitas, si mensa Christi sit aureis poculis onusta, ipse vero fame pereat? Primo esurientem imple et tunc ex superabundanti mensam eius exorna». [31] Eucharistiam ergo significabat etiam uti sacramentalis habitus caritatis et iustitia, quae eandem praecedebant, comitabantur et in dilectione ac studio pauperum opus erat perducerent.

42. Quocirca, caritas iter non est ex arbitrio eligendum, sed ratio ipsa veri cultus. Chrysostomus nimiam luxuriam vehementer deferebat, quae neglegentiae pauperum coalescebat. Studium iis praebendum, magis quam mera socialis necessitas, condicio est salutis, iniustis divitiis onus tribuens damnationis: «Est magnum frigus et iacet pauper pannosus, emortuus, stridens dentibus et qui aspectu et habitu te potest commovere, tu autem calens et ebrius praeteris. Et quomodo vis, ut Deus te eripiat, quando es in calamitate? […] Corpus saepe mortuum, nullo sensu praeditum, honorem non amplius sentiens, innumerabilibus variis et aureis ornas vestibus, illud autem quod dolet, laceratur et torquetur et a fame et frigore cruciatur despicis». [32] Alta haec notio iustitiae socialis eum perducit ad censendum: «quod non erogare pauperibus est rapinam in illos exercere illorumque fraudare vitam quodque non nostras, sed illorum res detinemus». [33]

S. Augustinus

43. Augustinus magistrum spiritualem s. Ambrosium habuit, qui in ethica necessitate communicationis bonorum commorabatur: «Non de tuo largiris pauperi, sed de suo reddis; quod enim commune est in omnium usum datum solus usurpas». [34] Apud episcopum Mediolanensem eleemosyna redintegratio iustitiae est, non gestus paternae benevolentiae. In praedicatione sua misericordia formam sumit prophetiae, acervationis obiurgans instrumenta et communionem confirmans ut Ecclesiae vocationem.

44. Hac traditione informatus, sanctus episcopus Hipponensis studium praeferendum pauperum vicissim docuit. Pastor vigil theologusque rarae ingenii perspicuitatis, veram communionem ecclesialem animadvertit in communione etiam bonorum efferri. In suis Enarrationibus in Psalmos veros christifideles dilectionem in egenos nullomodo neglegere commonefacit: «Attenditis forte fratres vestros, si aliquo egent; tribuitis, si est in vobis Christus, etiam exteris». [35] Communicatio haec bonorum igitur e theologali caritate oritur et dilectionem Christi finem ultimum suum habet. Augustino pauper non modo quidam est adiuvandus, sed praesentia ipsa Domini sacramentalis.

45. Doctor Gratiae studium pauperum aspiciebat fidei sincerae documentum certum. Qui dicit se diligere Deum et egenorum non miseretur, mendax est (cfr 1 Io 4, 20). Conventum Iesu enarrans cum iuvene divite et “thesaurum in caelo” bona pauperibus largientibus constitutum (cfr Mt 19, 21), Augustinus in ore Domini labiis Domini verba induit, quae sequuntur: «Terra accepi, caelum dabo; temporalia accepi, aeterna restituam; panem accepi, vitam dabo. […] Hospitium accepi, domum dabo; aeger visitatus sum, salutem dabo; in carcere visus sum, libertatem dabo. Panis, quem dedistis, consumptus est; panis, quem dabo, et reficit et non deficit». [36] Altissimus benignitate inservientibus ei in egenis non succumbit: quo maior dilectio in pauperes, eo maior remuneratio Dei.

46. Mens haec Christo innisa ac radicitus ecclesialis adducit, ut affirmetur oblationes, quae e dilectione nascantur, non modo necessitates fratris mitigare, sed cor donatoris etiam eluere, qui immutando sit promptus: «eleemosynae enim possunt tibi prodesse ad delenda peccata praeterita, si mores mutaveris». [37] Est haec via, ut dicatur, ordinaria conversionis ei qui Christum corde indiviso sequi velit.

47. In Ecclesia, quae in pauperibus vultum Christi agnoscit et in bonis instrumentum caritatis, augustiniana mens lumen firmum exstat. Fidelitas hodierna erga Augustini praecepta non modo eius operum postulat studium, sed animum monitis eius ad conversionem radicitus vivendis paratum, quae servitium caritatis necessario adiungit.

48. Multi Patres Ecclesiae sive in Oriente sive in Occidente de studii pauperum primatu in vita et missione cuiusvis christifidelis disceptaverunt. Ex hoc breve colligi potest theologiam Patrum in rebus et usu positam esse, cum esset ad Ecclesiam pauperem et pro pauperibus intenta, memor Evangelium tum modo recte nuntiari, cum ad carnem ultimorum impellit tangendam, ac commonefaciens rigorem doctrinae misericordiae expertis inanem esse sermonem.

Cura infirmorum

49. Christiana misericordia in infirmorum aegrorumque cura potissimum eluxit. De ministerii publici Iesu signis – de sanatione videlicet caecorum, leprosorum et paralyticorum – Ecclesia intellegit curam infirmorum, in quibus Dominum crucifixum expedite agnoscit, partem esse missionis ipsius praecipuam. S. Cyprianus Carthagine, ubi erat episcopus, pestilentiae tempore, christifideles commonefecit infirmorum curae ponderis: «pestis ista et lues, quae horribilis et feralis videtur, explorat iustitiam singulorum et mentes humani generis examinat, an infirmis serviant sani, an propinqui cognatos pie diligant, an misereantur servorum languentium domini, an deprecantes aegros non deserant medici». [38] Christianorum consuetudo infirmos visitandi eorumque vulnera abluendi et afflictos consolandi in merum opus beneficentiae non redigitur, sed actio ecclesialis est, qua membra Ecclesiae in aegrotis «carnem Christi tangunt dolentem». [39]

50. Saeculo XVI s. Ioannes a Deo, Ordinem Hospitalarium instituens ab ipsius nomine nuncupato, exemplar valetudinariorum creavit, quo cuncti accipiebantur, seposita omni socialis vel oeconomicae condicionis praelatione. Clara eius verba “Benefacite, fratres mei!” sententia facta est actuosae in infirmos caritatis. Simul, s. Camillus de Lellis Ordinem Canonicorum Regularium Ministrantium Infirmis seu Camillianorum fundavit, missionem suscipiens aegrotis omni studio inserviendi. Regula eius praecipit: «Quaerat quisque a Domino gratiam viscera materna habendi in proximum, ut, eidem inservientes cum caritate sive animae sive corporis, Dei gratia omnibus infirmis ministrare cupiamus cum illa dilectione, quam benigna mater solet diligere unum filium suum infirmum». [40] In valetudinariis, aciebus, carceribus et viis Christi Medici misercordiam Camilliani incarnaverunt.

51. Maternis visceribus curam pro aegrotis gerentes, tamquam pro parvulo suo mater gerit curam, mulieres multae consecratae partem egerunt etiam latiorem in sanitati pauperum providendo. Filiae Caritatis s. Vincentii de Paul, Sorores Hospitalariae, Parvae Sorores Divinae Providentiae et innumerae aliae Congregationes mulierum materna pudensque praesentia factae sunt in valetudinariis, nosocomiis et domibus quietis. Lenimentum, auditionem, praesentiam et potissimum misericordiam attulerunt. Aedificia pro salute ministranda in regionibus medicorum praesentia destitutis exstruxerunt. Curam valetudinis docuerunt, parturientibus adfuerunt remediaque naturali prudentia ac profunda fide suppeditaverunt. Domus earum oasis factae sunt dignitatis, unde nemo discernebatur. Digitus miserationis primum est medicamentum. S. Ludovica de Marillac sororibus suis, Filiis Caritatis, scripsit, commonefaciens eas quod «specialem benedictionem a Deo receperant, ut pauperibus infirmis in valetudinariis ministrarent». [41]

52. Hereditas haec perseverat hodie in valetudinariis catholicis, in locis curationis apud remotas regiones, in missionibus publicae salutis intra silvas, in sedibus acceptionis toxicis substantiis subiectorum et in nosocomiis castrensibus in plagis bello vexatis. Praesentia christiana iuxta infirmos salutem non notionem rei a corpore seiunctam patefacit, sed actum esse corporeum. In gestu vulneris curandi Ecclesia Regnum Dei nuntiat de illis qui maxime vulnerari possunt inchoare. Quae agens, fidelis manet Ei qui dixit: «eram […] infirmus et visitastis me» (Mt 25, 35.36). Cum Ecclesia coram leproso, parvulo inedia confecto vel moribundo sine nomine genua flectit, vocationem suam altissimam consummat: Dominum illic diligere, ubi Ille maxime deformis videtur.

Cura pauperum apud monachos

53. Vita monastica, in solitudinum silentio nata, iam inde a principio sodalis adiumenti fuit testimonium. Monachi omnia – divitiae, honores, familia – relinquebant, non modo cum bona mundana aspernerent, quod dicitur contemptus mundi, sed ut Christum pauperem in hoc extremo discessu convenirent. In Regula sua s. Basilius Magnus nullam cernebat discrepantiam inter orationis et contemplationis monachorum vitam et eorundem pro pauperibus laborem. Eius sententia, hospitalitas egenorum atque cura pars necessaria erant monachicae spiritualitatis et monachis, etiam postquam omnia ad amplectendam paupertatem dereliquerant, pauperrimi erant eorundem labore adiuvandi, quia, «ut unde tribuamus egenti habeamus, diligenter laborandum esse re ipsa liquet. […] Quippe non ob corporis castigationem modo, sed etiam propter caritatem erga proximum, utilis nobis est huiusmodi vitae ratio, ut et infirmis fratribus per nos Deus suppeditet necessaria». [42]

54. Caesareae, cuius erat episcopus, locum exstruxit, cui Basilias nomen, deversoria, valetudinaria et scholas amplectentem. Monachus ideo non modo ascetes erat, sed minister. Confirmavit itaque Basilius, ut proximi simus Deo, pauperibus nos esse proximos oportere. Amor in soliditate rerum perspicuus sanctitatis est ratio. Oratio et curatio, contemplatio et sanatio, scriptio et acceptio: omnia eiusdem Christi dilectionis sunt vultus.

55. In Occidente, s. Benedictus de Nursia Regulam redegit, quae postea spina facta est monachicae spiritualitatis Europae. Pauperum peregrinorumque susceptio ibi locum tenet conspicuum: «Pauperum et peregrinorum maxime susceptioni cura sollicite exhibeatur, quia in ipsis magis Christus suscipitur». [43] Quae autem mera non erant verba: in saecula enim monasteria benedictina viduarum, parvulorum derelictorum, peregrinorum et mendicorum fuerunt asyla. Uti Benedicto videbatur, vita communis palaestra erat caritatis. Opus servile non modo exercitium, sed informatio cordis erat ad ministerium. Communicatio inter monachos, studium infirmorum et auscultatio pauperum parabant ad suscipiendum Christum in egeno et peregrino advenientem. Monachorum benedictinorum hospitalitas hodie adhuc signum manet Ecclesiae, quae ianuas pandit, quae nihil quaerens suscipit, quae nihil pro bono parto efflagitans sanat.

56. Temporis decursu, monasteria benedictinorum loci facti sunt, qui cultui exclusionis adversabantur. Monachi terram colebant, cibum moliebantur, medicinas parabant et simplicitate animi egenis praebebant. Silens eorum opus fermentum fuit novae civitatis, ubi pauperes non erant difficultatem resolvendam, sed fratres sororesque suscipiendas. Regula communicandi, opus commune et opitulatio imparatorum oeconomiam sodali adiumento conformabant, quae rationi cumulandi repugnabat. Monachorum testimonium voluntariam paupertatem, quae omnino a miseria distat, iter esse libertatis et communionis. Monachi satis minime habebant pauperes adiuvare: ad eos accedebant, fratres in eodem Domino. Per cellas et claustra mystica doctrina de praesentia Dei in parvis coaluit.

57. Praeter rerum subsidium, praecipuam in culturali spiritualique humillimorum institutione partem egerunt monasteria. Quae, pestilentiae bellique et annonariae inopiae tempore, loci fuerunt, ubi egeni panem ac remedia, necnon dignitatem ac sermocinationem inveniebant. Ibi instituebantur pupilli parentibus orbati, tirones artium disciplinam apprehendebant agricolaeque una rurum artificiis et legendi usu informabantur. Scientia uti donum atque officium communicabatur. Abbas sive magister sive pater erat et schola monastica per veritatem locus liberationis. Nam, sicut Ioannes Cassianus scribit, monachus oportet, ut humilitatem cordis immobilem primitus consequatur, quae eum «non ad illam quae inflat, sed ad eam quae illuminat scientiam caritatis consummatione perducat». [44] Conscientias informantes et sapientiam tradentes, monachi christianae cuidam arti contulerunt educandi ad benignam susceptionem. Humanus cultus fide insignitus cum animi simplicitate communicabatur, scientia caritate collustrata ministerium fiebat. Monachica vita tamquam conversatio sanctitatis ita pandebatur et via in rebus innisa ad societatem reformandam.

58. Traditio monastica hac via docet orationem et caritatem, silentium et ministerium, cellas et valetudinaria stamen spirituale constituere unum. Monasterium locus auditionis est atque actionis, cultus et communicationis. Summus cisterciensium reformator, S. Bernardus Claravallensis, «de necessitate prompte monuit sobriae moderataeque vitae, quod sive ad mensa sive ad vestes sive in aedificia monastica spectet, victum et curam pauperum commendans». [45] Compassio ei electio minor non fuit, sed vera Christi sequelae semita. Monachica vita ergo, si primigeniae vocationi adhaereat fidelis, Ecclesiam tum modo Domini plene ostendit esse Sponsam, cum pauperum etiam se praebet sororem. Claustrum non tantum perfugium a mundo exstitit, sed schola ubi eidem ediscitur melius ministrare. Ubi monachi pauperibus portas patefecerunt, Ecclesia humiliter firmiterque revelavit contemplationem misericordiam minime amovere, sed tamquam suum purissimum postulat fructum.

Captivorum redemptio

59. Iam inde ab apostolici temporibus, Ecclesia liberationem oppressorum Regni Dei spectavit signum. Iesus ipse, ineunte publica missione, est professus: «Spiritus Domini super me; propter quod unxit me evangelizare pauperibus, misit me praedicare captivis remissionem» (Lc 4, 18). Primitiae christianorum, etiam precariis in adiunctis, orabant atque fratribus sororibusque in carcere aderant, sicut Acta Apostolorum testantur (cfr 12, 5; 24, 23) multaque scripta Patrum. Quae missio liberationis perspicuis facinoribus in saecula perseveravit, potissimum cum servitutis captivitatisque atrocitas integram societatem notavit.

60. Exeunte saeculo XII vel saeculo XIII ineunte, cum plerique christifideles per Mare Mediterraneum deprehendebantur vel in servitutem belli causa redigebantur, Instituta duo religiosa orta sunt: Ordo Sanctissimae Trinitatis pro Captivis Redimendis seu Trinitariorum, quem s. Ioannes de Matha et s. Felix de Valois fundaverunt, atque Ordo Beatae Mariae Virginis de Mercede seu Mercedariorum, quem s. Petrus Nolasco fundavit, suffragante s. Raimundo de Penyafort, presbytero ex Ordine Praedicatorum. Consecratorum hae communitates natae sunt cum peculiari officio christifideles in servitute redactos liberandi, opes suas ad hoc tradentes [46] ac sodalium vitam saepe pro iisdem reddentes. Trinitarii cum sententia sua Gloria tibi, Trinitas, et captivis libertas ac Mercedarii, qui quartum votum [47] religiosis paupertatis, oboedientiae et castitatis illis adiciebant, testimonium praebuerunt caritatem posse praeclara virtute exerceri. Captivorum redemptio vultus est trinitariae caritatis: Deus liberat enim non modo a spirituali servitute, sed a corporeo etiam dominatu. Gestus a servitute et captivitate redimendi tamquam dilatatum Christi redimens sacrificium aspici potest, cuius sanguis redemptionis nostrae est pretium (cfr 1 Cor 6, 20).

61. Nativa spiritualitas horum Ordinum in contemplatione Crucis radicitus innitebatur. Christus summus est captivorum Redemptor atque Ecclesia, Corpus eius, hoc prorogat mysterium in tempus. [48] Redemptionem religiosi non spectabant politicam vel oeconomicam, sed liturgicam actionem, tamquam sacramentalem videlicet sui oblationem. Multi corpora sua dabant pro captivis succedanea, praecepto ad litteram satisfacientes illi: «maiorem hac dilectionem nemo habet, ut animam suam quis ponat pro amicis suis» ( Io 15, 13). Horum Ordinum traditio non desiit, immo vero nova fovit incepta coram modernis servitutibus, uti nefario hominum commercio, ergastulo, sexuali abusu, diversis subiugationis formis. [49] Sicut caritas christiana, cum incarnatur, liberationem gignit, ita Ecclesiae, quae Domino suo adhaereat fidelis, semper est liberationis nuntiandae missio. In mundo adhuc hodierno, ubi «milies hominum – parvulorum, virorum et mulierum cuiusque aetatis – libertate orbantur et condicionibus vitae cum servitute similibus obligantur», [50] hereditas illa ab his Ordinibus aliisque Institutis et Congregationibus profertur, quae in suburbiis illaborant, in territoriis bellis vexatis et secus cursus migrationis Cum Ecclesia se inclinat ad frangenda vincula pauperes obstringentia, tum signum fit Paschae.

62. Haec meditatio de hominibus libertate orbatis perfici non potest, quin captivi commemorentur varias apud carceres et instituta custodiae. De his verba Francisci Pp ad eorum coetum recordamur: «Carcerem ingredi tempus praecipuum semper est Nobis, cum de magnae humanitatis agatur loco […]: humanitatis temptatae, quandoque difficultatibus, culpae visceribus, sententiis, erratis aestimationibus laborantis, simul autem fortitudine, veniae desiderio, redemptionis voluntate refertae». [51] Quae voluntas ceterum ab Ordinibus captivorum redemptioni addictis uti praecipuo servitio Ecclesiae etiam recepta est. Sicuti s. Paulus profitebatur: «Hac libertate nos Christus liberavit!» ( Gal 5, 1). Quae libertas non modo est interior: in historia panditur uti curans atque ab omni servitutis vinculo liberans caritas.

Evangelicae paupertatis testes

63. Saeculo XIII, coram urbium incremento, divitiis in manus paucorum contractis et novis surgentibus speciebus paupertatis, Spiritus Sanctus novam in Ecclesia procreavit consecrationis formam: Ordines mendicorum. Praeter suetum monasticum exemplar, mendici vitam itinerantem secuti sunt, omnibus ablatis uniuscuiusque vel communitatis bonis, Providentiae omnino confisi. Pauperibus ministrare satis non habebant, sed pauperes fiebant cum eis. Urbes aspiciebant aliam solitudinem ac derelictos magistros spirituales novos. Hi Ordines, sicuti Franciscani, Dominicani, Augustiniani et Carmelitae, evangelica fuerunt conversio, ubi conversatio simplex pauperque vitae signum propheticum missionis facta est, usum refovens primigenae christianae communitatis (cfr Act 4, 32). Mendicorum testimonium sive clericorum opulentiam sive urbanae societatis neglegentiam provocabat.

64. S. Franciscus Assisiensis spiritualis huius veris factus est imago. Paupertatem ducens uxorem, Christum pauperem, nudum et cruci affixum voluit imitari. In Regula petit, ut: «Fratres nihil sibi approprient nec domum nec locum nec aliquam rem. Et tamquam peregrini et advenae in hoc saeculo in paupertate et humilitate Domino famulantes vadant pro eleemosyna confidenter, nec oportet eos verecundari, quia Dominus pro nobis se fecit pauperem in hoc mundo». [52] Vita eius assidua fuit alienatio: a palatio ad leprosum, a verborum facundia ad silentium, a possessione ad oblationem. Franciscus non rem sociali ministerio destinatam, sed evangelicam fraternitatem instituit. In pauperibus fratres aspexit et imagines vivas Domini. Quibuscum esse habuit missionem, sodale adiumentum omnia excedens discrimina, miserentem caritatem prospiciens. Paupertas eius alios necessitudine contingebat, eundem eliciens, ut proximus fieret, par, immo minor. Sanctitas eius e iudicio germinabat Christum revera suscipi posse, si modo benigne fratribus nosmetipsos offerimus.

65. Concitante Francisco, s. Clara Assisiensis Ordinem Dominarum Pauperum fundavit, quae deinde Clarissae nuncupatae sunt. Certamen eius spirituale constantem fuit in extremae paupertatis specimen fidelitatem. Privilegia pontificia recusavit, quae monasterio praestitisset tutelam, atque a Gregorio Pp IX Privilegium Paupertatis, quod dicitur, perseveranter obtinuit, de iure cavens vivendi sine ullo externo bono. [53] Quae optio summam eius Dei fidem significabat, necnon conscientiam voluntariam paupertatem libertatis ac prophetiae esse genus. Sorores suas Clara docuit Christum unam esse earum hereditatem, quocum communionem nihilo licebat adumbrare. Orans et abscondita vita eius clamor fuit contra vanitatem atque pauperum derelictorumque silens defensio.

66. S. Dominicus de Guzmán, qui Francisco fuit coaevus, Ordo Praedicatorum fundavit, cui alia gratia fuit officii, eadem vero extrema conversatio. Evangelium profiteri cupiebat illa gravitatis virtute, quae e paupertate vitae manat, persuasum habens Veritatem testibus fide dignis egere. Paupertatis vitae exemplum Verbum praedicationis comitabatur. Divitiarum pondere exonerati, fratres dominicani melius se tradere poterant praecipuo operi suo seu praedicationi. In urbes aderant, potissimum ubi Universitates studiorum essent, ad Dei veritatem docendam. [54] Alii ab aliis pendentes, demonstrabant fidem non imponi, sed offerri; et cum pauperibus viventes, veritatem Evangelii ab imo discebant, tamquam prostrati Christi discipuli.

67. Ordines mendicorum ergo vivum ad praetermissionem et neglegentiam fuerunt responsum. Apertas instaurationes sociales haud proposuerunt, sed sive privatam sive communem conversionem quandam ad rationes Regni. Paupertatem erat eis non bonorum inopiae effectus, liberam autem optionem: exinaniri ad suscipendos parvos. Sicuti de Francisco dixit Thomas de Celano: «pauperum amator exsistit praecipuus […]. Frequenter proinde exuens sempetipsum pauperes induit, quibus se similem fieri […] contendit». [55] Mendici imago facti sunt Ecclesiae peregrinantis, humilis ac fraternae, quae inter pauperes vivit non ad asseclas persequendos, sed suipsius indolis causa. Ecclesiam docent lumen esse, cum omnibus spoliatur, et sanctitatem per cor humile et parvis consecratum transire.

Ecclesia et pauperum institutio

68. Educatores quosdam alloquens, Franciscus Pp recordabatur quod institutio unum semper fuerit ex christianae caritatis negotiis altissimis: «Missio vestra obicibus cumulatur, sed etiam gaudiis […]. Missio est caritatis, cum institutio fieri non possit sine caritate». [56] In hanc sententiam iam inde ab exordiis, christifideles intellexerunt liberam scientiam dignitatem praebere ac veritati admovere. Pauperum institutio in Ecclesia iustitia est atque pietas. Quae, exemplo concitante Magistri, qui divinas atque humanas populum docebat veritates, missionem sumpsit parvulos puerosque, maxime pauperrimos, veritate et caritate instituendi. Hoc officium a fundatis Congregationibus populorum educationi consecratis incepit.

69. Saeculo XVI, s. Iosephus de Calasanz, pauperum iuvenum Urbis perspecto disciplinae institutionisque defectu, in aliquibus conclavibus apud ecclesiam Sanctae Dorotheae trans Tiberim primam scholam publicam popularem gratuitam in Europa incohavit. Hoc fuit semen, unde ortus est dein atque, haud sine difficultatibus, crevit Ordo Clericorum Regularium Pauperum Matris Dei Scholarum Piarum seu Scolopiorum, qui iuvenibus traderent «praeter scientiam profanam, sapientiam etiam Evangelii eosque docerent percipere e casibus propriis atque in historia benevolam Dei Creatoris Redemptorisque actionem ». [57] Strenuum hunc presbyterum enim spectare possumus «scholae catholicae aetatis nostrae verum fundatorem, quae ad universitatem hominis informandam vergit et omnibus panditur». [58] Iisdem visceribus impulsus, saeculo XVII, s. Ioannes Baptista de La Salle, iniustam sentiens filiorum operariorum agricolarumque exclusionem e rationibus pro pueris educandis in Gallia illius temporis, Institutum Fratrum Scholarum Christianarum fundavit, qui eosdem gratuita doctrina firmaque eruditione et fraterna conversatione instruerent. S. Ioannes Baptista scholam tamquam spatium et humani incrementi et conversionis aspiciebat. In eius collegiis prex, ratio discendi, disciplina et communio in unum coniungebantur. Parvulus quisque donum Dei unum habebatur et opus docendi servitium pro Regno Dei.

70. Saeculo XIX, item in Gallia, s. Marcellinus Champagnat Institutum Fratrum Maristarum a Scholis fundavit, «in necessitatibus spiritus et educationis illius temporis intentum, in ignorantiam praesertim religiosam et in adiuncta alienationis, quae iuvenes potissimum degunt», [59] qui toto corde, quo tempore aditus ad institutionem privilegium paucorum remanebat, de educationis officio et puerorum iuvenumque, praesertim egentissimorum, evangelizatione providerent. Eodem spiritu, in Italia s. Ioannes Bosco magnam operam Salesianam incepit, tribus in fundamentis illius “Ratio praeventionis” – consilio religioneque et humanitate – [60] innisam, et b. Antonius Rosmini Institutum Caritatis fundavit, ubi “caritas intellectus”, una cum “caritate rerum” et cum summo fastigio “caritate spirituali et pastorali”, uti spatium necessarium ostendebatur cuiusque actionis caritatis, quae hominis bonum integrumque profectum peteret. [61]

71. Multae Congregationes mulierum quoque primas partes egerunt in hac paedagogica instauratione. Ursulinae, moniales e Societate Mariae Dominae Nostrae, Magistrae Piae et multae aliae maxime saeculis XVIII et XIX institutae spatiis potitae sunt, ubi publica civitas aberat. Scholas in parvis vicis creaverunt, in suburbiis et in regionibus urbium popularibus. Institutio puellarum praesertim primum locum habuit. Sorores prima litterarum elementa docebant, Evangelium nuntiabant, rebus vitae cotidianae incumbebant, spiritum artium cultu extollebant et potissimum conscientias informabant. Ratio earum educandi simplex erat: proximitas, patientia, humanitas. Vita sua antequam verbis docebant. Temporibus pervulgatae primorum elementorum ignorantiae et constitutae exclusionis, mulieres haec consecratae lumina fuerunt spei. Earum missio corda fuit informare, instruere mentes, dignitatem fovere. Vitam pietatis et studium proximi coniungentes, derelictioni misericordia illius qui in nomine Christi educat obstiterunt.

72. Pauperum institutio non beneficium, sed officium fidei christianae. Parvuli ius habent sciendi, quod condicio et principium est humanae dignitatis confessionis. Eos docere vult eorundem virtutem asseverare, iisdem instrumenta praebere ad res immutandas. Christiana traditio scientiam spectat donum Dei et onus communitatis. Christiana institutio non modo peritos informat, sed etiam homines benignitati, pulchritudini et veritati patefactos. Proinde, schola catholica, quae nomini suo sit fidelis, spatium exstat inclusionis, integrae institutionis et humani generis profectus; fidem et humanum cultum coniungens, futurum serit, imaginem Dei prosequitur et societatem exstruit meliorem.

Comitari migrantes

73. Experientia migrationis historiam Plebis Dei comitatur. Abraham proficiscitur inscius de loco quo est processurus; Moyses populum peregrinum per deserta ducit; Maria et Ioseph fugiunt cum Puero Iesu in Aegyptum. Christus ipse, qui «in propria venit et sui eum non receperunt» (Gv 1, 11), in medio nostrum advena vixit. Quapropter Ecclesia in migrantibus praesentiam vivam Domini semper agnovit, qui in die iudicii dicet iis qui a dextris eius erunt: «hospes eram et collegistis me» (Mt 25, 35).

74. Saeculo XIX, cum multa centena milia Europaeorum migrabant meliora quaerentes, illustres sancti duo pastorali migrantium cura emicuerunt: s. Ioannes Baptista Scalabrini et s. Francisca Xaverius Cabrini. Prior, episcopus Placentinus, Missionarios S. Caroli fundavit, qui, migrantes apud communitates, quo perveniebant, comitantes, iisdem spiritus legisque et rerum praeberent subsidia. Migrantes habens eos, quibus nova evangelizatio destinabatur, eosdem praemonuit, ut discrimina abusus et fidei iacturae peregre caverent. Gratiae missionis a Domino ipsi donatae assentiens, «Scalabrini longius ulteriusque prospexit, ad mundum et Ecclesiam saeptorum advenarumque expertem». [62] Altera, in Italia nata et in ius Civitatum Foederatarum Americae Septentrionalis accepta, prima ex earundem civibus est in albo sanctorum adscripta. Oceanum Atlanticum identidem enavigavit, ut missionem suam perficeret migrantibus assidendi, et «singularis arma induens audaciae, ex nihilo scholas, valetudinaria, orphanotrophia inchoavit pro inopum multitudine, qui, opus quaerentes, in novo mundo pericula adierunt, loci sermone opibusque carentes, quae honestam admissionem in societata americana eis concederent, et saepe hominum nequam victimae. Cor eius maternum penitus mordebatur eosque ubique, in tuguriis, carceribus et fodinis attingebat». [63] Anno Sancto MCML, Pio Pp XII eam Patrona apud Deum universorum migrantium renuntiavit. [64]

75. Navitas tradita Ecclesiae pro et cum migrantibus perseverat et hoc ministerium exprimitur hodie inceptis, sicuti sedibus acceptionis profugorum, missionibus limitaneis, Caritatis Internationalis aliarum Institutis laboribus. Magisterium aetatis nostrae studium hoc aperte corroborat. Franciscus Pp admonuit missionem Ecclesiae in migrantes et profugos adhuc esse ampliorem, in hoc commorans, quod «responsum provocationi migrationum huius temporis quattuor verbis breviari possit: suscipere, protegere, fovere et immittere. Haec verba autem non valent modo in migrantes et profugos; missionem Ecclesiae ostendunt enim in omnes incolas suburbiorum existentiae, qui accipendi sunt, protegendi, fovendi atque immittendi». [65] Et dicebat quoque: «Quisque homo filius Dei est! Oportet, ergo, ut ipsi primi intueamur atque alios intueri adiuvemus migrantem et profugum non modo uti difficultatem obeundam, sed fratrem et sororem accipiendam, colendam et diligendam, quod Providentia nobis offert occasionem, ut conferamus ad societatem exstruendam iustiorem, popularem potestatem solidiorem, civitatem in sodale adiumentum propensiorem, mundum fraterniorem et christianam communitatem patentiorem secundum Evangelium». [66] Ecclesia, utpote mater, cum incedentibus incedit. Ubi mundus minas videt, ibi ea filios; ubi muros exstruunt, ibi ea pontes; non ignorat nuntium Evangelii eius tum modo credi posse, cum in gestus proximitatis susceptionisque vertitur, et migrantem quemque repulsum eundem Christum esse communitatis pulsantem ostia.

Iuxta ultimos

76. Sanctitas christiana in desertissimis et vulneratissimis humani generis spatiis saepe floret. Pauperrimi pauperum – qui non modo bonis, sed etiam voce atque agnita dignitate egent – peculiarem in corde Dei tenent locum. Dilectissimi praeter ceteros hi sunt Evangelii, heredes Regni (cfr Lc 6, 20). In eis Christus pati ac resurgere perseverat. In eis Ecclesia vocationem denuo invenit ad indolem suam genuinissimam ostendendam.

77. S. Theresia de Calcutta, cuius canonizatio anno MMXVI occurrit, imago universalis est facta caritatis, quam ad culmen vixit pro bono indigentium, e societate reiectorum. Missionariarum Caritatis fundatrix, vitam suam moribundis in viis Indiae derelictis consecravit. Reiectos tollebat, vulnera eorum abluebat eosque usque ad tempus mortis misericordia precis comitabatur. Dilectio eius in pauperrimos pauperum effecit, ut Theresia non modo eorundem corporeis muneribus incumberet, sed etiam bonum Evangelii nuntium afferret: «Pauperibus cupimus bonum nuntium afferre Deum eosdem diligere et nos diligere eos et eos aliquid esse nobis et ab eadem benevola manu Dei eos esse creatos, ut qui diligerent et diligerentur. Pauperes nostri homines sunt miri, benignissimi, qui non indulgentia vel miseratione, sed indulgenti dilectione nostra egent, reverentia nostra egent, quos opus est, ut honeste accipiamus». [67] Haec omnia e profunda spiritualitate nascebantur, quae ministerium pauperibus aspiciebat precis caritatisque fructum, verae pacis satorem, uti Ioannes Paulus Pp II recordabatur peregrinis Romam adventis in eiusdem beatificatione: «Ubinam invenit Mater Theresia virtutem, ut aliis omnino inserviret? In oratione invenit eam et in silenti contemplatione Iesu Christi, Sancti Vultus et Sacri Cordis eius. Hoc ipsa dixit: “Fructus silentii prex; fructus precis fides; fructus fidei caritas; fructus caritatis servitium; fructus servitii pax” […]. Cor eius Christi crucifixi pace replebat prex et efficiebat, cuius virtute eandem pacem ipsa irradiaret in alios». [68] Theresia sese non habebat mulierem beneficam vel concitatricem, sed Christi crucifixi sponsam, cui dilatato corde in miseris fratribus inserviebat.

78. In Brasilia s. Dulcis a Pauperibus – omnibus nota ut “Angelus bonus de Bahia” – eundem spiritum evangelicum moribus brasiliensibus expressit. Franciscus Pp, Dulcem commemorans atque duas alias religiosas in albo sanctorum simul in eadem celebratione adscriptas, eorum caritatem in homines e societate maxime reiectos memoravit, dicens quod novae hae sanctae «nobis exhibent vitam religiosam iter esse caritatis in suburbiis existentiae mundi». [69] Soror Dulcis instabilitatem adiit ingenio, obices pietate, inconcussa fide egestatem. Inceptum eius hospitium fuit pro aegrotis in gallinario comparatum, unde unam ex maximis operibus socialibus totius Nationis fundavit. Innumeris cotidie assidebat, numquam amittens suavitatem suam. Pauper facta est cum pauperibus pro Summi Pauperis amore. Ex paucis vivebat, ferventer orabat, cum gaudio serviebat. Fides eam non amovebat a mundo, sed in ultimorum dolorem adhuc altius adigebat.

79. His adiungi possunt etiam s. Benedictus Menni et Sorores Hospitalariae Sacratissimi Cordis Iesu, quae invalidis subveniebant; s. Carolus de Foucauld, qui iuxta communitates Saharianas vixit; s. Catharina Drexel, quae pro coetibus Americae Septentrionalis magis submissis superimpendit; Soror Emmanuela, quae inter purgamentorum collectores interfuit in Cairi regione Ezbet-el-Nakhl nuncupata; et permulti alii. Quisque more suo comperit pauperrimos nobis non modo esse compassioni, sed Evangelii magistros. Non agitur de Deo “illis tradendo”, sed de eo in illis conveniendo. Quae omnia exempla nos docent servitium pauperibus gestum non esse desuper deferendum, sed conventum inter pares, quo Christus revelatur atque adoratur. S. Ioannes Paulus Pp II nos commonefaciebat: «in persona pauperum peculiaris eius ( sc.: Christi) praesentia invenitur, quae ecclesiae inicit praeferendam optionem pro ipsis». [70] Ecclesia, ergo, quae ad pauperibus providendum inclinatur, gradu suo potitur eminentissimo.

Motus populares

80. Nobis etiam est profitendum auxilium pauperibus suppeditatum et certamina pro eorundem iura in historiae christianae saeculorum decursu ad singulos tantum vel aliquas familias vel instituta familiasve religiosorum haud pertinuerunt. Varii adfuerunt, sicut et adsunt, motus populares, e laicis constituti ac populi moderatoribus ducti, qui totiens suspecti habiti sunt et etiam vexati. Loquimur «de coetu hominum, qui non uti singuli procedunt, sed uti stamen communitatis omnium ac pro omnibus, cui non licet concedere, quo pauperrimi et infirmissimi subremaneant. […] Populi moderatores, ergo, sunt qui omnes valeant participes facere. […] Neque incommodo afficiuntur neque iuvenes metuunt vexatos et crucifixos». [71]

81. Hi populi moderatores sciunt quod sodale adiumentum «vult etiam cum causis ingenitis paupertatis contendere, inaequalitate videlicet, operis terraeque ac domus penuria et socialium laborisque iurium eversione; subsistere vult ruinae mananti ex imperio pecuniae […]. Sodale adiumentum, si altiore sua significatione intellegatur, via est historiae exstruendae, quod revera motus populares agunt». [72] Proinde, cum varia instituta necessitatibus pauperum consulunt, opus est, ut qui «motus populares addant ac sive loci sive singularum sive universarum nationum concitent gubernationes ex ingenti morum virtutis copia illa, quae de reiectorum participatione sortis communis aedificandae exoritur». [73] Motus populares enim suscitant, ut superentur «rerum socialium rationes illae, quae tamquam rerum civilium consilia cogitantur erga pauperes, numquam autem cum pauperibus, numquam pauperum, nedum propositis additae, quae populos coniungant». [74] Quod si homines in rebus publicis exercitati et rerum civilium periti eos non audiant, tum vero «populi potestas tabescit, merum nomen fit, formae consuetudo, munus procurationis amittit, a sua cum rebus necessitate discedit, quia populum praetermittit pro dignitate sua cotidie certantem, sortem suam exstruentem». [75] Eadem dicenda sunt de institutis Ecclesiae.

Caput IV

PERSEVERANS HISTORIA

Saeculum Doctrinae Socialis Ecclesiae

82. Technicarum socialiumque mutationum ultimorum duorum saeculorum properationem, tristibus repugnantiis refertam, pauperes non modo passi sunt, sed ipsi obierunt quidem et perpenderunt. Motus operariorum, mulierum, iuvenum, sicut et contentio cum discriminibus gentis novam dignitatis in margines societatis reiectorum genuerunt conscientiam. Opus ipsum Doctrinae Socialis Ecclesiae socialem hanc radicem haud obliviscendam secumfert: concipi enim non posset enarratio eius christinae Revelationis in rerum adiunctis ad societatem, laborem, oeconomiam et culturam pertinentibus, si christifideles laici praetermittantur cum temporis sui provocationibus contendentes. Iuxta eos religiosae et religiosi egerunt, qui testes fuerunt Ecclesiae egredientis e viis iam ritis. Aevi vicissitudo, cui hodie adimus, constantem adhuc magis efflagitat inter baptizatos et Magisterium, cives et peritos, populum et instituta officiorum vicarietatem. Potissimum est agnoscendum magis e marginibus aspici res atque subici pauperes peculiari intellectui, Ecclesiae et humano generi necessario.

83. Magisterium ultimorum centum et quinquaginta annorum copiam suppeditat praeceptorum ad pauperes pertinentium. Episcopi Romani, igitur, conscientiis novis vocem praebuerunt, quas intellectus Ecclesiae diligenter perpendit. Exempli gratia, in Litteris encyclicis Rerum novarum (MDCCCXCI) Leo Pp XIII controversiam obiit laboris, multorum fabricarum operariorum intolerabiles adaperiens condiciones atque iustum ordinem socialem proponens instaurandam. Aequa mente alii etiam Pontifices pronuntiati sunt. Litteris encyclicis Mater et Magistra (MCMLXI) s. Ioannes Pp XXIII iustitiae favit ad universum orbem dilatatae: divites civitates neutram in partem moveri non poterant coram civitatibus fame et miseria oppressis, sed vocabantur ad auxilium benigne ferendum de omnibus bonis suis.

84. Concilium Vaticanum II caput et fundamentum est ecclesialis de pauperibus intellectus ad lumen Revelationis. Licet in documentis praeparatoriis hoc in marginibus poneretur argumentum, inde a radiophonico nuntio diei XI mensis Septembris anno MCMLXII, ante mensem a Synodi initio, s. Ioannes Pp XXIII mentes omnium in hoc appellavit verbis immortalis memoriae: «Ecclesia prodet sicut est et sicut esse vult, sicut universorum Ecclesia ac potissimum Ecclesia pauperum». [76] Ab episcopis theologisque et peritis de renovanda Ecclesia sollicitis opus magnum factum est, s. Ioanne Pp XXIII suffragante, ut Concilium ipsa sua inveniret lineamenta. Quod fermentum, cum in Christo innitatur, doctrinalem habet et non modo socialem naturam. Multi Patres conciliares enim firmitatem foverunt conscientiae illius, quam Cardinalis Lercaro in memorando sermone suo diei VI decembris MCMLXII optime effinxit: «mysterium Christi in Ecclesia semper fuit et est, sed hodie praecipue est mysterium Christi in pauperibus» [77] et «non enim de aliquo quocumque themate agitur, sed, aliquomodo, de themate simpliciter Concilii nostri». [78] Archiepiscopus Bononiensis, huius sermonis textum apparans, profitebatur: «Haec est hora pauperum, totiens centena milia pauperum, qui ubique per orbem terrarum effunduntur; haec est hora mysterii Ecclesiae pauperum matris; haec est hora Christi mysterii potissimum in paupere». [79] Prospiciebatur ita necessitas novae formae simplicioris parciorisque Ecclesiae, quae universum populum Dei eiusque speciem historicam secum traheret, Ecclesiae scilicet similioris Domino quam mundi potestatibus, quae in universo humano genere enititur efficacem suscitare studium paupertatis in mundo magnae quaestionis decernendae.

85. S. Paulus Pp VI, in secunda sessione Concilii aperienda, quaestionem resumpsit a suo Praecessore positam, videlicet quod Ecclesia summa cura «contuetur pauperes, egenos, maerentes, eos qui fame et dolore premuntur, qui in vincula sunt coniecti: hoc est, eam humani generis partem peculiari modo aspicit, quae dolet et luget, cum sciat hos homines ad se iure evangelico pertinere». [80] In Audientia Generali diei XI novembris anno MCMLXIV extulit: «Pauper legatus Christi est», et, imaginem coniungens Domini in ultimis et illam quae in Papa manifestatur, asseveravit: «Procuratio Christi in Paupere universalis est, Pauper quisque imago est Christi; imago vero Papae personalis est. […] Pauper et Petrus congruere possunt, idem esse possunt, duplici procuratione indutus, Paupertate et Auctoritate». [81] Nexus intimus Ecclesiae cum pauperibus figuraliter inusitata ita pespicuitate exprimebatur.

86. In Constitutione pastorali Gaudium et spes, Patrum Ecclesiae hereditatem ad nostros dies movens, Concilium bonorum terrenorum universalem sortem et munus sociale possessionis exinde manans strenue corroborat: «Deus terrram cum omnibus, quae in ea continentur, in usum universorum hominum et populorum destinavit, ita ut bona creata aequa ratione ad omnes affluere debeant […]. Quapropter homo, illis bonis utens, res exteriores, quas legitime possidet, non tantum tamquam sibi proprias, sed etiam tamquam communes habere debet, eo sensu ut non sibi tantum, sed etiam aliis prodesse queant. Ceterum, ius habendi partem bonorum sibi suisque familiis sufficientem omnibus competit. […] Qui autem in extrema necessitate degit, ius habet ut ex aliorum divitiis necessaria sibi procuret. […] Ipsa autem proprietas privata et indolem socialem natura sua habet, quae in communis destinationis bonorum lege fundatur. Qua sociali indole neglecta, proprietas multoties occasio cupiditatum et gravium perturbationum fieri accidit». [82] Haec sententia denuo s. Paulus Pp VI proposuit in Litteris encyclicis Populorum progressio, ubi legimus: «nemini licet bona, quae sibi superent, unice ad privata commoda seponere, cum alii rebus careant vitae necessariis». [83] In sermone suo ad Nationes Unitas ipse prodiit tamquam qui populorum pauperiorum causam publice suscipit, [84] communitatem Nationum sollicitans ad mundum aedificandum sodali adiumento innisum.

87. S. Ioannes Paulus Pp II confirmavit, saltem quod ad doctrinam pertinet, praelationem Ecclesiae cum pauperibus. Magisterium eius enim agnovit optionem pauperum singularem esse formam «primarum partium tenendarum in caritatis christianae exercitatione, quam tota Ecclesiae traditio testatur». [85] In Litteris encyclicis Sollicitudo rei socialis hoc insuper scripsit, quod his temporibus, cum socialis quaestio ad universam coniunctionem inter homines pertineat, «amor potior pauperum, una cum deliberationibus inde in nos manantibus, omittere non potest quin ingentes complectatur multitudines fame laborantium, mendicorum, tecto carentium, quibus curatio medica deest, ac praesertim qui spe aetatis futurae melioris sunt destituti; fieri non potest quin harum rerum veritas agnoscatur. Eam ignorare idem valeret ac “diviti epuloni” assimilari, qui confinxit se Lazarum mendicum non cognoscere, qui iacebat ad ianuam eius (cfr Lc 16, 19-31)». [86] Praecepta eius de labore pondus sibi comparant, si navam partem pauperum cogitemus in Ecclesia et societate instaurandis, pratermissa inepta affectionis subventione eorum instantibus necessitatibus. In Litteris encyclicis Laborem exercens ipse asseverat «laborem humanum esse veluti cardinem, probabiliter primarium, totius quaestionis socialis». [87]

88. Variis coram discriminibus, quae initium tertii millenni impugnaverunt, intellectus Benedicti XVI naturam politicam manifestius induit. Proinde, in Litteris encyclicis Caritas in veritate asserit: «eo efficacius proximus amatur, quo magis bonum commune colitur, quod veris necessitatibus occurrat». [88] Insuper, monet: «fames non subicitur solum inopiae materiali, verum etiam penuriae opum socialium, quas inter potissima est ea quae ad institutionalem naturam pertinet. Deest nempe dispositio quaedam institutionum oeconomicarum quae possit sive ad cibum et aquam reddere tutum accessum, legitimum et congruentem in sensu nutritorio; sive occurrere necessitatibus quae cohaerent cum requisitis primariis et cum periculis ad veram et propriam crisim alimentariam attinentibus, allatis ob naturae causas vel ob nullum conscientiae sensum rei politicae nationalis et internationalis». [89]

89. Franciscus Pp extulit Conferentiarum Episcoporum nationalium ac regionalium sententias, praeter Romanorum Episcoporum magisterium, recenter crebriores factas esse. Ipse, exempli gratia, testis esse potuit peculiaris Episcoporum Americae Latinae studii necessitudinis inter Ecclesiam et pauperes recogitandae. Post Concilium enim in fere omnibus civitatibus Americae Latinae Ecclesiae perceptum est officium intimae cum pauperibus communicationis et actuosae eorundem redemptionis participationis. Cor ipsum Ecclesiae movebatur coram tot pauperibus defectu seu inopia operis infimaque mercede oppressis et miserandis vitae condicionibus obligatis. Martyrium s. Ansgarii Romero, Sancti Salvatoris in America archiepiscopi, testimonium simul et vivam exhortationem fuit Ecclesiae. Maximae partis fidelium miseriam quasi suam ita animadvertit, ut eos cardinem efficeret pastoralis suae optionis. Conferentiae Episcoporum Americae Latinae Medellensis, Angelorum in Mexico, Sancti Dominici et Apparitiopolitana significantes fuerunt stationes itineris universae eiusdem Ecclesiae. Nosmetipsi, cum multos annos in Peruvia fuerimus missionarius, multum huic ecclesialis cogitationis itineri debemus, quod Franciscus Pp illi sapienter nectere valuit aliarum Ecclesiarum particularium, potissimum in australi mundi regione. Nunc autem liceat Nobis huius magisterii episcopalis peculiaria duo resumere argumenta.

Peccatorum species paupertatem et inaequalitates extremas parientes

90. In urbe Medellensi Episcopi tulerunt de praelatione pauperum: «Christus Salvator noster non modo pauperes dilexit, sed “egenus factus est, cum esset dives”, in paupertate vixit, cardinem fecit missionis suae nuntium eorum liberationis et Ecclesiam suam fundavit uti signum huius paupertatis inter homines. [...] Tot fratrum paupertas iustitiam invocat, sodale adiumentum, testimonium, studium, nisum et provectum, ut missio salvifica a Christo commissa plene perficiatur». [90] Episcopi exserte professi sunt Ecclesiam, ut vocationi suae omnino sit fidelis, oportet non modo condicionem pauperum communicet, sed iisdem etiam adsit atque industrie pro eorundem integro profectu enitatur. Conferentia Angelorum in Mexico, coram ingravescente miseria Americae Latinae, decreta Medellensia sincera et prophetica optione pro pauperibus confirmavit et iniustitiae species “peccatum sociale” nuncupavit.

91. Caritas vis est res instaurans, authentica potentia historica immutationis. Haec fons est, a quo hauriendi sunt omnes nisus, «ut causae ingenitae solvantur paupertatis», [91] et nulla interposita mora aggrediantur. Exoptamus, igitur, ut «crescat numerus hominum rebus publici deditis, qui authenticam ingredi valeant sermocinationem, efficaciter intentam ad radices profundas sanandas, non autem speciem malorum mundi», [92] quia «agitur de clamore integrorum populorum audiendo, pauperrimorum populorum terrae». [93]

92. Opus est igitur perseveranter denuntiare “scelestae oeconomiae dictaturam” atque agnoscere quod, «dum lucra paucorum infinite crescunt, maioris partis illa magis magisque distant a salute illius minoris partis beatae. Haec inaequalitas e notionibus procedit, quae summam libertatem mercatuum defendunt et effrenatum quaestum pecuniarium. Civitatum ius inspectionis ideo denegant, cui munus est vigilandi, ut bonum commune defendatur. Novus occultus dominatus, quandoque virtualis, instituitur, qui leges normasque suas imponit, modis unam tantum partem spectantibus et inexorabilibus». [94] Licet variae non desint doctrinae, quae res ut nunc se habent excusare conantur vel explanare quod oeconomica ratio a nobis postulat, ut praestolemur abditas vires mercatus omnia solvere, cuiusque tamen hominis dignitatem oportet observari nunc, non cras, et adiuncta miseriae tot hominum, quibus dignitas haec aufertur, constantem nostrae conscientiae esse revocationem.

93. In Litteris encyclicis Dilexit nos Franciscus Pp memoravit peccatum sociale apud societatem uti “speciem peccati” informari, quae saepe «praeponderantem opinationem spectat, quae ad normam vel ad rationem id iudicat quod revera nimius est sui amor tantum et indifferens animus. Quod haberi potest socialis alienatio». [95] Legitimum fit pauperes ignorare atque vivere quasi non essent. Iusta optio apparet institutio oeconomica in sacrificiis populi postulandis innisa, ut fines quidam attingantur, qui modo magnatum interest. Interea, spes tantum delapsurarum stillarum supersunt pauperibus, donec novum discrimen mundiale in pristina denuo eos referat adiuncta. Vera alienatio est quae modo in adumbratas excusationes effingendas adducit, non autem ad definitas quaestiones laborantium solvendas. Quod s. Ioannes Paulus II iam dicebat: «Alienata est societas quae suis in formis ordinationis socialis et rerum confectionis atque consumptionis difficiliorem reddit traditionem huius doni et huius inter homines conspirationis constitutionem». [96]

94. Magis est nobis enitendum, ut causae ingenitae paupertatis resolvamus. Sunt haec urgentia, quae «opperiri non possunt, non modo ob rerum necessitatem exitus assequendi et societatem ordinandi, sed ad eius morbum resanandum, qui eandem extenuat et indignam facit atque ad nova tantum discrimina adducere poterit. Rationes subsidia ministrandi, quae aliquas utilitates subeunt, considerandae essent responsa transeuntia». [97] Defectus aequitatis « radix est malorum socialium». [98] Nam, «saepius percipitur revera iura humana omnibus non esse paria». [99]

95. Accidit quod «in exemplari hodierno, ubi “profectus” et “privatum” pollent, rationem esse non videtur opes collocare, ut subremanentes, impotentes et humiles incedere possint per vitam». [100] Quaestio semper eadem iteratur: suntne humiles homines? Eademne ac nostra utuntur impotentes dignitate? Facultatibusne fruentes minoribus minoris constant humanitatis? tantumne eos oportet superesse? Ex responsis ad has quaestiones sive nostrarum societatum virtutem sive ipsum futurum nostrum pendet: aut dignitatem nostram moralem et spiritualem recuperamus aut quasi in puteum sordium praecipitamus; nisi expressis dissimulatisve modis in rerum gravitate consistimus, perseverabimus «hodiernam distribuendi rationem ratam habere, qua minor pars sibi ius vindicat quadam ex mensura consumendi, quae ad omnes transferri non potest, cum terrarum orbis talis consumptionis ne eiectamenta quidem continere possit». [101]

96. Ex quaestionibus ingenitis, quae proponi non possunt, ut desuper resolvantur, ac postulant, ut quam primum tractentur, illa est de locis, spatiis, domibus atque urbibus, ubi vivunt et ambulant pauperes. Compertum habemus: «Quam pulchrae sunt urbes, quae malam diffidentiam superant ac dispares suscipiunt et hanc susceptionem efficiunt profectus principium! Quam pulchrae sunt urbes, quae etiam in sua aedificandi ratione spatiis sunt plenae, quae coniungunt, admovent, alius fovent recognitionem!». [102] Eodem tempore «facere non possumus quin effectus ambitalis detrimenti, hodierni modi progressionis atque detractionis cultus in personarum vita respiciamus». [103] Nam, «ambitus societatisque detrimentum peculiariter debiliores orbis terrarum afficit». [104]

97. Proinde, omnium populi Dei membrorum est vocem, quamquam diversimode, exercere, quam expergefaciat, deferat, obiciatur, etiamsi stulti sub faciem de apparendo agatur. Species iniustitiae agnoscendae sunt ac virtute boni delendae, per mentis immutationem, sed etiam, scientiae ac techincae auxilio, per coalescentia socialis immutationis efficacia consilia. Semper memorandum est evangelica proposita non suadere modo de individuali et intima necessitudine cum Domino. Amplius est enim propositum: «Regnum Dei est (cfr Lc 4, 43); de Deo agitur, qui in mundo regnat, diligendo. Hactenus quod valebit Ille in medio nostrum regnare, vita quidem socialis fraternitatis, iustitiae, pacis, dignitatis erit pro omnibus spatium. Ergo, tum nuntius tum experientia christiana effectus sociales quaerunt concitare. Regnum quaerimus eius». [105]

98. Documentum aliud demum, quod initio non bene est ab omnibus acceptum, praebet nobis cogitationem omni validam tempore: «Defensores “orthodoxiae” quandoque de inertia, clementia vel societate obiurgantur erga intoleranda iustitiae adiuncta et res publicas, quae eadem alunt. Ab omnibus, potissimum a pastoribus et spirituali conversioni praepositis, petitur ardens amor Dei et proximi, iustitiae ac pacis sollicitudo, pauperum et paupertatis evangelica reverentia. Fidei sanctitatis sollicitudo disiungenda non est a sollicitudine praebendi, per integram vitam theologalem, responsum efficacis cuiusdam testimonii ministerii in proximum, et peculiari modo, erga pauperem et oppressum». [106]

Pauperes uti subiectum

99. Donum praecipuum Ecclesiae universae itineri datum intellectus est Conferentiae Apparitiopolitanae, ubi episcopi Americae Latinae professi sunt optionem praelationem pauperum ex parte Ecclesiae «in christologica fide inscribi, quae Deum duxit, ut pauper fieret ad locupletandos nos sua paupertate». [107] In documento missio inseritur in hodiernis adiunctis dilatati mundi suis cum novis nefastisque inaequitatibus, [108] ut in extremo nuntio Episcopi scribant: «Profundae distantiae inter divites et pauperes nos monent, qui operam enixius demus, ut discipuli simus ad mensam vitae communicandam prompti, omnium filiorum filiarumque Patris mensam, mensam reseratam, suscipientem, a qua nemo excludatur. Proinde, praelationem pauperum nostram evangelicam confirmamus». [109]

100. Eodem tempore, documentum, iam praesens in superioribus Conferentiis Episcoporum Americae Latinae argumentum perscrutans, necessitati instat communitates ad margines reiectas suscipiendi tamquam subiecta idonea ad culturam propriam generandam, magis quam obiecta beneficentiae. Hoc secumfert huiusmodi communitates ius habere Evangelii vivendi, necnon fidei celebrandae ac communicandae iuxta virtutes culturas suas informantes. Experientia paupertatis eis praebet facultatem adiuncta rerum agnoscendi, quae alii nequeunt agnoscere, quapropter societatem opus est eosdem audire. Idem valet in Ecclesiam, cui modus “popularis” eorum fidei vivendae bonus censendus est. Locus eximius documenti finalis Apparitiopolitani de his cogitare nobis prodest ad convenientem habitum inveniendum: «Proximitas tantum, nos reddens amicos, efficit, ut magni aestimemus hodiernorum pauperum virtutes, legitima eorum desideria et modum fidei vivendae. […] Pauperes diem ex die subiectum fiunt evangelizationis et integri humani profectus: filios ad fidem educant, cum propinquis et vicinis sodale adiumentum constanter vivunt, Deum iugiter quaerunt et Ecclesiam peregrinantem vivificant. Ad lumen Evangelii eorum infinitam dignitatem agnoscimus ac sanctitudinem apud Christum, pauperem sicut illos et inter eos exclusum. De hac fidelitatis experientia cum iisdem communicabimus eorum iurium praesidium». [110]

101. Haec omnia in optione pro pauperibus praesentiam postulant cuiusdam, quod constanter est nobis memorandum: optio enim a nobis petit «studium alius […]. Quod studium amoris initium est verae sollicitudinis erga hominem et ab ea cupimus eius bonum semper quaerere. Hoc vult pauperem probare ex benignitate eius, ex conversatione eius, ex cultura eius, ex modo fidei vivendi. Vera dilectio semper contemplativa est, concedens nobis, ut alii insierviamus non necessitatis vel vanitatis causa, sed quia hoc pulchrum est, praeter rerum species. […] Tantum de hac corporis et cordis proximitate eosdem apte comitare possumus in itinere liberationis». [111] Proinde, grates sinceras agimus omnibus, qui apud pauperes vivere elegerunt, qui scilicet eos non visitant interdum, sed cum eis et eorum more vivunt. Haec optio oportet locum inveniat inter elatissimas evangelicae vitae formas.

102. Quam ad rem necessitas patet, ut «omnes evangelizemur» [112] a pauperibus et agnoscamus «arcanam sapientiam, quae Deus per eos nobiscum communicare cupit». [113] Extrema alti condicionum instabilitate, discentes in adversissimis superesse, Deo confisi exploratum habentes neminem eos in serium conversurum, adiuvantes invicem obscurissimis etiam temporibus, pauperes multa didicerunt, quae servant in mysterio cordis. Qui e nobis similia experti non sunt, vitam degentes ultimos iuxta limites humanae condicionis, multum profecto hauriendum habent ex illo sapientiae fonte, qui pauperum est usus. Comparata tantum necessitudine nostrarum querelarum cum doloribus et inopia eorum, reprehensionem accipi potest, quae nos monet, ut vitam sublevemus nostram.

Capitolo V

ASSIDUUM CERTAMEN

103. Antiquissimae huius historiae ecclesialis in pauperes et cum pauperibus sollicitudinis elegimus recordari, ut eam indesinentis itineris Ecclesiae summam patefaceremus. Pauperum cura pars est magnae Ecclesiae traditionis, quasi pharus luminis, qui, usque ab Evangelio, corda et gressus christifidelium usquequaque collustravit. Proinde, sentienda est nobis necessitas omnes adhortandi, ut in hoc flumen lucis ac vitae demergantur, quae de Christo in egenorum laborantiumque vultu agnito manant. Pauperum dilectio summa est Dei nobiscum historiae et, ex ipso corde Ecclesiae, quasi assidua ad credentium sive communitatum sive singulorum corda erumpit provocatio. Utpote Corpus Christi, Ecclesia carnem suam vitam pauperum animadvertit, qui pars eximia sunt populi peregrinantis. Proinde dilectio pauperum, quaecumque sit forma qua haec panditur paupertas, evangelica cautio est Ecclesiae Dei cordi fidelis. Nam, omnis ecclesialis instauratio inter primas sollicitudines suas hanc pauperum semper habuit praelationem, quae sive propositis sive rationibus ab cuiusque alius humanitatis instituti opere differt.

104. Christifidelis pauperes spectare nequit tantum ut quaestio socialis: sunt quidem “quaestio familiaris”; ex “numero nostrum” sunt. Necessitudo cum illis contrahi non potest in laborem vel officium ecclesiasticum. Sicuti Conferentia Apparitiopolitana docet, «a nobis petitur, ut tempus consecremus pauperibus, iisdem benigne attendamus eosque audiamus studiose, in trepidis comitemur, eligamus ad horas, hebdomadas annosve nostrae vitae terendos, quaerentes de illis eorum condicionis immutationem. Quod oblivisci non possumus Iesum ipsum operibus verbisque proposuisse». [114]

Iterum de Samaritano bono

105. Humanus cultus princeps, hoc ineunte mllennio, pauperes subigit eorundem fato exponere eosque neque studio neque adeo aestimatione dignos habere. In Litteris encyclicis Fratres omnes Papa Franciscus nos monuit, ut meditemur parabole Samaritani Boni (cfr Lc 10, 25-37), ad hoc discrimen admodum perscrutandum. Ibi enim praetereuntes eo coram vulnerato et in via derelicto viro habitus varios intuemur praebere. Samaritanus bonus tantum eum respicit. Tum redit quaestio unumquemque protinus interrogans: «Quocum tu putas idem esse? Haec interrogatio cruda est, directa ac summa. Cui eorum tu similis videris? Recognoscenda est nobis temptatio quae nos circumdat abiciendi curam aliorum, praecipue infirmiorum. Concedamus: in multis crevimus, sed ignari sumus de infirmioribus debilioribusque nostrarum locupletium societatum comitandis, curandis ac sustinendis. Solemus oculos avertere, praeterire, ignorare rerum adiuncta, donec illa nos directo tangant». [115]

106. Multum prodest comperire Samaritani boni casum illum hodieque iterari. Nostrorum dierum reminiscamur negotium: «Cum cuidam occurro dormienti sub divo, in nocte frigida, sentire possum sarcinam illam onus esse inexspectatum quod me implicat, maleficum otiosum, obstaculum in meo itinere, aculeum molestum meae conscientiae, incommodum viris politicis resolvendum, et forsitan etiam sordem quae publicum spatium foedat. Vel possum ex fide et caritate agere atque in eo ens humanum cum eadem ac mea dignitate agnoscere, creaturam a Patre infinite dilectam, Dei imaginem, fratrem a Iesu Christo redemptum. Hoc est esse christiani! Num sanctitas intellegi potest praeter hanc vivam agnitionem dignitatis cuiusque hominis?». [116] Quid Samaritanus bonus fecit?

107. Urget quaestio, cum adiuvet nos nostrarum societatum sicut et nostrarum christianarum communitatum gravem sentire defectum. Nam, tot neglegentiae hodiernae species «signa sunt vitae consuetudinis generaliter communis, quae variis modis manifestatur, forsitan callidioribus. Insuper, cum omnes valde attendamus ipsas nostras necessitates, aliquem videre patientem taedet nos, turbat, quia ob aliorum aerumnas nolumus tempus perdere. Haec indicia sunt societatis infirmae, quippe quae conatur se construere terga praestans dolori. Melius in hanc miseriam non incidere. Inspiciamus exemplar boni Samaritani». [117] Ultima evangelicae parabolae verba – «Vade et tu fac similiter» ( Lc 10, 37) – praeceptum sunt, quod in corde christifidelis cotidie resonare oportet.

Ecclesiae hodiernae certamen ineluctabile

108. Temporibus Romanae Ecclesiae maxime molestis, dum instituta imperii instantibus barbaris collabebantur, s. Gregorius Pp Magnus sic christifideles suos monebat: «Cotidie Lazarum, si quaerimus, invenimus; cotidie Lazarum, si non quaerimus, cernimus. Ecce importune se pauperes offerunt, rogant nos, qui tunc pro nobis intercessores veniant. […] Nolite ergo misericordiae tempora perdere, nolite accepta remedia dissimulare». [118] Praeiudicatas in pauperes pervagatas opiniones audacter provocabat, sicuti quae eosdem censebat causam suipsius miseriae: «cum quoslibet pauperes nonnulla reprehensibilia perpetrare conspicitis, nolite despicere, nolite desperare, quia fortasse quod superfluitas tenuissimae pravitatis inquinat, caminus paupertatis purgat». [119] Saepe commoda adeo excaecant, ut cogitemus beatitudinem nostram effici possit, si modo alios praeterire valeamus. In hoc pauperes nobis taciti esse possunt magistri, qui ad iustam humilitatem superbiam insolentiamque nostram reducunt.

109. Si verum est pauperes a divites fulciri, pro certo etiam contrarium asseverari potest. Est haec necopinata experientia testimonio christianae traditionis confirmata, quae vera fit conversio vitae nostrae, cum animadvertimus pauperes ipsos evangelizare nos. Quomodo? Cum in silentio condicionis suae nobis obiciunt imbecillitatem nostram. Senex, exempli gratia, ex fragilitate corporis sui commonefacit nos fragilitatis nostrae, etiamsi eam post prosperitatem vel eiusdem speciem occultare enitamur. Pauperes insuper de pugnacis superbiae illius nos monent vanitate, qua vitae difficultates saepe aggredimur. Qui vere fragilitatem atque inanitatem vitae specie protectae ac certae ostendunt. Ad hoc relegendus est s. Gregorius Magnus: «Nemo itaque securum se aestimet dicens: “Ecce aliena non rapio, sed concessis licite rebus fruor”, quia dives iste non idcirco punitus est, quoniam aliena abstulit, sed quia acceptis rebus semetipsum male derelinquit. Hocque fuit quod hunc inferno tradidit, quia in sua felicitate timidus non fuit, quia percepta dona ad usum arrogantiae inflexit, quia viscera pietatis ignoravit». [120]

110. Nobis christifidelibus quaestio pauperum reducit ad intimam fidei nostrae naturam. Praelatio pauperum seu Ecclesiae in eosdem studium – sicuti s. Ioannes Paulus II docebat – «quod praeponderans est quodque in eiusdem translaticiis consuetudinibus usque continuatur, ipsam compellit, ut ad mundum illum se convertat, in quo, quamvis technicus vigeat oeconomicusque progressus, in eo tanta est paupertas, ut immanem faciem suscipiat». [121] Revera christifidelibus pauperes non sunt ratiocinatio socialis, sed caro ipsa Christi. Non sufficit enim doctrinam Dei incarnationis generaliter tantum enuntiare; ad hoc mysterium sane ingrediendum oportet plane constare Dominum carnem fieri esurientem, sitientem, aegrotantem, in vinculis: «Ecclesia pauper pro pauperibus viam init ad carnem Christi. Cum ad carnem Christi procedimus, tum aliquid intellectu adsequi incipimus, intellegimus quid haec paupertas Dominis sit. Quod non est in expedito». [122]

111. Cor Ecclesiae, natura sua, pauperibus, exclusis et in margine positis, omnibus e societate reiectis consentit. Pauperes medium ipsum sunt Ecclesiae, quia «e fide in Christo paupere et semper pauperibus derelictisque proximo sollicitudo manat integri profectus derelictissimorum in societatibus». [123] In corde uniuscuiusque fidelis stat «necessitas vocem illam audiendi ex ipso liberationis opere, quod in unoquoque nostrum operatur gratia, quo fit ut non agatur de missione aliquibus tantum constituta». [124]

112. Quandoque animadvertitur in motibus quibusdam seu coetibus christianis exiguitas vel etiam defectus officii pro bono publico societatis et praesertim pro tenuioribus inferioribusque condicione defendendis ac fovendis. De hoc memorandum est religionem, potissimum christianam, contineri non possit privati necessitate, quasi fidelibus opus non esset curae habere etiam difficultates ad civilem societatem pertinentes atque eventus, qui civibus sunt cordi. [125]

113. Revera, «quaevis communitas Ecclesiae, quantum desidere postulet nihil ingeniose curans et efficaciter cooperans, ut pauperes digne vivant et omnes suscipiantur, tantum dissolutionis periclitabitur, licet de socialibus argumentis loquatur vel rem publicam obiurget. Vanitatis spiritualis meatu facile denique haurietur, sub caeremoniarum, sterilium conciliorum vel inanium sermonum specie dissimulatae». [126]

114. De auxiliis praebendis ac de diligentia in iustitiam adhibenda modo non loquimur. Credentibus vero alius generis inconstantiae erga pauperes ratio est reddenda. Equidem, «Discrimen deterius, quod pauperes patiuntur, spiritualis studii est defectus […]. Praelatio pauperum maxime in insigne ac praecipuum religiosum studium est convertenda». [127] Hoc tamen spirituale studium pauperum praeiudicatis quibusdam opinionibus etiam christifidelium in controversiam vocatur, cum commodum nostrum sine pauperibus non iam animadvertamus. Est qui perseveranter dicat: “Munus nostrum orare est et veram doctrinam docere”. Hoc religionis capite ab integro profectu seiuncto, rem publicam tantum opus esse iisdem subvenire adiciunt vel satius esse eos in miseriis derelinquere ac potius operam docere. Quandoque autem rationes scientiae specie innisae sumuntur ad asseverandum libertatem mercatus paupertatem sponte esse soluturam vel etiam ratio pastoralis optatur pro coetibus optimatum, qui dicuntur, utpote, potius quam tempus terere cum pauperibus, divitibus, primoribus et egregiis peritis consulere praestat, per quos exitus attingantur validiores. Vanitatem percipere has post opiniones abditam latentem est promptum: quae nos inducunt ad res aspiciendas oculis levibus et omni caelesti lumine egentibus, praelatis consuetudinibus animos confirmantibus et commodis exquisitis privilegiis.

Hodieque dare

115. Verbo quodam ultimo de eleemosyna uti prodest, quae bona fama hodie non fruitur, saepe ne inter credentes quidem. Quam non modo raro largiuntur, sed quandoque etiam despiciunt. Hinc confirmamus pauperi bonum opus maxime subvenire, quo, vitam merens dignitati suae congruentiorem, facultates evolvere valeat et nisum suum offerre. Nam, «negotii inopia multo magis est quam defectio fontis vectigalis pro vita. Hoc sane est negotium, sed etiam multo, multo magis. Opus exercentes homines fimus, humana nostra natura floret, iuvenes tantum laborando exolescunt. Doctrina socialis Ecclesiae humanum laborem semper aspexit uti participationem operis creationis illius cotidie perseverantis manuum quoque mentisque et cordis operariorum gratia». [128]Illinc, hac adhuc absente opportunitate, minime oportet nos periclitari aliquem sibi deserere, omnibus ad dignam vitam necessariis destitutum. Proinde, manet eleemosyna consuetudinis conventusque et perfectae alius condicioni adhaesionis opportuna species.

116. Vera caritate praedito eleemosynam patet neque ab oneribus auctoritates praepositas eximere neque officia administrationum amovere neque in legitimum pro iustitia certamen succedere; monet autem, ut consistamus et pauperem inspiciamus, tangamus et cum eodem quid nostrum communicemus. Eleemosyna utique, licet parva, pietatem vitae sociali addit, ubi omnes utilitati suae tantum consulunt. Dicunt Proverbia: «Qui bono oculo est, benedicetur, de panibus enim suis dedit pauperi» (Pr 22, 9).

117. Sive Vetus sive Novum Testamentum hymnos de eleemosyna praebent: «Verumtamen super humilem longanimis esto et pro eleemosyna non trahas illum. […] Conclude eleemosynam in corde pauperis et haec pro te exorabit ab omni malo» (Sir 29, 11.15). Quod mandatum Iesus resumit: «Vendite, quae possidetis, et date eleemosynam. Facite vobis sacculos, qui non veterescunt, thesaurum non deficientem in caelis» (Lc 12, 33).

118. S. Ioanni Chrysostomo olim haec assignabatur adhortatio: «Est enim ala orationis eleemosyna: nisi orationi tuae alam addideris, minime volat». [129] Et s. Gregorius Nazianzenus celebrem homiliam suam concludebat his verbis: «Si quid mihi auscultandum putatis, servi Christi et fratres et cohaeredes, Christum, quamdiu licet, visitemus, Christum curemus, Christum alamus, Christum vestiamus, Christum colligamus, Christum honoremus, non mensa solum ut quidam, non unguentis ut Maria, nec sepulcro dumtaxat ut Ioseph Arimathaeus, nec rebus, quae ad sepulturam pertinent, ut ille dimidia tantum ex parte Christum amans Nicodemus, nec denique auro, thure et myrrha ut Magi ante eos omnes, quos diximus; sed quoniam omnium Dominus misericordiam vult, non sacrificium […], hanc per pauperes […] ipsi conferamus, ut, cum hinc excesserimus, in aeterna tabernacula nos recipiant». [130]

119. Caritas et altissimae sententiae enutriendae sunt, quod gestibus agitur. Consistere in formis notionum et disputationibus, neglectis actis propriis, crebris et sinceris, somnia nostra pretiosissima diruet. Hanc ob meram causam christifideles eleemosynam ne despiciamus. Qui gestus diversimode sane praebeatur, validiores viae experiantur, maxime tamen interest, ut agamus. Melius praeterea semper erit aliquid agere quam nihil: utique cor nostrum tanget. Minime quidem dissolvet paupertatem in mundo, quod est callide, pertinaciter et universae societatis studio quaerendum. Quod ad nos pertinet, in eleemosyna largienda exerceamur oportet, ad carnem pauperum dolentem attingendam.

120. Christiana caritas omnes exsuperat obices, extraneos consociat, efficit inimicos propinquos, abyssos transit humano generi insuperabiles, abditos societatis anfractus ingreditur. Christiana caritas natura sua prophetica est, prodigia patrat, eget limitibus: fit ad impossibilia. Caritas potissimum modus est vitam concipiendi, modus eam vivendi. Ecclesia igitur caritatem non coërcens, hostes non habens decertandos, solum viros mulieresque diligendas, illa Ecclesia est, cuius hodie eget mundus.

121. Sive per vestrum laborem sive per studium vestrum iniusta socialia immutandi sive per gestum illum auxilii genuinum, intimissimum et contingendo datum poterit pauper percipere verba Iesu ipsi converti: «Ego dilexi te» (Ap 3, 9).

Datum Romae, apud S. Petrum, die IV mensis Octobris, in memoria s. Francisci Assisiensis, Anno Sancto MMXXV, Pontificatus Nostri primo.

LEO PP. XIV

 

[1] Franciscus, Litt. enc. Dilexit nos (24 oct. 2024), 170: AAS 116 (2024), 1422.

[2] Ibid.,171: AAS 116 (2024), 1422-1423.

[3] Franciscus, Adhort. ap. Gaudete et exsultate (19 mar. 2018), 96: AAS 110 (2018), 1137.

[4] Franciscus, Conventus cum mediorum communicationis procuratoribus (16 mar. 2013): AAS 105 (2013), 381.

[5] G. Bergoglio – A. Skorka, Sobre el cielo y la tierra, Bonaëropoli 2013, 207.

[6] Paulus VI, Homilia Missae in ultima Concilii Oecumenici Vaticani II publica sessione (7 dec. 1965): AAS 58 (1966), 55-56.

[7] Cfr Franciscus, Adhort. ap. Evangelii gaudium (24 nov. 2013), 187: AAS 105 (2013), 1098.

[8] Ibid., 212: AAS 105 (2013), 1108.

[9] Id., Litt. enc. Fratres omnes (3 oct. 2020), 23: AAS 112 (2020), 977.

[10] Ibid., 21: AAS 112 (2020), 976.

[11] Consilium Communitatum Europae, Decretum (85/8/EEC) de peculiari actione Communitatis ad decertandam paupertatem (19 dec. 1984), art. 1, § 2: Gazzetta Ufficiale delle Comunità Europee, N. L 2/24.

[12] Cfr S. Ioannes Paulus II, Catechesis (27 oct. 1999): L’Osservatore Romano, 28 oct. 1999, 4.

[13] Franciscus, Adhort. ap. Evangelii gaudium, 197: AAS 105 (2013), 1102.

[14] Cfr Id. , Nuntius in V Die mundiali Pauperum (13 iun. 2021), 3: AAS 113 (2021), 691: «Iesus non solum pauperibus favet, sed cum iisdem communicat etiam sortem. Hoc magnum praeceptum est etiam discipulis eius omnium temporum».

[15] Id., Adhort. ap. Evangelii gaudium, 186: AAS 105 (2013), 1098.

[16] Id., Adhort. ap. Gaudete et exsultate, 95: AAS 110 (2018), 1137.

[17] Ibid., 97: AAS 110 (2018), 1137.

[18] Id., Adhort. ap. Evangelii gaudium, 194: AAS 105 (2013), 1101.

[19] Id., Conventus cum mediorum communicationis procuratoribus: AAS 105 (2013), 381.

[20] Conc. Oecum. Vat. II, Const. dogm. Lumen gentium (21 nov. 1964), 8: AAS 67 (1965), 12.

[21] Franciscus, Adhort. ap. Evangelii gaudium, 48: AAS 105 (2013), 1040.

[22] In hoc capite quaedam proponimus ex his exemplis sanctitatis, quae minime contendunt omnia in se colligere, quam potius aliquid efferre illius pauperum studii, quod perpetuo exornavit praesentiam Ecclesiae in mundo. Commentarius diligentior de historia huius sollicitudinis de egenis inveniri potest in libro De historia paupertatis (Mediolani 2014) Exc.mi ac Rev.mi Domini Vincentii Paglia.

[23] Cfr S. Ambrosius, De officiis, I, 41, 205-206; II, 28, 140-143: CCSL 15, Turnholti 2000, 76-77 et 148-149.

[24] Ibid., II, 28, 140: CCSL 15, 148.

[25] Ibid.

[26] Ibid. II, 28, 142: CCSL 15, 148.

[27] S. Ignatius Antiochenus, Ep. ad Smyrnaeos, 6, 2: SCh 10bis, Parisiis 2007, 136-138.

[28] S. Polycarpus, Ep. II ad Philippenses, 6, 1: SCh 10bis, Parisiis 2007 2, 186.

[29] S. Iustinus martyr, Apologia I, 67, 6-7: SCh 507, Parisiis 2006, 310.

[30] S. Ioannes Chrysostomus, Hom. in Matthaeum, 50, 3: PG 58, Parisiis 1862, 508.

[31] Ibid., 50, 4: PG 58, 509.

[32] Id., Hom. in Epistulam ad Hebraeos, 11, 3: PG 63, Parisiis 1862, 94.

[33] Id., Hom. de Lazaro II, 6: PG 48, Parisiis 1862, 992.

[34] S. Ambrosius, De Nabuthae, 12, 53: CSEL 32/2, Pragae - Vindobonae - Lipsiae 1897, 498.

[35] S. Augustinus, Enarr. in Psalmos, 125, 12: CSEL 95/3, Vindobonae 2001, 181.

[36] Id., Sermo 86: De avaritia et luxuria, 4, 5: CCSL 41Ab, Turnholti 2019, 411-412.

[37] Pseudo-Augustinus, Sermo 388: De faciendis eleemosynis, 2: PL 39, Parisiis 1862, 1700.

[38] S. Cyprianus, De mortalitate, 16: CCSL 3A, Turnholti 1976, 25.

[39] Franciscus, Nuntius in XXX Die mundiali Infirmorum (10 dec. 2021), 3: AAS 114 (2022), 51.

[40] S. Camillus de Lellis, Regulae Societatis Servientium Infirmis, 27: M. Vanti (ed.), Scritti di San Camillo de Lellis, Mediolani 1965, 67.

[41] S. Ludovica de Marillac, Ep. ad Sorores Claudiam Carré et Mariam Gaudoin (28 nov. 1657): E. Charpy (ed.), Sainte Louise de Marillac, Écrits, Parisiis 1983, 576.

[42] S. Basilius Magnus, Regulae fusius tractatae, 37, 1: PG 31, Parisiis 1857, 1009c-d.

[43] Regula Benedicti, 53, 15: SCh 182, Parisiis 1972, 614.

[44] S. Ioannes Cassianus, Collationes, XIV, 10: CSEL 13, Vindobonae 2004, 410.

[45] Benedictus XVI, Catechesis (21 oct. 2009): L’Osservatore Romano, 22 oct. 2009, 1.

[46] Cfr Innocentius III, Bulla Operante divinae dispositionis seu Regula primitiva Trinitariorum (17 dec. 1198), 2: I.L. Aurrecoechea – A. Moldón (edd.), Fuentes históricas de la Orden Trinitaria (s. XII-XV), Cordubae 2003, 6: «Omnes res, undecumque licite veniant, in tres partes dividant aequales et, in quantum duae partes sufficient, exaequantur ex illis opera misericordiae, cum sui ipsorum et eis necessario famulantium moderata sustentatione. Tertia vero pars reservetur ad redemptionem captivorum, qui sunt incarcerati pro fide Christi».

[47] Cfr Constitutiones Ordinis BMV a Mercede, n. 14: ed. Orden de la Beata Virgen Maria de la Merced, Regla y Constituciones, Romae 2014, 53: «Ad hanc perficiendam missionem, nos, caritate admoti, Deo consecramur cum peculiari voto a redemptione nuncupato, cuius virtute pollicemur vitam, si necesse sit, nos esse posituros, uti Christus ipse pro nobis eam posuit, ad fideles servandos, qui in extremo essent discrimine fidei suae amittendae sub novis servitutis speciebus».

[48] Cfr S. Ioannes Baptista a Conceptione, Regula Ordinis SS.mae Trinitatis et Captivorum, 20, 1: BAC maior 60, Matriti 1999, 90: «In hoc pauperes et captivi ut Christus sunt, in quo reponuntur dolores mundi [...]. Hic sanctus Ordo Sanctissimae Trinitatis eos convocat atque invitat, ut aquam Salvatoris veniant haustum, quod vult Ordinem, cum Christus cruci affixus redemptio et salus fuerit humano generi, hanc redemptionem accepisse ac pauperibus distribuere cupere atque servare ac liberare captivos».

[49] Cfr Id., Meditatio interior, 40, 4: BAC maior 48, Matriti 1995, 689: «Liberum arbitrium hominem efficit liberum atque ex omnibus creaturis dominum, sed – adiuvet me Deus! – quot sunt qui per hanc viam in servitutem et captivitatem diaboli redigantur, in carcerem et vincula coniecti passionum et cupiditatum suarum».

[50] Franciscus, Nuntius in XLVIII Die mundiali Pacis (8 dec. 2014), 3: AAS 107 (2015), 69.

[51] Id., Conventus cum Custodibus, Captivis et Voluntariis (Veronae, 18 maii 2024): AAS 116 (2024), 766.

[52] Honorius III, Bulla Solet annuere seu Regula bullata (29 nov. 223), 6: SCh 285, Parisiis 1981, 190.

[53] Cfr Gregorius IX, Bulla Sicut manifestum est (17 sept. 1228), 7: SCh 325, Parisiis 1985, 200: «Sicut igitur supplicastis, altissimae paupertatis propositum vestrum favore apostolico roboramus, auctoritate vobis praesentium indulgentes, ut recipere possessiones a nullo compelli possitis».

[54] Cfr S.C. Tugwell, Early Dominicans. Selected Writings, Mahwah 1982, 16-19.

[55] Thomas de Celano, Vita secunda, I, 4, 8: AnalFranc 10, Florentiae 1941, 135.

[56] Franciscus, Allocutio post visitationem sepulcri Rev. Dom. Laurentii Milani (Barbianae, 20 iun. 2017), 2: AAS 109 (2017), 745.

[57] S. Ioannes Paulus II, Allocutio ad participes Capituli Generalis Ordinis Clericorum Regularium Pauperum Matris Dei Scholarum Piarum (seu Scolopiorum) (5 iul. 1997), 2: L’Osservatore Romano, 6 iul. 1997, 5.

[58] Ibid.

[59] Id., Homilia in Missa canonizationis (18 apr. 1999): AAS 91 (1999), 930.

[60] Cfr Id., Litt. ap. Iuvenum Patris (31 ian. 1988), 9: AAS 80 (1988), 976.

[61] Cfr Franciscus, Allocutio ad participes Capituli Generalis Instituti a Caritate (seu Rosminianorum) (1 oct. 2018): L’Osservatore Romano, 1-2 oct. 2018, 7.

[62] Id., Homilia in Missa canonizationis (9 oct. 2022): AAS 114 (2022), 1338.

[63] S. Ioannnes Paulus II, Nuntius ad Congregationem Missionariarum Sacratissimi Cordis (31 maii 2000), 3: L’Osservatore Romano, 16 iul. 2000, 5.

[64] Cfr Pius XII, Breve ap. Superiore iam aetate (8 sept. 1950): AAS 43 (1951), 455-456.

[65] Franciscus, Nuntius in CV Die mundiali Migrantis et Profugi (27 maii 2019): AAS 111 (2019), 911.

[66] Franciscus, Nuntius in C Die mundiali Migrantis et Profugi (5 aug. 2013): AAS 105 (2013), 930.

[67] S. Theresia de Calcutta, Allocutio in Praemio Nobel pro Pace conferendo (Osloae, 10 dec. 1979), in Ead., Aimer jusqu’à en avoir mal, Lugduni 2017, 19-20.

[68] S. Ioannes Paulus II, Allocutio ad peregrinos Romam conventos Matris Theresiae de Calcutta beatificationis causa (20 oct. 2003), 3: L’Osservatore Romano, 20-21 ottobre 2003, p. 10.

[69] Franciscus, Homilia in Missa canonizationis (13 oct. 2019): AAS 111 (2019), 1712.

[70] S. Ioannes Paulus II, Litt. ap. Novo millennio ineunte (6 ian. 2001), 49: AAS 93 (2001), 302.

[71] Franciscus, Adhort. ap. Christus vivit (25 mar. 2019), 231: AAS 111 (2019), 458.

[72] Id., Allocutio ad participes Conventus mundialis Motuum popularium (28 oct. 2014): AAS 106 (2014), 851-852.

[73] Ibid.: AAS 106 (2014), 859.

[74] Id., Allocutio ad participes Conventus mundialis Motuum popularium (5 nov. 2016): L’Osservatore Romano, 7-8 nov. 2016, 5.

[75] Ibid.

[76] S. Ioannes XXIII, Nuntius radiophonicus ad omnes christifideles in universo terrarum orbe pro incipiente Concilio Oecumenico Vaticano II (11 sept. 1962): AAS 54 (1962), 682.

[77] I. Lercaro, Sermo in XXXV Congregatione Generali Conc. Oecum. Vat. II (6 dec. 1962), 2: ASyn I/IV, 327-328.

[78] Ibid., 4: ActSyn I/4, 329.

[79] Institutum de Scientiis Religionis (ed.), Per la forza dello Spirito. Discorsi conciliari del Card. Giacomo Lercaro, Bononiae 1984, 115

[80] S. Paulus VI, Allocutio in encaeniis II Sessionis Conc. Oecum. Vat. II (29 sept. 1963): AAS 55 (1963), 857.

[81] Id., Catechesis (11 nov. 1964): Insegnamenti di Paolo VI, II (1964), 984.

[82] Conc. Oecum. Vat. II, Const. past. Gaudium et spes (7 dec. 1965), 69.71: AAS 58 (1966), 1090-1091.1093.

[83] S. Paulus VI, Litt. enc. Populorum progressio (26 mar. 1967), 23: AAS 59 (1967), 269.

[84] Cfr ibid., 4: AAS 59 (1967), 259.

[85] S. Ioannes Paulus II, Litt. enc. Sollicitudo rei socialis (30 dec. 1987), 42: AAS 80 (1988), 572.

[86] Ibid.: AAS 80 (1988), 573.

[87] Id., Litt. enc. Laborem exercens (14 sept. 1981), 3: AAS 73 (1981), 584.

[88] Benedictus XVI, Litt. enc. Caritas in veritate (29 iun. 2009), 7: AAS 101 (2009), 645.

[89] Ibid., 27: AAS 101 (2009), 661.

[90] II Conferentia Generalis Episcoporum Americae Latinae, Documentum Medellense (24 oct. 1968), 14, n. 7: CELAM, Medellín. Conclusiones, Limae 2005, 131-132.

[91] Cfr Franciscus, Adhort. ap. Evangelii gaudium, 202: AAS 105 (2013), 1105.

[92] Ibid., 205: AAS 105 (2013), 1106.

[93] Ibid., 190: AAS 105 (2013), 1099.

[94] Ibid., 56: AAS 105 (2013), 1043.

[95] Id., Litt. enc. Dilexit nos, 183: AAS 116 (2024), 1427.

[96] S. Ioannes Paulus II, Litt. enc. Centesimus annus (1 maii 1991), 41: AAS 83 (1991), 844-845.

[97] Franciscus, Adhort. ap. Evangelii gaudium, 202: AAS 105 (2013), 1105.

[98] Ibid.

[99] Id., Litt. enc. Fratres omnes, 22: AAS 112 (2020), 976.

[100] Id., Adhort. ap. Evangelii gaudium, 209: AAS 105 (2013), 1107.

[101] Id., Litt. enc. Laudato si’ (24 maii 2015), 50: AAS 107 (2015), 866.

[102] Id., Adhort. ap. Evangelii gaudium, 210: AAS 105 (2013), 1107.

[103] Id., Litt. enc. Laudato si’ (24 maii 2015), 43: AAS 107 (2015), 863.

[104] Ibid., 48: AAS 107 (2015), 865.

[105] Id., Adhort. ap. Evangelii gaudium, 180: AAS 105 (2013), 1095.

[106] Congregatio pro Doctrina Fidei, Instructio de aliquibus “Theologiae liberationis” (6 aug. 1984), XI, 18: AAS 76 (1984), 907-908.

[107] V Conferentia Generalis Episcoporum Americae Latinae et Caraiborum, Documentum Apparitiopolitanum (29 iun. 2007), n. 392, Bogotae 2007, pp. 179-180; cfr Benedictus XVI, Sermo in encaeniis operum V Conferentiae Generalis Episcoporum Americae Latinae et Caraiborum (13 maii 2007), 3: AAS 99 (2007), 450.

[108] Cfr V Conferentia Generalis Episcoporum Americae Latinae et Caraiborum, Documentum Apparitiopolitanum (29 iun. 2007), nn. 43-87, pp. 31-47.

[109] Ead., Nuntius finalis (29 maii 2007), n. 4, Bogotae 2007, p. 275.

[110] Ead., Documentum Apparitiopolitanum, n. 398, p. 182.

[111] Franciscus, Adhort. ap. Evangelii gaudium, 199: AAS 105 (2013), 1103-1104.

[112] Ibid., 198: AAS 105 (2013), 1103.

[113] Ibid.

[114] V Conferentia Generalis Episcoporum Americae Latinae et Caraiborum, Documentum Apparitiopolitanum (29 iun. 2007), n. 397, p. 182.

[115] Franciscus, Litt. enc. Fratres omnes, 64: AAS 112 (2020), 992.

[116] Id., Adhort. ap. Gaudete et exsultate, 98: AAS 110 (2018), 1137.

[117] Id., Litt. enc. Fratres omnes, 65-66: AAS 112 (2020), 992.

[118] S. Gregorius Magnus, Hom. 40, 10: SCh 522, Parisiis 2008, 552-554.

[119] Ibid., 6: SCh 522, 546.

[120] Ibid., 3: SCh 522, 536.

[121] S. Ioannes Paulus II, Litt. enc. Centesimus annus (1 maii 1991), 57: AAS 83 (1991), 862-863.

[122] Franciscus, Vigilia Pentecostes cum Motibus, novis Communitatibus, Consociationibus, Coetibus laicorum (18 maii 2013): L’Osservatore Romano, 20-21 maii 2013, 5.

[123] Id., Adhort. ap. Evangelii gaudium, 186: AAS 105 (2013), 1098.

[124] Ibid., 188: AAS 105 (2013), 1099.

[125] Cfr ibid., 182-183: AAS 105 (2013), 1096-1097.

[126] Ibid., 207: AAS 105 (2013), 1107.

[127] Ibid., 200: AAS 105 (2013), 1104.

[128] Id., Allocutio in conventu cum operatoribus apud officinam ILVA Ianuensem (27 maii 2017): AAS 109 (2017), 613.

[129] Pseudo-Ioannes Chrysostomus, Hom. de ieiunio et eleemosyna: PG 48, Parisiis 1862, 1060.

[130] S. Gregorius Nazianzenus, Or. 14: De pauperum amore, 40: PG 35, Parisiis 1886, 909.